|
CODEX IURIS CANONICI
| 1983 |
(ver texto en espaρol)
|
LIBER I DE NORMIS GENERALIBUS
Can. 1.
Canones huius Codicis unam Ecclesiam latinam respiciunt.
Can.
2. Codex plerumque non definit ritus, qui in actionibus
liturgicis celebrandis sunt servandi; quare leges liturgicae hucusque
vigentes vim suam retinent, nisi earum aliqua Codicis
canonibus sit contraria.
Can. 3. Codicis canones initas ab
Apostolica Sede cum nationibus aliisve societatibus politicis
conventiones non abrogant neque iis derogant; eaedem idcirco perinde ac
in praesens vigere pergent,contrariis huius Codicis
praescriptis minime obstantibus.
Can. 4. Iura quaesita,
itemque privilegia quae, ab Apostolica Sede ad haec usque
tempora personis sive physicis sive iuridicisconcessa, in usu sunt nec
revocata, integra manent, nisi huius Codicis canonibus
expresse revocentur.
Can. 5. § 1. Vigentes in praesens contra
horum praescripta canonum consuetudines sive universales
sive particulares, quae ipsis canonibus huius Codicis reprobantur,
prorsus suppressae sunt, nec in posterum reviviscere
sinantur; ceterae quoque suppressae habeantur, nisi expresse Codice
aliud caveatur, aut centenariae sint vel immemorabiles,
quae quidem, si de iudicio Ordinarii pro locorum ac personarum
adiunctis submoveri nequeant, tolerari possunt.
§ 2.
Consuetudines praeter ius hucusque vigentes, sive universales sive
particulares, servantur.
Can. 6. § 1. Hoc Codice vim
obtinente, abrogantur:
1° Codex Iuris Canonici anno 1917
promulgatus;
2° aliae quoque leges, sive universales sive
particulares, praescriptis huius Codicis contrariae, nisi de
particularibus aliud expresse caveatur;
3° leges poenales
quaelibet, sive universales sive particulares a Sede Apostolica latae,
nisi in ipso hoc Codice recipiantur;
4° ceterae
quoque leges disciplinares universales materiam respicientes, quae hoc
Codice ex integro ordinatur.
§ 2. Canones huius
Codicis, quatenus ius vetus referunt, aestimandi sunt ratione etiam
canonicae traditionis habita.
Can. 7. Lex
instituitur cum promulgatur.
TITULUS I
DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS
Can. 8. § 1. Leges
ecclesiasticae universales
promulgantur per editionem in Actorum Apostolicae Sedis commentario
officiali, nisi in casibus particularibus alius
promulgandi modus fuerit praescriptus, et vim suam exserunt tantum
expletis tribus mensibus a die qui Actorum numero
appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege
brevior aut longior vacatio specialiter et expresse fuerit
statuta.
§ 2. Leges particulares promulgantur modo a legislatore
determinato et obligare incipiunt post mensem a die
promulgationis, nisi alius terminus in ipsa lege statuatur.
Can. 9. Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi
nominatim in eis de praeteritis caveatur.
Can. 10. Irritantes
aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus
actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.
Can. 11. Legibus mere ecclesiasticis tenentur
baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique
sufficienti rationis usu gaudent et, nisi aliud iure expresse
caveatur, septimum aetatis annum expleverunt.
Can. 12. § 1.
Legibus universalibus tenentur ubique terrarum omnes pro
quibus latae sunt.
§ 2. A legibus autem universalibus, quae in
certo territorio non vigent, eximuntur omnes qui in eo
territorio actu versantur.
§ 3. Legibus conditis pro peculiari
territorio ii subiciuntur pro quibus latae sunt, quique
ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu
commorantur, firmo praescripto Can. 13.
Can. 13. § 1. Leges
particulares non praesumuntur personales, sed territoriales, nisi aliud
constet.
§ 2. Peregrini non adstringuntur:
1°
legibus particularibus sui territorii quamdiu ab eo absunt, nisi aut
earum transgressio in proprio territorio noceat, aut
leges sint personales;
2° neque legibus territorii in quo
versantur, iis exceptis quae ordini publico consulunt, aut actuum
sollemnia determinant, aut res immobiles in territorio sitas
respiciunt.
§ 3. Vagi obligantur legibus tam universalibus
quam particularibus quae vigent in loco in quo versantur.
Can.
14. Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio
iuris non urgent; in dubio autem facti Ordinarii ab eis dispensare
possunt, dummodo, si agatur de dispensatione reservata,
concedi soleat ab auctoritate cui reservatur.
Can. 15. § 1.
Ignorantia vel error circa leges irritantes vel
inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud expresse
statuatur.
§ 2. Ignorantia vel error circa legem aut
poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium non
praesumitur; circa factum alienum non notorium
praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 16. § 1. Leges
authentice interpretatur legislator et is cui potestas
authentice interpretandi fuerit ab eodem commissa.
§ 2.
Interpretatio authentica per modum legis exhibita eandem vim habet
ac lex ipsa et promulgari debet; si verba legis in se certa declaret
tantum, valet retrorsum; si legem coarctet vel extendat
aut dubiam explicet, non retrotrahitur.
§ 3. Interpretatio autem
per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi
in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque
afficit res pro quibus data est.
Can. 17. Leges
ecclesiasticae intellegendae sunt secundum propriam verborum
significationem in textu et contextu consideratam; quae si dubia
et obscura manserit, ad locos parallelos, si qui sint, ad legis finem
ac circumstantias et ad mentem legislatoris est
recurrendum.
Can. 18. Leges quae poenam statuunt aut liberum
iurium exercitium coarctant aut exceptionem a lege
continent, strictae subsunt interpretationi.
Can. 19. Si
certa de re desit expressum legis sive universalis sive
particularis praescriptum aut consuetudo, causa, nisi sit poenalis,
dirimenda est attentis legibus latis in similibus,
generalibus iuris principiis cum aequitate canonica servatis,
iurisprudentia et praxi Curiae Romanae, communi constantique
doctorum sententia.
Can. 20. Lex posterior abrogat priorem
aut eidem derogat, si id expresse edicat aut illi sit directe
contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam; sed lex
universalis minime derogat iuri particulari aut
speciali, nisi aliud in iure expresse caveatur.
Can. 21. In
dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed
leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri
potest, conciliandae.
Can. 22. Leges civiles ad quas
ius Ecclesiae remittit, in iure canonico iisdem cum effectibus
serventur, quatenus iuri divino non sint contrariae et nisi
aliud iure canonico caveatur.
TITULUS II DE CONSUETUDINE
Can. 23. Ea tantum consuetudo a
communitate fidelium
introducta vim legis habet, quae a legislatore approbata fuerit, ad
normam canonum qui sequuntur.
Can. 24. § 1. Nulla
consuetudo vim legis obtinere potest, quae sit iuri divino
contraria.
§ 2. Nec vim legis obtinere potest consuetudo contra
aut praeter ius canonicum, nisi sit rationabilis; consuetudo autem,
quae in iure expresse reprobatur, non est rationabilis.
Can. 25. Nulla consuetudo vim legis obtinet, nisi a
communitate legis saltem recipiendae capaci cum animo iuris
inducendi servata fuerit.
Can. 26. Nisi a competenti
legislatore specialiter fuerit probata, consuetudo vigenti iuri
canonico contraria aut quae est praeter legem canonicam, vim legis
obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos
et completos servata fuerit; contra legem vero canonicam, quae
clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola
praevalere potest consuetudo centenaria aut immemorabilis.
Can.
27. Consuetudo est optima legum interpres.
Can. 28.
Firmo praescripto Can. 5, consuetudo, sive contra sive praeter legem,
per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed,
nisi expressam de iis mentionem faciat, lex non revocat consuetudines
centenarias aut immemorabiles, nec lex universalis
consuetudines particulares.
TITULUS III DE DECRETIS GENERALIBUS ET DE
INSTRUCTIONIBUS
Can. 29. Decreta generalia,
quibus a legislatore competenti pro communitate legis recipiendae
capaci communia feruntur praescripta, proprie sunt leges et
reguntur praescriptis canonum de legibus.
Can. 30. Qui
potestate exsecutiva tantum gaudet, decretum generale, de quo in
Can. 29, ferre non valet, nisi in casibus particularibus ad normam
iuris id ipsi a legislatore competenti expresse fuerit
concessum et servatis condicionibus in actu concessionis
statutis.
Can. 31. § 1. Decreta generalia exsecutoria, quibus
nempe pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum
observantia urgetur, ferre valent, intra fines suae
competentiae, qui potestate gaudent exsecutiva.
§ 2. Ad
decretorum promulgationem et vacationem quod attinet, de quibus in
§ 1, serventur praescripta Can. 8.
Can. 32. Decreta generalia
exsecutoria eos obligant qui tenentur legibus, quarum
eadem decreta modos applicationis determinant aut observantiam
urgent.
Can. 33. § 1. Decreta generalia exsecutoria,
etiamsi edantur in directoriis aliusve nominis documentis, non derogant
legibus, et eorum praescripta quae legibus sint
contraria omni vi carent.
§ 2. Eadem vim habere desinunt
revocatione explicita aut implicita ab auctoritate competenti
facta, necnon cessante lege ad cuius exsecutionem data sunt; non autem
cessant resoluto iure statuentis, nisi contrarium
expresse caveatur.
Can. 34. § 1. Instructiones, quae nempe
legum praescripta declarant atque rationes in iisdem
exsequendis servandas evolvunt et determinant, ad usum eorum dantur
quorum est curare ut leges exsecutioni mandentur, eosque
in legum exsecutione obligant; eas legitime edunt, intra fines suae
competentiae, qui potestate exsecutiva gaudent.
§ 2.
Instructionum ordinationes legibus non derogant, et si quae cum legum
praescriptis componi nequeant, omni vi carent.
§ 3.
Vim habere desinunt instructiones non tantum revocatione explicita aut
implicita auctoritatis competentis, quae eas edidit,
eiusve superioris, sed etiam cessante lege ad quam declarandam vel
exsecutioni mandandam datae sunt.
TITULUS IV DE
ACTIBUS ADMINISTRATIVIS SINGULARIBUS
CAPUT I NORMAE COMMUNES
Can. 35. Actus administrativus
singularis, sive est
decretum aut praeceptum sive est rescriptum, elici potest, intra fines
suae competentiae, ab eo qui potestate exsecutiva
gaudet, firmo praescripto Can. 76, § 1.
Can. 36. § 1. Actus
administrativus intellegendus est secundum propriam verborum
significationem et communem loquendi usum; in dubio, qui ad lites
referuntur aut ad poenas comminandas infligendasve attinent
aut personae iura coarctant aut iura aliis quaesita laedunt aut
adversantur legi in commodum privatorum, strictae subsunt
interpretationi; ceteri omnes, latae.
§ 2. Actus administrativus
non debet ad alios casus praeter expressos extendi.
Can. 37. Actus administrativus, qui forum externum respicit,
scripto est consignandus; item, si fit in forma
commissoria, actus huius exsecutionis.
Can. 38. Actus
administrativus, etiam si agatur de rescripto Motu proprio dato,
effectu caret quatenus ius alteri quaesitum laedit aut legi
consuetudinive probatae contrarius est, nisi auctoritas competens
expresse clausulam derogatoriam addiderit.
Can. 39.
Condiciones in actu administrativo tunc tantum ad validitatem
censentur adiectae, cum per particulas si, nisi, dummodo exprimuntur.
Can. 40. Exsecutor alicuius actus administrativi
invalide suo munere fungitur, antequam litteras receperit earumque
authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia
earundem notitia ad ipsum auctoritate eundem actum edentis transmissa
fuerit.
Can. 41. Exsecutor actus administrativi
cui committitur merum exsecutionis ministerium, exsecutionem huius
actus denegare non potest, nisi manifesto appareat eundem
actum esse nullum aut alia ex gravi causa sustineri non posse aut
condiciones in ipso actu administrativo appositas non esse
adimpletas; si tamen actus administrativi exsecutio adiunctorum
personae aut loci ratione videatur inopportuna, exsecutor
exsecutionem intermittat; quibus in casibus statim certiorem faciat
auctoritatem quae actum edidit.
Can. 42. Exsecutor
actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si autem
condiciones essentiales in litteris appositas non impleverit
ac substantialem procedendi formam non servaverit, irrita est
exsecutio.
Can. 43. Actus administrativi exsecutor potest
alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi substitutio
prohibita fuerit, aut electa industria personae, aut
substituti persona praefinita; hisce autem in casibus exsecutori licet
alteri committere actus praeparatorios.
Can. 44.
Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris
successore in officio, nisi fuerit electa industria
personae.
Can. 45. Exsecutori fas est, si quoquo modo in
actus administrativi exsecutione erraverit, eundem actum iterum
exsecutioni mandare.
Can. 46. Actus administrativus non
cessat resoluto iure statuentis, nisi aliud iure expresse
caveatur.
Can. 47. Revocatio actus administrativi per alium
actum administrativum auctoritatis competentis effectum
tantummodo obtinet a momento, quo legitime notificatur personae pro qua
datus est.
CAPUT II DE DECRETIS ET PRAECEPTIS
SINGULARIBUS
Can. 48. Decretum singulare intellegitur actus
administrativus a competenti auctoritate exsecutiva editus,
quo secundum iuris normas pro casu particulari datur decisio aut fit
provisio, quae natura sua petitionem ab aliquo factam
non supponunt.
Can. 49. Praeceptum singulare est decretum quo
personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut
omittendum directe et legitime imponitur, praesertim ad legis
observantiam urgendam.
Can. 50. Antequam decretum singulare
ferat, auctoritas necessarias notitias et probationes exquirat, atque,
quantum fieri potest, eos audiat quorum iura laedi
possint.
Can. 51. Decretum scripto feratur expressis, saltem
summarie, si agatur de decisione, motivis.
Can. 52.
Decretum singulare vim habet tantum quoad res de quibus decernit et pro
personis quibus datum est; eas vero ubique obligat,
nisi aliud constet.
Can. 53. Si decreta inter se sint
contraria, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur,
praevalet generali; si aeque sint peculiaria aut generalia, posterius
tempore obrogat priori, quatenus ei contrarium est.
Can. 54. § 1. Decretum singulare, cuius applicatio
committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis; secus
a momento quo personae auctoritate ipsius decernentis
intimatur.
§ 2. Decretum singulare, ut urgeri possit, legitimo
documento ad normam iuris intimandum est.
Can. 55. Firmo
praescripto cann. 37 et 51, cum gravissima ratio obstet ne
scriptus decreti textus tradatur, decretum intimatum habetur si ei, cui
destinatur, coram notario vel duobus testibus
legatur, actis redactis, ab omnibus praesentibus
subscribendis.
Can. 56. Decretum pro intimato habetur, si is
cui
destinatur, rite vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum, sine
iusta causa non comparuerit vel subscribere
recusaverit.
Can. 57. § 1. Quoties lex iubeat decretum ferri
vel ab eo, cuius interest, petitio vel recursus ad decretum
obtinendum legitime proponatur, auctoritas competens intra tres menses
a recepta petitione vel recursu provideat, nisi alius
terminus lege praescribatur.
§ 2. Hoc termino transacto, si
decretum nondum datum fuerit, responsum praesumitur negativum,
ad propositionem ulterioris recursus quod attinet.
§ 3.
Responsum negativum praesumptum non eximit competentem auctoritatem
ab obligatione decretum ferendi, immo et damnum forte illatum, ad
normam Can. 128, reparandi.
Can. 58. § 1. Decretum
singulare vim habere desinit legitima revocatione ab auctoritate
competenti facta necnon cessante lege ad cuius exsecutionem
datum est.
§ 2. Praeceptum singulare, legitimo documento non
impositum, cessat resoluto iure praecipientis.
CAPUT
III DE RESCRIPTIS
Can. 59. § 1. Rescriptum intellegitur
actus administrativus a competenti auctoritate exsecutiva in
scriptis elicitus, quo suapte natura, ad petitionem alicuius,
conceditur privilegium, dispensatio aliave gratia.
§ 2. Quae
de rescriptis statuuntur praescripta, etiam de licentiae concessione
necnon de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo
valent, nisi aliud constet.
Can. 60. Rescriptum quodlibet
impetrari potest ab omnibus qui expresse non prohibentur.
Can. 61. Nisi aliud constet, rescriptum impetrari potest pro
alio, etiam praeter eius assensum, et vaIet ante eiusdem
acceptationem, salvis clausulis contrariis.
Can. 62.
Rescriptum, in quo nullus datur exsecutor, effectum habet a momento
quo datae sunt litterae; cetera, a momento exsecutionis.
Can.
63. § 1. Validitati rescripti obstat subreptio seu
reticentia veri, si in precibus expressa non fuerint quae secundum
legem, stilum et praxim canonicam ad validitatem sunt
exprimenda, nisi agatur de rescripto gratiae, quod Motu proprio datum
sit.
§ 2. Item validitati rescripti obstat obreptio
seu expositio falsi, si ne una quidem causa motiva proposita sit
vera.
§ 3. Causa motiva in rescriptis quorum nullus est
exsecutor, vera sit oportet tempore quo rescriptum datum est; in
ceteris, tempore exsecutionis.
Can. 64. Salvo iure
Paenitentiariae pro foro interno, gratia a quovis dicasterio Romanae
Curiae denegata, valide ab alio eiusdem Curiae
dicasterio aliave competenti auctoritate infra Romanum Pontificem
concedi nequit, sine assensu dicasterii quocum agi coeptum
est.
Can. 65. § 1. Salvis praescriptis §§ 2 et 3, nemo
gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat,
nisi facta denegationis mentione; facta autem mentione, Ordinarius
gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario
denegationis rationibus.
§ 2. Gratia a Vicario generali vel a
Vicario episcopali denegata, ab alio Vicario eiusdem
Episcopi, etiam habitis a Vicario denegante denegationis rationibus,
valide concedi nequit.
§ 3. Gratia a Vicario generali
vel a Vicario episcopali denegata et postea, nulla facta huius
denegationis mentione, ab Episcopo dioecesano impetrata,
invalida est; gratia autem ab Episcopo dioecesano denegata nequit
valide, etiam facta denegationis mentione, ab eius Vicario
generali vel Vicario episcopali, non consentiente Episcopo, impetrari.
Can. 66. Rescriptum non fit irritum ob errorem in
nomine personae cui datur vel a qua editur, aut loci in quo ipsa
residet, aut rei de qua agitur, dummodo iudicio Ordinarii
nulla sit de ipsa persona vel de re dubitatio.
Can. 67. § 1.
Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter se
contraria impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur,
praevalet generali.
§ 2. Si sint aeque peculiaria
aut generalia, prius tempore praevalet posteriori, nisi in altero fiat
mentio expressa de priore, aut nisi prior impetrator
dolo vel notabili neglegentia sua rescripto usus non fuerit.
§
3. In dubio num rescriptum irritum sit necne, recurratur ad
rescribentem.
Can. 68. Rescriptum Sedis Apostolicae, in quo
nullus datur exsecutor, tunc tantum debet Ordinario
impetrantis praesentari, cum id in iisdem litteris praecipitur, aut de
rebus agitur publicis, aut comprobari condiciones
oportet.
Can. 69. Rescriptum, cuius praesentationi nullum est
definitum tempus, potest exsecutori exhiberi quovis
tempore, modo absit fraus et dolus.
Can. 70. Si in rescripto
ipsa concessio exsecutori committatur, ipsius est pro suo
prudenti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare.
Can. 71. Nemo uti tenetur rescripto in sui dumtaxat
favorem concesso, nisi aliunde obligatione canonica ad hoc teneatur.
Can. 72. Rescripta ab Apostolica Sede concessa,
quae exspiraverint, ab Episcopo dioecesano iusta de causa semel
prorogari possunt, non tamen ultra tres menses.
Can. 73.
Per legem contrariam nulla rescripta revocantur, nisi aliud in ipsa
lege caveatur.
Can. 74. Quamvis gratia oretenus sibi
concessa quis in foro interno uti possit, tenetur illam pro foro
externo probare, quoties id legitime ab eo petatur.
Can.
75. Si rescriptum contineat privilegium vel dispensationem, serventur
insuper praescripta canonum qui sequuntur.
CAPUT
IV DE PRIVILEGIIS
Can. 76. § 1. Privilegium, seu gratia in
favorem certarum personarum sive physicarum sive
iuridicarum per peculiarem actum facta, concedi potest a legislatore
necnon ab auctoritate exsecutiva cui legislator hanc
potestatem concesserit.
§ 2. Possessio centenaria vel
immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii.
Can.77.
Privilegium interpretandum est ad normam Can. 36, § 1; sed ea semper
adhibenda est interpretatio, qua privilegio aucti
aliquam revera gratiam consequantur.
Can. 78. § 1.
Privilegium praesumitur perpetuum, nisi contrarium probetur, § 2.
Privilegium personale, quod scilicet personam sequitur, cum ipsa
extinguitur.
§ 3. Privilegium reale cessat per absolutum
rei vel loci interitum; privilegium vero locale, si locus intra
quinquaginta annos restituatur, reviviscit.
Can. 79.
Privilegium cessat per revocationem competentis auctoritatis ad normam
Can. 47, firmo praescripto Can. 81.
Can. 80. § 1.
Nullum privilegium per renuntiationem cessat, nisi haec a competenti
auctoritate fuerit acceptata.
§ 2. Privilegio in sui
dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare
potest.
§ 3. Privilegio concesso alicui personae iuridicae,
aut ratione dignitatis loci vel rei, singulae personae renuntiare
nequeunt; nec ipsi personae iuridicae integrum est
privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedat in Ecclesiae
aliorumve praeiudicium.
Can. 81. Resoluto iure
concedentis, privilegium non extinguitur, nisi datum fuerit cum
clausula ad beneplacitum nostrum vel alia aequipollenti.
Can. 82. Per non usum vel per usum contrarium privilegium
aliis haud onerosum non cessat; quod vero in aliorum gravamen
cedit, amittitur, si accedat legitima praescriptio.
Can. 83.
§ 1. Cessat privilegium elapso tempore vel expleto numero
casuum pro quibus concessum fuit, firmo praescripto Can. 142, §
2.
§ 2. Cessat quoque, si temporis progressu rerum adiuncta
ita iudicio auctoritatis competentis immutata sint, ut noxium evaserit
aut eius usus illicitus fiat.
Can. 84. Qui
abutitur potestate sibi ex privilegio data, privilegio ipso privari
meretur; quare, Ordinarius, frustra monito privilegiario,
graviter abutentem privet privilegio quod ipse concessit; quod si
privilegium concessum fuerit ab Apostolica Sede, eandem
Ordinarius certiorem facere tenetur.
CAPUT V DE
DISPENSATIONIBUS
Can. 85. Dispensatio, seu legis mere
ecclesiasticae in casu particulari relaxatio, concedi potest ab iis qui
potestate gaudent exsecutiva intra limites suae
competentiae, necnon ab illis quibus potestas dispensandi explicite vel
implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae
delegationis.
Can. 86. Dispensationi obnoxiae non sunt leges
quatenus ea definiunt, quae institutorum aut actuum
iuridicorum essentialiter sunt constitutiva.
Can. 87. § 1.
Episcopus dioecesanus fideles, quoties id ad eorundem
spirituale bonum conferre iudicet, dispensare valet in legibus
disciplinaribus tam universalibus quam particularibus pro suo
territorio vel suis subditis a suprema Ecclesiae auctoritate latis, non
tamen in legibus processualibus aut poenalibus, nec
in iis quarum dispensatio Apostolicae Sedi aliive auctoritati
specialiter reservatur.
§ 2. Si difficilis sit recursus ad
Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, Ordinarius
quicumque dispensare valet in iisdem legibus, etiam si
dispensatio reservatur Sanctae Sedi, dummodo agatur de dispensatione
quam ipsa in iisdem adiunctis concedere solet, firmo
praescripto Can. 291.
Can. 88. Ordinarius loci in legibus
dioecesanis atque, quoties id ad fidelium bonum conferre
iudicet, in legibus a Concilio plenario vel provinciali aut ab
Episcoporum conferentia latis dispensare valet.
Can. 89.
Parochus aliique presbyteri aut diaconi a lege universali et
particulari dispensare non valent, nisi haec potestas ipsis
expresse concessa sit.
Can. 90. § 1. A lege ecclesiastica ne
dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione
adiunctorum casus et gravitatis legis a qua dispensatur; alias
dispensatio illicita est et, nisi ab ipso legislatore eiusve
superiore data sit, etiam invalida.
§ 2. Dispensatio in dubio de
sufficientia causae valide et licite conceditur.
Can.
91. Qui gaudet potestate dispensandi eam exercere valet, etiam extra
territorium exsistens, in subditos, licet e territorio
absentes, atque, nisi contrarium expresse statuatur, in peregrinos
quoque in territorio actu degentes, necnon erga seipsum.
Can. 92. Strictae subest interpretationi non solum
dispensatio ad normam Can. 36, § 1, sed ipsamet potestas dispensandi
ad certum casum concessa.
Can. 93. Dispensatio quae tractum
habet successiwm cessat iisdem modis quibus privilegium,
necnon certa ac totali cessatione causae motivae.
TITULUS
V DE STATUTIS ET ORDINIBUS
Can. 94. § 1. Statuta, sensu
proprio, sunt ordinationes quae in universitatibus sive personarum sive
rerum ad normam iuris conduntur, et quibus
definiuntur earundem finis, constitutio, regimen atque agendi
rationes.
§ 2. Statutis universitatis personarum obligantur
solae personae quae legitime eiusdem membra sunt; statutis rerum
universitatis, ii qui eiusdem moderamen curant.
§ 3. Quae
statutorum praescripta vi potestatis legislativae condita et promulgata
sunt, reguntur praescriptis canonum de legibus.
Can. 95. § 1. Ordines sunt regulae seu normae quae servari
debent in personarum conventibus, sive ab auctoritate
ecclesiastica indictis sive a christifidelibus libere convocatis,
necnon aliis in celebrationibus, et quibus definiuntur quae
ad constitutionem, moderamen et rerum agendarum rationes
pertinent.
§ 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis
ordinis tenentur, qui in iisdem partem habent.
TITULUS VI DE
PERSONIS PHYSICIS ET IURIDICIS
CAPUT I DE PERSONARUM
PHYSICARUM CONDICIONE CANONICA
Can. 96. Baptismo homo
Ecclesiae Christi incorporatur et in eadem constituitur persona,
cum officiis et iuribus quae christianis, attenta quidem eorum
condicione, sunt propria, quatenus in ecclesiastica sunt
communione et nisi obstet lata legitime sanctio.
Can. 97. §
1. Persona quae duodevigesimum aetatis annum explevit, maior
est; infra hanc aetatem, minor.
§ 2. Minor, ante plenum
septennium, dicitur infans et censetur non sui compos, expleto
autem septennio, usum rationis habere praesumitur.
Can. 98. §
1. Persona maior plenum habet suorum iurium
exercitium.
§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium
potestati obnoxia manet parentum vel tutorum, iis exceptis in
quibus minores lege divina aut iure canonico ab eorum potestate exempti
sunt; ad constitutionem tutorum eorumque potestatem
quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi iure canonico
aliud caveatur, aut Episcopus dioecesanus in certis
casibus iusta de causa per nominationem alius tutoris providendum
aestimaverit.
Can. 99. Quicumque usu rationis habitu
caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.
Can.
100. Persona dicitur: incola, in loco ubi est eius
domicilium; advena, in loco ubi quasi-domicilium habet; peregrinus, si
versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod
adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel
quasi-domicilium.
Can. 101. § 1. Locus originis filii, etiam
neophyti, est ille in quo cum filius natus est, domicilium, aut, eo
deficiente, quasi- domicilium habuerunt parentes vel, si
parentes non habuerint idem domicilium vel quasi-domicilium,
mater.
§ 2. Si agatur de filio vagorum, locus originis est
ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus
est.
Can. 102. § 1. Domicilium acquiritur ea in
territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis commoratione, quae
aut coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi si
nihil inde avocet, aut ad quinquennium completum sit
protracta.
§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea commoratione in
territorio alicuius paroeciae aut saltem dioecesis, quae aut coniuncta
sit cum animo ibi manendi saltem per tres menses si
nihil inde avocet, aut ad tres menses reapse sit protracta.
§ 3.
Domicilium vel quasi-domicilium in territorio paroeciae
dicitur paroeciale; in territorio dioecesis, etsi non in paroecia,
dioecesanum.
Can. 103. Sodales institutorum
religiosorum et societatum vitae apostolicae domicilium acquirunt in
loco ubi sita est domus cui adscribuntur;
quasi-domicilium in domo ubi, ad normam Can. 102, § 2,
commorantur.
Can. 104. Coniuges commune habeant domicilium vel
quasi-domicilium; legitimae separationis ratione vel alia iusta de
causa, uterque habere potest proprium domicilium vel
quasi-domicilium.
Can. 105. § 1. Minor necessario retinet
domicilium et quasi- domicilium illius, cuius potestati
subicitur. Infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium
acquirere; atque legitime ad normam iuris civilis
emancipatus, etiam proprium domicilium.
§ 2. Quicumque alia
ratione quam minoritate, in tutelam vel curatelam legitime
traditus est alterius, domicilium et quasi- domicilium habet tutoris
vel curatoris.
Can. 106. Domicilium et
quasi-domicilium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi,
salvo praescripto Can. 105.
Can. 107. § 1. Tum
per domicilium tum per quasi-domicilium suum quisque parochum et
Ordinarium sortitur.
§ 2. Proprius vagi parochus vel
Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo vagus actu
commoratur.
§ 3. Illius quoque qui non habet nisi domicilium
vel quasi- domicilium dioecesanum, parochus proprius est parochus loci
in quo actu commoratur.
Can. 108. § 1.
Consanguinitas computatur per lineas et gradus.
§ 2. In linea
recta tot sunt gradus quot generationes, seu quot personae,
stipite dempto.
§ 3. In linea obliqua tot sunt gradus quot
personae in utraque simul linea, stipite dempto.
Can. 109.
§ 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido, etsi non consummato, atque
viget inter virum et mulieris consanguineos, itemque
mulierem inter et viri consanguineos.
§ 2. Ita computatur ut qui
sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint
affines mulieris, et vice versa.
Can. 110. Filii, qui ad
normam legis civilis adoptati sint, habentur ut filii eius vel
eorum qui eos adoptaverint.
Can. 111. § 1. Ecclesiae latinae
per receptum baptismum adscribitur filius parentum, qui ad
eam pertineant vel, si alteruter ad eam non pertineat, ambo concordi
voluntate optaverint ut proles in Ecclesia latina
baptizaretur; quodsi concors voluntas desit, Ecclesiae rituali ad quam
pater pertinet adscribitur.
§ 2. Quilibet
baptizandus qui quartum decimum aetatis annum expleverit, libere potest
eligere ut in Ecclesia latina vel in alia Ecclesia
rituali sui iuris baptizetur; quo in casu, ipse ad eam Ecclesiam
pertinet quam elegerit.
Can. 112. § 1. Post receptum
baptismum, alii Ecclesiae rituali sui iuris adscribuntur:
1° qui
licentiam ab Apostolica Sede obtinuerit;
2° coniux qui,
in matrimonio ineundo vel eo durante, ad Ecclesiam ritualem sui iuris
alterius coniugis se transire declaraverit; matrimonio
autem soluto, libere potest ad latinam Ecclesiam redire;
3°
filii eorum, de quibus in nn. 1 et 2, ante decimum quartum
aetatis annum completum itemque, in matrimonio mixto, filii partis
catholicae quae ad aliam Ecclesiam ritualem legitime
transierit; adepta vero hac aetate, iidem possunt ad latinam Ecclesiam
redire.
§ 2. Mos, quamvis diuturnus, sacramenta
secundum ritum alicuius Ecclesiae ritualis sui iuris recipiendi, non
secumfert adscriptionem eidem Ecclesiae.
CAPUT
II DE PERSONIS IURIDICIS
Can. 113. § 1. Catholica Ecclesia
et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent ex
ipsa ordinatione divina.
§ 2. Sunt etiam in Ecclesia, praeter
personas physicas, personae iuridicae, subiecta scilicet in
iure canonico obligationum et iurium quae ipsarum indoli congruunt.
Can. 114. § 1. Personae iuridicae constituuntur aut
ex ipso iuris praescripto aut ex speciali competentis auctoritatis
concessione per decretum data, universitates sive
personarum sive rerum in finem missioni Ecclesiae congruentem, qui
singulorum finem transcendit, ordinatae § 2. Fines, de
quibus in § 1, intelleguntur qui ad opera pietatis, postolatus vel
caritatis sive spiritualis sive temporalis attinent.
§
3. Auctoritas Ecclesiae competens personalitatem iuridicam ne conferat
nisi iis personarum aut rerum universitatibus, quae
finem persequuntur reapse utilem atque, omnibus perpensis, mediis
gaudent quae sufficere posse praevidentur ad finem
praestitutum assequendum.
Can. 115. § 1. Personae iuridicae
in Ecclesia sunt aut universitates personarum aut
universitates rerum.
§ 2. Universitas personarum, quae quidem
nonnisi ex tribus saltem personis constitui potest, est
collegialis, si eius actionem determinant membra, in decisionibus
ferendis concurrentia, sive aequali iure sive non, ad
normam iuris et statutorum; secus est non collegialis.
§ 3.
Universitas rerum seu fundatio autonoma constat bonis seu
rebus, sive spiritualibus sive materialibus, eamque, ad normam iuris et
statutorum, moderantur sive una vel plures personae
physicae sive collegium.
Can. 116. § 1. Personae iuridicae
publicae sunt universitates personarum aut rerum, quae ab
ecclesiastica auctoritate competenti constituuntur ut intra fines sibi
praestitutos nomine Ecclesiae, ad normam
praescriptorum iuris, munus proprium intuitu boni publici ipsis
commissum expleant; ceterae personae iuridicae sunt
privatae.
§ 2. Personae iuridicae publicae hac personalitate
donantur sive ipso iure sive speciali competentis auctoritatis
decreto eandem expresse concedenti; personae iuridicae privatae hac
personalitate donantur tantum per speciale competentis
auctoritatis decretum eandem personalitatem expresse
concedens.
Can. 117. Nulla personarum vel rerum universitas
personalitatem
iuridicam obtinere intendens, eandem consequi
valet nisi ipsius
statuta a competenti auctoritate sint
probata.
Can. 118. Personam iuridicam publicam repraesentant,
eius nomine agentes, ii quibus iure universali vel
particulari aut propriis statutis haec competentia agnoscitur; personam
iuridicam privatam, ii quibus eadem competentia per
statuta tribuitur.
Can. 119. Ad actus collegiales quod
attinet, nisi iure vel statutis aliud caveatur:
1° si agatur de
electionibus, id vim habet iuris, quod, praesente quidem maiore parte
eorum qui convocari debent, placuerit parti absolute
maiori eorum qui sunt praesentes; post duo inefficacia scrutinia,
suffragatio fiat super duobus candidatis qui maiorem
suffragiorum partem obtinuerint, vel, si sunt plures, super duobus
aetate senioribus; post tertium scrutinium, si paritas
maneat, ille electus habeatur qui senior sit aetate;
2° si
agatur de aliis negotiis, id vim habet iuris, quod, praesente
quidem maiore parte eorum qui convocari debent, placuerit parti
absolute maiori eorum qui sunt praesentes; quod si post duo
scrutinia suffragia aequalia fuerint, praeses suo voto paritatem
dirimere potest;
3° quod autem omnes uti singulos tangit,
ab omnibus approbari debet.
Can. 120. § 1. Persona iuridica
natura sua perpetua est; extinguitur tamen si a competenti
auctoritate legitime supprimatur aut per centum annorum spatium agere
desierit; persona iuridica privata insuper extinguitur,
si ipsa consociatio ad normam statutorum dissolvatur, aut si, de
iudicio auctoritatis competentis, ipsa fundatio ad normam
statutorum esse desierit.
§ 2. Si vel unum ex personae iuridicae
collegialis membris supersit, et personarum universitas
secundum statuta esse non desierit, exercitium omnium iurium
universitatis illi membro competit.
Can. 121. Si
universitates sive personarum sive rerum, quae sunt personae iuridicae
publicae, ita coniungantur ut ex iisdem una
constituatur universitas personalitate iuridica et ipsa pollens, nova
haec persona iuridica bona iuraque patrimonialia
prioribus propria obtinet atque onera suscipit, quibus eaedem
gravabantur; ad destinationem autem praesertim bonorum et ad
onerum adimpletionem quod attinet, fundatorum oblatorumque voluntas
atque iura quaesita salva esse debent.
Can. 122. Si
universitas, quae gaudet personalitate iuridica publica, ita dividatur
ut aut illius pars alii personae iuridicae uniatur aut
ex parte dismembrata distincta persona iuridica publica erigatur,
auctoritas ecclesiastica, cui divisio competat, curare
debet per se vel per exsecutorem, servatis quidem in primis tum
fundatorum ac oblatorum voluntate tum iuribus quaesitis tum
probatis statutis:
1° ut communia, quae dividi possunt, bona
atque iura patrimonialia necnon aes alienum aliaque onera
dividantur inter personas iuridicas, de quibus agitur, debita cum
proportione ex aequo et bono, ratione habita omnium
adiunctorum et necessitatum utriusque;
2° ut usus et ususfructus
communium bonorum, quae divisioni obnoxia non sunt,
utrique personae iuridicae cedant, oneraque iisdem propria utrique
imponantur, servata item debita proportione ex aequo et
bono definienda.
Can. 123. Extincta persona iuridica publica,
destinatio eiusdem bonorum iuriumque patrimonialium
itemque onerum regitur iure et statutis, quae, si sileant, obveniunt
personae iuridicae immediate superiori, salvis semper
fundatorum vel oblatorum voluntate necnon iuribus quaesitis; extincta
persona iuridica privata, eiusdem bonorum et onerum
destinatio propriis statutis regitur.
TITULUS VII DE ACTIBUS
IURIDICIS
Can. 124. § 1. Ad validitatem actus iuridici
requiritur ut a persona habili sit positus, atque in eodem adsint quae
actum ipsum essentialiter constituunt, necnon
sollemnia et requisita iure ad validitatem actus imposita.
§ 2.
Actus iuridicus quoad sua elementa externa rite positus
praesumitur validus.
Can. 125. § 1. Actus positus ex vi ab
extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere
potuit, pro infecto habetur.
§ 2. Actus positus ex metu gravi,
iniuste incusso, aut ex dolo, valet, nisi aliud iure
caveatur; sed potest per sententiam iudicis rescindi, sive ad
instantiam partis laesae eiusve in iure successorum sive ex
officio.
Can. 126. Actus positus ex ignorantia aut ex errore,
qui versetur circa id quod eius substantiam constituit,
aut qui recidit in condicionem sine qua non, irritus est; secus valet,
nisi aliud iure caveatur, sed actus ex ignorantia aut
ex errore initus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam
iuris.
Can. 127. § 1. Cum iure statuatur ad actus
ponendos Superiorem indigere consensu aut consilio alicuius collegii
vel personarum coetus, convocari debet collegium vel
coetus ad normam Can. 166, nisi, cum agatur de consilio tantum
exquirendo, aliter iure particulari aut proprio cautum sit; ut
autem actus valeant requiritur ut obtineatur consensus partis absolute
maioris eorum qui sunt praesentes aut omnium
exquiratur consilium § 2. Cum iure statuatur ad actus ponendos
Superiorem indigere consensu aut consilio aliquarum
personarum, uti singularum:
1° si consensus exigatur, invalidus
est actus Superioris consensum earum personarum non
exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;
2° si
consilium exigatur, invalidus est actus Superioris easdem
personas non audientis; Superior, licet nulla obligatione teneatur
accedendi ad earundem votum, etsi concors, tamen sine
praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem voto,
praesertim concordi, ne discedat.
§ 3. Omnes quorum
consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam
suam sincere proferendi atque, si negotiorum gravitas id
postulat, secretum sedulo servandi; quae quidem obligatio a Superiore
urgeri potest.
Can. 128. Quicumque illegitime actu
iuridico, immo quovis alio actu dolo vel culpa posito, alteri damnum
infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.
TITULUS VIII DE POTESTATE REGIMINIS
Can. 129. § 1.
Potestatis regiminis, quae quidem ex divina institutione est in
Ecclesia et etiam potestas iurisdictionis vocatur, ad normam
praescriptorum iuris, habiles sunt qui ordine sacro sunt
insigniti.
§ 2. In exercitio eiusdem potestatis, christifideles
laici ad normam iuris cooperari possunt.
Can. 130.
Potestas regiminis de se exercetur pro foro externo, quandoque tamen
pro solo foro interno, ita quidem ut effectus quos eius
exercitium natum est habere pro foro externo, in hoc foro non
recognoscantur, nisi quatenus id determinatis pro casibus iure
statuatur.
Can. 131. § 1. Potestas regiminis ordinaria ea
est, quae ipso iure alicui officio adnectitur; delegata, quae
ipsi personae non mediante officio conceditur.
§ 2. Potestas
regiminis ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
§
3. Ei qui delegatum se asserit, onus probandae delegationis incumbit.
Can. 132. § 1. Facultates habituales reguntur
praescriptis de potestate delegata.
§ 2. Attamen nisi in eius
concessione aliud expresse caveatur aut electa sit industria
personae, facultas habitualis Ordinario concessa non perimitur resoluto
iure Ordinarii cui concessa est, etiamsi ipse eam
exsequi coeperit, sed transit ad quemvis Ordinarium qui ipsi in
regimine succedit.
Can. 133. § 1. Delegatus qui sive
circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil
agit.
§ 2. Fines sui mandati excedere non intellegitur
delegatus, qui alio modo ac in mandato determinatur, ea peragit ad quae
delegatus est, nisi modus ab ipso delegante ad
validitatem fuerit praescriptus.
Can. 134. § 1. Nomine
Ordinarii in iure intelleguntur, praeter Romanum Pontificem,
Episcopi dioecesani aliique qui, etsi ad interim tantum, praepositi
sunt alicui Ecclesiae particulari vel communitati eidem
aequiparatae ad normam Can. 368, necnon qui in iisdem generali gaudent
potestate exsecutiva ordinaria, nempe Vicarii
generales et episcopales; itemque, pro suis sodalibus, Superiores
maiores clericalium institutorum religiosorum iuris
pontificii et clericalium societatum vitae apostolicae iuris
pontificii, qui ordinaria saltem potestate exsecutiva
pollent.
§ 2. Nomine Ordinarii loci intelleguntur omnes qui in §
1 recensentur, exceptis Superioribus institutorum
religiosorum et societatum vitae apostolicae.
§ 3. Quae in
canonibus nominatim Episcopo dioecesano, in ambitu potestatis
exsecutivae tribuuntur, intelleguntur competere dumtaxat Episcopo
dioecesano aliisque ipsi in Can. 381, § 2 aequiparatis,
exclusis Vicario generali et episcopali, nisi de speciali mandato.
Can. 135. § 1. Potestas regiminis distinguitur in
legislativam, exsecutivam et iudicialem.
§ 2. Potestas
legislativa exercenda est modo iure praescripto, et ea, qua in
Ecclesia gaudet legislator infra auctoritatem supremam, valide delegari
nequit, nisi aliud iure explicite caveatur; a
legislatore inferiore lex iuri superiori contraria valide ferri
nequit.
§ 3. Potestas iudicialis, qua gaudent iudices aut
collegia iudicialia, exercenda est modo iure praescripto, et delegari
nequit, nisi ad actus cuivis decreto aut sententiae
praeparatorios perficiendos.
§ 4. Ad potestatis exsecutivae
exercitium quod attinet, serventur praescripta canonum qui
sequuntur.
Can. 136. Potestatem exsecutivam aliquis, licet
extra territorium exsistens, exercere valet in subditos,
etiam a territorio absentes, nisi aliud ex rei natura aut ex iuris
praescripto constet; in peregrinos in territorio actu
degentes, si agatur de favoribus concedendis aut de exsecutioni
mandandis sive legibus universalibus sive legibus
particularibus, quibus ipsi ad normam Can. 13, § 2, n. 2 tenentur.
Can. 137. § 1. Potestas exsecutiva ordinaria delegari
potest tum ad actum tum ad universitatem casuum, nisi aliud iure
expresse caveatur.
§ 2. Potestas exsecutiva ab Apostolica
Sede delegata subdelegari potest sive ad actum sive ad universitatem
casuum, nisi electa fuerit industria personae aut
subdelegatio fuerit expresse prohibita.
§ 3. Potestas exsecutiva
delegata ab alia auctoritate potestatem ordinariam
habente, si ad universitatem casuum delegata sit, in singulis tantum
casibus subdelegari potest; si vero ad actum aut ad
actus determinatos delegata sit, subdelegari nequit, nisi de expressa
delegantis concessione.
§ 4. Nulla potestas
subdelegata iterum subdelegari potest, nisi id expresse a delegante
concessum fuerit.
Can. 138. Potestas exsecutiva
ordinaria necnon potestas ad universitatem casuum delegata late
interpretanda est, alia vero quaelibet stricte; cui tamen
delegata potestas est, ea quoque intelleguntur concessa sine quibus
eadem potestas exerceri nequit.
Can. 139. § 1. Nisi
aliud iure statuatur, eo quod quis aliquam auctoritatem, etiam
superiorem, competentem adeat, non suspenditur alius
auctoritatis competentis exsecutiva potestas, sive haec ordinaria est
sive delegata.
§ 2. Causae tamen ad superiorem
auctoritatem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgentique
causa; quo in casu statim superiorem de re moneat.
Can. 140. § 1. P]uribus in solidum ad idem negotium agendum
delegatis, qui prius negotium tractare inchoaverit alios ab
eodem agendo excludit, nisi postea impeditus fuerit aut in negotio
peragendo ulterius procedere noluerit.
§ 2. Pluribus
collegialiter ad negotium agendum delegatis, omnes procedere debent ad
normam Can. 119, nisi in mandato aliud cautum sit.
§
3. Potestas exsecutiva pluribus delegata, praesumitur iisdem delegata
in solidum.
Can. 141. Pluribus successive
delegatis, ille negotium expediat, cuius mandatum anterius est, nec
postea revocatum fuit.
Can. 142. § 1. Potestas
delegata extinguitur: expleto mandato; elapso tempore vel exhausto
numero casuum pro quibus concessa fuit; cessante causa
finali delegationis; revocatione delegantis delegato directe intimata
necnon renuntiatione delegati deleganti significata et
ab eo acceptata; non autem resoluto iure delegantis, nisi id ex
appositis clausulis appareat.
§ 2. Actus tamen ex potestate
delegata, quae exercetur pro solo foro interno, per inadvertentiam
positus, elapso concessionis tempore, validus est.
Can.
143. § 1. Potestas ordinaria extinguitur amisso officio cui
adnectitur.
§ 2. Nisi aliud iure caveatur, suspenditur
potestas ordinaria, si contra privationem vel amotionem ab officio
legitime appellatur vel recursus interponitur.
Can.
144. § 1. In errore communi de facto aut de iure, itemque in dubio
positivo et probabili sive iuris sive facti, supplet
Ecclesia, pro foro tam externo quam interno, potestatem regiminis
exsecutivam.
§ 2. Eadem norma applicatur facultatibus de
quibus in cann. 882, 883, 966, et 1111, § 1.
TITULUS IX DE
OFFICIIS ECCLESIASTICIS
Can. 145. § 1. Officium
ecclesiasticum est quodlibet munus ordinatione sive divina sive
ecclesiastica stabiliter constitutum in finem spiritualem
exercendum.
§ 2. Obligationes et iura singulis officiis
ecclesiasticis propria definiuntur sive ipso iure quo officium
constituitur, sive decreto auctoritatis competentis quo constituitur
simul et confertur.
CAPUT I DE PROVISIONE OFFICII
ECCLESIASTICI
Can. 146. Officium ecclesiasticum sine
provisione canonica valide obtineri nequit.
Can. 147.
Provisio
officii ecclesiastici fit: per liberam collationem ab auctoritate
ecclesiastica competenti; per institutionem ab eadem datam,
si praecesserit praesentatio; per confirmationem vel admissionem ab
eadem factam, si praecesserit electio vel postulatio;
tandem per simplicem electionem et electi acceptationem, si electio non
egeat confirmatione.
Can. 148. Auctoritati,
cuius est officia erigere, innovare et supprimere, eorundem provisio
quoque competit, nisi aliud iure statuatur.
Can. 149.
§ 1. Ut ad officium ecclesiasticum quis promoveatur, debet esse in
Ecclesiae communione necnon idoneus, scilicet iis
qualitatibus praeditus, quae iure universali vel particulari aut lege
fundationis ad idem officium requiruntur.
§ 2.
Provisio officii ecclesiastici facta illi qui caret qualitatibus
requisitis, irrita tantum est, si qualitates iure universali
vel particulari aut lege fundationis ad validitatem provisionis
expresse exigantur; secus valida est, sed rescindi potest per
decretum auctoritatis competentis aut per sententiam tribunalis
administrativi.
§ 3. Provisio officii simoniace facta ipso
iure irrita est.
Can. 150. Officium secumferens plenam
animarum curam, ad quam adimplendam ordinis sacerdotalis
exercitium requiritur, ei qui sacerdotio nondum auctus est valide
conferri nequit.
Can. 151. Provisio officii animarum
curam secumferentis, sine gravi causa ne differatur.
Can. 152.
Nemini conferantur duo vel plura officia incompatibilia,
videlicet quae una simul ab eodem adimpleri nequeunt.
Can. 153.
§ 1. Provisio officii de iure non vacantis est ipso
facto irrita, nec subsequenti vacatione convalescit.
§ 2. Si
tamen agatur de officio quod de iure ad tempus determinatum
confertur, provisio intra sex menses ante expletum hoc tempus fieri
potest, et effectum habet a die officii vacationis.
§
3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum parit
iuridicum effectum.
Can. 154. Officium de iure
vacans, quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri
potest, dummodo rite declaratum fuerit eam possessionem
non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris
collationis.
Can. 155. Qui, vicem alterius
neglegentis vel impediti supplens, officium confert, nullam inde
potestatem acquirit in personam cui collatum est, sed huius
condicio iuridica perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam
iuris normam peracta fuisset.
Can. 156. Cuiuslibet
officii provisio scripto consignetur.
Art. 1 De libera
collatione
Can. 157. Nisi aliud explicite iure statuatur,
Episcopi dioecesani est libera collatione providere officiis
ecclesiasticis in propria Ecclesia particulari.
Art. 2 De
praesentatione
Can. 158. § 1. Praesentatio ad officium
ecclesiasticum ab eo, cui ius praesentandi competit, fieri debet
auctoritati cuius est ad officium de quo agitur institutionem dare, et
quidem, nisi aliud legitime cautum sit, intra tres
menses ab habita vacationis officii notitia.
§ 2. Si ius
praesentationis cuidam collegio aut coetui personarum competat,
praesentandus designetur servatis cann. 165-179 praescriptis.
Can. 159. Nemo invitus praesentetur; quare qui
praesentandus prononitur, mentem suam rogatus, nisi intra octiduum
utile recuset, praesentari potest.
Can. 160. § 1. Qui
iure praesentationis gaudet, unum aut etiam plures, et quidem tum una
simul tum successive, praesentare potest.
§ 2. Nemo
potest seipsum praesentare; potest autem collegium aut coetus
personarum aliquem suum sodalem praesentare.
Can. 161. §
1. Nisi aliud iure statuatur, potest qui aliquem praesentaverit non
idoneum repertum, altera tantum vice, intra mensem, alium
candidatum praesentare.
§ 2. Si praesentatus ante institutionem
factam renuntiaverit aut de vita decesserit, potest qui
iure praesentandi pollet, intra mensem ab habita renuntiationis aut
mortis notitia, ius suum rursus exercere.
Can. 162.
Qui intra tempus utile, ad normam Can. 158, § 1 et Can. 161,
praesentationem non fecerit, itemque qui bis praesentaverit non
idoneum repertum, pro eo casu ius praesentationis amittit, atque
auctoritati, cuius est institutionem dare, competit libere
providere officio vacanti, assentiente tamen proprio provisi Ordinario.
Can. 163. Auctoritas, cui ad normam iuris
competit praesentatum instituere, instituat legitime praesentatum quem
idoneum reppererit et qui acceptaverit; quod si plures
legitime praesentati idonei reperti sint, eorundem unum instituere
debet.
Art. 3 De electione
Can. 164. Nisi aliud
iure provisum fuerit, in electionibus canonicis serventur praescripta
canonum qui sequuntur.
Can. 165. Nisi aliud iure
aut legitimis collegii vel coetus statutis cautum sit, si cui collegio
aut coetui personarum sit ius eligendi ad officium,
electio ne differatur ultra trimestre utile computandum ab habita
notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso,
auctoritas ecclesiastica, cui ius confirmandae electionis vel ius
providendi successive competit, officio vacanti libere
provideat.
Can. 166. § 1. Collegii aut coetus praeses
convocet omnes ad collegium aut ad coetum pertinentes; convocatio
autem, quando personalis esse debet, valet, si fiat in loco domicilii
vel quasi- domicilii aut in loco commorationis.
§ 2.
Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet;
attamen ad eiusdem instantiam, probata quidem
praeteritione et absentia, electio, etiam si confirmata fuerit, a
competenti auctoritate rescindi debet, dummodo iuridice
constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis
fuisse transmissum.
§ 3. Quod si plures quam tertia pars
electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla, nisi omnes
neglecti reapse interfuerint.
Can. 167. § 1.
Convocatione legitime facta, suffragium ferendi ius habent praesentes
die et loco in eadem convocatione determinatis,
exclusa, nisi aliud statutis legitime caveatur, facultate ferendi
suffragia sive per epistolam sive per procuratorem.
§ 2.
Si quis ex electoribus praesens in ea domo sit, in qua fit electio, sed
electioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat,
suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.
Can. 168.
Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine
proprio suffragii, non potest nisi unicum suffragium ferre.
Can. 169. Ut valida sit electio, nemo ad suffragium admitti
potest, qui ad collegium vel coetum non pertineat.
Can. 170.
Electio, cuius libertas quoquo modo reapse impedita fuerit,
ipso iure invalida est.
Can. 171. § 1. Inhabiles sunt ad
suffragium ferendum:
1° incapax actus humani;
2° carens
voce activa;
3° poena excommunicationis innodatus sive per
sententiam iudicialem sive per decretum quo poena irrogatur vel
declaratur;
4° qui ab Ecclesiae communione notorie
defecit.
§ 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium
est
nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non
rettulisse requisitum suffragiorum numerum.
Can. 172. §
1. Suffragium, ut validum sit, esse debet:
1° liberum; ideoque
invalidum est suffragium eius, qui metu gravi aut dolo,
directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut
diversas personas disiunctive;
2° secretum, certum,
absolutum, determinatum.
§ 2. Condiciones ante electionem
suffragio appositae tamquam non adiectae habeantur.
Can. 173.
§ 1. Antequam incipiat electio, deputentur e gremio collegii aut
coetus duo saltem scrutatores.
§ 2. Scrutatores
suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant an
schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia
ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque rettulerit.
§ 3.
Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil
est actum.
§ 4. Omnia electionis acta ab eo qui actuarii munere
fungitur accurate describantur, et saltem ab eodem
actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario
diligenter asserventur.
Can. 174. § 1. Electio,
nisi aliud iure aut statutis caveatur, fieri etiam potest per
compromissum, dummodo nempe electores, unanimi et scripto
consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius
eligendi pro ea vice transferant, qui nomine omnium ex
recepta facultate eligant.
§ 2. Si agatur de collegio aut coetu
ex solis clericis constanti, compromissarii in sacris
debent esse constituti; secus electio est invalida.
§ 3.
Compromissarii debent iuris praescripta de electione servare
atque, ad validitatem electionis, condiciones compromisso appositas,
iuri non contrarias, observare; condiciones autem iuri
contrariae pro non appositis habeantur.
Can. 175. Cessat
compromissum et ius suffragium ferendi redit ad
compromittentes:
1° revocatione a collegio aut coetu facta, re
integra;
2° non impleta aliqua condicione compromisso
apposita;
3° electione absoluta, si fuerit nulla.
Can.
176. Nisi aliud iure aut statutis caveatur, is electus habeatur
et a collegii aut coetus praeside proclametur, qui requisitum
suffragiorum numerum rettulerit, ad normam Can. 119, n. 1.
Can. 177. § 1. Electio illico intimanda est electo, qui debet
intra octiduum utile a recepta intimatione significare
collegii aut coetus praesidi utrum electionem acceptet necne; secus
electio effectum non habet.
§ 2. Si electus non
acceptaverit, omne ius ex electione amittit nec subsequenti
acceptatione convalescit, sed rursus eligi potest; collegium
autem aut coetus intra mensem a cognita non-acceptatione ad novam
electionem procedere debet.
Can. 178. Electus,
acceptata electione, quae confirmatione non egeat, officium pleno iure
statim obtinet; secus non acquirit nisi ius ad rem.
Can. 179. § 1. Electus, si electio confirmatione indigeat,
intra octiduum utile a die acceptatae electionis
confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium
debet; secus omni iure privatur, nisi probaverit se a
petenda confirmatione iusto impedimento detentum fuisse.
§ 2.
Competens auctoritas, si electum reppererit idoneum ad normam
Can. 149, § 1, et electio ad normam iuris fuerit peracta,
confirmationem denegare nequit.
§ 3. Confirmatio in scriptis
dari
debet.
§ 4. Ante intimatam confirmationem, electo non licet sese
immiscere administrationi officii sive in spiritualibus
sive in temporalibus, et actus ab eo forte positi nulli sunt.
§
5. Intimata confirmatione, electus pleno iure officium
obtinet, nisi aliud iure caveatur.
Art. 4 De
postulatione
Can. 180. § 1. Si electioni illius, quem
electores
aptiorem putent ac praeferant, impedimentum canonicum obstet, super quo
dispensatio concedi possit ac soleat, suis ipsi
suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti
auctoritate postulare.
§ 2. Compromissarii postulare
nequeunt, nisi id in compromisso fuerit expressum.
Can. 181.
§ 1. Ut postulatio vim habeat, requiruntur saltem duae
tertiae partes suffragiorum.
§ 2. Suffragium pro postulatione
exprimi debet per verbum: postulo, aut aequivalens; formula:
eligo vel postulo, aut aequipollens, valet pro electione, si
impedimentum non exsistat, secus pro postulatione.
Can. 182.
§ 1. Postulatio a praeside intra octiduum utile mitti debet ad
auctoritatem competentem ad quam pertinet electionem
confirmare, cuius est dispensationem de impedimento concedere, aut, si
hanc potestatem non habeat, eandem ab auctoritate
superiore petere; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet
ad auctoritatem competentem ut dispensatio
concedatur.
§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa
non fuerit, ipso facto nulla est, et collegium vel coetus
pro ea vice privatur iure eligendi aut postulandi, nisi probetur
praesidem a mittenda postulatione iusto fuisse detentum
impedimento aut dolo vel neglegentia ab eadem tempore opportuno
mittenda abstinuisse.
§ 3. Postulato nullum ius acquiritur
ex postulatione; eam admittendi auctoritas competens obligatione non
tenetur.
§ 4. Factam auctoritati competenti
postulationem electores revocare non possunt, nisi auctoritate
consentiente.
Can. 183. § 1. Non admissa ab auctoritate
competenti postulatione, ius eligendi ad collegium vel coetum
redit.
§ 2. Quod si postulatio admissa fuerit, id
significetur postulato, qui respondere debet ad normam Can. 177, §
1.
§ 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure
statim officium obtinet.
CAPUT II DE AMISSIONE OFFICII
ECCLESIASTICI
Can. 184. § 1. Amittitur officium
ecclesiasticum lapsu temporis praefiniti, expleta aetate iure definita,
renuntiatione, translatione, amotione necnon
privatione.
§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis a qua
fuit collatum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi
aliud iure caveatur.
§ 3. Officii amissio, quae effectum sortita
est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in
officii provisionem competit.
Can. 185. Ei, qui ob impletam
aetatem aut renuntiationem acceptatam officium amittit,
titulus emeriti conferri potest.
Can. 186. Lapsu temporis
praefiniti vel adimpleta aetate, amissio officii effectum habet
tantum a momento, quo a competenti auctoritate scripto
intimatur.
Art. 1 De renuntiatione
Can. 187. Quisquis
sui
compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare.
Can. 188. Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso,
dolo vel errore substantiali aut simoniace facta, ipso iure irrita est.
Can. 189. § 1. Renuntiatio, ut valeat, sive
acceptatione eget sive non, auctoritati fieri debet cui provisio ad
officium de quo agitur pertinet, et quidem scripto vel
oretenus coram duobus testibus.
§ 2. Auctoritas renuntiationem
iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.
§ 3.
Renuntiatio quae acceptatione indiget, nisi intra tres menses
acceptetur, omni vi caret; quae acceptatione non indiget
effectum sortitur communicatione renuntiantis ad normam iuris
facta.
§ 4. Renuntiatio, quamdiu effectum sortita non fuerit,
a renuntiante revocari potest; effectu secuto revocari nequit, sed qui
renuntiavit, officium alio ex titulo consequi potest.
Art. 2 De translatione
Can. 190. § 1. Translatio ab
eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio quod
amittitur et simul officio quod committitur.
§ 2. Si translatio
fiat invito officii titulari, gravis requiritur causa et,
firmo semper iure rationes contrarias exponendi, servetur modus
procedendi iure praescriptus.
§ 3. Translatio, ut effectum
sortiatur, scripto intimanda est.
Can. 191. § 1. In
translatione, prius officium vacat per possessionem alterius officii
canonice habitam, nisi aliud iure cautum aut a competenti auctoritate
praescriptum fuerit.
§ 2. Remunerationem cum priore
officio conexam translatus percipit, donec alterius possessionem
canonice obtinuerit.
Art. 3 De amotione
Can. 192.
Ab officio quis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti
legitime edito, servatis quidem iuribus forte ex contractu
quaesitis, sive ipso iure ad normam Can. 194.
Can. 193. § 1.
Ab officio quod alicui confertur ad tempus indefinitum, non
potest quis amoveri nisi ob graves causas atque servato procedendi modo
iure definito.
§ 2. Idem valet, ut quis ab officio,
quod alicui ad tempus determinatum confertur, ante hoc tempus elapsum
amoveri possit, firmo praescripto Can. 624, § 3.
§ 3.
Ab officio quod, secundum iuris praescripta, alicui confertur ad
prudentem discretionem auctoritatis competentis, potest quis
iusta ex causa, de iudicio eiusdem auctoritatis, amoveri.
§ 4.
Decretum amotionis, ut effectum sortiatur, scripto
intimandum est.
Can. 194. § 1. Ipso iure ab officio
ecclesiastico amovetur:
1° qui statum clericalem
amiserit;
2°
qui a fide catholica aut a communione Ecclesiae publice
defecerit;
3° clericus qui matrimonium etiam civile tantum
attentaverit.
§ 2. Amotio, de qua in nn. 2 et 3, urgeri tantum
potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione
constet.
Can. 195. Si quis, non quidem ipso iure, sed per
decretum auctoritatis competentis ab officio amoveatur quo
eiusdem subsistentiae providetur, eadem auctoritas curet ut ipsius
subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi
aliter provisum sit.
Art. 4 De privatione
Can. 196.
§ 1. Privatio ab officio, in poenam scilicet delicti, ad normam
iuris tantummodo fieri potest.
§ 2. Privatio effectum sortitur
secundum praescripta canonum de iure poenali.
TITULUS
X DE PRAESCRIPTIONE
Can. 197. Praescriptionem, tamquam
modum iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab
obligationibus sese liberandi, Ecclesia recipit prout est in
legislatione civili respectivae nationis, salvis exceptionibus
quae in canonibus huius Codicis statuuntur.
Can. 198. Nulla
valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum
initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti, salvo
praescripto Can. 1362.
Can. 199. Praescriptioni
obnoxia non sunt:
1° iura et obligationes quae sunt legis
divinae naturalis aut positivae;
2° iura quae obtineri possunt
ex solo privilegio apostolico;
3° iura et obligationes quae
spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt;
4°
fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum;
5°
stipes et onera Missarum;
6° provisio officii ecclesiastici
quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit;
7° ius
visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut
christifideles a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et
nulli auctoritati iam subsint.
TITULUS XI DE
TEMPORIS SUPPUTATIONE
Can. 200. Nisi aliud expresse iure
caveatur, tempus supputetur ad normam canonum qui sequuntur.
Can. 201. § 1. Tempus continuum intellegitur quod nullam
patitur interruptionem, § 2. Tempus utile intellegitur quod ita
ius suum exercenti aut persequenti competit, ut ignoranti aut agere non
valenti non currat.
Can. 202. § 1. In iure, dies
intellegitur spatium constans 24 horis continuo supputandis, et incipit
a media nocte, nisi aliud expresse caveatur;
hebdomada spatium 7 dierum; mensis spatium 30 et annus spatium 365
dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt
in calendario.
§ 2. Prout sunt in calendario semper sumendi sunt
mensis et annus, si tempus est continuum.
Can. 203. §
1. Dies a quo non computatur in termino, nisi huius initium coincidat
cum initio diei aut aliud expresse in iure
caveatur.
§ 2. Nisi contrarium statuatur, dies ad quem
computatur in termino, qui, si tempus constet uno vel pluribus
mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadis, finitur expleto ultimo
die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri
careat, expleto ultimo die mensis.
LIBER II DE POPULO DEI
PARS I DE
CHRISTIFIDELIBUS
Can. 204. § 1. Christifideles sunt qui,
utpote per
baptismum Christo incorporati, in populum Dei sunt constituti, atque
hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et
regalis suo modo participes facti, secundum propriam cuiusque
condicionem, ad missionem exercendam vocantur, quam Deus
Ecclesiae in mundo adimplendam concredidit.
§ 2. Haec Ecclesia,
in hoc mundo ut societas constituta et ordinata, subsistit
in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius
communione gubernata.
Can. 205. Plene in communione
Ecclesiae catholicae his in terris sunt illi baptizati, qui in eius
compage visibili cum Christo iunguntur, vinculis nempe
professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
Can. 206. § 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur
catechumeni, qui nempe, Spiritu Sancto movente, explicita voluntate ut
eidem incorporentur expetunt, ideoque hoc ipso voto,
sicut et vita fidei, spei et caritatis quam agunt, coniunguntur cum
Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.
§ 2.
Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia quae, dum eos ad vitam
ducendam evangelicam invitat eosque ad sacros ritus
celebrandos introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas, quae
christianorum sunt propriae.
Can. 207. § 1. Ex
divina institutione, inter christifideles sunt in Ecclesia ministri
sacri, qui in iure et clerici vocantur; ceteri autem et
laici nuncupantur.
§ 2, Ex utraque hac parte habentur
christifideles, qui professione consiliorum evangelicorum per vota
aut alia sacra ligamina, ab Ecclesia agnita et sancita, suo peculiari
modo Deo consecrantur et Ecclesiae missioni salvificae
prosunt; quorum status, licet ad hierarchicam Ecclesiae structuram non
spectet, ad eius tamen vitam et sanctitatem pertinet.
TITULUS I DE OMNIUM CHRISTIFIDELIUM OBLIGATIONIBUS ET
IURIBUS
Can. 208. Inter christifideles omnes, ex eorum
quidem in Christo regeneratione, vera viget quoad dignitatem et
actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque
condicionem et munus, ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
Can. 209. § 1. Christifideles obligatione
adstringuntur, sua quoque ipsorum agendi ratione, ad communionem semper
servandam cum Ecclesia.
§ 2. Magna cum diligentia
officia adimpleant, quibus tenentur erga Ecclesiam tum universam, tum
particularem ad quam, secundum iuris praescripta,
pertinent.
Can. 210. Omnes christifideles, secundum propriam
condicionem, ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae
incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas
conferre debent.
Can. 211. Omnes christifideles
officium habent et ius allaborandi ut divinum salutis nuntium ad
universos homines omnium temporum ac totius orbis magis
magisque perveniat.
Can. 212. § 1. Quae sacri Pastores,
utpote Christum repraesentantes, tamquam fidei magistri
declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles,
propriae responsabilitatis conscii, christiana oboedientia
prosequi tenentur.
§ 2. Christifidelibus integrum est, ut
necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata
Ecclesiae Pastoribus patefaciant.
§ 3. Pro scientia, competentia
et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et
aliquando officium, ut sententiam suam de his quae ad bonum Ecclesiae
pertinent sacris Pastoribus manifestent eamque, salva
fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, attentisque
communi utilitate et personarum dignitate, ceteris
christifidelibus notam faciant.
Can. 213. Ius est
christifidelibus ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex
verbo Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant.
Can. 214. Ius est christifidelibus, ut cultum Deo
persolvant iuxta praescripta proprii ritus a legitimis Ecclesiae
Pastoribus approbati, utque propriam vitae spiritualis
formam sequantur, doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
Can.
215. Integrum est christifidelibus, ut libere condant
atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis, aut ad
vocationem christianam in mundo fovendam, utque
conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
Can.
216. Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae
missionem participent, ius habent ut propriis quoque inceptis, secundum
suum quisque statum et condicionem, apostolicam
actionem promoveant vel sustineant; nullum tamen inceptum nomen
catholicum sibi vindicet, nisi consensus accesserit
competentis auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 217.
Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae
congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam,
qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque
simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
Can. 218. Qui disciplinis sacris incumbunt iusta
libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter in iis
aperiedi, in quibus peritia gaudent, servato debito erga
Ecclesiae magisterium obsequio.
Can. 219. Christifideles
omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in
statu vitae eligendo.
Can. 220. Nemini licet bonam famam, qua
quis gaudet, illegitime laedere, nec ius cuiusque personae
ad propriam intimitatem tuendam violare.
Can. 221. § 1.
Christifidelibus competit ut iura, quibus in Ecclesia gaudent,
legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad
normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est
ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocentur, iudicentur
servatis iuris praescriptis, cum aequitate applicandis.
§
3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis
plectantur.
Can. 222. § 1. Christifideles
obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem
praesto sint quae ad cultum divinum, ad opera apostolatus
et caritatis atque ad honestam ministrorum sustentationem necessaria
sunt.
Can. 223. § 1. In iuribus suis exercendis
christifideles tum singuli tum in consociationibus adunati rationem
habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium
aliorum atque suorum erga alios officiorum.
§ 2. Ecclesiasticae
auctoritati competit, intuitu boni communis, exercitium
iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari.
TITULUS
II DE OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS CHRISTIFIDELIUM LAICORUM
Can. 224. Christifideles laici, praeter eas obligationes et
iura, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea quae
in aliis canonibus statuuntur, obligationibus tenentur et iuribus
gaudent quae in canonibus huius tituli recensentur.
Can.
225. § 1. Laici, quippe qui uti omnes christifideles
ad
apostolatum a Deo per baptismum et confirmationem deputentur,
generali
obligatione tenentur et iure gaudent, sive singuli sive
in
consociationibus coniuncti, allaborandi ut divinum
salutis nuntum ab
universis hominibus ubique terrarum
cognoscatur et accipiatur; quae
obligatio eo vel magis urget iis
in
adiunctis, in quibus nonnisi per
ipsos Evangelium audire et
Christum cognoscere homines possunt.
§ 2. Hoc etiam peculiari
adstringuntur officio, unusquisque quidem
secundum propriam
condicionem, ut rerum temporalium ordinem spiritu
evangelico
imbuant atque perficiant, et ita specialiter in iisdem
rebus
gerendis atque in muneribus saecularibus exercendis
Christi
testimonium reddant.
Can. 226. § 1. Qui in
statu coniugali vivunt, iuxta propriam vocationem, peculiari
officio tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi
Dei allaborandi.
§ 2. Parentes, cum vitam filiis
contulerint, gravissima obligatione tenentur et iure gaudent eos
educandi; ideo parentum christianorum imprimis est
christianam filiorum educationem secundum doctrinam ab Ecclesia
traditam curare.
Can. 227. Ius est christifidelibus
laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas,
quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate
utentes, curent ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad
doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam,
caventes tamen ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam uti
doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 228. § 1.
Laici, qui idonei reperiantur, sunt habiles ut a sacris Pastoribus ad
illa officia ecclesiastica et munera assumantur, quibus
ipsi secundum iuris praescripta fungi valent.
§ 2. Laici debita
scientia, prudentia et honestate praestantes, habiles sunt
tamquam periti aut consiliarii, etiam in consiliis ad normam iuris, ad
Ecclesiae Pastoribus adiutorium praebendum.
Can.
229. § 1. Laici, ut secundum doctrinam christianam vivere valeant,
eandemque et ipsi enuntiare atque, si opus sit,
defendere possint, utque in apostolatu exercendo partem suam habere
queant, obligatione tenentur et iure gaudent acquirendi
eiusdem doctrinae cognitionem, propriae uniuscuiusque capacitati et
condicioni aptatam.
§ 2. Iure quoque gaudent pleniorem
illam in scientiis sacris acquirendi cognitionem, quae in
ecclesiasticis universitatibus facultatibusve aut in institutis
scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et
gradus academicos consequendo.
§ 3. Item, servatis
praescriptis quoad idoneitatem requisitam statutis, habiles sunt ad
mandatum docendi scientias sacras a legitima auctoritate
ecclesiastica recipiendum.
Can. 230. § 1. Viri laici, qui
aetate dotibusque pollent Episcoporum conferentiae decreto
statutis, per ritum liturgicum praescriptum ad ministeria lectoris et
acolythi stabiliter assumi possunt; quae tamen
ministeriorum collatio eisdem ius non confert ad sustentationem
remunerationemve ab Ecclesia praestandam.
§ 2, Laici ex
temporanea deputatione in actionibus liturgicis munus lectoris implere
possunt; item omnes laici muneribus commentatoris,
cantoris aliisve ad normam iuris fungi possunt.
§ 3. Ubi
Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt
etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem
officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere,
precibus liturgicis praeesse, baptismum conferre atque sacram
communionem distribuere, iuxta iuris praescripta.
Can. 231.
§ 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio
addicuntur, obligatione tenentur ut aptam acquirant
formationem ad munus suum debite implendum requisitam, utque hoc munus
conscie, impense et diligenter adimpleant.
§ 2.
Firmo praescripto Can. 230, § 1, ius habent ad honestam remunerationem
suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque
iuris cifilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae
providere valeant; itemque iis ius competit ut ipsorum
praevidentiae et securitati sociali et assistentiae sanitariae, quam
dicunt, debite prospiciatur.
TITULUS III DE
MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS
Caput I De clericorum
institutione
Can. 232. Ecclesiae officium est atque ius
proprium et exclusivum eos instituendi, qui ad ministeria sacra
deputantur.
Can. 233. § 1. Universae communitati
christianae officium incumbit fovendarum vocationum, ut necessitatibus
ministerii sacri in tota Ecclesia sufficienter
provideatur; speciatim hoc officio tenentur familiae christianae,
educatores atque peculiari ratione sacerdotes, praesertim
parochi. Episcopi dioecesani, quorum maxime est de vocationibus
provehendis curam habere, populum sibi commissum de momento
ministerii sacri deque ministrorum in Ecclesia necessitate edoceant,
atque incepta ad vocationes fovendas, operibus
praesertim ad hoc institutis, suscitent ac sustentent.
§ 2.
Solliciti sint insuper sacerdotes, praesertim vero Episcopi
dioecesani, ut qui maturioris aetatis viri ad ministeria sacra sese
vocatos aestiment, prudenter verbo opereque adiuventur ac
debite praeparentur.
Can. 234. § 1. Serventur, ubi exsistunt,
atque foveantur seminaria minora aliave instituta id
genus, in quibus nempe, vocationum fovendarum gratia, provideatur ut
peculiaris formatio religiosa una cum institutione
humanistica et scientifica tradatur; immo, ubi id expedire iudicaverit
Episcopus dioecesanus, seminarii minoris similisve
instituti erectioni prospiciat.
§ 2. Nisi certis in casibus
adiuncta aliud suadeant, iuvenes quibus animus est ad
sacerdotium ascendere, ea ornentur humanistica et scientifica
formatione, qua iuvenes in sua quisque regione ad studia
superiora peragenda praeparantur.
Can. 235. § 1. Iuvenes, qui
ad sacerdotium accedere intendunt, ad formationem
spiritualem convenientem et ad officia propria instituantur in
seminario maiore per totum formationis tempus, aut, si
adiuncta de iudicio Episcopi dioecesani id postulent, per quattuor
saltem annos.
§ 2. Qui extra seminarium legitime
morantur, ab Episcopo dioecesano commendentur pio et idoneo sacerdoti,
qui invigilet ut ad vitam spiritualem et ad
disciplinam sedulo efformentur.
Can. 236. Aspirantes ad
diaconatum permanentem secundum Episcoporum conferentiae
praescripta ad vitam spiritualem alendam informentur atque ad officia
eidem ordini propria rite adimplenda instruantur:
1°
iuvenes per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes, nisi
graves ob rationes Episcopus dioecesanus aliter
statuerit;
2° maturioris aetatis viri, sive caelibes sive
coniugati, ratione ad tres annos protracta et ab eadem
Episcoporum conferentia definita.
Can. 237. § 1. In singulis
dioecesibus sit seminarium maius, ubi id fieri possit atque
expediat; secus concredantur alumni, qui ad sacra ministeria sese
praeparent, alieno seminario aut erigatur seminarium
interdioecesanum.
§ 2. Seminarium interdioecesanum ne erigatur
nisi prius approbatio Apostolicae Sedis, tum ipsius
seminarii erectionis tum eiusdem statutorum, obtenta fuerit, et quidem
ab Episcoporum conferentia, si agatur de seminario pro
universo eius territorio, secus ab Episcopis quorum interest.
Can. 238. § 1. Seminaria legitime erecta ipso iure
personalitate iuridica in Ecclesia gaudent.
§ 2. In omnibus
negotiis pertractandis personam seminarii gerit eius rector,
nisi de certis negotiis auctoritas competens aliud statuerit.
Can. 239. § 1. In quolibet seminario habeantur rector, qui
ei praesit, et si casus ferat vice-rector, oeconomus, atque si alumni
in ipso seminario studiis se dedant, etiam magistri,
qui varias disciplinas tradant apta ratione inter se
compositas.
§ 2. In quolibet seminario unus saltem adsit
spiritus
director, relicta libertate alumnis adeundi alios sacerdotes, qui ad
hoc munus ab Episcopo deputati sint.
§ 3. Seminarii
statutis provideantur rationes, quibus curam rectoris, in disciplina
praesertim servanda, participent ceteri moderatores,
magistri, immo et ipsi alumni.
Can. 240. § 1. Praeter
confessarios ordinarios, alii regulariter ad seminarium accedant
confessarii, atque, salva quidem seminarii disciplina, integrum semper
sit alumnis quemlibet confessarium sive in seminario
sive extra illud adire.
§ 2, In decisionibus ferendis de alumnis
ad ordines admittendis aut e seminario dimittendis,
numquam directoris spiritus et confessariorum votum exquiri potest.
Can. 241. § 1. Ad seminarium maius ab Episcopo
dioecesano admittantur tantummodo ii qui, attentis eorum dotibus
humanis et moralibus, spiritualibus et intellectualibus,
eorum valetudine physica et psychica necnon recta voluntate, habiles
aestimantur qui ministeriis sacris perpetuo sese
dedicent.
§ 2. Antequam recipiantur, documenta exhibere debent
de susceptis baptismo et confirmatione aliaque quae secundum
praescripta institutionis sacerdotalis Rationis requiruntur.
§
3. Si agatur de iis admittendis, qui ex alieno seminario vel
instituto religioso dimissi fuerint, requiritur insuper testimonium
respectivi superioris praesertim de causa eorum
dimissionis vel discessus.
Can. 242. § 1. In singulis
nationibus habeatur institutionis sacerdotalis Ratio, ab
Episcoporum conferentia, attentis quidem normis a suprema Ecclesiae
auctoritate latis, statuenda et a Sancta Sede approbanda,
novis quoque adiunctis, approbante item Sancta Sede, accommodanda, qua
institutionis in seminario tradendae definiatur summa
principia atque normae generales necessitatibus pastoralibus
uniuscuiusque regionis vel provinciae, aptatae.
§ 2. Normae
Rationis, de qua in § 1, serventur in omnibus seminariis, tum
dioecesanis tum interdioecesanis.
Can. 243. Habeat insuper
unumquodque seminarium ordinationem propriam, ab Episcopo dioecesano
aut, si de seminario interdioecesano agatur, ab
Episcopis quorum interest, probatam, qua normae institutionis
sacerdotalis Rationis adiunctis particularibus accommodentur,
ac pressius determinentur praesertim disciplinae capita quae ad
alumnorum cotidianam vitam et totius seminarii ordinem
spectant.
Can. 244. Alumnorum in seminario formatio
spiritualis et institutio doctrinalis harmonice componantur, atque
ad id ordinentur, ut iidem iuxta uniuscuiusque indolem una cum debita
maturitate humana spiritum Evangelii et arctam cum
Christo necessitudinem acquirant.
Can. 245. § 1. Per
formationem spiritualem alumni idonei fiant ad ministerium
pastorale fructuose exercendum et ad spiritum missionalem efformentur,
discentes ministerium expletum semper in fide viva et
in caritate ad propriam sanctificationem conferre; itemque illas
excolere discant virtutes quae in hominum consortione pluris
fiunt, ita quidem ut ad aptam conciliationem inter bona humana et
supernaturalia pervenire valeant.
§ 2. Ita formentur
alumni ut, amore Ecclesiae Christi imbuti, Pontifici Romano Petri
successori humili et filiali caritate devinciantur, proprio
Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaereant et sociam cum fratribus
operam praestent; per vitam in seminario communem atque
per amicitiae coniunctionisque necessitudinem cum aliis excultam
praeparentur ad fraternam unionem cum dioecesano
presbyterio, cuius in Ecclesiae servitio erunt consortes.
Can.
246. § 1. Celebratio Eucharistica centrum sit totius
vitae seminarii, ita ut cotidie alumni, ipsam Christi caritatem
participantes, animi robur pro apostolico labore et pro vita
sua spirituali praesertim ex hoc ditissimo fonte hauriant.
§ 2.
Efformentur ad celebrationem liturgiae horarum, qua Dei
ministri, nomine Ecclesiae pro toto populo sibi commisso, immo pro
universo mundo, Deum deprecantur.
§ 3. Foveantur cultus
Beatae Mariae Virginis etiam per mariale rosarium, oratio mentalis
aliaque pietatis exercitia, quibus alumni spiritum
orationis acquirant atque vocationis suae robur consequantur.
§
4. Ad sacramentum paenitentiae frequenter accedere
assuescant alumni, et commendatur ut unusquisque habeat moderatorem
suae vitae spiritualis libere quidem electum, cui
confidenter conscientiam aperire possit.
§ 5. Singulis annis
alumni exercitiis spiritualibus vacent.
Can. 247. § 1. Ad
servandum statum caelibatus congrua educatione praeparentur, eumque ut
peculiare Dei donum in honore habere discant.
§ 2.
De officiis et oneribus, quae ministris sacris Ecclesiae propria sunt,
alumni debite reddantur certiores, nulla vitae
sacerdotalis difficultate reticita,
Can. 248. Institutio
doctrinalis tradenda eo spectat, ut alumni, una cum cultura
generali necessitatibus loci ac temporis consentanea, amplam atque
solidam acquirant in disciplinis sacris doctrinam, ita ut,
propria fide ibi fundata et inde nutrita, Evangelii doctrinam hominibus
sui temporis apte, ratione eorundem ingenio
accommodata, nuntiare valeant.
Can. 249. Institutionis
sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate
linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam latinam bene calleant
necnon congruam habeant cognitionem alienarum linguarum,
quarum scientia ad eorum formationem aut ad ministerium pastorale
exercendum necessaria vel utilis videatur.
Can. 250.
Quae in ipso seminario philosophica et theologica studia ordinantur,
aut successive aut coniuncte peragi possunt, iuxta
institutionis sacerdotalis Rationem; eadem completum saltem sexennium
complectantur, ita quidem ut tempus philosophicis
disciplinis dedicandum integrum biennium, studiis vero theologicis
integrum quadriennium adaequet.
Can. 251.
Philosophica institutio, quae innixa sit oportet patrimonio
philosophico perenniter valido, et rationem etiam habeat
philosophicae investigationis progredientis aetatis, ita tradatur, ut
alumnorum formationem humanam perficiat, mentis aciem
provehat, eosque ad studia theologica peragenda aptiores reddat.
Can. 252. § 1. Institutio theologica, in lumine fidei,
sub Magisterii ductu, ita impertiatur, ut alumni integram doctrinam
catholicam, divina Revelatione innixam, cognoscant,
propriae vitae spiritualis reddant alimentum eamque, in ministerio
exercendo, rite annuntiare ac tueri valeant.
§ 2. In
sacra Scriptura peculiari diligentia erudiantur alumni, ita ut totius
sacrae Scripturae conspectum acquirant.
§ 3.
Lectiones habeantur theologiae dogmaticae, verbo Dei scripto una cum
sacra Traditione semper innixae, quarum ope alumni
mysteria salutis, s. Thoma praesertim magistro, intimius penetrare
addiscant, itemque lectiones theologiae moralis et
pastoralis, iuris canonici, liturgiae, historiae ecclesiasticae, necnon
aliarum disciplinarum, auxiliarium atque specialium,
ad normam praescriptorum institutionis sacerdotalis Rationis.
Can. 253. § 1. Ad magistri munus in disciplinis
philosophicis, theologicis et iuridicis, ab Episcopo aut ab Episcopis,
quorum interest, ii tantum nominentur qui, virtutibus
praestantes, laurea doctorali aut licentia potiti sunt in universitate
studiorum aut facultate a Sancta Sede recognita.
§
2. Curetur ut distincti totidem nominentur magistri qui doceant sacram
Scripturam, theologiam dogmaticam, theologiam moralem,
liturgiam, philosophiam, ius canonicum, historiam ecclesiasticam,
aliasque, quae propria methodo tradendae sunt,
disciplinas.
§ 3. Magister qui a munere suo graviter deficiat,
ab auctoritate, de qua in § 1, amoveatur.
Can. 254. §
1. Magistri in disciplinis tradendis de intima universae doctrinae
fidei unitate et harmonia iugiter solliciti sint, ut unam
scientiam alumni se discere experiantur; quo aptius id obtineatur,
adsit in seminario qui integram studiorum ordinationem
moderetur.
§ 2. Ita alumni edoceantur, ut et ipsi habiles fiant
ad quaestiones aptis investigationibus propriis et
scientifica methodo examinandas; habeantur igitur exercitationes, in
quibus, sub moderamine magistrorum, alumni proprio
labore studia quaedam persolvere discant.
Can. 255. Licet
universa alumnorum in seminario formatio pastoralem finem
persequatur, institutio stricte pastoralis in eodem ordinetur, qua
alumni principia et artes addiscant quae, attentis quoque
loci ac temporis necessitatibus, ad ministerium Dei populum docendi,
sanctificandi et regendi exercendum pertineant.
Can.
256. § 1. Diligenter instruantur alumni in iis quae peculiari ratione
ad sacrum ministerium spectant, praesertim in arte
catechetica et homiletica exercenda, in cultu divino peculiarique modo
in sacramentis celebrandis, in commercio cum
hominibus, etiam non catholicis vel non credentibus, habendo, in
paroecia administranda atque in ceteris muneribus
adimplendis.
§ 2. Edoceantur alumni de universae Ecclesiae
necessitatibus, ita ut sollicitudinem habeant de vocationibus
promovendis, de quaestionibus missionalibus, oecumenicis necnon de
aliis, socialibus quoque, urgentioribus.
Can. 257. §
1. Alumnorum institutioni ita provideatur, ut non tantum Ecclesiae
particularis in cuius servitio incardinentur, sed
universae quoque Ecclesiae sollicitudinem habeant, atque paratos se
exhibeant Ecclesiis particularibus, quarum gravis urgeat
necessitas, sese devovere.
§ 2. Curet Episcopus dioecesanus ut
clerici, a propria Ecclesia particulari ad Ecclesiam
particularem alterius regionis transmigrare intendentes, apte
praeparentur ad ibidem sacrum ministerium exercendum, ut
scilicet et linguam regionis addiscant, et eiusdem institutorum,
condicionum socialium, usuum et consuetudinum intellegentiam
habeant.
Can. 258. Ut apostolatus exercendi artem in opere
ipso etiam addiscant, alumni, studiorum curriculo decurrente,
praesertim vero feriarum tempore, praxi pastorali initientur per
opportunas, sub moderamine semper sacerdotis periti,
exercitationes, alumnorum aetati et locorum condicioni aptatas, de
iudicio Ordinarii determinandas.
Can. 259. § 1.
Episcopo dioecesano aut, si de seminario interdioecesano agatur,
Episcopis quorum interest, competit, quae ad seminarii
superius regimen et administrationem spectant, decernere.
§ 2.
Episcopus dioecesanus aut, si de seminario interdioecesano
agatur, Episcopi, quorum interest, frequenter seminarium ipsi visitent,
in formationem suorum alumnorum necnon in
institutionem, quae in eodem tradatur, philosophicam et theologicam
invigilent, et de alumnorum vocatione, indole, pietate ac
profectu cognitionem sibi comparent, maxime intuitu sacrarum
ordinationum conferendarum.
Can. 260. Rectori, cuius est
cotidianum moderamen curare seminarii, ad normam quidem institutionis
sacerdotalis Rationis ac seminarii ordinationis, omnes
in propriis muneribus adimplendis obtemperare debent.
Can. 261.
§ 1. Seminarii rector itemque, sub eiusdem auctoritate,
moderatores et magistri pro parte sua curent ut alumni normas Ratione
institutionis sacerdotalis necnon seminarii ordinatione
praescriptas adamussim servent.
§ 2. Sedulo provideant seminarii
rector atque studiorum moderator ut magistri suo munere
rite fungantur, secundum praescripta Rationis institutionis
sacerdotalis ac seminarii ordinationis.
Can. 262. Exemptum a
regimine paroeciali seminarium esto: et pro omnibus qui in seminario
sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et
firmo praescripto Can. 985, obeat seminarii rector eiusve delegatus.
Can. 263. Episcopus dioecesanus vel, si de
seminario interdioecesano agatur, Episcopi quorum interest, pro parte
ab eis communi consilio determinata, curare debent ut
provideatur seminarii constitutioni et conservationi, alumnorum
sustentationi necno magistrorum remunerationi aliisque
seminarii necessitatibus.
Can. 264. § 1. Ut seminarii
necessitatibus provideatur, praeter stipem de qua in Can. 1266,
potest Episcopus in dioecesi tributum imponere.
§ 2. Tributo pro
seminario obnoxiae sunt cunctae personae iuridicae
ecclesiasticae etiam privatae, quae sedem in dioecesi habeant, nisi
solis eleemosynis sustententur aut in eis collegium
discentium vel docentium ad commune Ecclesiae bonum promovendum actu
habeatur; huiusmodi tributum debet esse generale,
reditibus eorum qui eidem obnoxii sunt proportionatum, atque iuxta
necessitates seminarii determinatum.
Caput II De
clericorum adscriptione seu incardinatione
Can. 265.
Quemlibet clericum oportet esse incardinatum aut alicui Ecclesiae
particulari vel praelaturae personali, aut alicui instituto vitae
consecratae vel societati hac facultate praeditis, ita ut
clerici acephali seu vagi minime admittantur.
Can. 266. § 1.
Per receptum diaconatum aliquis fit clericus et
incardinatur Ecclesiae particulari vel praelaturae personali pro cuius
servitio promotus est.
§ 2. Sodalis in instituto
religioso a votis perpetuis professus aut societati clericali vitae
apostolicae definitive incorporatus, per receptum
diaconatum incardinatur tamquam clericus eidem instituto aut societati,
nisi ad societates quod attinet aliter ferant
constitutiones.
§ 3. Sodalis instituti saecularis per receptum
diaconatum incardinatur Ecclesiae particulari pro cuius
servitio promotus est, nisi vi concessionis Sedis Apostolicae ipsi
instituto incardinetur.
Can. 267. § 1. Ut clericus
iam incardinatus alii Ecclesiae particulari valide incardinetur, ab
Episcopo dioecesano obtinere debet litteras ab eodem
subscriptas excardinationis; et pariter ab Episcopo dioecesano
Ecclesiae particularis, cui se incardinari desiderat, litteras
ab eodem subscriptas incardinationis.
§ 2. Excardinatio ita
concessa effectum non sortitur nisi incardinatione obtenta in
alia Ecclesia particulari.
Can. 268. § 1. Clericus qui a
propria Ecclesia particulari in aliam legitime transmigraverit,
huic Ecclesiae particulari, transacto quinquennio, ipso iure
incardinatur, si talem voluntatem in scriptis manifestaverit tum
Episcopo dioecesano Ecclesiae hospitis tum Episcopo dioecesano proprio,
neque horum alteruter ipsi contrariam scripto mentem
intra quattuor menses a receptis litteris significaverit.
§ 2.
Per admissionem perpetuam aut definitivam in institutum
vitae consecratae aut in societatem vitae apostolicae, clericus qui, ad
normam Can. 266, § 2, eidem instituto aut societati
incardinatur, a propria Ecclesia particulari excardinatur.
Can.
269. Ad incardinationem clerici Episcopus dioecesanus ne
deveniat nisi:
1° necessitas aut utilitas suae Ecclesiae
particularis id exigat, et salvis iuris praescriptis honestam
sustentationem clericorum respicientibus;
2° ex legitimo
documento sibi constiterit de concessa excardinatione, et habuerit
praeterea ab Episcopo dioecesano excardinanti, sub secreto si opus sit,
de clerici vita, moribus ac studiis opportuna
testimonia;
3° clericus eidem Episcopo dioecesano scripto
declaraverit se novae Ecclesiae particularis servitio velle
addici ad normam iuris.
Can. 270. Excardinatio licite concedi
potest iustis tantum de causis, quales sunt Ecclesiae
utilitas aut bonum ipsius clerici; denegari autem non potest nisi
exstantibus gravibus causis; licet tamen clerico, qui se
gravatum censuerit et Episcopum receptorem invenerit, contra decisionem
recurrere.
Can. 271. § 1. Extra casum verae
necessitatis Ecclesiae particularis propriae, Episcopus dioecesanus ne
deneget licentiam transmigrandi clericis, quos parotos
sciat atque aptos aestimet qui regiones petant gravi cleri inopia
laborantes, ibidem sacrum ministerium peracturi; prospiciat
vero ut per conventionem scriptam cum Episcopo dioecesano loci, quem
petunt, iura et officia eorundem clericorum
stabiliantur.
§ 2. Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam
Ecclesiam particularem transmigrandi concedere potest suis
clericis ad tempus praefinitum, etiam pluries renovandum, ita tamen ut
iidem clerici propriae Ecclesiae particulari
incardinati maneant, atque in eandem redeuntes omnibus gaudeant
iuribus, quae haberent si in ea sacro ministerio addicti
fuissent.
§ 3. Clericus qui legitime in aliam Ecclesiam
particularem transierit propriae Ecclesiae manens incardinatus, a
proprio Episcopo dioecesano iusta de causa revocari potest, dummodo
serventur conventiones cum altero Episcopo initae atque
naturalis aequitas; pariter, iisdem condicionibus servatis, Episcopus
dioecesanus alterius Ecclesiae particularis iusta de
causa poterit eidem clerico licentiam ulterioris commorationis in suo
territorio denegare.
Can. 272. Excardinationem et
incardinationem, itemque licentiam ad aliam Ecclesiam particularem
transmigrandi concedere nequit Administrator dioecesanus,
nisi post annum a vacatione sedis episcopalis, et cum consensu collegii
consultorum.
Caput III De clericorum
obligationibus et iuribus
Can. 273. Clerici speciali
obligatione tenentur Summo Pontifici et suo quisque Ordinario
reverentiam et oboedientiam exhibendi.
Can. 274. § 1. Soli
clerici obtinere possunt officia ad quorum exercitium
requiritur potestas ordinis aut potestas regiminis
ecclesiastici.
§ 2. Clerici, nisi legitimo impedimento
excusentur,
munus, quod ipsis a suo Ordinario commissum fuerit, suscipere ac
fideliter adimplere tenentur.
Can. 275. § 1. Clerici,
quippe qui omnes ad unum conspirent opus, ad aedificationem nempe
Corporis Christi, vinculo fraternitatis et orationis inter
se uniti sint, ed cooperationem inter se prosequantur, iuxta iuris
particularis praescripta.
§ 2. Clerici missionem
agnoscant et promoveant, quam pro sua quisque parte laici in Ecclesia
et in mundo exercent.
Can. 276. § 1. In vita sua
ducenda ad sanctitatem persequendam peculiari ratione tenentur clerici,
quippe qui, Deo in ordinis receptione novo titulo
consecrati, dispensatores sint mysteriorum Dei in servitium Eius
populi.
§ 2. Ut hanc perfectionem persequi valeant:
1°
imprimis ministerii pastoralis officia fideliter et indefesse
adimpleant;
2° duplici mensa sacrae Scripturae et
Eucharistiae vitam suam spiritualem nutriant; enixe igitur sacerdotes
invitantur ut cotidie Sacrificium eucharisticum
offerant, diaconi vero ut eiusdem oblationem cotidie
participent;
3° obligatione tenentur sacerdotes necnon diaconi
ad
presbyteratum aspirantes cotidie liturgiam horarum persolvendi secundum
proprios et probatos liturgicos libros; diaconi autem
permanentes eandem persolvant pro parte ab Episcoporum conferentia
definita;
4° pariter tenentur ad vacandum recessibus
spiritualibus, iuxta iuris particularis praescripta;
5°
sollicitantur ut orationi mentali regulariter incumbant, frequenter
ad paenitentiae sacramentum accedant, Deiparam Virginem peculiari
veneratione colant, aliisque mediis sanctificationis
utantur communibus et particularibus.
Can. 277. § 1. Clerici
obligatione tenentur servandi perfectam perpetuamque
propter Regnum coelorum continentiam, ideoque ad caelibatum
adstringuntur, quod est peculiare Dei donum, quo quidem sacri
ministri indiviso corde Christo facilius adhaerere possunt atque Dei
hominumque servitio liberius sese dedicare valent.
§
2. Debita cum prudentia clerici se gerant cum personis, quarum
frequentatio ipsorum obligationem ad continentiam servandam in
discrimen vocare aut in fidelium scandalum vertere possit.
§ 3.
Competit Episcopo dioecesano ut hac de re normas statuat
magis determinatas utque de huius obligationis observantia in casibus
particularibus iudicium ferat.
Can. 278. § 1, Ius
est clericis saecularibus sese consociandi cum aliis ad fines statui
clericali congruentes prosequendos.
§ 2. Magni habeant
clerici saeculares praesertim illas consociationes quae, statutis a
competenti auctoritate recognitis, per aptam et
convenienter approbatam vitae ordinationem et fraternum iuvamen,
sanctitatem suam in ministerii exercitio fovent, quaeque
clericorum inter se et cum proprio Episcopo unioni favent.
§ 3.
Clerici abstineant a constituendis aut participandis
consociationibus, quarum finis aut actio cum obligationibus statui
clericali propriis componi nequeunt vel diligentem muneris
ipsis ab auctoritate ecclesiastica competenti commissi adimpletionem
praepedire possunt.
Can. 279. § 1. Clerici studia
sacra, recepto etiam sacerdotio, prosequantur, et solidam illam
doctrinam, in sacra Scriptura fundatam, a maioribus traditam
et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, uti documentis praesertim
Conciliorum ac Romanorum Pontificum determinatur,
devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis
scientiam.
§ 2. Sacerdotes, iuxta iuris particularis
praescripta,
praelectiones pastorales post ordinationem sacerdotalem instituendas
frequentent atque, statutis eodem iure temporibus, aliis
quoque intersint praelectionibus, conventibus theologicis aut
conferentiis, quibus ipsis praebeatur occasio pleniorem
scientiarum sacrarum et methodorum pastoralium cognitionem
acquirendi.
§ 3. Aliarum quoque scientiarum, earum praesertim
quae cum sacris conectuntur, cognitionem prosequantur, quatenus
praecipue ad ministerium pastorale exercendum confert.
Can. 280. Clericis valde commendatur quaedam vitae communis
consuetudo; quae quidem, ubi viget, quantum fieri potest,
servanda est.
Can. 281. § 1. Clerici, cum ministerio
ecclesiastico se dedicant, remunerationem merentur quae suae
condicioni congruat, ratione habita tum ipsius muneris naturae, tum
locorum temporumque condicionum, quaque ipsi possint
necessitatibus vitae suae necnon aequae retributioni eorum, quorum
servitio egent, providere.
§ 2. Item providendum est ut
gaudeant illa sociali assistentia, qua eorum necessitatibus, si
infirmitate, invaliditate vel senectute laborent, apte
prospiciatur.
§ 3. Diaconi uxorati, qui plene ministerio
ecclesiastico sese devovent, remunerationem merentur qua sui
suaeque familiae sustentationi providere valeant; qui vero ratione
professionis civilis, quam exercent aut exercuerunt,
remunerationem obtineant, ex perceptis inde reditibus sibi suaeque
familiae necessitatibus consulant.
Can. 282. § 1.
Clerici vitae simplicitatem colant et ab omnibus quae vanitatem sapiunt
se abstineant.
§ 2. Bona, quae occasione exercitii
ecclesiastici officii ipsis obveniunt, quaeque supersunt, provisa ex
eis honesta sustentatione et omnium officiorum proprii
status adimpletione, ad bonum Ecclesiae operaque caritatis impendere
velint.
Can. 283. § 1. Clerici, licet officium
residentiale non habeant, a sua tamen dioecesi per notabile tempus,
iure particulari determinandum, sine licentia saltem
praesumpta Ordinarii proprii, ne discedant.
§ 2. Ipsis autem
competit ut debito et sufficienti quotannis gaudeant feriarum
tempore, iure universali vel particulari determinato.
Can. 284.
Clerici decentem habitum ecclesiasticum, iuxta normas ab
Episcoporum conferentia editas atque legitimas locorum consuetudines,
deferant.
Can. 285. § 1. Clerici ab iis omnibus,
quae statum suum dedecent, prorsus abstineant, iuxta iuris particularis
praescripta.
§ 2. Ea quae, licet non indecora, a
clericali tamen statu aliena sunt, clerici vitent.
§ 3. Officia
publica, quae participationem in exercitio civilis
potestatis secumferunt, clerici assumere vetantur.
§ 4. Sine
licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos
pertinentium aut officia saecularia, quae secumferunt onus reddendarum
rationum; a fideiubendo, etiam de bonis propriis,
inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis
syngraphis, quibus nempe obligatio solvendae pecuniae, nulla
definita causa, suscipitur, abstineant.
Can. 286. Prohibentur
clerici per se vel per alios, sive in propriam sive in
aliorum utilitatem, negotiationem aut mercaturam exercere, nisi de
licentia legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
Can.
287. § 1. Clerici pacem et concordiam iustitia innixam inter homines
servandam quam maxime semper foveant.
§ 2. In
factionibus politicis atque in regendis consociationibus syndicalibus
activam partem ne habeant, nisi iudicio competentis
auctoritatis ecclesiasticae, Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune
promovendum id requirant.
Can. 288. Diaconi
permanentes praescriptis canonum 284, 285, §§ 3 et 4, 286, 287, § 2 non
tenentur, nisi ius particulare aliud statuat.
Can.
289. § 1. Cum servitium militare statui clericali minus congruat,
clerici itemque candidati ad sacros ordines militiam ne
capessant voluntarii, nisi de sui Ordinarii licentia.
§ 2.
Clerici utantur exemptionibus, quas ab exercendis muneribus et
publicis civilibus officiis a statu clericali alienis, in eorum favorem
eaedem leges et conventiones vel consuetudines
concedunt, nisi in casibus particularibus aliter Ordinarius proprius
decreverit.
Caput IV De amissione status
clericalis
Can. 290. Sacra ordinatio, semel valide recepta,
numquam irrita fit. Clericus tamen statum clericalem
amittit:
1° sententia iudiciali aut decreto administrativo, quo
invaliditas sacrae ordinationis declaratur;
2° poena
dimissionis legitime irrogata;
3° rescripto Apostolicae Sedis;
quod vero rescriptum diaconis ob graves tantum causas,
presbyteris ob gravissimas causas ab Apostolica Sede conceditur.
Can. 291. Praeter casus de quibus in Can. 290, n. 1,
amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione
caelibatus, quae ab uno tantum Romano Pontifice
conceditur.
Can. 292. Clericus, qui statum clericalem ad
normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali
propria, nec ullis iam adstringitur obligationibus status clericalis,
firmo praescripto Can. 291; potestatem ordinis exercere
prohibetur, salvo praescripto Can. 976; eo ipso privatur omnibus
officiis, muneribus et potestate qualibet delegata.
Can.
293. Clericus, qui statum clericalem amisit, nequit denuo inter
clericos adscribi, nisi per Apostolicae Sedis rescriptum.
Can. 294. Ad aptam presbyterorum distributionem promovendam
aut ad peculiaria opera pastoralia vel missionalia pro
variis regionibus aut diversis coetibus socialibus perficienda,
praelaturae personales quae presbyteris et diaconis cleri
saecularis constent, ab Apostolica Sede, auditis quarum interest
Episcoporum conferentiis, erigi possunt.
TITULUS IV DE
PRAELATURIS PERSONALIBUS
Can. 295. § 1. Praelatura personalis
regitur statutis ab Apostolica Sede conditis, eique
praeficitur Praelatus ut Ordinarius proprius, cui ius est nationale vel
internationale seminarium erigere necnon alumnos
incardinare, eosque titulo servitii praelaturae ad ordines
promovere.
§ 2. Praelatus prospicere debet sive spirituali
institutioni illorum, quos titulo praedicto promoverit, sive eorundem
decorae sustentationi.
Can. 296. Conventionibus
cum praelatura initis, laici operibus apostolicis praelaturae
personalis sese dedicare possunt; modus vero huius organicae
cooperationis atque praecipua officia et iura cum illa coniuncta in
statutis apte determinentur.
Can. 297. Statuta
pariter definiant rationes praelaturae personalis cum Ordinariis
locorum, in quorum Ecclesiis particularibus ipsa praelatura
sua opera pastoralia vel missionalia, praevio consensu Episcopi
dioecesani, exercet vel exercere desiderat.
TITULUS
V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS
Caput I Normae
communes
Can. 298. § 1. In Ecclesia habentur
consociationes distinctae ab institutis vitae consecratae et
societatibus vitae apostolicae, in quibus christifideles, sive
clerici sive laici sive clerici et laici simul, communi opera
contendunt ad perfectiorem vitam fovendam, aut ad cultum
publicum vel doctrinam christianam promovendam, aut ad alia apostolatus
opera, scilicet ad evangelizationis incepta, ad
pietatis vel caritatis opera exercenda et ad ordinem temporalem
christiano spiritu animandum.
§ 2. Christifideles sua
nomina dent iis praesertim consociationibus, quae a competenti
auctoritate ecclesiastica aut erectae aut laudatae vel
commendatae sint.
Can. 299. § 1. Integrum est
cristifidelibus, privata inter se conventione inita, consociationes
constituere ad fines de quibus in Can. 298, § 1 persequendos, firmo
prascripto Can. 301, § 1.
§ 2. Huiusmodi
consociationes, etiamsi ab auctoritate ecclesiastica laudentur vel
commendentur, consociationes privatae vocantur.
§ 3.
Nulla christifidelium consociatio privata in Ecclesia agnoscitur, nisi
eius statuta ab auctoritate competenti recognoscantur.
Can. 300. Nulla consociatio nomen (r)catholicae― sibi
assumat, nisi de consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae,
ad normam Can. 312.
Can. 301. § 1. Unius auctoritatis
ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium
consociationes, quae sibi proponant doctrinam christianam nomine
Ecclesiae tradere aut cultum publicum promovere, vel quae
alios intendant fines, quorum prosecutio natura sua eidem auctoritati
ecclesiasticae reservatur.
§ 2. Auctoritas
ecclesiastica competens, si id expedire iudicaverit, christifidelium
consociationes quoque erigere potest ad alios fines
spirituales directe vel indirecte prosequendos, quorum consecutioni per
privatorum incepta non satis provisum sit.
§ 3.
Christifidelium consociationes quae a competenti auctoritate
ecclesiastica eriguntur, consociationes publicae vocantur.
Can. 302. Christifidelium consociationes clericales eae
dicuntur, quae sub moderamine sunt clericorum, exercitium
ordinis sacri assumunt atque uti tales a competenti auctoritate
agnoscuntur.
Can. 303. Consociationes, quarum sodales, in
saeculo spiritum alicuius instituti religiosi participantes, sub
altiore eiusdem instituti moderamine, vitam apostolicam
ducunt et ad perfectionem christianam contendunt, tertii ordines
dicuntur aliove congruenti nomine vocantur.
Can. 304. §
1. Omnes christifidelium consociationes, sive publicae sive privatae,
quocumque titulo seu nomine vocantur, sua habeant
statuta, quibus definiantur consociationis finis seu obiectum sociale,
sedes, regimen et condiciones ad partem in iisdem
habendam requisitae, quibusque determinentur agendi rationes, attentis
quidem temporis et loci necessitate vel utilitate.
§
2. Titulum seu nomen sibi eligant, temporis et loci usibus
accommodatum, maxime ab ipso fine, quem intendunt, selectum.
Can. 305. § 1. Omnes christifidelium consociationes subsunt
vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae competentis, cuius
est curare ut in iisdem integritas fidei ac morum servetur, et
invigilare ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant,
cui itaque officium et ius competunt ad normam iuris et statutorum
easdem invisendi; subsunt etiam eiusdem auctoritatis
regimini secundum praescripta canonum, qui sequuntur.
§ 2.
Vigilantiae Sanctae Sedis subsunt consociationes cuiuslibet
generis; vigilantiae Ordinarii loci subsunt consociationes dioecesanae
necnon aliae consociationes, quatenus in dioecesi
operam exercent.
Can. 306. Ut quis consociationis iuribus
atque privilegiis, indulgentiis aliisque gratiis spiritualibus
eidem consociationi concessis fruatur, necesse est et sufficit ut
secundum iuris praescripta et propria consociationis
statuta, in eandem valide receptus sit et ab eadem non sit legitime
dimissus.
Can. 307. § 1. Membrorum receptio fiat ad
normam iuris ac statutorum uniuscuiusque consociationis.
§ 2.
Eadem persona adscribi potest pluribus consociationibus.
§
3. Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus, ad
normam iuris proprii, de consensu sui Superioris nomen
dare.
Can. 308. Nemo legitime adscriptus a consociatione
dimittatur, nisi iusta de causa ad normam iuris et statutorum.
Can. 309. Consociationibus legitime constitutis ius est, ad
normam iuris et statutorum, edendi peculiares normas ipsam
consociationem respicientes, celebrandi comitia, designandi
moderatores, officiales, ministros atque bonorum administratores.
Can. 310. Consociatio privata quae uti persona iuridica non
fuerit constituta, qua talis subiectum esse non potest
obligationum et iurium; christifideles tamen in ea consociati
coniunctim obligationes contrahere atque uti condomini et
compossessores iura et bona acquirere et possidere possunt; quae iura
et obligationes per mandatarium seu procuratorem
exercere valent.
Can. 311. Sodales institutorun vitae
consecratae qui consociationibus suo instituto aliquo modo unitis
praesunt aut assistunt, curent ut eaedem consociationes operibus
apostolatus in dioecesi exsistentibus adiutorium praebeant,
cooperantes praesertim, sub directione Ordinarii loci, cum
consociationibus quae ad apostolatum in dioecesi exercendum
ordinantur.
Caput II De christifidelium consociationibus
publicis
Can. 312. § 1. Ad erigendas consociationes
publicas auctoritas competens est:
1° pro consociationibus
universalibus atque internationalibus, Sancta Sedes;
2° pro
consociationibus nationalibus, quae scilicet ex ipsa erectione
destinantur ad actionem in tota natione exercendam,
Episcoporum conferentia in suo territorio;
3° pro
consociationibus dioecesanis, Episcopus dioecesanus in suo cuiusque
territorio, non vero Administrator dioecesanus, iis tamen
consociationibus exceptis quarum erigendarum ius ex apostolico
privilegio aliis reservatum est.
§ 2. Ad validam erectionem
consociationis aut sectionis consociationis in dioecesi,
etiamsi id vi privilegii apostolici fiat, requiritur consensus Episcopi
dioecesani scripto datus; consensus tamen ab Episcopo
dioecesano praestitus pro erectione domus instituti religiosi valet
etiam ad erigendam in eadem domo vel ecclesia ei adnexa
consociationem quae illius instituti sit propria.
Can. 313.
Consociatio publica itemque consociationum publicarum
confoederatio, ipso decreto quo ab auctoritate ecclesiastica ad normam
Can. 312 competenti erigitur, persona iuridica
constituitur et missionem recipit, quatenus requiritur, ad fines quos
ipsa sibi nomine Ecclesiae persequendos proponit.
Can. 314. Cuiuslibet consociationis publicae statuta,
eorumque recognitio vel mutatio, approbatione indigent
auctoritatis ecclesiasticae cui competit consociationis erectio ad
normam Can. 312, § 1.
Can. 315. Consociationes
publicae incepta propriae indoli congrua sua sponte suscipere valent,
eaedemque reguntur ad normam statutorum, sub altiore
tamen directione auctoritatis ecclesiasticae, de qua in Can. 312, § 1.
Can. 316. § 1. Qui publice fidem catholicam
abiecerit vel a communione ecclesiastica defecerit vel excommunicatione
irrogata aut declarata irretitus sit, valide in
consociationes publicas recipi nequit.
§ 2. Qui legitime
adscripti in casum inciderint de quo in § 1, praemissa monitione,
a consociatione dimittantur, servatis eius statutis et salvo iure
recursus ad auctoritatem ecclesiasticam, de qua in Can.
312, § 1.
Can. 317. § 1. Nisi aliud in statutis praevideatur,
auctoritatis ecclesiasticae, de qua in Can. 312, § 1, est
consociationis publicae moderatorem ab ipsa consociatione publica
electum confirmare aut praesentatum instituere aut iure
proprio nominare; cappellanum vero seu assistentem ecclesiasticum,
auditis ubi id expediat consociationis officialibus
maioribus, nominat eadem auctoritas ecclesiastica.
§ 2. Norma in
§ 1 statuta valet etiam pro consociationibus a sodalibus
institutorum religiosorum vi apostolici privilegii extra proprias
ecclesias vel domos erectis; in consociationibus vero a
sodalibus institutorum religiosorum in propria ecclesia vel domo
erectis, nominatio aut confirmatio moderatoris et cappellani
pertinet ad Superiorem instituti, ad normam statutorum.
§ 3. In
consociationibus quae non sunt clericales, laici exercere
valent munus moderatoris; cappellanus seu assistens ecclesiasticus ad
illud munus ne assumatur, nisi aliud in statutis
caveatur.
§ 4. In publicis christifidelium consociationibus quae
directe ad apostolatum exercendum ordinantur, moderatores
ne ii sint, qui in factionibus politicis officium directionis
adimplent.
Can. 318. § 1. In specialibus adiunctis, ubi
graves rationes id requirant, potest ecclesiastica auctoritas, de qua
in Can. 312, § 1, designare commissarium, qui eius
nomine consociationem ad tempus moderetur.
§ 2. Moderatorem
consociationis publicae iusta de causa removere potest qui eum
nominavit aut confirmavit, auditis tamen tum ipso moderatore tum
consociationis officialibus maioribus ad normam statutorum;
cappellanum vero removere potest, ad normam cann. 192-195, qui eum
nominavit.
Can. 319. § 1. Consociatio publica
legitime erecta, nisi aliud cautum sit, bona quae possidet ad normam
statutorum administrat sub superiore directione
auctoritatis ecclesiasticae de qua in Can. 312, § 1, cui quotannis
administrationis rationem reddere debet.
§ 2. Oblationum
quoque et eleemosynarum, quas collegerit, eidem auctoritati fidelem
erogationis rationem reddere debet.
Can. 320. § 1.
Consociationes a Sancta Sede erectae nonnisi ab eadem supprimi
possunt.
§ 2. Ob graves causas ab Episcoporum conferentia
supprimi possunt consociationes ab eadem erectae; ab Episcopo
dioecesano consociationes a se erectae, et etiam consociationes
ex apostolico indulto a sodalibus institutorum religiosorum de consensu
Episcopi dioecesani erectae.
§ 3. Consociatio
publica ab auctoritate competenti ne supprimatur, nisi auditis eius
moderatore aliisque officialibus maioribus.
Caput
III De christifidelium consociationibus privatis
Can. 321.
Consociationes privatas christifideles secundum statutorum
praescripta dirigunt et moderantur.
Can. 322. § 1.
Consociatio christifidelium privata personalitatem iuridicam
acquirere potest per decretum formale auctoritatis ecclesiasticae
competentis, de qua in Can. 312.
§ 2. Nulla
christifidelium consociatio privata personalitatem iuridicam acquirere
potest, nisi eius statuta ab auctoritate
ecclesiastica, de qua in Can. 312, § 1, sint probata; statutorum vero
probatio consociationis naturam privatam non immutat.
Can. 323. § 1. Licet christifidelium consociationes privatae
autonomia gaudeant ad normam Can. 321, subsunt vigilantiae
auctoritatis ecclesiasticae ad normam Can. 305, itemque eiusdem
auctoritatis regimini.
§ 2. Ad auctoritatem ecclesiasticam
etiam spectat, servata quidem autonomia consociationibus privatis
propria, invigilare et curare ut virium dispersio vitetur,
earumque apostolatus exercitium ad bonum commune ordinetur.
Can. 324. § 1. Christifidelium consociatio privata libere
sibi moderatorem et officiales designat, ad normam statutorum.
§
2. Christifidelium consociatio privata consiliarium
spiritualem, si quemdam exoptet, libere eligere potest inter sacerdotes
ministerium legitime in dioecesi exercentes; qui
tamen indiget confirmatione Ordinarii loci.
Can. 325. § 1.
Christifidelium consociatio privata ea bona quae possidet
libere administrat, iuxta statutorum praescripta, salvo iure
auctoritatis ecclesiasticae competentis vigilandi ut bona in
fines associationis adhibeantur.
§ 2. Eadem subest loci
Ordinarii auctoritati ad normam Can. 1301 quod attinet ad
administrationem erogationemque bonorum, quae ipsi ad pias causas
donata aut relicta sint.
Can. 326. § 1. Extinguitur
christifidelium consociatio privata ad normam statutorum; supprimi
etiam potest a competenti auctoritate, si eius actio in
grave damnum cedit doctrinae vel disciplinae ecclesiasticae, aut
scandalo est fidelium.
§ 2. Destinatio bonorum
consociationis extinctae ad normam statutorum determinanda est, salvis
iuribus quaesitis atque oblatorum voluntate.
Caput
IV Normae speciales de laicorum consociationibus
Can. 327.
Christifideles laici magni faciant consociationes ad
spirituales fines, de quibus in Can. 298, constitutas, eas speciatim
quae rerum temporalium ordinem spiritu christiano
animare sibi proponunt atque hoc modo intimam inter fidem et vitam
magnopere fovent unionem.
Can. 328. Qui praesunt
consociationibus laicorum, iis etiam quae vi privilegii apostolici
erectae sunt, curent ut suae cum aliis christifidelium
consociationibus, ubi id expediat, cooperentur, utque variis operibus
christianis, praesertim in eodem territorio
exsistentibus, libenter auxilio sint.
Can. 329. Moderatores
consociationum laicorum curent, ut sodales consociationis ad
apostolatum laicis proprium exercendum debite efformentur.
PARS
II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
SECTIO
I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE
Caput I De Romano
Pontifice deque Collegio Episcoporum
Can. 330. Sicut,
statuente Domino, sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium
constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor
Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.
Art. 1 De Romano Pontifice
Can. 331. Ecclesiae
Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro,
primo Apostolorum, concessum et successoribus eius
transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque
universae Ecclesiae his in terris Pastor; qui ideo vi
muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet
ordinaria potestate, quam semper libere exercere
valet.
Can. 332. § 1. Plenam et supremam in Ecclesia
potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso
acceptata una cum episcopali consecratione. Quare, eandem potestatem
obtinet a momento acceptationis electus ad summum
pontificatum, qui episcopali charactere insignitus est. Quod si
charactere episcopali electus careat, statim ordinetur
Episcopus.
§ 2. Si contingat ut Romanus Pontifex muneri suo
renuntiet, ad validitatem requiritur ut renuntiatio libere fiat
et rite manifestetur, non vero ut a quopiam acceptetur.
Can.
333. § 1. Romanus Pontifex, vi sui muneris, non modo in
universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes Ecclesias
particulares earumque coetus ordinariae potestatis obtinet
principatum, quo quidem insimul roboratur atque vindicatur potestas
propria, ordinaria et immediata, qua in Ecclesias
particulares suae curae commissas Episcopi pollent.
§ 2. Romanus
Pontifex, in munere supremi Ecclesiae Pastoris explendo,
communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est
coniunctus; ipsi ius tamen est, iuxta Ecclesiae
necessitates, determinare modum, sive personalem sive collegialem,
huius muneris exercendi.
§ 3. Contra sententiam vel
decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus.
Can. 334. In eius munere exercendo, Romano Pontifici
praesto sunt Episcopi, qui eidem cooperatricem operam navare valent
variis rationibus, inter quas est synodus Episcoporum.
Auxilio praeterea ei sunt Patres Cardinales, necnon aliae personae
itemque varia secundum temporum necessitates instituta;
quae personae omnes et instituta, nomine et auctoritate ipsius, munus
sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum,
iuxta normas iure definitas.
Can. 335. Sede romana vacante
aut prorsus impedita, nihil innovetur in Ecclesiae universae
regimine; serventur autem leges speciales pro iisdem adiunctis latae.
Art. 2 De Collegio Episcoporum
Can. 336.
Collegium Episcoporum, cuius caput est Summus Pontifex cuiusque membra
sunt Episcopi vi sacramentalis consecrationis et
hierarchica communione cum Collegii capite et membris, et in quo corpus
apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo,
et numquam sine hoc capite, subiectum quoque supremae et plenae
potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
Can. 337. §
1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni
modo exercet in Concilio Oecumenico.
§ 2. Eandem
potestatem exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum
actionem, quae uti talis a Romano Pontifice sit indicta aut
libere recepta, ita ut verus actus collegialis efficiatur.
§ 3.
Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae
seligere et promovere modos, quibus Episcoporum Collegium munus suum
quoad universam Ecclesiam collegialiter exerceat.
Can. 338. § 1. Unius Romani Pontificis est Concilium
Oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios praesidere, item
Concilium transferre, suspendere vel dissolvere, eiusque decreta
approbare.
§ 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in
Concilio tractandas determinare atque ordinem in Concilio servandum
constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus
Patres Concilii alias addere pos sunt, ab eodem Romano Pontifice
probandas.
Can. 339. § 1. Ius est et officium omnibus
et solis Episcopis qui membra sint Collegii Episcoporum, ut Concilio
Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.
§ 2.
Ad Concilium Oecumenicum insuper alii aliqui, qui episcopali dignitate
non sint insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae
auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.
Can. 340. Si contingat Apostolicam Sedem durante Concilii
celebratione vacare, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Summus
Pontifex illud continuari iusserit aut dissolverit.
Can. 341. § 1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non
habent nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice
approbata, ab eodem fuerint confirmata et eius iussu
promulgata.
§ 2. Eadem confirmatione et promulgatione, vim
obligandi
ut habeant, egent decreta quae ferat Collegium Episcoporum, cum
actionem proprie collegialem ponit iuxta alium a Romano
Pontifice inductum vel libere receptum modum.
Caput II De
synodo Episcoporum
Can. 342. Synodus Episcoporum coetus
est Episcoporum qui, ex diversis orbis regionibus selecti, statutis
temporibus una conveniunt ut arctam coniunctionem inter
Romanum Pontificem et Episcopos foveant, utque eidem Romano Pontifici
ad incolumitatem incrementumque fidei et morum, ad
disciplinam ecclesiasticam servandam et firmandam consiliis adiutricem
operam praestent, necnon quaestiones ad actionem
Ecclesiae in mundo spectantes perpendant.
Can. 343. Synodi
Episcoporum est de quaestionibus pertractandis disceptare
atque expromere optata, non vero easdem dirimere de iisque ferre
decreta, nisi certis in casibus potestate deliberativa
eandem instruxerit Romanus Pontifex, cuius est in hoc casu decisiones
synodi ratas habere.
Can. 344. Synodus Episcoporum
directe subest auctoritati Romani Pontificis, cuius quidem
est:
1° synodum convocare, quotiescumque id ipsi opportunum
videatur, locumque designare ubi coetus habendi sint;
2°
sodalium, qui ad normam iuris peculiaris eligendi sunt, electionem
ratam habere aliosque sodales designare et nominare;
3°
argumenta quaestionum pertractandarum statuere opportuno tempore ad
normam iuris peculiaris ante synodi celebrationem;
4° rerum
agendarum ordinem definire;
5° synodo per se aut per alios
praeesse;
6° synodum ipsam concludere, transferre, suspendere et
dissolvere.
Can. 345. Synodus Episcoporum congregari
potest aut in coetum generalem, in quo scilicet res tractantur ad bonum
Ecclesiae universae directe spectantes, qui quidem
coetus est sive ordinarius sive extraordinarius, aut etiam in coetum
specialem, in quo nempe aguntur negotia quae directe ad
determinatam determinatasve regiones attinent.
Can. 346. § 1.
Synodus Episcoporum quae in coetum generalem ordinarium
congregatur, constat sodalibus quorum plerique sunt Episcopi, electi
pro singulis coetibus ab Episcoporum conferentiis
secundum rationem iure peculiari synodi determinatam; alii vi eiusdem
iuris deputantur; alii a Romano Pontifice directe
nominantur; quibus accedunt aliqui sodales institutorum religiosorum
clericalium, qui ad normam eiusdem iuris peculiaris
eliguntur.
§ 2. Synodus Episcoporum in coetum generalem
extraordinarium congregata ad negotia tractanda quae expeditam
requirant definitionem, constat sodalibus quorum plerique, Episcopi, a
iure peculiari synodi deputantur ratione officii quod
adimplent, alii vero a Romano Pontifice directe nominantur; quibus
accedunt aliqui sodales institutorum religiosorum
clericalium ad normam eiusdem iuris electi.
§ 3. Synodus
Episcoporum, quae in coetum specialem congregatur, constat
sodalibus delectis praecipue ex iis regionibus pro quibus convocata
est, ad normam iuris peculiaris, quo synodus regitur.
Can. 347. § 1. Cum synodi Episcoporum coetus a Romano
Pontifice concluditur, explicit munus in eadem Episcopis aliisque
sodalibus commissum.
§ 2. Sede Apostolica post convocatam
synodum aut inter eius celebrationem vacante, ipso iure
suspenditur synodi coetus, itemque munus sodalibus in eodem commissum,
donec novus Pontifex coetum aut dissolvendum aut
continuandum decreverit.
Can. 348. § 1. Synodi Episcoporum
habetur secretaria generalis permanens, cui praeest
Secretarius generalis, a Romano Pontifice nominatus, cuique praesto est
consilium secretariae, constans Episcopis, quorum
alii, ad normam iuris peculiaris, ab ipsa synodo Episcoporum eliguntur,
alii a Romano Pontifice nominantur, quorum vero
omnium munus explicit, ineunte novo coetu generali.
§ 2. Pro
quolibet synodi Episcoporum coetu praeterea unus aut plures
secretarii speciales constituuntur qui a Romano Pontifice nominantur,
atque in officio ipsis commisso permanent solum usque
ad expletum synodi coetum.
Caput III De S.R.E. Cardinalibus
Can. 349. S. R. E. Cardinales peculiare Collegium
constituunt, cui competit ut electioni Romani Pontificis provideat ad
normam iuris peculiaris; Cardinales item Romano
Pontifici adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones maioris
momenti tractandas in unum convocantur, sive ut
singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem Romano
Pontifici operam praestando in cura praesertim cotidiana
universae Ecclesiae.
Can. 350. § 1. Cardinalium Collegium in
tres ordines distribuitur: episcopalem, ad quem pertinent
Cardinales quibus a Romano Pontifice titulus assignatur Ecclesiae
suburbicariae, necnon Patriarchae orientales qui in
Cardinalium Collegium relati sunt; presbyteralem et
diaconalem.
§ 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac
diaconalis suus
cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano
Pontifice.
§ 3. Patriarchae orientales in Cardinalium Collegium
assumpti in titulum habent suam patriarchalem sedem.
§ 4.
Cardinalis Decanus in titulum habet dioecesim Ostiensem, una cum
alia Ecclesia quam in titulum iam habebat.
§ 5. Per optionem in
Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam,
possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex
ordine presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales
ex ordine diaconali ad aliam diaconiam et, si per integrum decennium in
ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem
presbyteralem.
§ 6. Cardinalis ex ordine diaconali transiens per
optionem ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante
omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad Cardinalatum
assumpti sunt.
Can. 351. § 1. Qui Cardinales
promoveantur, libere a Romano Pontifice seliguntur viri, saltem in
ordine presbyteratus constituti, doctrina, moribus,
pietate necnon rerum agendarum prudentia egregie praestantes; qui
nondum sunt Episcopi, consecrationem episcopalem recipere
debet.
§ 2. Cardinales creantur Romani Pontificis decreto, quod
quidem coram Cardinalium Collegio publicatur; inde a
publicatione facta officiis tenentur atque iuribus gaudent lege
definitis.
§ 3. Promotus ad cardinalitiam dignitatem, cuius
creationem Romanus Pontifex annuntiaverit, nomen autem in pectore sibi
reservans, nullis interim tenetur Cardinalium officiis
ullisque eorum gaudet iuribus; postquam autem a Romano Pontifice eius
nomen publicatum fuerit, iisdem tenetur officiis
fruiturque iuribus, sed iure praecedentiae gaudet a die reservationis
in pectore.
Can. 352. § 1. Cardinalium Collegio
praeest Decanus, eiusque impediti vices sustinet Subdecanus; Decanus,
vel Subdecanus, nulla in ceteros Cardinales gaudet
potestate regiminis, sed ut primus inter pares habetur.
§ 2.
Officio Decani vacante, Cardinales titulo Ecclesiae
suburbicariae decorati, iique soli, praesidente Subdecano si adsit, aut
antiquiore ex ipsis, e coetus sui gremio unum eligant
qui Decanum Collegii agat; eius nomen ad Romanum Pontificem deferant,
cui competit electum probare.
§ 3. Eadem ratione de
qua in § 2, praesidente ipso Decano, eligitur Subdecanus; Subdecani
quoque electionem probare Romano Pontifici competit.
§
4. Decanus et Subdecanus, si in Urbe domicilium non habeant, illud
ibidem acquirant.
Can. 353. § 1. Cardinales
collegiali actione supremo Ecclesiae Pastori praecipue auxilio sunt in
Consistoriis, in quibus iussu Romani Pontificis eoque
praesidente congregantur; Consistoria habentur ordinaria aut
extraordinaria.
§ 2. In Consistorium ordinarium convocantur
omnes Cardinales, saltem in Urbe versantes, ad consultationem de
quibusdam negotiis gravibus, communius tamen contingentibus,
aut ad actus quosdam maxime sollemnes peragendos.
§ 3. In
Consistorium extraordinarium, quod celebratur cum peculiares
Ecclesiae necessitates vel graviora negotia tractanda id suadeant,
convocantur omnes Cardinales.
§ 4. Solum Consistorium
ordinarium, in quo aliquae sollemnitates celebrantur, potest esse
publicum, cum scilicet praeter Cardinales admittuntur
Praelati, legati societatum civilium aliive ad illud
invitati.
Can. 354. Patres Cardinales dicasteriis aliisve
institutis
permanentibus Romanae Curiae et Civitatis Vaticanae praepositi, qui
septuagesimum quintum aetatis annum expleverint, rogantur
ut renuntiationem ab officio exhibeant Romano Pontifici qui, omnibus
perpensis, providebit.
Can. 355. § 1. Cardinali
Decano competit electum Romanum Pontificem in Episcopum ordinare, si
electus ordinatione indigeat; impedito Decano, idem ius
competit Subdecano, eoque impedito, antiquiori Cardinali ex ordine
episcopali.
§ 2. Cardinalis Proto-diaconus nomen novi
electi Summi Pontificis populo annuntiat; item pallia Metropolitis
imponit eorumve procuratoribus tradit, vice Romani
Pontificis.
Can. 356. Cardinales obligatione tenentur cum
Romano Pontifice sedulo cooperandi; Cardinales itaque quovis
officio in Curia fungentes, qui non sint Episcopi dioecesani,
obligatione tenentur residendi in Urbe; Cardinales qui alicuius
dioecesis curam habent ut Episcopi dioecesani, Urbem petant quoties a
Romano Pontifice convocentur.
Can. 357. § 1.
Cardinales, quibus Ecclesia suburbicaria aut ecclesia in Urbe in
titulum est assignata, postquam in eiusdem venerunt
possessionem, earundem dioecesium et ecclesiarum bonum consilio et
patrocinio promoveant, nulla tamen in easdem potestate
regiminis pollentes, ac nulla ratione sese in iis interponentes, quae
ad earum bonorum administrationem, ad disciplinam aut
ecclesiarum servitium spectant.
§ 2. Cardinales extra Urbem et
extra propriam dioecesim degentes, in iis quae ad sui
personam pertinent exempti sunt a potestate regiminis Episcopi
dioecesis in qua commorantur.
Can. 358. Cardinali, cui a
Romano Pontifice hoc munus committitur ut in aliqua sollemni
celebratione vel personarum coetu eius personam sustineat, uti
Legatus a latere, scilicet tamquam eius alter ego, sicuti et illi cui
adimplendum concreditur tamquam ipsius misso speciali
certum munus pastorale, ea tantum competunt quae ab ipso Romano
Pontifice eidem demandantur.
Can. 359. Sede Apostolica
vacante, Cardinalium Collegium ea tantum in Ecclesia gaudet potestate,
quae in peculiari lege eidem tribuitur.
Caput
IV De Curia Romana
Can. 360. Curia Romana, qua negotia
Ecclesiae universae Summus Pontifex expedire solet et quae
nomine et auctoritate ipsius munus explet in bonum et in servitium
Ecclesiarum, constat Secretaria Status seu Papali,
Consilio pro publicis Ecclesiae negotiis, Congregationibus,
Tribunalibus, aliisque Institutis, quorum omnium constitutio et
competentia lege peculiari definiuntur.
Can. 361. Nomine
Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non
solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis
contextu aliud appareat, Secretaria Status, Consilium pro
publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae Curiae Instituta.
Caput V De Romani Pontificis Legatis
Can. 362.
Romano Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos nominandi
ac mittendi sive ad Ecclesias particulares in variis
nationibus vel regionibus, sive simul ad Civitates et ad publicas
Auctoritates, itemque eos transferendi et revocandi,
servatis quidem normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem
et revocationem Legatorum apud Res Publicas
constitutorum.
Can. 363. § 1. Legatis Romani Pontificis
officium committitur ipsius Romani Pontificis stabili modo
gerendi personam apud Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates
et publicas Auctoritates, ad quas missi sunt.
§ 2.
Personam gerunt Apostolicae Sedis ii quoque, qui in pontificiam
Missionem ut Delegati aut Observatores deputantur apud
Consilia internationalia aut apud Conferentias et Conventus.
Can. 364. Praecipuum munus Legati pontificii est ut
firmiora et efficaciora in dies reddantur unitatis vincula, quae inter
Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares
intercedunt. Ad pontificium ergo Legatum pertinet pro sua
dicione:
1° ad Apostolicam Sedem notitias mittere de
condicionibus in quibus versantur Ecclesiae particulares, deque omnibus
quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum
attingant;
2° Episcopis actione et consilio adesse, integro
quidem manente eorundem legitimae potestatis exercitio;
3°
crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam
operam praebendo;
4° ad nominationem Episcoporum
quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae Sedi transmittere vel
proponere necnon processum informativum de promovendis
instruere, secundum normas ab Apostolica Sede datas;
5° anniti
ut promoveantur res quae ad pacem, ad progressum et
consociatam populorum operam spectant;
6° operam conferre cum
Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam
catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et
religiones non christianas;
7° ea quae pertinent ad
Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata cum Episcopis
actione, apud moderatores Civitatis tueri;
8° exercere
praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab Apostolica
Sede committantur.
Can. 365. § 1. Legati
pontificii, qui simul legationem apud Civitates iuxta iuris
internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est:
1°
promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et
Auctoritates Rei Publicae;
2° quaestiones pertractare quae ad
relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et peculiari modo
agere de concordatis aliisque huiusmodi conventionibus
conficiendis et ad effectum deducendis.
§ 2. In negotiis, de
quibus in § 1, expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus
pontificius sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae
exquirere ne omittat, eosque de negotiorum cursu
certiores faciat.
Can. 366. Attenta peculiari Legati muneris
indole:
1° sedes Legationis pontificiae a potestate
regiminis Ordinarii loci exempta est, nisi agatur de matrimoniis
celebrandis;
2° Legato pontificio fas est, praemonitis,
quantum fieri potest, locorurn Ordinariis, in omnibus ecclesiis suae
legationis liturgicas celebrationes, etiam in
pontificalibus, peragere.
Can. 367. Pontificii Legati munus
non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris
pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato, revocatione eidem
intimata, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata.
SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM
COETIBUS
Titulus I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE
AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA
Caput I De Ecclesiis
particularibus
Can. 368. Ecclesiae particulares, in quibus
et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt imprimis
dioeceses, quibus, nisi aliud constet, assimilantur
praelatura territorialis et abbatia territorialis, vicariatus
apostolicus et praefectura apostolica necnon administratio
apostolica stabiliter erecta.
Can. 369. Dioecesis est populi
Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii
pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per
Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata,
Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una
sancta catholica et apostolica Christi Eeelesia.
Can.
370. Praelatura territorialis aut abbatia territorialis est certa
populi Dei portio, territorialiter quidem circumseripta,
cuius cura, specialia ob adiuncta, committitur alicui Praelato aut
Abbati, qui eam, ad instar Episcopi dioecesani, tamquam
proprius eius pastor regat.
Can. 371. § 1. Vicariatus
apostolicus vel praefectura apostolica est certa populi Dei portio
quae, ob peculiaria adiuncta, in dioecesim nondum est constituta,
quaeque pascenda committitur Vicario apostolico aut
Praefecto apostolico, qui eam nomine Summi Pontificis regant.
§
2. Administratio apostolica est certa populi Dei portio,
quae ob speciales et graves omnino rationes a Summo Pontifice in
dioecesim non erigitur, et cuius cura pastoralis committitur
Administratori apostolico, qui eam nomine Summi Pontificis regat.
Can. 372. § 1. Pro regula habeatur ut portio populi
Dei quae dioecesim aliamve Ecclesiam particularem constituat, certo
territorio circumscribatur, ita ut omnes comprehendat
fideles in territorio habitantes.
§ 2. Attamen, ubi de iudicio
supremae Ecclesiae auctoritatis, auditis Episcoporum
conferentiis quarum interest, utilitas id suadeat, in eodem territorio
erigi possunt Ecclesiae particulares ritu fidelium
aliave simili ratione distinctae.
Can. 373. Unius supremae
auctoritatis est Ecclesias particulares erigere; quae,
legitime erectae, ipso iure personalitate iuridica gaudent.
Can. 374. § 1. Quaelibet dioecesis aliave Ecclesia
particularis dividatur in distinctas partes seu paroecias.
§ 2.
Ad curam pastoralem per communem actionem fovendam plures
paroeciae viciniores coniungi possunt in peculiares coetus, uti sunt
vicariatus foranei.
Caput II De Episcopis
Art.
1 De Episcopis in genere
Can. 375. § 1. Episcopi, qui ex
divina institutione in Apostolorum locum succedunt per
Spiritum Sanctum qui datus est eis, in Ecclesia Pastores constituuntur,
ut sint et ipsi doctrinae magistri, sacri cultus
sacerdotes et gubernationis ministri.
§ 2. Episcopi ipsa
consecratione episcopali recipiunt cum munere sanctificandi munera
quoque docendi et regendi, quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica
communione cum Collegii capite et membris exercere
possunt.
Can. 376. Episcopi vocantur dioecesant, quibus
scilicet alicuius dioecesis cura commissa est; ceteri titulares
appellantur.
Can. 377. § 1. Episcopos libere Summus Pontifex
nominat, aut legitime electos confirmat.
§ 2. Singulis
saltem trienniis Episcopi provinciae ecclesiasticae vel, ubi adiuncta
id suadeant, Episcoporum conferentiae, communi consilio
et secreto elenchum componant presbyterorum etiam sodalium institutorum
vitae consecratae, ad episcopatum aptiorum, eumque
Apostolicae Sedi transmittant, firmo manente iure uniuscuiusque
Episcopi Apostolicae Sedi nomina presbyterorum, quos
episcopali munere dignos et idoneos putet, seorsim
patefaciendi.
§ 3. Nisi aliter legitime statutum fuerit, quoties
nominandus est Episcopus dioecesanus aut Episcopus coadiutor, ad
ternos, qui dicuntur, Apostolicae Sedi proponendos,
pontificii Legati est singillatim requirere et cum ipsa Apostolica Sede
communicare, una cum suo voto, quid suggerant
Metropolita et Suffraganei provinciae, ad quam providenda dioecesis
pertinet vel quacum in coetum convenit, necnon
conferentiae Episcoporum praeses; pontificius Legatus, insuper, quosdam
e collegio consultorum et capitulo cathedrali audiat
et, si id expedire iudicaverit, sententiam quoque aliorum ex utroque
clero necnon laicorum sapientia praestantium singillatim
et secreto exquirat.
§ 4. Nisi aliter legitime provisum fuerit,
Episcopus dioecesanus, qui auxiliarem suae dioecesi dandum
aestimet, elenchum trium saltem presbyterorum ad hoc officium aptiorum
Apostolicae Sedi proponat.
§ 5. Nulla in posterum
iura et privilegia electionis, nominationis, praesentationis vel
designationis Episcoporum civilibus auctoritatibus
conceduntur.
Can. 378. § 1. Ad idoneitatem candidatorum
episcopatus requiritur ut quis sit:
1° firma fide, bonis
moribus, pietate, animarum zelo, sapientia, prudentia et virtutibus
humanis excellens, ceterisque dotibus praeditus quae
ipsum aptum efficiant ad officium de quo agitur explendum;
2°
bona exsistimatione gaudens;
3° annos natus saltem triginta
quinque;
4° a quinquennio saltem in presbyteratus ordine
constitutus;
5° laurea doctoris vel saltem licentia in sacra
Scriptura, theologia aut iure canonico potitus in instituto studiorum
superiorum a Sede Apostolica probato, vel saltem in
iisdem disciplinis vere peritus.
§ 2. Iudicium definitivum de
promovendi idoneitate ad Apostolicam Sedem pertinet.
Can.
379. Nisi legitimo detineatur impedimento, quicumque ad Episcopatum
promotus debet intra tres menses ab acceptis
apostolicis litteris consecrationem episcopalem recipere, et quidem
antequam officii sui possessionem capiat.
Can. 380.
Antequam canonicam possessionem sui officii capiat, promotus fidei
professionem emittat atque iusiurandum fidelitatis erga
Apostolicam Sedem praestet secundum formulam ab eadem Apostolica Sede
probatam.
Art. 2 De Episcopis dioecesanis
Can.
381. § 1. Episcopo dioecesano in dioecesi ipsi commissa omnis
competit potestas ordinaria, propria et immediata, quae ad
exercitium eius muneris pastoralis requiritur, exceptis causis quae
iure aut Summi Pontificis decreto supremae aut alii
auctoritati ecclesiasticae reserventur.
§ 2. Qui praesunt aliis
communitatibus fidelium, de quibus in Can. 368, Episcopo
dioecesano in iure aequiparantur, nisi ex rei natura aut iuris
praescripto aliud appareat.
Can. 382. § 1. Episcopus
promotus in exercitium officii sibi commissi sese ingerere nequit, ante
captam dioecesis canonicam possessionem; exercere
tamen valet officia, quae in eadem dioecesi tempore promotionis iam
retinebat, firmo praescripto Can. 409, § 2.
§ 2. Nisi
legitimo detineatur impedimento, promotus ad officium Episcopi
dioecesani debet canonicam suae dioecesis possessionem capere,
si iam non sit consecratus Episcopus, intra quattuor menses a receptis
apostolicis litteris; si iam sit consecratus, intra
duos menses ab iisdem receptis.
§ 3. Canonicam dioecesis
possessionem capit Episcopus simul ac in ipsa dioecesi, per se vel
per procuratorem, apostolicas litteras collegio consultorum ostenderit,
praesente curiae cancellario, qui rem in acta
referat, aut, in dioecesibus noviter erectis, simul ac clero populoque
in ecclesia cathedrali praesenti earundem litterarum
communicationem procuraverit, presbytero inter praesentes seniore in
acta referente.
§ 4. Valde commendatur ut captio
canonicae possessionis cum actu liturgico in ecclesia cathedrali fiat,
clero et populo adstantibus.
Can. 383. § 1. In
exercendo munere pastoris, Episcopus dioecesanus sollicitum se praebeat
erga omnes christifideles qui suae curae
committuntur, cuiusvis sint aetatis, condicionis vel nationis, tum in
territorio habitantes tum in eodem ad tempus versantes,
animum intendens apostolicum ad eos etiam qui ob vitae suae condicionem
ordinaria cura pastorali non satis frui valeant
necnon ad eos qui a religionis praxi defecerint.
§ 2. Fideles
diversi ritus in sua dioecesi si habeat, eorum spiritualibus
necessitatibus provideat sive per sacerdotes aut paroecias eiusdem
ritus, sive per Vicarium episcopalem.
§ 3. Erga fratres,
qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sint, cum humanitate
et caritate se gerat, oecumenismum quoque fovens
prout ab Ecclesia intellegitur.
§ 4. Commendatos sibi in Domino
habeat non baptizatos, ut et ipsis caritas eluceat Christi,
cuius testis coram omnibus Episcopus esse debet.
Can. 384.
Episcopus dioecesanus peculiari sollicitudine prosequatur
presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura
tutetur et curet ut ipsi obligationes suo statui
proprias rite adimpleant iisdemque praesto sint media et institutiones,
quibus ad vitam spiritualem et intellectualem
fovendam egeant; item curet ut eorum honestae sustentationi atque
assistentiae sociali, ad normam iuris, prospiciatur.
Can. 385. Episcopus dioecesanus vocationes ad diversa
ministeria et ad vitam consecratam quam maxime foveat, speciali
cura vocationibus sacerdotalibus et missionalibus adhibita.
Can. 386. § 1. Veritates fidei credendas et moribus
applicandas Episcopus dioecesanus fidelibus proponere et illustrare
tenetur, per se ipse frequenter praedicans; curet etiam
ut praescripta canonum de ministerio verbi, de homilia praesertim et
catechetica institutione sedulo serventur, ita ut
universa doctrina christiana omnibus tradatur.
§ 2. Integritatem
et unitatem fidei credendae mediis, quae aptiora
videantur, firmiter tueatur, iustam tamen libertatem agnoscens in
veritatibus ulterius perscrutandis.
Can. 387.
Episcopus dioecesanus, cum memor sit se obligatione teneri exemplum
sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae
simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium
secundum uniuscuiusque propriam vocationem atque, cum
sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, iugiter annitatur ut
christifideles suae curae commissi sacramentorum
celebratione in gratia crescant utque paschale mysterium cognoscant et
vivant.
Can. 388. § 1. Episcopus dioecesanus,
post captam dioecesis possessionem, debet singulis diebus dominicis
aliisque diebus festis de praecepto in sua regione Missam
pro populo sibi commisso applicare.
§ 2. Episcopus Missam pro
populo diebus, de quibus in § 1, per se ipse celebrare et
applicare debet; si vero ab hac celebratione legitime impediatur,
iisdem diebus per alium, vel aliis diebus per se ipse
applicet.
§ 3. Episcopus, cui praeter propriam dioecesim aliae,
titulo etiam administrationis, sunt commissae, obligationi
satisfacit unam Missam pro universo populo sibi commisso
applicando.
§ 4. Episcopus, qui obligationi, de qua in §§ 1-3,
non
satisfecerit, quam primum pro populo tot Missas applicet quot omiserit.
Can. 389. Frequenter praesit in ecclesia
cathedrali aliave ecclesia suae dioecesis sanctissimae Eucharistiae
celebrationi, in festis praesertim de praecepto aliisque
sollemnitatibus.
Can. 390. Episcopus dioecesanus in universa
sua dioecesi pontificalia exercere potest; non vero extra
propriam dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto
Ordinarii loci consensu.
Can. 391. § 1. Episcopi
dioecesani est Ecclesiam particularem sibi commissam cum potestate
legislativa, exsecutiva et iudiciali regere, ad normam
iuris.
§ 2. Potestatem legislativam exercet ipse Episcopus;
potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Vicarios
generales aut episcopales ad normam iuris; potestatem iudicialem sive
per se sive per Vicarium iudicialem et iudices ad
normam iuris.
Can. 392. § 1. Ecclesiae universae unitatem cum
tueri debeat, Episcopus disciplinam cunctae Ecclesiae
communem promovere et ideo observantiam omnium legum ecclesiasticarum
urgere tenetur.
§ 2. Advigilet ne abusus in
ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa ministerium
verbi, celebrationem sacramentorum et sacramentalium,
cultum Dei et Sanctorum, necnon bonorum administrationem.
Can.
393. In omnibus negotiis iuridicis dioecesis, Episcopus
dioecesanus eiusdem personam gerit.
Can. 394. § 1. Varias
apostolatus rationes in dioecesi foveat Episcopus, atque curet
ut in universa dioecesi, vel in eiusdem particularibus districtibus,
omnia apostolatus opera, servata uniuscuiusque propria
indole, sub suo moderamine coordinentur.
§ 2. Urgeat officium,
quo tenentur fideles ad apostolatum pro sua cuiusque
condicione et aptitudine exercendum, atque ipsos adhortetur ut varia
opera apostolatus, secundum necessitates loci et
temporis, participent et iuvent.
Can. 395. § 1. Episcopus
dioecesanus, etiamsi coadiutorem aut auxiliarem habeat,
tenetur lege personalis in dioecesi residentiae.
§ 2.
Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, vel Conciliorum,
Episcoporum synodi, Episcoporum conferentiae, quibus interesse debet,
aliusve officii sibi legitime commissi, a dioecesi
aequa de causa abesse potest non ultra mensem, sive continuum sive
intermissum, dummodo cautum sit ne ex eius absentia
dioecesis quidquam detrimenti capiat.
§ 3. A dioecesi ne absit
diebus Nativitatis, Hebdomadae Sanctae et Resurrectionis
Domini, Pentecostes et Corporis et Sanguinis Christi, nisi ex gravi
urgentique causa.
§ 4. Si ultra sex menses Episcopus a
dioecesi illegitime abfuerit, de eius absentia Metropolita Sedem
Apostolicam certiorem faciat; quod si agatur de Metropolita,
idem faciat antiquior suffraganeus.
Can. 396. § 1. Tenetur
Episcopus obligatione dioecesis vel ex toto vel ex parte
quotannis visitandae, ita ut singulis saltem quinquenniis universam
dioecesim, ipse per se vel, si legitime fuerit impeditus,
per Episcopum coadiutorem, aut per auxiliarem, aut per Vicarium
generalem vel episcopalem, aut per alium presbyterum
visitet.
§ 2. Fas est Episcopo sibi eligere quos maluerit
clericos in visitatione comites atque adiutores, reprobato
quocumque contrario privilegio vel consuetudine.
Can. 397. §
1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt
personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra dioecesis
ambitum continentur.
§ 2. Sodales institutorum
religiosorum iuris pontificii eorumque domos Episcopus visitare potest
in casibus tantum iure expressis.
Can. 398.
Studeat Episcopus debita cum diligentia pastoralem visitationem
absolvere; caveat ne superfluis sumptibus cuiquam gravis
onerosusve sit.
Can. 399. § 1. Episcopus dioecesanus tenetur
singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici exhibere
super statu dioecesis sibi commissae, secundum formam et tempus ab
Apostolica Sede definita.
§ 2. Si annus pro exhibenda
relatione determinatus ex toto vel ex parte inciderit in primum
biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a
conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.
Can. 400.
§ 1. Episcopus dioecesanus, eo anno quo relationem Summo
Pontifici exhibere tenetur, nisi aliter ab Apostolica Sede statutum
fuerit, ad Urbem, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli
sepulcra veneraturus, accedat et Romano Pontifici se sistat.
§
2. Episcopus praedictae obligationi per se ipse satisfaciat,
nisi legitime sit impeditus; quo in casu eidem satisfaciat per
coadiutorem, si quem habeat, vel auxiliarem, aut per idoneum
sacerdotem sui presbyterii, qui in sua dioecesi resideat.
§ 3.
Vicarius apostolicus huic obligationi satisfacere potest per
procuratorem etiam in Urbe degentem; Praefectus apostolicus hac
obligatione non tenetur.
Can. 401. § 1. Episcopus
dioecesanus, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverit,
rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo
Pontifici, qui omnibus inspectis adiunctis providebit.
§ 2.
Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui ob infirmam
valetudinem aliamve gravem causam officio suo adimplendo minus aptus
evaserit, ut renuntiationem ab officio exhibeat.
Can.
402. § 1. Episcopus, cuius renuntiatio ab officio acceptata fuerit,
titulum emeriti suae dioecesis retinet, atque
habitationis sedem, si id exoptet, in ipsa dioecesi servare potest,
nisi certis in casibus ob specialia adiuncta ab
Apostolica Sede aliter provideatur.
§ 2. Episcoporum conferentia
curare debet ut congruae et dignae Episcopi renuntiantis
sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua
tenetur dioecesis cui ipse inservivit.
Art. 3 De
Episcopis coadiutoribus et auxiliaribus
Can. 403. § 1. Cum
pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus vel
plures Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur;
Episcopus auxiliaris iure successionis non
gaudet.
§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis,
Episcopo dioecesano dari potest Episcopus auxiliaris
specialibus instructus facultatibus.
§ 3. Sancta Sedes, si magis
opportunum id ipsi videatur, ex officio constituere potest
Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur facultatibus;
Episcopus coadiutor iure successionis gaudet.
Can.
404. § 1. Episcopus coadiutor officii sui possessionem capit, cum
litteras apostolicas nominationis, per se vel per
procuratorem, ostenderit Episcopo dioecesano atque collegio
consultorum, praesente curiae cancellario, qui rem in acta
referat.
§ 2. Episcopus auxiliaris officii sui possessionem
capit, cum litteras apostolicas nominationis ostenderit
Episcopo dioecesano, praesente curiae cancellario, qui rem in acta
referat.
§ 3. Quod si Episcopus dioecesanus plene sit
impeditus, sufficit ut tum Episcopus coadiutor, tum Episcopus
auxiliaris litteras apostolicas nominationis ostendant collegio
consultorum, praesente curiae cancellario.
Can. 405. § 1.
Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris,
obligationes et iura habent quae determinantur praescriptis canonum,
qui sequuntur, atque in litteris suae nominationis
definiuntur.
§ 2. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris,
de quo in Can. 403 § 2, Episcopo dioecesano in universo
dioecesis regimine adstant atque eiusdem absentis vel impediti vices
supplent.
Can. 406. § 1. Episcopus coadiutor,
itemque Episcopus auxiliaris, de quo in Can. 403, § 2, ab Episcopo
dioecesano Vicarius generalis constituatur; insuper ipsi
prae ceteris Episcopus dioecesanus committat quae ex iure mandatum
speciale requirant.
§ 2. Nisi in litteris apostolicis
aliud provisum fuerit et firmo praescripto § 1, Episcopus dioecesanus
auxiliarem vel auxiliares suos constituat Vicarios
generales vel saltem Vicarios episcopales, ab auctoritate sua, aut
Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris de quo in
Can. 403 § 2, dumtaxat dependentes.
Can. 407. § 1. Ut quam
maxime praesenti et futuro dioecesis bono faveatur, Episcopus
dioecesanus, coadiutor atque Episcopus auxiliaris de quo in Can. 403, §
2, in rebus maioris momenti sese invicem
consulant.
§ 2. Episcopus dioecesanus in perpendendis causis
maioris momenti, praesertim indolis pastoralis, Episcopos
auxiliares prae ceteris consulere velit.
§ 3. Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris, quippe qui in partem
sollicitudinis Episcopi dioecesani vocati sint, munia sua ita
exerceant, ut concordi cum ipso opera et animo procedant.
Can. 408. § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris,
iusto impedimento non detenti, obligantur ut, quoties
Episcopus dioecesanus id requirat, pontificalia et a]ias functiones
obeant, ad quas Episcopus dioecesanus tenetur.
§ 2.
Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor aut auxiliaris
potest exercere, Episcopus dioecesanus habitualiter
alii ne committat.
Can. 409. § 1. Vacante sede episcopali,
Episcopus coadiutor statim fit Episcopus dioecesis pro qua
fuerat constitutus, dummodo possessionem legitime ceperit.
§ 2.
Vacante sede episcopali, nisi aliud a competenti
auctoritate statutum fuerit, Episcopus auxiliaris, donec novus
Episcopus possessionem sedis ceperit, omnes et solas servat
potestates et facultates quibus sede plena, tamquam Vicarius generalis
vel tamquam Vicarius episcopalis, gaudebat; quod si ad
munus Administratoris dioecesani non fuerit designatus, eandem suam
potestatem, a iure quidem collatam, exerceat sub
auctoritate Administratoris dioecesani, qui regimini dioecesis praeest.
Can. 410. Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris obligatione tenentur, sicut et ipse Episcopus dioecesanus,
residendi in dioecesi; a qua, praeterquam ratione
alicuius officii extra dioecesim implendi aut feriarum causa, quae
ultra mensem ne protrahantur, nonnisi ad breve tempus
discedant.
Can. 411. Episcopo coadiutori et auxiliari, ad
renuntiationem ab officio quod attinet, applicantur
praescripta cann. 401 et 402, § 2.
Caput III De sede
impedita et de sede vacante
Art. 1 De sede impedita
Can.
412. Sedes episcopalis impedita intellegitur, si captivitate,
relegatione, exsilio aut inhabilitate Episcopus dioecesanus
plane a munere pastorali in dioecesi procurando praepediatur, ne per
litteras quidem valens cum dioecesanis communicare.
Can. 413. § 1, Sede impedita, regimen dioecesis, nisi aliter
Sancta Sedes providerit, competit Episcopo coadiutori, si
adsit; eo deficiente aut impedito, alicui Episcopo auxiliari aut
Vicario generali vel episcopali aliive sacerdoti, servato
personarum ordine statuto in elencho ab Episcopo dioecesano quam primum
a capta dioecesis possessione componendo; qui
elenchus cum Metropolita communicandus singulis saltem trienniis
renovetur atque a cancellario sub secreto servetur.
§ 2.
Si deficiat aut impediatur Episcopus coadiutor atque elenchus, de quo
in § 1, non suppetat, collegii consultorum est
sacerdotem eligere, qui dioecesim regat.
§ 3. Qui dioecesis
regimen, ad normam §§ 1 vel 2, susceperit, quam primum Sanctam
Sedem moneat de sede impedita ac de suscepto munere.
Can. 414.
Quilibet, ad normam Can. 413 vocatus ut ad interim
dioecesis curam pastoralem gerat pro tempore quo sedes impeditur
tantum, in cura pastorali dioecesis exercenda tenetur
obligationibus atque potestate gaudet, quae iure Administratori
dioecesano competunt.
Can. 415. Si Episcopus dioecesanus
poena ecclesiastica a munere exercendo prohibeatur, Metropolita aut, si
is deficiat vel de eodem agatur, suffraganeus
antiquior promotione ad Sanctam Sedem statim recurrat, ut ipsa
provideat.
Art. 2 De sede vacante
Can. 416. Sedes
episcopalis vacat Episcopi dioecesani morte, renuntiatione a Romano
Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo
intimata.
Can. 417. Vim habent omnia quae gesta sunt a
Vicario generali aut Vicario episcopali, donec certam de obitu
Episcopi dioecesani notitiam iidem acceperint, itemque quae ab Episcopo
dioecesano aut a Vicario generali vel episcopali
gesta sunt, donec certam de memoratis actibus pontificiis notitiam
receperint.
Can. 418. § 1. A certa translationis
notitia, Episcopus intra duos menses debet dioecesim ad quam petere
eiusque canonicam possessionem capere; die autem captae
possessionis dioecesis novae, dioecesis a qua vacat.
§ 2. A
certa translationis notitia usque ad canonicam novae dioecesis
possessionem, Episcopus translatus in dioecesi a qua:
1°
Administratoris dioecesani potestatem obtinet eiusdemque
obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii generalis et Vicarii
episcopalis potestate, salvo tamen Can. 409, § 2;
2°
integram percipit remunerationem officio propriam.
Can. 419.
Sede vacante, regimen dioecesis, usque ad constitutionem
Administratoris dioecesani, ad Episcopum auxiliarem, et si plures sint,
ad eum qui promotione sit antiquior devolvitur;
deficiente autem Episcopo auxiliari, ad collegium consultorum, nisi a
Sancta Sede aliter provisum fuerit. Qui ita regimen
dioecesis assumit, sine mora convocet collegium competens ad deputandum
Administratorem dioecesanum.
Can. 420. In
vicariatu vel praefectura apostolica, sede vacante, regimen assumit
Pro-Vicarius vel Pro-Praefectus ad hunc tantum effectum a
Vicario vel a Praefecto immediate post captam possessionem nominatus,
nisi aliter a Sancta Sede statutum fuerit.
Can. 421.
§ 1. Intra octo dies ab accepta vacationis sedis episcopalis notitia,
Administrator dioecesanus, qui nempe dioecesim ad
interim regat, eligendus est a collegio consultorum, firmo praescripto
Can. 502, § 3.
§ 2. Si intra praescriptum tempus
Administrator dioecesanus, quavis de causa, non fuerit legitime
electus, eiusdem deputatio devolvitur ad Metropolitam, et si
vacans sit ipsa Ecclesia metropolitana aut metropolitana simul et
suffraganea, ad Episcopum suffraganeum promotione
antiquiorem.
Can. 422. Episcopus auxiliaris et, si is
deficiat, collegium consultorum quantocius de morte Episcopi,
itemque electus in Administratorem dioecesanum de sua electione Sedem
Apostolicam certiorem faciant.
Can. 423. § 1. Unus
deputetur Administrator dioecesanus, reprobata contraria consuetudine;
secus electio irrita est.
§ 2. Administrator
dioecesanus ne simul sit oeconomus; quare si oeconomus dioecesis in
Administratorem electus fuerit, alium pro tempore
oeconomum eligat consilium a rebus oeconomicis.
Can. 424.
Administrator dioecesanus eligatur ad normam cann. 165- 178.
Can. 425. § 1. Valide ad munus Administratoris dioecesani
deputari tantum potest sacerdos qui trigesimum quintum aetatis
annum expleverit et ad eandem vacantem sedem non fuerit iam electus,
nominatus vel praesentatus.
§ 2. In Administratorem
dioecesanum eligatur sacerdos, qui sit doctrina et prudentia
praestans.
§ 3. Si praescriptae in § 1 condiciones posthabitae
fuerint, Metropolita aut, si ipsa Ecclesia metropolitana vacans fuerit,
Episcopus suffraganeus promotione antiquior, agnita
rei veritate, Administratorem pro a vice deputet; actus autem illius,
qui contra praescripta § 1 sit electus, sunt ipso iure
nulli.
Can. 426. Qui, sede vacante, ante deputationem
Administratoris dioecesani, dioecesim regat, potestate gaudet quam
ius Vicario generali agnoscit.
Can. 427. § 1. Administrator
dioecesanus tenetur obligationibus et gaudet potestate
Episcopi dioecesani, iis exclusis quae ex rei natura aut ipso iure
excipiuntur.
§ 2. Administrator dioecesanus, acceptata
electione, potestatem obtinet, quin requiratur ullius confirmatio,
firma obligatione de qua in Can. 833, n. 4.
Can. 428.
§ 1. Sede vacante, nihil innovetur.
§ 2. Illi qui ad interim
dioecesis regimen curant, vetantur quidpiam agere quod vel
dioecesi vel episcopalibus iuribus praeiudicium aliquod afferre possit;
speciatim prohibentur ipsi, ac proinde alii
quicumque, quominus sive per se sive per alium curiae dioecesanae
documenta quaelibet subtrahant vel destruant, aut in iis
quidquam immutent.
Can. 429. Administrator dioecesanus
obligatione tenetur residendi in dioecesi et applicandi Missam
pro populo ad normam Can. 388.
Can. 430. § 1. Munus
Administratoris dioecesani cessat per captam a novo Episcopo
dioecesis possessionem.
§ 2. Administratoris dioecesani remotio
Sanctae Sedi reservatur; renuntiatio, quae forte ab ipso
fiat, authentica forma exhibenda est collegio ad electionem competenti,
neque acceptatione eget; remoto aut renuntiante
Administratore dioecesano, aut eodem defuncto, alius eligatur
Administrator dioecesanus ad normam Can. 421.
TITULUS
II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS
Caput I De
provinciis ecclesiasticis et de regionibus ecclesiasticis
Can. 431. § 1. Ut communis diversarum dioecesium vicinarum,
iuxta personarum et locorum adiuncta, actio pastoralis
promoveatur, utque Episcoporum dioecesanorum inter se relationes aptius
foveantur, Ecclesiae particulares viciniores
componantur in provincias ecclesiasticas certo territorio
circumscriptas.
§ 2. Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne
habeantur; itaque singulae dioeceses aliaeque Ecclesiae particulares
intra territorium alicuius provinciae ecclesiasticae
exsistentes huic provinciae ecclesiasticae adscribi debent.
§ 3.
Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum
interest Episcopis, provincias ecclesiasticas constituere, supprimere
aut innovare.
Can. 432. § 1. In provincia
ecclesiastica auctoritate, ad normam iuris, gaudent concilium
provinciale atque Metropolita.
§ 2. Provincia ecclesiastica
ipso iure personalitate iuridica gaudet.
Can. 433. § 1. Si
utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi
numerosiores adsunt Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae
viciniores, proponente Episcoporum conferentia, a
Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi possunt.
§ 2.
Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
Can. 434. Ad conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae
pertinet cooperationem et actionem pastoralem communem in
regione fovere; quae tamen in canonibus huius Codicis conferentiae
Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non
competunt, nisi quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
Caput II De Metropolitis
Can. 435.
Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita, qui est Archiepiscopus
dioecesis cui praeficitur; quod officium cum sede
episcopali, a Romano Pontifice determinata aut probata, coniunctum est.
Can. 436. § 1. In dioecesibus suffraganeis
Metropolitae competit:
1° vigilare ut fides et disciplina
ecclesiastica accurate serventur, et de abusibus, si qui
habeantur, Romanum Pontificem certiorem facere;
2° canonicam
visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata,
si eam suffraganeus neglexerit;
3° deputare Administratorem
dioecesanum, ad normam cann. 421, § 2 et 425, § 3.
§ 2. Ubi
adiuncta id postulent, Metropolita ab Apostolica Sede instrui potest
peculiaribus muneribus et potestate in iure particulari
determinandis.
§ 3. Nulla alia in dioecesibus suffraganeis
competit Metropolitis potestas regiminis; potest vero in omnibus
ecclesiis, Episcopo dioecesano praemonito, si ecclesia sit cathedralis,
sacras exercere functiones, uti Episcopus in propria
dioecesi.
Can. 437. § 1. Metropolita obligatione tenetur,
intra tres menses a recepta consecratione episcopali, aut, si
iam consecratus fuerit, a provisione canonica, per se aut per
procuratorem a Romano Pontifice petendi pallium, quod quidem
significatur potestas qua, in communione cum Ecclesia Romana,
Metropolita in propria provincia iure instruitur.
§ 2.
Metropolita, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra
quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest,
minime vero extra eandem, ne accedente quidem Episcopi dioecesani
assensu.
§ 3. Metropolita, si ad aliam sedem
metropolitanam transferatur, novo indiget pallio.
Can. 438.
Patriarchae et Primatis titulus, praeter praerogativam
honoris, nullam in Ecclesia latina secumfert regiminis potestatem, nisi
de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata
consuetudine aliud constet.
Caput III De conciliis
particularibus
Can. 439. § 1. Concilium plenarium, pro
omnibus
scilicet Ecclesiis particularibus eiusdem conferentiae Episcoporum,
celebretur quoties id ipsi Episcoporum conferentiae,
approbante Apostolica Sede, necessarium aut utile videatur.
§ 2.
Norma in § 1 statuta valet etiam de concilio provinciali
celebrando in provincia ecclesiastica, cuius termini cum territorio
nationis coincidunt.
Can. 440. § 1. Concilium
provinciale, pro diversis Ecclesiis particularibus eiusdem provinciae
ecclesiasticae, celebretur quoties id, de iudicio
maioris partis Episcoporum dioecesanorum provinciae, opportunum
videatur, salvo Can. 439, § 2.
§ 2. Sede metropolitana
vacante, concilium provinciale ne convocetur.
Can. 441.
Episcoporum conferentiae est:
1° convocare concilium
plenarium;
2° locum ad celebrandum concilium intra territorium
conferentiae Episcoporum eligere;
3° inter Episcopos
dioecesanos concilii plenarii eligere praesidem, ab Apostolica Sede
approbandum;
4° ordinem agendi et quaestiones
tractandas determinare, concilii plenarii initium ac periodum indicere,
illud transferre, prorogare et absolvere.
Can.
442. § 1. Metropolitae, de consensu maioris partis Episcoporum
suffraganeorum, est:
1° convocare concilium
provinciale;
2° locum ad celebrandum concilium provinciale intra
provinciae territorium eligere;
3° ordinem agendi et
quaestiones tractandas determinare, concilii provincialis initium et
periodum indicere, illud transferre, prorogare et
absolvere.
§ 2. Metropolitae, eoque legitime impedito, Episcopi
suffraganei ab aliis Episcopis suffraganeis electi est
concilio provinciali praeesse.
Can. 443. § 1. Ad concilia
particularia convocandi sunt atque in eisdem ius habent
suffragii deliberativi:
1° Episcopi dioecesani;
2°
Episcopi coadiutores et auxiliares;
3° alii Episcopi titulares
qui
peculiari munere sibi ab Apostolica Sede aut ab Episcoporum conferentia
demandato in territorio funguntur.
§ 2. Ad concilia
particularia vocari possunt alii Episcopi titulares etiam emeriti in
territorio degentes; qui quidem ius habent suffragii
deliberativi.
§ 3. Ad concilia particularia vocandi sunt cum
suffragio tantum consultivo:
1° Vicarii generales et Vicarii
episcopales omnium in territorio Ecclesiarum particularium;
2°
Superiores maiores institutorum religiosorum et societatum
vitae apostolicae numero tum pro viris tum pro mulieribus ab
Episcoporum conferentia aut a provinciae Episcopis determinando,
respective electi ab omnibus Superioribus maioribus institutorum et
societatum, quae in territorio sedem habent;
3°
Rectores universitatum ecclesiasticarum et catholicarum atque decani
facultatum theologiae et iuris canonici, quae in
territorio sedem habent;
4° Rectores aliqui seminariorum
maiorum, numero ut in n. 2 determinando, electi a rectoribus
seminariorum quae in territorio sita sunt.
§ 4. Ad concilia
particularia vocari etiam possunt, cum suffragio tantum
consultivo, presbyteri aliique christifideles, ita tamen ut eorum
numerus non excedat dimidiam partem eorum de quibus in §§
1-3.
§ 5. Ad concilia provincialia praeterea invitentur capitula
cathedralia, itemque consilium presbyterale et consilium
pastorale uniuscuiusque Ecclesiae particularis, ita quidem ut eorum
singula duos ex suis membris mittant, collegialiter ab
iisdem designatos; qui tamen votum habent tantum consultivum.
§
6. Ad concilia particularia, si id iudicio Episcoporum
conferentiae pro concilio plenario aut Metropolitae una cum Episcopis
suffraganeis pro concilio provinciali expediat, etiam
alii ut hospites invitari poterunt.
Can. 444. § 1. Omnes qui
ad concilia particularia convocantur, eisdem interesse
debent, nisi iusto detineantur impedimento, de quo concilii praesidem
certiorem facere tenentur.
§ 2. Qui ad concilia
particularia convocantur et in eis suffragium habent deliberativum, si
iusto detineantur impedimento, procuratorem mittere
possunt; qui procurator votum habet tantum consultivum.
Can.
445. Concilium particulare pro suo territorio curat ut
necessitatibus pastoralibus populi Dei provideatur atque potestate
gaudet regiminis, praesertim legislativa, ita ut, salvo
semper iure universali Ecclesiae, decernere valeat quae ad fidei
incrementum, ad actionem pastoralem communem ordinandam et
ad moderandos mores et disciplinam ecclesiasticam communem servandam,
inducendam aut tuendam opportuna videantur.
Can.
446. Absoluto concilio particulari, praeses curet ut omnia acta
concilii ad Apostolicam Sedem transmittantur; decreta a
concilio edicta ne promulgentur, nisi postquam ab Apostolica Sede
recognita fuerint; ipsius concilii est definire modum
promulgationis decretorum et tempus quo decreta promulgata obligare
incipiant.
Caput IV De Episcoporum conferentiis
Can. 447. Episcoporum conferentia, institutum quidem
permanens, est coetus Episcoporum alicuius nationis vel certi
territorii, munera quaedam pastoralia coniunctim pro christifidelibus
sui territorii exercentium, ad maius bonum provehendum,
quod hominibus praebet Ecclesia, praesertim per apostolatus formas et
rationes temporis et loci adiunctis apte accommodatas,
ad normam iuris.
Can. 448. § 1. Episcoporum conferentia
regula generali comprehendit praesules omnium Ecclesiarum
particularium eiusdem nationis, ad normam Can. 450.
§ 2. Si
vero, de iudicio Apostolicae Sedis, auditis quorum interest
Episcopis dioecesanis, personarum aut rerum adiuncta id suadeant,
Episcoporum conferentia erigi potest pro territorio minoris
aut maioris amplitudinis, ita ut vel tantum comprehendat Episcopos
aliquarum Ecclesiarum particularium in certo territorio
constitutarum vel praesules Ecclesiarum particularium in diversis
nationibus exstantium; eiusdem Apostolicae Sedis est pro
earundem singulis peculiares normas statuere.
Can. 449. § 1.
Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum
interest Episcopis, Episcoporum conferentias erigere, supprimere aut
innovare.
§ 2. Episcoporum conferentia legitime erecta
ipso iure personalitate iuridica gaudet.
Can. 450. § 1. Ad
Episcoporum conferentiam ipso iure pertinent omnes in
territorio Episcopi dioecesani eisque iure aequiparati, itemque
Episcopi coadiutores, Episcopi auxiliares atque ceteri
Episcopi titulares peculiari munere, sibi ab Apostolica Sede vel ab
Episcoporum conferentia demandato, in eodem territorio
fungentes; invitari quoque possunt Ordinarii alterius ritus, ita tamen
ut votum tantum consultivum habeant, nisi Episcoporum
conferentiae statuta aliud decernant.
§ 2. Ceteri Episcopi
titulares necnon Legatus Romani Pontificis non sunt de iure
membra Episcoporum conferentiae.
Can. 451. Quaelibet
Episcoporum conferentia sua conficiat statuta, ab Apostolica Sede
recognoscenda, in quibus, praeter alia, ordinentur conferentiae
conventus plenarii habendi, et provideantur consilium
Episcoporum permanens et secretaria generalis conferentiae, atque alia
etiam officia et commissiones quae iudicio
conferentiae fini consequendo efficacius consulant.
Can. 452.
§ 1. Quaelibet Episcoporum conferentia sibi eligat
praesidem, determinet quisnam, praeside legitime impedito, munere
propraesidis fungatur, atque secretarium generalem
designet, ad normam statutorum.
§ 2. Praeses conferentiae, atque
eo legitime impedito pro-praeses, non tantum Episcoporum
conferentiae conventibus generalibus, sed etiam consilio permanenti
praeest.
Can. 453. Conventus plenarii Episcoporum
conferentiae habeantur semel saltem singulis annis, et praeterea
quoties id postulent peculiaria adiuncta, secundum
statutorum praescripta.
Can. 454. § 1. Suffragium
deliberativum in conventibus plenariis Episcoporum conferentiae ipso
iure competit Episcopis dioecesanis eisque qui iure ipsis
aequiparantur, necnon Episcopis coadiutoribus.
§ 2. Episcopis
auxiliaribus ceterisque Episcopis titularibus, qui ad Episcoporum
conferentiam pertinent, suffragium competit deliberativum
aut consultivum, iuxta statutorum conferentiae praescripta; firmum
tamen sit eis solis, de quibus in § 1, competere
suffragium deliberativum, cum agitur de statutis conficiendis aut
immutandis.
Can. 455. § 1. Episcoporum conferentia
decreta generalia ferre tantummodo potest in causis, in quibus ius
universale id praescripserit aut peculiare Apostolicae
Sedis mandatum sive motu proprio sive ad petitionem ipsius conferentiae
id statuerit.
§ 2. Decreta de quibus in § 1, ut
valide ferantur in plenario conventu, per duas saltem ex tribus
partibus suffragiorum Praesulum, qui voto deliberativo
fruentes ad conferentiam pertinent, proferri debent, atque vim
obligandi non obtinent, nisi ab Apostolica Sede recognita,
legitime promulgata fuerint.
§ 3. Modus promulgationis et
tempus, a quo decreta vim suam exserunt, ab ipsa Episcoporum
conferentia determinantur.
§ 4. In casibus in quibus nec ius
universale nec peculiare Apostolicae Sedis mandatum
potestatem, de qua in § 1, Episcoporum conferentiae concessit, singuli
Episcopi dioecesani competentia integra manet, nec
conferentia eiusve praeses nomine omnium Episcoporum agere valet, nisi
omnes et singuli Episcopi consensum dederint.
Can.
456. Absoluto conventu plenario Episcoporum conferentiae, relatio de
actis conferentiae necnon eius decreta a praeside ad
Apostolicam Sedem transmittantur, tum ut in eiusdem notitiam acta
perferantur, tum ut decreta, si quae sint, ab eadem
recognosci possint.
Can. 457. Consilii Episcoporum
permanentis est curare, ut res in plenario conventu conferentiae
agendae praeparentur et decisiones in conventu plenario statutae debite
exsecutioni mandentur; eiusdem etiam est alia negotia
peragere, quae ipsi ad normam statutorum committuntur.
Can.
458. Secretariae generalis est:
1° relationem componere
actorum et decretorum conventus plenarii conferentiae necnon actorum
consilii Episcoporum permanentis, et eadem cum omnibus
conferentiae membris communicare itemque alia acta conscribere, quae
ipsi a conferentiae praeside aut a consilio permanenti
componenda committuntur;
2° communicare cum Episcoporum
conferentiis finitimis acta et documenta quae a conferentia in
plenario conventu aut a consilio Episcoporum permanenti ipsis
transmitti statuuntur.
Can. 459. § 1. Foveantur relationes
inter Episcoporum conferentias, praesertim viciniores, ad maius bonum
promovendum ac tuendum.
§ 2. Quoties vero actiones
aut rationes a conferentiis ineuntur formam internationalem
praeseferentes, Apostolica Sedes audiatur oportet.
TITULUS
III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM
Caput
I De synodo dioecesana
Can. 460. Synodus dioecesana
est coetus delectorum sacerdotum aliorumque christifidelium Ecclesiae
particularis, qui in bonum totius communitatis
dioecesanae Episcopo dioecesano adiutricem operam praestant, ad normam
canonum qui sequuntur.
Can. 461. § 1. Synodus
dioecesana in singulis Ecclesiis particularibus celebretur cum, iudicio
Episcopi dioecesani et audito consilio presbyterali,
adiuncta id suadeant.
§ 2. Si Episcopus plurium dioecesium curam
habet, aut unius curam habet uti Episcopus proprius,
alterius vero uti Administrator, unam synodum dioecesanam ex omnibus
dioecesibus sibi commissis convocare potest.
Can.
462. § 1. Synodum dioecesanam convocat solus Episcopus dioecesanus,
non autem qui ad interim dioecesi praeest.
§ 2.
Synodo dioecesanae praeest Episcopus dioecesanus, qui tamen Vicarium
generalem aut Vicarium episcopalem pro singulis
sessionibus synodi ad hoc officium implendum delegare potest.
Can. 463. § 1. Ad synodum dioecesanam vocandi sunt uti
synodi sodales eamque participandi obligatione tenentur:
1°
Episcopus coadiutor atque Episcopi auxiliares;
2° Vicarii
generales et Vicarii episcopales, necnon Vicarius iudicialis;
3°
canonici ecclesiae cathedralis;
4° membra consilii
presbyteralis;
5° christifideles laici, etiam sodales
institutorum vitae consecratae, a consilio pastorali eligendi, modo
et numero ab Episcopo dioecesano determinandis, aut, ubi hoc consilium
non exstet, ratione ab Episcopo dioecesano
determinata;
6° rector seminarii dioecesani maioris;
7°
vicarii foranei;
8° unus saltem presbyter ex unoquoque
vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam animarum inibi
habeant; item eligendus est alius presbyter qui, eodem
impedito, in eius locum substituatur;
9° aliqui Superiores
institutorum religiosorum et societatum vitae apostolicae, quae
in dioecesi domum habent, eligendi numero et modo ab Episcopo
dioecesano determinatis.
§ 2. Ad synodum dioecesanam ab
Episcopo dioecesano vocari uti synodi sodales possunt alii quoque, sive
clerici, sive institutorum vitae consecratae sodales,
sive christifideles laici.
§ 3. Ad synodum dioecesanam Episcopus
dioecesanus, si id opportunum duxerit, invitare potest uti
observatores aliquos ministros aut sodales Ecclesiarum vel communitatum
ecclesialium, quae non sunt in plena cum Ecclesia
catholica communione.
Can. 464. Synodi sodalis, si legitimo
detineatur impedimento, non potest mittere procuratorem qui
ipsius nomine eidem intersit; Episcopum vero dioecesanum de hoc
impedimento certiorem faciat.
Can. 465. Propositae
quaestiones omnes liberae sodalium disceptationi in synodi sessionibus
subiciantur.
Can. 466. Unus in synodo dioecesana
legislator est Episcopus dioecesanus, aliis synodi sodalibus voto
tantummodo consultivo gaudentibus; unus ipse synodalibus
declarationibus et decretis subscribit, quae eius auctoritate tantum
publici iuris fieri possunt.
Can. 467. Episcopus
dioecesanus textus declarationum ac decretorum synodalium communicet
cum Metropolita necnon cum Episcoporum
conferentia.
Can. 468. § 1. Episcopo dioecesano competit pro
suo prudenti iudicio synodum dioecesanam suspendere necnon
dissolvere.
§ 2. Vacante vel impedita sede episcopali, synodus
dioecesana ipso iure intermittitur, donec Episcopus
dioecesanus, qui succedit, ipsam continuari decreverit aut eandem
extinctam declaraverit.
Caput II De curia dioecesana
Can. 469. Curia dioecesana constat illis institutis et
personis, quae Episcopo operam praestant in regimine universae
dioecesis, praesertim in actione pastorali dirigenda, in
administratione dioecesis curanda, necnon in potestate iudiciali
exercenda.
Can. 470. Nominatio eorum, qui officia in curia
dioecesana exercent, spectat ad Episcopum dioecesanum.
Can. 471. Omnes qui ad officia in curia admittuntur
debent:
1° promissionem emittere de munere fideliter adimplendo,
secundum rationem iure vel ab Episcopo determinatam;
2° secretum
servare intra fines et secundum modum iure aut ab Episcopo
determinatos.
Can. 472. Circa causas atque personas quae in
curia ad exercitium potestatis iudicialis pertinent,
serventur praescripta Libri VII De processibus; de iis autem quae ad
administrationem dioecesis spectant, serventur
praescripta canonum qui sequuntur.
Can. 473. § 1. Episcopus
dioecesanus curare debet ut omnia negotia quae ad universae
dioecesis administrationem pertinent, debite coordinentur et ad bonum
portionis populi Dei sibi commissae aptius procurandum
ordinentur.
§ 2. Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare
actionem pastoralem Vicariorum sive generalium sive
episcopalium; ubi id expediat, nominari potest Moderator curiae, qui
sacerdos sit oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate
ea coordinare quae ad negotia administrativa tractanda attinent,
itemque curare ut ceteri curiae addicti officium sibi
commissum rite adimpleant.
§ 3. Nisi locorum adiuncta iudicio
Episcopi aliud suadeant, Moderator curiae nominetur Vicarius
generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis generalibus.
§
4. Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus, ad actionem
pastoralem aptius fovendam, constituere potest consilium episcopale,
constans scilicet Vicariis generalibus et Vicariis
episcopalibus.
Can. 474. Acta curiae, quae effectum iuridicum
habere nata sunt, subscribi debent ab Ordinario a quo
emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a curiae cancellario vel
notario; cancellarius vero Moderatorem curiae de actis
certiorem facere tenetur.
Art. 1 De Vicariis generalibus et
episcopalibus
Can. 475. § 1. In unaquaque dioecesi
constituendus est ab Episcopo dioecesano Vicarius generalis, qui,
potestate ordinaria ad normam canonum qui sequuntur
instructus, ipsum in universae dioecesis regimine adiuvet.
§ 2.
Pro regula generali habeatur ut unus constituatur Vicarius
generalis, nisi dioecesis amplitudo vel incolarum numerus aut aliae
rationes pastorales aliud suadeant.
Can. 476.
Quoties rectum dioecesis regimen id requirat, constitui etiam possunt
ab Episcopo dioecesano unus vel plures Vicarii
episcopales, qui nempe aut in determinata dioecesis parte aut in certo
negotiorum genere aut quoad fideles determinati ritus
vel certi personarum coetus eadem gaudent potestate ordinaria, quae
iure universali Vicario generali competit, ad normam
canonum qui sequuntur.
Can. 477. § 1. Vicarius generalis et
episcopalis libere ab Episcopo dioecesano nominantur et ab
ipso libere removeri possunt, firmo praescripto Can. 406; Vicarius
episcopalis, qui non sit Episcopus auxiliaris, nominetur
tantum ad tempus, in ipso constitutionis actu determinandum.
§
2. Vicario generali absente vel legitime impedito, Episcopus
dioecesanus alium nominare potest, qui eius vices suppleat; eadem norma
applicatur pro Vicario episcopali.
Can. 478. §
1. Vicarius generalis et episcopalis sint sacerdotes annos nati non
minus triginta, in iure canonico aut theologia doctores
vel licentiati vel saltem in iisdem disciplinis vere periti, sana
doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum
experientia commendati.
§ 2. Vicarii generalis et episcopalis
munus componi non potest cum munere canonici paenitentiarii,
neque committi consanguineis Episcopi usque ad quartum gradum.
Can. 479. § 1. Vicario generali, vi officii, in universa
dioecesi competit potestas exsecutiva quae ad Episcopum dioecesanum
iure pertinet, ad ponendos scilicet omnes actus
administrativos, iis tamen exceptis quos Episcopus sibi reservaverit
vel qui ex iure requirant speciale Episcopi
mandatum.
§ 2. Vicario episcopali ipso iure eadem competit
potestas de qua in § 1, sed quoad determinatam territorii partem
aut negotiorum genus aut fideles determinati ritus vel coetus tantum
pro quibus constitutus est, iis causis exceptis quas
Episcopus sibi aut Vicario generali reservaverit, aut quae ex iure
requirunt speciale Episcopi mandatum.
§ 3. Ad Vicarium
generalem atque ad Vicarium episcopalem, intra ambitum eorum
competentiae, pertinent etiam facultates habituales ab
Apostolica Sede Episcopo concessae, necnon rescriptorum exsecutio, nisi
aliud expresse cautum fuerit aut electa fuerit
industria personae Episcopi dioecesani.
Can. 480. Vicarius
generalis et Vicarius episcopalis de praecipuis negotiis et
gerendis et gestis Episcopo dioecesano referre debent, nec umquam
contra voluntatem et mentem Episcopi dioecesani agant.
Can. 481. § 1. Expirat potestas Vicarii generalis et Vicarii
episcopalis expleto tempore mandati, renuntiatione,
itemque, salvis cann. 406 et 409, remotione eisdem ab Episcopo
dioecesano intimata, atque sedis episcopalis vacatione.
§ 2.
Suspenso munere Episcopi dioecesani, suspenditur potestas Vicarii
generalis et Vicarii episcopalis, nisi episcopali dignitate
aucti sint.
Art. 2 De cancellario aliisque notariis et de
archivis
Can. 482. § 1. In qualibet curia constituatur
cancellarius, cuius praecipuum munus, nisi aliter iure particulari
statuatur, est curare ut acta curiae redigantur et
expediantur, atque eadem in curiae archivo custodiantur.
§ 2. Si
necesse videatur, cancellario dari potest adiutor, cui
nomen sit vice-cancellarii.
§ 3. Cancellarius necnon
vice-cancellarius sunt eo ipso notarii et secretarii curiae.
Can.
483. § 1. Praeter cancellarium, constitui possunt alii notarii,
quorum quidem scriptura seu subscriptio publicam fidem
facit quod attinet sive ad quaelibet acta, sive ad acta iudicialia
dumtaxat, sive ad acta certae causae aut negotii
tantum.
§ 2. Cancellarius et notarii debent esse integrae famae
et omni suspicione maiores; in causis, quibus fama
sacerdotis in discrimen vocari possit, notarius debet esse sacerdos.
Can. 484. Officium notariorum est:
1° conscribere
acta et instrumenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia
quae eorum operam requirunt;
2° in scriptis
fideliter redigere quae geruntur, eaque cum significatione loci, diei,
mensis et anni subsignare;
3° acta vel instrumenta
legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum
exempla cum autographo conformia declarare.
Can. 485.
Cancellarius aliique notarii libere ab officio removeri possunt ab
Episcopo dioecesano, non autem ab Administratore
dioecesano, nisi de consensu collegii consultorum.
Can. 486.
§ 1. Documenta omnia, quae dioecesim vel paroecias
respiciunt, maxima cura custodiri debent.
§ 2. In unaquaque
curia erigatur, in loco tuto, archivum seu tabularium
dioecesanum, in quo instrumenta et scripturae, quae ad negotia
dioecesana tum spiritualia tum temporalia spectant, certo
ordine disposita et diligenter clausa custodiantur.
§ 3.
Documentorum, quae in archivo continentur, conficiatur inventarium
seu catalogus, cum brevi singularum scripturarum synopsi.
Can.
487. § 1. Archivum clausum sit oportet eiusque clavem
habeant solum Episcopus et cancellarius; nemini licet illud ingredi
nisi de Episcopi aut Moderatoris curiae simul et
cancellarii licentia.
§ 2. Ius est iis quorum interest,
documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad statum suae
personae pertinent, documentum authenticum scriptum vel photostaticum
per se vel per procuratorem recipere.
Can. 488. Ex
archivo non licet efferre documenta, nisi ad breve tempus tantum atque
de Episcopi aut insimul Moderatoris curiae et
cancellarii consensu.
Can. 489. § 1. Sit in curia dioecesana
archivum quoque secretum, aut saltem in communi archivo
armarium seu scrinium, omnino clausum et obseratum, quod de loco
amoveri nequeat, in quo scilicet documenta secreto servanda
cautissime custodiantur.
§ 2. Singulis annis destruantur
documenta causarum criminalium in materia morum, quarum rei vita
cesserunt aut quae a decennio sententia condemnatoria absolutae sunt,
retento facti brevi summario cum textu sententiae
definitivae.
Can. 490. § 1. Archivi secreti clavem habeat
tantummodo Episcopus. 2. Sede vacante, archivum vel armarium
secretum ne aperiatur,nisi in casu verae necessitatis, ab ipso
Administratore dioecesano.
§ 3. Ex archivo vel armario
secreto documenta ne efferantur.
Can. 491. § 1. Curet
Episcopus dioecesanus ut acta et documenta archivorum quoque
ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque in
suo territorio exstantium diligenter serventur, atque
inventaria seu catalogi conficiantur duobus exemplaribus, quorum
alterum in proprio archivo, altemm in archivo dioecesano
serventur.
§ 2. Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in dioecesi
habeatur archivum historicum atque documenta valorem
historicum habentia in eodem diligenter custodiantur et systematice
ordinentur.
§ 3. Acta et documenta, de quibus in §§ 1
et 2, ut inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo
dioecesano statutae.
Art. 3 De consilio a rebus
oeconomicis et de oeconomo
Can. 492. § 1. In singulis
dioecesibus constituatur consilium a rebus oeconomicis, cui
praesidet ipse Episcopus dioecesanus eiusve delegatus, et quod constat
tribus saltem christifidelibus, in re oeconomica
necnon in iure civili vere peritis et integritate praestantibus, ab
Episcopo nominatis.
§ 2. Membra consilii a rebus
oeconomicis ad quinquennium nominentur, sed expleto hoc tempore ad alia
quinquennia assumi possunt.
§ 3. A consilio a rebus
oeconomicis excluduntur personae quae cum Episcopo usque ad quartum
gradum consanguinitatis vel affinitatis coniunctae sunt.
Can. 493. Praeter munera ipsi commissa in Libro V De bonis
Ecclesiae temporalibus, consilii a rebus oeconomicis est
quotannis, iuxta Episcopi dioecesani indicationes, rationem apparare
quaestuum et erogationum quae pro universo dioecesis
regimine anno venturo praevidentur, necnon, anno exeunte, rationem
accepti et expensi probare.
Can. 494. § 1. In singulis
dioecesibus ab Episcopo, auditis collegio consultorum atque consilio a
rebus oeconomicis, nominetur oeconomus, qui sit in re
oeconomica vere peritus et probitate prorsus praestans.
§ 2.
Oeconomus nominetur ad quinquennium, sed expleto hoc tempore
ad alia quinquennia nominari potest; durante munere, ne amoveatur nisi
ob gravem causam ab Episcopo aestimandam, auditis
collegio consultorum atque consilio a rebus oeconomicis.
§ 3.
Oeconomi est, secundum rationem a consilio a rebus
oeconomicis definitam, bona dioecesis sub auctoritate Episcopi
administrare atque ex quaestu dioecesis constituto expensas
facere, quas Episcopus aliive ab ipso deputati legitime
ordinaverint.
§ 4. Anno vertente, oeconomus consilio a rebus
oeconomicis rationem accepti et expensi reddere debet.
Caput
III De consilio presbyterali et de collegio consultorum
Can. 495. § 1. In unaquaque dioecesi constituatur consilium
presbyterale, coetus scilicet sacerdotum, qui tamquam
senatus sit Episcopi, presbyterium repraesentans, cuius est Episcopum
in regimine dioecesis ad normam iuris adiuvare, ut
bonum pastorale portionis populi Dei ipsi commissae quam maxime
provehatur.
§ 2. In vicariatibus et praefecturis
apostolicis Vicarius vel Praefectus constituant consilium ex tribus
saltem presbyteris missionariis, quorum sententiam, etiam
per epistolam, audiant in gravioribus negotiis.
Can. 496.
Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopo
dioecesano approbata, attentis normis ab Episcoporum conferentia
prolatis.
Can. 497. Ad designationem quod attinet
sodalium consilii presbyteralis:
1° dimidia circiter pars libere
eligatur a sacerdotibus ipsis, ad normam canonum qui
sequuntur, necnon statutorum;
2° aliqui sacerdotes, ad normam
statutorum, esse debent membra nata, qui scilicet ratione
officii ipsis demandati ad consilium pertineant;
3° Episcopo
dioecesano integrum est aliquos libere nominare.
Can. 498.
§ 1. Ius electionis tum activum tum passivum ad consilium
presbyterale constituendum habent:
1° omnes sacerdotes
saeculares in dioecesi incardinati;
2° sacerdotes saeculares in
dioecesi non incardinati, necnon sacerdotes sodales
alicuius instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, qui in
dioecesi commorantes, in eiusdem bonum aliquod officium
exercent.
§ 2. Quatenus statuta id provideant, idem ius
electionis conferri potest aliis sacerdotibus, qui domicilium aut
quasi-domicilium in dioecesi habent.
Can. 499. Modus eligendi
membra consilii presbyteralis statutis determinandus est,
ita quidem ut, quatenus id fieri possit, sacerdotes presbyterii
repraesententur, ratione habita maxime diversorum
ministeriorum variarumque dioecesis regionum.
Can. 500. § 1.
Episcopi dioecesani est consilium presbyterale convocare,
eidem praesidere atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut
a membris propositas recipere.
§ 2. Consilium
presbyterale gaudet voto tantum consultivo; Episcopus dioecesanus illud
audiat in negotiis maioris momenti, eius autem
consensu eget solummodo in casibus iure expresse definitis.
§ 3.
Consilium presbyterale numquam agere valet sine Episcopo
dioecesano, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi quae ad
normam § 2 statuta sunt.
Can. 501. § 1. Membra
consilii presbyteralis designentur ad tempus, in statutis determinatum,
ita tamen ut integrum consilium vel aliqua eius pars
intra quinquennium renovetur.
§ 2. Vacante sede, consilium
presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio
consultorum; intra annum a capta possessione Episcopus debet consilium
presbyterale noviter constituere, § 3. Si consilium
presbyterale munus sibi in bonum dioecesis commissum non adimpleat aut
eodem graviter abutatur, Episcopus dioecesanus, facta
consultatione cum Metropolita, aut si de ipsa sede metropolitana agatur
cum Episcopo suffraganeo promotione antiquiore, illud
dissolvere potest, sed intra annum debet noviter constituere.
Can. 502. § 1. Inter membra consilii presbyteralis ab
Episcopo dioecesano libere nominantur aliqui sacerdotes, numero non
minore quam sex nec maiore quam duodecim, qui collegium
consultorum ad quinquennium constituant, cui competunt munera iure
determinata; expleto tamen quinquennio munera sua propria
exercere pergit usquedum novum collegium constituatur.
§ 2.
Collegio consultorum praeest Episcopus dioecesanus; sede autem
impedita aut vacante, is qui ad interim Episcopi locum tenet aut, si
constitutus nondum fuerit, sacerdos ordinatione
antiquior in collegio consultorum.
§ 3. Episcoporum conferentia
statuere potest ut munera collegii consultorum capitulo
cathedrali committantur.
§ 4. In vicariatu et praefectura
apostolica munera collegii consultorum competunt consilio
missionis, de quo in Can. 495, § 2, nisi aliud iure statuatur.
Caput IV De canonicorum capitulis
Can. 503.
Capitulum canonicorum, sive cathedrale sive collegiale, est sacerdotum
collegium, cuius est functiones liturgicas
sollemniores in ecclesia cathedrali aut collegiali persolvere; capituli
cathedralis praeterea est munera adimplere, quae iure
aut ab Episcopo dioecesano ei committuntur.
Can. 504.
Capituli cathedralis erectio, innovatio aut suppressio Sedi
Apostolicae reservantur.
Can. 505. Unumquodque capitulum,
sive cathedrale sive collegiale, sua habeat statuta, per
legitimum actum capitularem condita atque ab Episcopo dioecesano
probata; quae statuta ne immutentur neve abrogentur, nisi
approbante eodem Episcopo dioecesano.
Can. 506. § 1. Statuta
capituli, salvis semper fundationis legibus, ipsam capituli
constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant quaenam a
capitulo et a singulis canonicis ad cultum divinum
necnon ad ministerium persolvendum sint peragenda; decernant conventus
in quibus capituli negotia agantur atque, salvis
quidem iuris universalis praescriptis, condiciones statuant ad
validitatem liceitatemque negotiorum requisitas.
§ 2. In
statutis etiam definiantur emolumenta, tum stabilia tum occasione
perfuncti muneris solvenda necnon, attentis normis a Sancta
Sede latis, quaenam sint canonicorum insignia.
Can. 507. § 1.
Inter canonicos habeatur qui capitulo praesit, atque alia
etiam constituantur officia ad normam statutorum, ratione quoque habita
usus in regione vigentis.
§ 2. Clericis ad
capitulum non pertinentibus, committi possunt alia officia, quibus
ipsi, ad normam statutorum, canonicis auxilium praebeant.
Can. 508. § 1. Paenitentiarius canonicus tum ecclesiae
cathedralis tum ecclesiae collegialis vi officii habet facultatem
ordinariam, quam tamen aliis delegare non potest, absolvendi in foro
sacramentali a censuris latae sententiae non declaratis,
Apostolicae Sedi non reservatis, in dioecesi extraneos quoque,
dioecesanos autem etiam extra territorium dioecesis.
§ 2.
Ubi deficit capitulum, Episcopus dioecesanus sacerdotem constituat ad
idem munus implendum.
Can. 509. § 1. Episcopi
dioecesani, audito capitulo, non autem Administratoris dioecesani, est
omnes et singulos conferre canonicatus, tum in
ecclesia cathedrali tum in ecclesia collegiali, revocato quolibet
contrario privilegio; eiusdem Episcopi est confirmare
electum ab ipso capitulo, qui eidem praesit.
§ 2. Canonicatus
Episcopus dioecesanus conferat tantum sacerdotibus doctrina
vitaeque integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium
exercuerunt.
Can. 510. § 1. Capitulo canonicorum ne
amplius uniantur paroeciae; quae unitae alicui capitulo exstent, ab
Episcopo dioecesano a capitulo separentur.
§ 2. In
ecclesia, quae simul sit paroecialis et capitularis, designetur
parochus, sive inter capitulares delectus, sive non; qui
parochus omnibus obstringitur officiis atque gaudet iuribus et
facultatibus quae ad normam iuris propria sunt parochi.
§ 3.
Episcopi dioecesani est certas statuere normas, quibus officia
pastoralia parochi atque munera capitulo propria debite
componantur, cavendo ne parochus capitularibus nec capitulum
paroecialibus functionibus impedimento sit; conflictus, si
quidam habeantur, dirimat Episcopus dioecesanus, qui imprimis curet ut
fidelium necessitatibus pastoralibus apte
prospiciatur.
§ 4. Quae ecclesiae, paroeciali simul et
capitulari, conferantur eleemosynae, praesumuntur datae paroeciae,
nisi aliud constet.
Caput V De consilio pastorali
Can. 511. In singulis dioecesibus, quatenus pastoralia
adiuncta
id suadeant, constituatur consilium pastorale, cuius est sub
auctoritate Episcopi ea quae opera pastoralia in dioecesi
spectant investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas
proponere.
Can. 512. § 1. Consilium pastorale
constat christifidelibus qui in plena communione sint cum Ecclesia
catholica, tum clericis, tum membris institutorum vitae
consecratae, tum praesertim laicis, quique designantur modo ab Episcopo
dioecesano determinato.
§ 2. Christifideles, qui
deputantur ad consilium pastorale, ita seligantur ut per eos universa
populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera
configuretur, ratione habita diversarum dioecesis regionum, condicionum
socialium et professionum, necnon partis quam sive
singuli sive cum aliis coniuncti in apostolatu habent.
§ 3. Ad
consilium pastorale ne deputentur nisi christifideles certa
fide, bonis moribus et prudentia praestantes.
Can. 513. § 1.
Consilium pastorale constituitur ad tempus, iuxta
praescripta statutorum, quae ab Episcopo dantur.
§ 2. Sede
vacante, consilium pastorale cessat.
Can. 514. § 1.
Consilium pastorale, quod voto gaudet tantum consultivo, iuxta
necessitates apostolatus convocare eique praeesse ad solum
Episcopum dioecesanum pertinet; ad quem etiam unice spectat, quae in
consilio pertractata sunt publici iuris facere.
§ 2.
Saltem semel in anno convocetur.
Caput VI De paroeciis, de
parochis et de vicariis paroecialibus
Can. 515. § 1.
Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub
auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio
eiusdem pastori.
§ 2. Paroecias erigere, supprimere aut
eas innovare unius est Episcopi dioecesani, qui paroecias ne erigat aut
supprimat, neve eas notabiliter innovet, nisi audito
consilio presbyterali.
§ 3. Paroecia legitime erecta
personalitate iuridica ipso iure gaudet.
Can. 516. § 1. Nisi
aliud iure caveatur, paroeciae aequiparatur quasi-paroecia, quae est
certa in Ecclesia particulari communitas
christifidelium, sacerdoti uti pastori proprio commissa, ob peculiaria
adiuncta in paroeciam nondum erecta.
§ 2. Ubi
quaedam communitates in paroeciam vel quasi-paroeciam erigi non
possint, Episcopus dioecesanus alio modo earundem pastorali
curae prospiciat.
Can. 517. § 1. Ubi adiuncta id requirant,
paroeciae aut diversarum simul paroeciarum cura pastoralis
committi potest pluribus in solidum sacerdotibus, ea tamen lege, ut
eorundem unus curae pastoralis exercendae sit moderator,
qui nempe actionem coniunctam dirigat atque de eadem coram Episcopo
respondeat.
§ 2. Si ob sacerdotum penuriam Episcopus
dioecesanus aestimaverit participationem in exercitio curae pastoralis
paroeciae concredendam esse diacono aliive personae
sacerdotali charactere non insignitae aut personarum communitati,
sacerdotem constituat aliquem qui, potestatibus et
facultatibus parochi instructus, curam pastoralem moderetur.
Can. 518. Paroecia regula generali sit territorialis, quae
scilicet omnes complectatur christifideles certi territorii; ubi vero
id expediat, constituantur paroeciae personales,
ratione ritus, linguae, nationis christifidelium alicuius territorii
atque alia etiam ratione determinatae.
Can. 519.
Parochus est pastor proprius paroeciae sibi commissae, cura pastorali
communitatis sibi concreditae fungens sub auctoritate
Episcopi dioecesani, cuius in partem ministerii Christi vocatus est, ut
pro eadem communitate munera exsequatur docendi,
sanctificandi et regendi, cooperantibus etiam aliis presbyteris vel
diaconis atque operam conferentibus christifidelibus
laicis, ad normam iuris.
Can. 520. § 1. Persona iuridica ne
sit parochus; Episcopus autem dioecesanus, non vero
Administrator dioecesanus, de consensu competentis Superioris, potest
paroeciam committere instituto religioso clericali vel
societati clericali vitae apostolicae, eam erigendo etiam in ecclesia
instituti aut societatis, hac tamen lege ut unus
presbyter sit paroeciae parochus, aut, si cura pastoralis pluribus in
solidum committatur, moderator, de quo in Can. 517, §
1.
§ 2. Paroeciae commissio, de qua in § 1, fieri potest sive in
perpetuum sive ad certum praefinitum tempus; in utroque
casu fiat mediante conventione scripta inter Episcopum dioecesanum et
competentem Superiorem instituti vel societatis inita,
qua inter alia expresse et accurate definiantur, quae ad opus
explendum, ad personas eidem addicendas et ad res oeconomicas
spectent.
Can. 521. § 1. Ut quis valide in parochum
assumatur, oportet sit in sacro presbyteratus ordine
constitutus.
§ 2. Sit praeterea sana doctrina et morum probitate
praestans, animarum zelo aliisque virtutibus praeditus,
atque insuper qualitatibus gaudeat quae ad paroeciam, de qua agitur,
curandam iure sive universali sive particulari
requiruntur.
§ 3. Ad officium parochi alicui conferendum,
oportet de eius idoneitate, modo ab Episcopo dioecesano
determinato, etiam per examen, certo constet.
Can. 522.
Parochus stabilitate gaudeat oportet ideoque ad tempus
indefinitum nominetur; ad certum tempus tantum ab Episcopo dioecesano
nominari potest, si id ab Episcoporum conferentia per
decretum admissum fuerit.
Can. 523. Firmo praescripto Can.
682, § 1, parochi officii provisio Episcopo dioecesano
competit et quidem libera collatione, nisi cuidam sit ius
praesentationis aut electionis.
Can. 524. Vacantem paroeciam
Episcopus dioecesanus conferat illi quem, omnibus perpensis adiunctis,
aestimet idoneum ad paroecialem curam in eadem
implendam, omni personarum acceptione remota; ut iudicium de idoneitate
ferat, audiat vicarium foraneum aptasque
investigationes peragat, auditis, si casus ferat, certis presbyteris
necnon christifidelibus laicis.
Can. 525. Sede
vacante aut impedita, ad Administratorem dioecesanum aliumve dioecesim
ad interim regentem pertinet:
1° institutionem vel
confirmationem concedere presbyteris, qui ad paroeciam legitime
praesentati aut electi fuerint;
2° parochos nominare, si
sedes ab anno vacaverit aut impedita sit.
Can. 526. § 1.
Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob
penuriam tamen sacerdotum aut alia adiuncta, plurium vicinarum
paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.
§ 2. In
eadem paroecia unus tantum habeatur parochus aut moderator ad normam
Can. 517, § 1, reprobata contraria consuetudine et
revocato quolibet contrario privilegio.
Can. 527. § 1. Qui ad
curam pastoralem paroeciae gerendam promotus est, eandem
obtinet et exercere tenetur a momento captae possessionis.
§ 2.
Parochum in possessionem mittit loci Ordinarius aut
sacerdos ab eodem delegatus, servato modo lege particulari aut legitima
consuetudine recepto; iusta tamen de causa potest
idem Ordinarius ab eo modo dispensare; quo in casu dispensatio
paroeciae notificata locum tenet captae possessionis.
§ 3.
Loci Ordinarius praefiniat tempus intra quod paroeciae possessio capi
debeat; quo inutiliter praeterlapso, nisi iustum
obstiterit impedimentum, paroeciam vacare declarare potest.
Can. 528. § 1. Parochus obligatione tenetur providendi ut
Dei verbum integre in paroecia degentibus annuntietur; quare curet ut
christifideles laici in fidei veritatibus edoceantur,
praesertim homilia diebus dominicis et festis de praecepto habenda
necnon catechetica institutione tradenda, atque foveat
opera quibus spiritus evangelicus, etiam ad iustitiam socialem quod
attinet, promoveatur; peculiarem curam habeat de puerorum
iuvenumque educatione catholica; omni ope satagat, associata etiam sibi
christifidelium opera, ut nuntius evangelicus ad eos
quoque perveniat, qui a religione colenda recesserint aut veram fidem
non profiteantur.
§ 2. Consulat parochus ut
sanctissima Eucharistia centrum sit congregationis fidelium
paroecialis; allaboret ut christifideles, per devotam
sacramentorum celebrationem, pascantur, peculiarique modo ut frequenter
ad sanctissimae Eucharistiae et paenitentiae
sacramenta accedant; annitatur item ut iidem ad orationem etiam in
familiis peragendam ducantur atque conscie et actuose
partem habeant in sacra liturgia, quam quidem, sub auctoritate Episcopi
dioecesani, parochus in sua paroecia moderari debet
et, ne abusus irrepant, invigilare tenetur.
Can. 529. § 1.
Officium pastoris sedulo ut adimpleat, parochus fideles suae
curae commissos cognoscere satagat; ideo familias visitet, fidelium
sollicitudines, angores et luctus praesertim participans
eosque in Domino confortans necnon, si in quibusdam defecerint,
prudenter corrigens; aegrotos, praesertim morti proximos,
effusa caritate adiuvet, eos sollicite sacramentis reficiendo eorumque
animas Deo commendando; peculiari diligentia
prosequatur pauperes, afflictos, solitarios, e patria exsules itemque
peculiaribus difficultatibus gravatos; allaboret etiam
ut coniuges et parentes ad officia propria implenda sustineantur et in
familia vitae christianae incrementum foveat.
§ 2.
Partem quam christifideles laici in missione Ecclesiae propriam habent,
parochus agnoscat et promoveat, consociationes
eorundem ad fines religionis fovendo. Cum proprio Episcopo et cum
dioecesis presbyterio cooperetur, allaborans etiam ut
fideles communionis paroecialis curam habeant, iidemque tum dioecesis
tum Ecclesiae universae membra se sentiant operaque ad
eandem communionem promovendam participent vel sustineant.
Can.
530. Functiones speeialiter parocho commissae sunt quae
sequuntur:
1° administratio baptismi;
2° administratio
sacramenti confirmationis iis qui in periculo mortis versantur, ad
normam Can. 883, n. 3;
3° administratio Viatici necnon unctionis
infirmorum, firmo praescripto Can. 1003, §§ 2 et 3, atque
apostolicae benedictionis impertitio;
4° assistentia matrimoniis
et benedictio nuptiarum;
5° persolutio funerum;
6°
fontis baptismalis tempore paschali benedictio, ductus processionum
extra ecclesiam, necnon benedictiones extra ecclesiam
sollemnes;
7° celebratio eucharistica sollemnior diebus
dominicis et festis de praecepto.
Can. 531. Licet paroeciale
quoddam munus alius expleverit, oblationes quas hac occasione a
christifidelibus recipit ad massam paroecialem deferat, nisi
de contraria offerentis voluntate constet quoad oblationes voluntarias;
Episcopo dioecesano, audito consilio presbyterali,
competit statuere praescripta, quibus destinationi harum oblationum
necnon remunerationi clericorum idem munus implentium
provideatur.
Can. 532. In omnibus negotiis iuridicis parochus
personam gerit paroeciae, ad normam iuris; curet ut bona
paroeciae administrentur ad normam cann. 1281-1288.
Can. 533.
§ 1, Parochus obligatione tenetur residendi in domo
paroeciali prope ecclesiam; in casibus tamen particularibus, si iusta
adsit causa, loci Ordinarius permittere potest ut alibi
commoretur, praesertim in domo pluribus presbyteris communi, dummodo
paroecialium perfunctioni munerum rite apteque sit
provisum.
§ 2. Nisi gravis obstet ratio, parocho, feriarum
gratia, licet quotannis a paroecia abesse ad summum per unum
mensem continuum aut intermissum; quo in feriarum tempore dies non
computantur, quibus semel in anno parochus spirituali
recessui vacat; parochus autem, ut ultra hebdomadam a paroecia absit,
tenetur de hoc loci Ordinarium monere.
§ 3. Episcopi
dioecesani est normas statuere quibus prospiciatur ut, parochi absentia
durante, curae provideatur paroeciae per sacerdotem
debitis facultatibus instructum.
Can. 534. § 1. Parochus,
post captam paroeciae possessionem, obligatione tenetur
singulis diebus dominicis atque festis in sua dioecesi de praecepto
Missam pro populo sibi commisso applicandi; qui vero ab
hac celebratione legitime impediatur, iisdem diebus per alium aut aliis
diebus per se ipse applicet.
§ 2. Parochus, qui
plurium paroeciarum curam habet, diebus de quibus in § 1, unam tantum
Missam pro universo sibi commisso populo applicare
tenetur.
§ 3. Parochus, qui obligationi de qua in §§ 1 et 2 non
satisfecerit, quam primum pro populo tot Missas applicet,
quot omiserit.
Can. 535. § 1. In unaquaque paroecia habeantur
libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum,
matrimoniorum, defunctorum, aliique secundum Episcoporum conferentiae
aut Episcopi dioecesani praescripta; prospiciat
parochus ut iidem libri accurate conscribantur atque diligenter
asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque
confirmatio, necnon quae pertinent ad statum canonicum christifidelium,
ratione matrimonii, salvo quidem praescripto Can.
1133, ratione adoptionis, itemque ratione suscepti ordinis sacri,
professionis perpetuae in instituto religioso emissae
necnon mutati ritus; eaeque adnotationes in documento accepti baptismi
semper referantur.
§ 3. Unicuique paroeciae sit
proprium sigillum; testimonia quae de statu canonico christifidelium
dantur, sicut et acta omnia quae momentum iuridicum
habere possunt, ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et
sigillo paroeciali muniantur.
§ 4. In unaquaque paroecia
habeatur tabularium seu archivum, in quo libri paroeciales
custodiantur, una cum Episcoporum epistulis aliisque documentis,
necessitatis utilitatisve causa servandis; quae omnia, ab Episcopo
dioecesano eiusve delegato, visitationis vel alio
opportuno tempore inspicienda, parochus caveat ne ad extraneorum manus
perveniant.
§ 5. Libri paroeciales antiquiores
quoque diligenter custodiantur, secundum praescripta iuris
particularis.
Can. 536. § 1. Si, de iudicio Episcopi
dioecesani, audito consilio presbyterali, opportunum sit, in unaquaque
paroecia constituatur consilium pastorale, cui
parochus praeest et in quo christifideles una cum illis qui curam
pastoralem vi officii sui in paroecia participant, ad
actionem pastoralem fovendam suum adiutorium praestent.
§ 2.
Consilium pastorale voto gaudet tantum consultivo et regitur
normis ab Episcopo dioecesano statutis.
Can. 537. In
unaquaque paroecia habeatur consilium a rebus oeconomicis, quod
praeterquam iure universali, regitur normis ab Episcopo dioecesano
latis et in quo christifideles, secundum easdem normas
selecti, parocho in administratione bonorum paroeciae adiutorio sint,
firmo praescripto Can. 532.
Can. 538. § 1.
Parochus ab officio cessat amotione aut translatione ab Episcopo
dioecesano ad normam iuris peracta, renuntiatione iusta de
causa ab ipso parocho facta et, ut valeat, ab eodem Episcopo acceptata,
necnon lapsu temporis si, iuxta iuris particularis de
quo in Can. 522 praescripta, ad tempus determinatum constitutus
fuerit.
§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi
aut in societate vitae apostolicae incardinatus, ad normam Can. 682, §
2 amovetur.
§ 3. Parochus, expleto septuagesimo
quinto aetatis anno, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat
Episcopo dioecesano, qui, omnibus personae et loci
inspectis adiunctis, de eadem acceptanda aut differenda decernat;
renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab
Episcopo dioecesano providendum est, attentis normis ab Episcoporum
conferentia statutis.
Can. 539. Cum vacat paroecia
aut cum parochus ratione captivitatis, exsilii vel relegationis,
inhabilitatis vel infirmae valetudinis aliusve causae a
munere pastorali in paroecia exercendo praepeditur, ab Episcopo
dioecesano quam primum deputetur administrator paroecialis,
sacerdos scilicet qui parochi vicem suppleat ad normam Can. 540.
Can. 540. § 1. Administrator paroecialis iisdem
adstringitur officiis iisdemque gaudet iuribus ac parochus, nisi ab
Episcopo dioecesano aliter statuatur.
§ 2.
Administratori paroeciali nihil agere licet, quod praeiudicium afferat
iuribus parochi aut damno esse possit bonis
paroecialibus.
§ 3. Administrator paroecialis post expletum
munus parocho rationem reddat.
Can. 541. § 1. Vacante
paroecia itemque parocho a munere pastorali exercendo impedito, ante
administratoris paroecialis constitutionem, paroeciae
regimen interim assumat vicarius paroecialis; si plures sint, is qui
sit nominatione antiquior, et si vicarii desint,
parochus iure particulari definitus.
§ 2. Qui paroeciae regimen
ad normam § 1 assumpserit, loci Ordinarium de paroeciae
vacatione statim certiorem faciat.
Can. 542. Sacerdotes
quibus in solidum, ad normam Can. 517, § 1, alicuius paroeciae
aut diversarum simul paroeciarum cura pastoralis committitur:
1°
praediti sint oportet qualitatibus, de quibus in Can.
521;
2° nominentur vel instituantur ad normam praescriptorum
cann. 522 et 524;
3° curam pastoralem obtinent tantum a
momento captae possessionis; eorundem moderator in possessionem
mittitur ad normam praescriptorum Can. 527, § 2; proceteris
vero sacerdotibus fidei professio legitime facta locum tenet captae
possessionis.
Can. 543. § 1. Si sacerdotibus in
solidum cura pastoralis alicuius paroeciae aut diversarum simul
paroeciarum committatur, singuli eorum, iuxta ordinationem ab
iisdem statutam, obligatione tenentur munera et functiones parochi
persolvendi de quibus in cann. 528, 529 et 530; facultas
matrimoniis assistendi, sicuti et potestates omnes dispensandi ipso
iure parocho concessae, omnibus competunt; exercendae
tamen sunt sub directione moderatoris.
§ 2. Sacerdotes omnes qui
ad coetum pertinent:
1° obligatione tenentur
residentiae;
2° communi consilio ordinationem statuant, qua
eorum unus Missam pro populo celebret, ad normam Can. 534;
3°
solus moderator in negotiis iuridicis personam gerit paroeciae aut
paroeciarum coetui commissarum.
Can. 544. Cum cesset
ab officio aliquis sacerdos e coetu, de quo in Can. 517, § 1, vel
coetus moderator, itemque cum eorundem aliquis inhabilis
fiat ad munus pastorale exercendum, non vacat paroecia vel paroeciae,
quarum cura coetui committitur; Episcopi autem
dioecesani est alium nominare moderatorem; antequam vero ab Episcopo
alius nominetur, hoc munus adimpleat sacerdos eiusdem
coetus nominatione antiquior.
Can. 545. § 1. Quoties ad
pastoralem paroeciae curam debite adimplendam necesse aut
opportunum sit, parocho adiungi possunt unus aut plures vicarii
paroeciales, qui, tamquam parochi cooperatores eiusque
sollicitudinis participes, communi cum parocho consilio et studio,
atque sub eiusdem auctoritate operam in ministerio
pastorali praestent.
§ 2. Vicarius paroecialis constitui potest
sive ut opem ferat in universo ministerio pastorali
explendo, et quidem aut pro tota paroecia aut pro determinata paroeciae
parte aut pro certo paroeciae christifidelium coetu,
sive etiam ut operam impendat in certum ministerium in diversis simul
paroeciis persolvendum.
Can. 546. Ut quis valide
vicarius paroecialis nominetur, oportet sit in sacro presbyteratus
ordine constitutus.
Can. 547. Vicarium paroecialem
libere nominat Episcopus dioecesanus, auditis, si opportunum id
iudicaverit, parocho aut parochis paroeciarum pro quibus
constituitur, necnon vicario foraneo, firmo praescripto Can. 682, § 1.
Can. 548. § 1. Vicarii paroecialis obligationes
et iura, praeterquam canonibus huius capitis, statutis dioecesanis
necnon litteris Episcopi dioecesani definiuntur,
specialius autem mandato parochi determinantur.
§ 2. Nisi aliud
expresse litteris Episcopi dioecesani caveatur, vicarius
paroecialis ratione officii obligatione tenetur parochum in universo
paroeciali ministerio adiuvandi, excepta quidem
applicatione Missae pro populo, itemque, si res ferat ad normam iuris,
parochi vicem supplendi.
§ 3. Vicarius paroecialis
regulariter de inceptis pastoralibus prospectis et susceptis ad
parochum referat, ita ut parochus et vicarius aut vicarii,
coniunctis viribus, pastorali curae providere va]eant paroeciae, cuius
simul sunt sponsores.
Can. 549. Absente parocho,
nisi aliter Episcopus dioecesanus providerit ad normam Can. 533, § 3,
et nisi Administrator paroecialis constitutus fuerit,
serventur praescripta Can. 541, § 1; vicarius hoc in casu omnibus etiam
obligationibus tenetur parochi, excepta obligatione
applicandi Missam pro populo.
Can. 550. § 1. Vicarius
paroecialis obligatione tenetur residendi in paroecia aut, si pro
diversis simul paroeciis constitutus est, in earum aliqua; loci tamen
Ordinarius, iusta de causa, permittere potest ut alibi
resideat, praesertim in domo pluribus presbyteris communi, dummodo
pastoralium perfunctio munerum nullum exinde detrimentum
capiat.
§ 2. Curet loci Ordinarius ut inter parochum et vicarios
aliqua vitae communis consuetudo in domo paroeciali, ubi
id fieri possit, provehatur.
§ 3. Ad tempus feriarum quod
attinet, vicarius paroecialis eodem gaudet iure ac parochus.
Can. 551. Ad oblationes quod attinet, quas occasione
perfuncti ministerii pastoralis christifideles vicario faciunt,
serventur praescripta Can. 531.
Can. 552. Vicarius
paroecialis ab Episcopo dioecesano aut ab Administratore dioecesano
amoveri potest, iusta de causa, firmo praescripto Can. 682, § 2.
Caput VII De vicariis foraneis
Can. 553. § 1.
Vicarius foraneus, qui etiam decanus vel archipresbyter vel alio nomine
vocatur, est sacerdos qui vicariatui foraneo
praeficitur.
§ 2. Nisi aliud iure particulari statuatur,
vicarius foraneus nominatur ab Episcopo dioecesano, auditis pro
suo prudenti iudicio sacerdotibus qui in vicariatu de quo agitur
ministerium exercent.
Can. 554. § 1. Ad officium
vicarii foranei, quod cum officio parochi certae paroeciae non ligatur,
Episcopus seligat sacerdotem quem, inspectis loci ac
temporis adiunctis, idoneum iudicaverit.
§ 2. Vicarius foraneus
nominetur ad certum tempus, iure particulari
determinatum.
§ 3. Vicarium foraneum iusta de causa, pro suo
prudenti arbitrio, Episcopus dioecesanus ab officio libere
amovere potest.
Can. 555. § 1. Vicario foraneo, praeter
facultates iure particulari ei legitime tributas, officium et
ius est:
1° actionem pastoralem in vicariatu communem promovendi
et coordinandi;
2° prospiciendi ut clerici sui
districtus vitam ducant proprio statui congruam atque officiis suis
diligenter satisfaciant;
3° providendi ut religiosae
functiones secundum sacrae liturgiae praescripta celebrentur, ut decor
et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis, maxime
in celebratione eucharistica et custodia sanctissimi Sacramenti,
accurate serventur, ut recte conscribantur et debite
custodiantur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo
administrentur; denique ut domus paroecialis debita diligentia
curetur.
§ 2. In vicariatu sibi concredito vicarius
foraneus:
1° operam det ut clerici, iuxta iuris particularis
praescripta, statutis temporibus intersint praelectionibus, conventibus
theologicis aut conferentiis, ad normam Can. 279, §
2;
2° curet ut presbyteris sui districtus subsidia spiritualia
praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de iis, qui in
difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus
anguntur.
§ 3. Curet vicarius foraneus ut parochi sui
districtus, quos graviter aegrotantes noverit, spiritualibus ac
materialibus auxiliis ne careant, utque eorum qui
decesserint, funera digne celebrentur; provideat quoque ne, occasione
aegrotationis vel mortis, libri, documenta, sacra
supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent, depereant aut
asportentur.
§ 4. Vicarius foraneus obligatione tenetur
secundum determinationem ab Episcopo dioecesano factam, sui districtus
paroecias visitare.
Caput VIII De ecclesiarum
rectoribus et de cappellanis
Art. 1 De ecclesiarum
rectoribus
Can. 556. Ecclesiarum rectores hic intelleguntur
sacerdotes, quibus cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec sit
paroecialis nec capitularis, nec adnexa domui
communitatis religiosae aut societatis vitae apostolicae, quae in eadem
officia celebret.
Can. 557. § 1. Ecclesiae
rector libere nominatur ab Episcopo dioecesano, salvo iure eligendi aut
praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu
Episcopi dioecesani est rectorem confirmare vel instituere.
§ 2.
Etiam si ecclesia pertineat ad aliquod clericale
institutum religiosum iuris pontificii, Episcopo dioecesano competit
rectorem a Superiore praesentatum instituere.
§ 3.
Rector ecclesiae, quae coniuncta sit cum seminario aliove collegio quod
a clericis regitur, est rector seminarii vel
collegii, nisi aliter Episcopus dioecesanus constituerit.
Can.
558. Salvo praescripto Can. 262, rectori non licet
functiones paroeciales de quibus in Can. 530, nn. 1-6, in ecclesia sibi
commissa peragere, nisi consentiente aut, si res
ferat, delegante parocho.
Can. 559. Potest rector in ecclesia
sibi commissa liturgicas celebrationes etiam sollemnes
peragere, salvis legitimis fundationis legibus, atque dummodo de
iudicio loci Ordinarii nullo modo ministerio paroeciali
noceant.
Can. 560. Loci Ordinarius, ubi id opportunum
censeat, potest rectori praecipere ut determinatas in ecclesia sua
pro populo celebret functiones etiam paroeciales, necnon ut ecclesia
pateat certis christifidelium coetibus ibidem liturgicas
celebrationes peracturis.
Can. 561. Sine rectoris aliusve
legitimi superioris licentia, nemini licet in ecclesia
Eucharistiam celebrare, sacramenta administrare aliasve sacras
functiones peragere; quae licentia danda aut deneganda est ad
normam iuris.
Can. 562. Ecclesiae rector, sub auctoritate
loci Ordinarii servatisque legitimis statutis et iuribus
quaesitis, obligatione tenetur prospiciendi ut sacrae functiones
secundum normas liturgicas et canonum praescripta digne in
ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, bona diligenter
administrentur, sacrae supellectilis atque aedium
sacrarum conservationi et decori provideatur, neve quidpiam fiat quod
sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo
modo non congruat.
Can. 563. Rectorem ecclesiae, etsi ab
aliis electum aut praesentatum, loci Ordinarius ex iusta causa,
pro suo prudenti arbitrio ab officio amovere potest, firmo praescripto
Can. 682, § 2.
Art. 2 De cappellanis
Can.
564. Cappellanus est sacerdos, cui stabili modo committitur cura
pastoralis, saltem ex parte, alicuius communitatis aut
peculiaris coetus christifidelium, ad normam iuris universalis et
particularis exercenda.
Can. 565. Nisi iure aliud
caveatur aut cuidam specialia iura legitime competant, cappellanus
nominatur ab Ordinario loci, cui etiam pertinet
praesentatum instituere aut electum confirmare.
Can. 566. §
1. Cappellanus omnibus facultatibus instructus sit oportet
quas recta cura pastoralis requirit. Praeter eas quae iure particulari
aut speciali delegatione conceduntur, cappellanus vi
officii facultate gaudet audiendi confessiones fidelium suae curae
commissorum, verbi Dei eis praedicandi, Viaticum et
unctionem infirmorum administrandi necnon sacramentum confirmationis
eis conferendi, qui in periculo mortis versentur.
§ 2.
In valetudinariis, carceribus et itineribus maritimis, cappellanus
praeterea facultatem habet, his tantum in locis
exercendam, a censuris latae sententiae non reservatis neque declaratis
absolvendi, firmo tamen praescripto Can. 976.
Can.
567. § 1. Ad nominationem cappellani domus instituti religiosi
laicalis, Ordinarius loci ne procedat, nisi consulto
Superiore, cui ius est, audita communitate, quemdam sacerdotem
proponere.
§ 2. Cappellani est liturgicas functiones
celebrare aut moderari; ipsi tamen non licet in regimine interno
instituti sese immiscere.
Can. 568. Pro iis qui ob
vitae condicionem ordinaria parochorum cura frui non valent, uti sunt
migrantes, exsules, profugi, nomades, navigantes,
constituantur, quatenus fieri possit, cappellani.
Can. 569.
Cappellani militum legibus specialibus reguntur.
Can.
570. Si communitatis aut coetus sedi adnexa est ecclesia non
paroecialis, cappellanus sit rector ipsius ecclesiae, nisi
cura communitatis aut ecclesiae aliud exigat.
Can. 571. In
exercitio sui pastoralis muneris, cappellanus debitam cum
parocho servet coniunctionem.
Can. 572. Quod attinet ad
amotionem cappellani, servetur praescriptum Can. 563.
PARS
III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE
APOSTOLICAE
SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
Titulus I NORMAE COMMUNES OMNIBUS INSTITUTIS VITAE
CONSECRATAE
Can. 573. § 1. Vita consecrata per consiliorum
evangelicorum professionem est stabilis vivendi forma qua fideles,
Christum sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes,
Deo summe dilecto totaliter dedicantur, ut, in Eius honorem atque
Ecclesiae aedificationem mundique salutem novo et peculiari
titulo dediti, caritatis perfectionem in servitio Regni Dei
consequantur et, praeclarum in Ecclesia signum effecti, caelestem
gloriam praenuntient.
§ 2. Quam vivendi formam in institutis
vitae consecratae, a competenti Ecclesiae auctoritate canonice
erectis, libere assumunt christifideles, qui per vota aut alia sacra
ligamina iuxta proprias institutorum leges, consilia
evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae profitentur et per
caritatem, ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio
speciali modo coniunguntur.
Can. 574. § 1. Status eorum, qui
in huiusmodi institutis consilia evangelica profitentur, ad
vitam et sanctitatem Ecclesiae pertinet, et ideo ab omnibus in Ecclesia
fovendus et promovendus est.
§ 2. Ad hunc statum
quidam christifideles specialiter a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae
peculiari dono fruantur et, secundum finem et spiritum
instituti, eiusdem missioni salvificae prosint.
Can. 575.
Consilia evangelica in Christi Magistri doctrina et exemplis
fundata, donum sunt divinum, quod Ecclesia a Domino accepit Eiusque
gratia semper conservat.
Can. 576. Competentis
Ecclesiae auctoritatis est consilia evangelica interpretari, eorundem
praxim legibus moderari atque stabiles inde vivendi
formas canonica approbatione constituere itemque, pro parte sua, curare
ut instituta secundum spiritum fundatorum et sanas
traditiones crescant et floreant.
Can. 577. Permulta in
Ecclesia sunt instituta vitae consecratae, quae donationes
habent differentes secundum gratiam quae data est eis: Christum, enim,
pressius sequuntur sive orantem, sive Regnum Dei
annuntiantem, sive hominibus benefacientem, sive cum eis in saeculo
conversantem, semper autem voluntatem Patris facientem.
Can. 578. Fundatorum mens atque proposita a competenti
auctoritate ecclesiastica sancita circa naturam, finem, spiritum
et indolem instituti, necnon eius sanae traditiones, quae omnia
patrimonium eiusdem instituti constituunt, ab omnibus
fideliter servanda sunt.
Can. 579. Episcopi dioecesani, in
suo quisque territorio, instituta vitae consecratae formali
decreto erigere possunt, dummodo Sedes Apostolica consulta fuerit.
Can. 580. Aggregatio alicuius instituti vitae
consecratae ad aliud reservatur competenti auctoritati instituti
aggregantis, salva semper canonica autonomia instituti
aggregati.
Can. 581. Dividere institutum in partes, quocumque
nomine veniant, novas erigere, erectas coniungere vel
aliter circumscribere ad competentem instituti auctoritatem pertinet,
ad normam constitutionum.
Can. 582. Fusiones et
uniones institutorum vitae consecratae uni Sedi Apostolicae
reservantur; eidem quoque reservantur confoederationes et
foederationes.
Can. 583. Immutationes in institutis vitae
consecratae ea afficientes, quae a Sede Apostolica approbata
fuerunt, absque eiusdem licentia fieri nequeunt.
Can. 584.
Institutum supprimere ad unam Sedem Apostolicam spectat, cui
etiam reservatur de eius bonis temporalibus statuere.
Can. 585.
Instituti partes supprimere ad auctoritatem competentem
eiusdem instituti pertinet.
Can. 586. § 1. Singulis
institutis iusta autonomia vitae, praesertim regiminis, agnoscitur,
qua gaudeant in Ecclesia propria disciplina atque integrum servare
valeant suum patrimonium, de quo in Can. 578.
§ 2.
Ordinariorum locorum est hanc autonomiam servare ac tueri.
Can.
587. § 1. Ad propriam singulorum institutorum vocationem
et identitatem fidelius tuendam, in cuiusvis instituti codice
fundamentali seu constitutionibus contineri debent, praeter ea
quae in Can. 578 servanda statuuntur, normae fundamentales circa
instituti regimen et sodalium disciplinam, membrorurn
incorporationem atque institutionem, necnon proprium sacrorum ligaminum
obiectum.
§ 2. Codex huiusmodi a competenti
auctoritate Ecclesiae approbatur et tantummodo cum eiusdem consensu
mutari potest.
§ 3. In hoc codice elementa spiritualia
et iuridica apte componantur; normae tamen absque necessitate ne
multiplicentur.
§ 4. Ceterae normae a competenti instituti
auctoritate statutae apte in aliis codicibus colligantur, quae tamen
iuxta exigentias locorum et temporum congrue recognosci
et aptari possunt.
Can. 588. § 1. Status vitae consecratae,
suapte natura, non est nec clericalis nec laicalis.
§ 2.
Institutum clericale illud dicitur quod, ratione finis seu propositi a
fundatore intenti vel vi legitimae traditionis, sub
moderamine est clericorum, exercitium ordinis sacri assumit, et qua
tale ab Ecclesiae auctoritate agnoscitur.
§ 3.
Institutum vero laicale illud appellatur quod, ab Ecclesiae auctoritate
qua tale agnitum, vi eius naturae, indolis et finis
munus habet proprium, a fundatore vel legitima traditione definitum,
excrcitium ordinis sacri non includens.
Can. 589.
Institutum vitae consecratae dicitur iuris pontificii, si a Sede
Apostolica erectum aut per eiusdem formale decretum
approbatum est; iuris vero dioecesani, si ab Episcopo dioecesano
erectum, approbationis decretum a Sede Apostolica non est
consecutum.
Can. 590. § 1. Instituta vitae consecratae,
utpote ad Dei totiusque Ecclesiae servitium speciali modo
dicata, supremae eiusdem auctoritati peculiari ratione
subduntur.
§ 2. Singuli sodales Summo Pontifici, tamquam supremo
eorum Superiori, etiam ratione sacri vinculi oboedientiae parere
tenentur.
Can. 591. Quo melius institutorum bono atque
apostolatus necessitatibus provideatur, Summus Pontifex, ratione sui in
universam Ecclesiam primatus, intuitu utilitatis
communis, instituta vitae consecratae ab Ordinariorum loci regimine
eximere potest sibique soli vel alii ecclesiasticae
auctoritati subicere.
Can. 592. § 1. Quo melius institutorum
communio cum Sede Apostolica foveatur, modo et tempore ab
eadem statutis, quilibet supremus Moderator brevem conspectum status et
vitae instituti eidem Apostolicae Sedi mittat.
§ 2.
Cuiuslibet instituti Moderatores promoveant notitiam documentorum
Sanctae Sedis, quae sodales sibi concreditos respiciunt,
eorumque observantiam curent.
Can. 593. Firmo praescripto
Can. 586, instituta iuris pontificii quoad regimen internum et
disciplinam immediate et exclusive potestati Sedis Apostolicae
subiciuntur.
Can. 594. Institutum iuris dioecesani, firmo
Can. 586, permanet sub speciali cura Episcopi dioecesani.
Can.
595. § 1. Episcopi sedis principis est constitutiones
approbare et immutationes in eas legitime introductas confirmare,
salvis iis in quibus Apostolica Sedes manus apposuerit,
necnon negotia maiora totum institutum respicientia tractare, quae
potestatem internae auctoritatis superent, consultis tamen
ceteris Episcopis dioecesanis, si institutum ad plures dioeceses
propagatum fuerit.
§ 2. Episcopus dioecesanus potest
dispensationes a constitutionibus concedere in casibus particularibus.
Can. 596. § 1. Institutorum Superiores et
capitula in sodales ea gaudent potestate, quae iure universali et
constitutionibus definitur.
§ 2. In institutis autem
religionis clericalibus iuris pontificii pollent insuper potestate
ecclesiastica regiminis pro foro tam externo quam
interno.
§ 3. Potestati de qua in § 1 applicantur praescripta
cann. 131, 133 et 137-144.
Can. 597. § 1. In vitae
consecratae institutum admitti potest quilibet catholicus, recta
intentione praeditus, qui qualitates habeat iure universali
et proprio requisitas nulloque detineatur impedimento.
§ 2. Nemo
admitti potest sine congrua praeparatione.
Can. 598.
§ 1. Unumquodque institutum, attentis indole et finibus propriis, in
suis constitutionibus definiat modum quo consilia
evangelica castitatis, paupertatis et oboedientiae, pro sua vivendi
ratione, servanda sunt.
§ 2. Sodales vero omnes debent
non solum consilia evangelica fideliter integreque servare, sed etiam
secundum ius proprium instituti vitam componere atque
ita ad perfectionem sui status contendere.
Can. 599.
Evangelicum castitatis consilium propter Regnum coelorum assumptum,
quod signum est mundi futuri et fons uberioris fecunditatis in indiviso
corde, obligationem secumfert continentiae perfectae
in caelibatu.
Can. 600. Evangelicum consilium paupertatis ad
imitationem Christi, qui propter nos egenus factus est cum
esset dives, praeter vitam re et spiritu pauperem, operose in
sobrietate ducendam et a terrenis divitiis alienam, secumfert
dependentiam et limitationem in usu et dispositione bonorum ad normam
iuris proprii singulorum institutorum.
Can. 601.
Evangelicum oboedientiae consilium, spiritu fidei et amoris in sequela
Christi usque ad mortem oboedientis susceptum, obligat
ad submissionem voluntatis erga legitimos Superiores, vices Dei
gerentes, cum secundum proprias constitutiones praecipiunt.
Can. 602. Vita fraterna, unicuique instituto propria, qua
sodales omnes in peculiarem veluti familiam in Christo
coadunantur, ita definiatur ut cunctis mutuo adiutorio evadat ad suam
cuiusque vocationem adimplendam. Fraterna autem
communione, in caritate radicata et fundata, sodales exemplo sint
universalis in Christo reconciliationis.
Can. 603. §
1. Praeter vitae consecratae instituta, Ecclesia agnoscit vitam
eremiticam seu anachoreticam, qua christifideles arctiore a
mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam
in laudem Dei et mundi salutem vita devovent.
§ 2.
Eremita, uti Deo deditus in vita consecrata, iure agnoscitur si tria
evangelica consilia, voto vel alio sacro ligamine
firmata, publice profiteatur in manu Episcopi dioecesani et propriam
vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.
Can. 604.
§ 1. Hisce vitae consecratae formis accedit ordo virginum quae,
sanctum propositum emittentes Christum pressius sequendi,
ab Episcopo dioecesano iuxta probatum ritum liturgicum Deo
consecrantur, Christo Dei Filio mystice desponsantur et Ecclesiae
servitio dedicantur.
§ 2. Ad suum propositum fidelius servandum
et ad servitium Ecclesiae, proprio statui consonum, mutuo
adiutorio perficiendum, virgines consociari possunt.
Can. 605.
Novas formas vitae consecratae approbare uni Sedi
Apostolicae reservatur. Episcopi dioecesani autem nova vitae
consecratae dona a Spiritu Sancto Ecclesiae concredita
discernere satagant iidemque adiuvent promotores ut proposita meliore
quo fieri potest modo exprimant aptisque statutis
protegant, adhibitis praesertim generalibus normis in hac parte
contentis.
Can. 606. Quae de institutis vitae
consecratae eorumque sodalibus statuuntur, pari iure de utroque sexu
valent, nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura
aliud constet.
Titulus II DE INSTITUTIS
RELIGIOSIS
Can. 607. § 1. Vita religiosa, utpote totius
personae
consecratio, mirabile in Ecclesia manifestat conubium a Deo conditum,
futuri saeculi signum. Ita religiosus plenam suam
consummat donationem veluti sacrificium Deo oblatum, quo tota ipsius
exsistentia fit continuus Dei cultus in caritate.
§ 2.
Institutum religiosum est societas in qua sodales secundum ius proprium
vota publica perpetua vel temporaria, elapso tamen
tempore renovanda, nuncupant atque vitam fraternam in communi
ducunt.
§ 3. Testimonium publicum a religiosis Christo et
Ecclesiae reddendum illam secumfert a mundo separationem, quae indoli
et fini uniuscuiusque instituti est propria.
Caput
I De domibus religiosis earumque erectione et suppressione
Can. 608. Communitas religiosa habitare debet in domo
legitime constituta sub auctoritate Superioris ad normam iuris
designati; singulae domus habeant saltem oratorium, in quo
Eucharistia celebretur et asservetur ut vere sit centrum communitatis.
Can. 609. § 1. Instituti religiosi domus
eriguntur ab auctoritate competenti iuxta constitutiones, praevio
Episcopi dioecesani consensu in scriptis dato.
§ 2. Ad
erigendum monasterium monialium requiritur insuper licentia Apostolicae
Sedis.
Can. 610. § 1. Domorum erectio fit prae
oculis habita utilitate Ecclesiae et instituti atque in tuto positis
iis quae ad vitam religiosam sodalium rite agendam
requiruntur, iuxta proprios instituti fines et spiritum.
§ 2.
Nulla domus erigatur nisi iudicari prudenter possit fore ut
congrue sodalium necessitatibus provideatur.
Can. 611.
Consensus Episcopi dioecesani ad erigendam domum religiosam
alicuius instituti secumfert ius:
1° vitam ducendi secundum
indolem et fines proprios instituti;
2° opera instituto
propria exercendi ad normam iuris, salvis condicionibus in consensu
appositis;
3° pro institutis clericalibus habendi
ecclesiam, salvo praescripto Can. 1215, § 3, et sacra ministeria
peragendi, servatis de iure servandis.
Can. 612. Ut
domus religiosa ad opera apostolica destinetur diversa ab illis pro
quibus constituta est, requiritur consensus Episcopi
dioecesani; non vero, si agatur de conversione, quae, salvis
fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam dumtaxat
referatur.
Can. 613. § 1. Domus religiosa canonicorum
regularium et monachorum sub proprii Moderatoris regimine et cura
sui iuris est, nisi constitutiones aliter ferant.
§ 2. Moderator
domus sui iuris est de iure Superior maior.
Can. 614.
Monasteria monialium cuidam virorum instituto consociata propriam vitae
rationem et regimen iuxta constitutiones obtinent.
Mutua iura et obligationes ita definiantur ut ex consociatione
spirituale bonum proficere possit.
Can. 615. Monasterium
sui iuris, quod praeter proprium Moderatorem alium Superiorem maiorem
non habet, neque alicui religiosorum instituto ita
consociatum est ut eiusdem Superior vera potestate constitutionibus
determinata in tale monasterium gaudeat, ad normam iuris
peculiari vigilantiae Episcopi dioecesani committitur.
Can.
616. § 1. Domus religiosa legitime erecta supprimi potest a
supremo Moderatore ad normam constitutionum, consulto Episcopo
dioecesano. De bonis domus suppressae provideat ius proprium
institutis, salvis fundatorum vel offerentium voluntatibus et iuribus
legitime quaesitis.
§ 2. Suppressio unicae domus
instituti ad Sanctam Sedem pertinet, cui etiam reservatur de bonis in
casu statuere.
§ 3. Supprimere domum sui iuris, de
qua in Can. 613, est capituli generalis, nisi constitutiones aliter
ferant.
§ 4. Monialium monasterium sui iuris supprimere
ad Sedem Apostolicam pertinet, servatis ad bona quod attinet
praescriptis constitutionum.
Caput II De institutorum
regimine
Art. 1 De Superioribus et consiliis
Can.
617. Superiores suum munus adimpleant suamque potestatem
exerceant ad normam iuris universalis et proprii.
Can. 618.
Superiores in spiritu servitii suam potestatem a Deo per
ministerium Ecclesiae receptam exerceant. Voluntati igitur Dei in
munere explendo dociles, ipsi subditos regant uti filios
Dei, ac promoventes cum reverentia personae humanae illorum voluntariam
oboedientiam, libenter eos audiant necnon eorum
conspirationem in bonum instituti et Ecclesiae foveant, firma tamen
ipsorum auctoritate decernendi et praecipiendi quae
agenda sunt.
Can. 619. Superiores suo officio sedulo
incumbant et una cum sodalibus sibi commissis studeant aedificare
fraternam in Christo communitatem, in qua Deus ante omnia quaeratur et
diligatur. Ipsi igitur nutriant sodales frequenti
verbi Dei pabulo eosque adducant ad sacrae liturgiae celebrationem. Eis
exemplo sint in virtutibus colendis et in observantia
legum et traditionum proprii instituti; eorum necessitatibus
personalibus convenienter subveniant, infirmos sollicite curent
ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes, patientes
sint erga omnes.
Can. 620. Superiores maiores
sunt, qui totum regunt institutum, vel eius provinciam, vel partem
eidem aequiparatam, vel domum sui iuris, itemque eorum
vicarii. His accedunt Abbas Primas et Superior congregationis
monasticae, qui tamen non habent omnem potestatem, quam ius
universale Superioribus maioribus tribuit.
Can. 621. Plurium
domorum coniunctio, quae sub eodem Superiore partem
immediatam eiusdem instituti constituat et ab auctoritate legitima
canonice erecta sit, nomine venit provinciae.
Can. 622.
Supremus Moderator potestatem obtinet in omnes instituti provincias,
domos et sodales, exercendam secundum ius proprium;
ceteri Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.
Can. 623.
Ut sodales ad munus Superioris valide nominentur aut
eligantur, requiritur congruum tempus post professionem perpetuam vel
definitivam, a iure proprio vel, si agatur de
Superioribus maioribus, a constitutionibus determinandum.
Can.
624. § 1. Superiores ad certum et conveniens temporis
spatium iuxta naturam et necessitatem instituti constituantur, nisi pro
supremo Moderatore et pro Superioribus domus sui
iuris constitutiones aliter ferant.
§ 2. Ius proprium aptis
normis provideat, ne Superiores, ad tempus definitum
constituti, diutius sine intermissione in regiminis officis
versentur.
§ 3. Possunt tamen durante munere ab officio amoveri
vel in aliud transferri ob causas iure proprio statutas.
Can.
625. § 1. Supremus instituti Moderator electione canonica
designetur ad normam constitutionum.
§ 2. Electionibus
Superioris monasterii sui iuris, de quo in Can. 615, et supremi
Moderatoris instituti iuris dioecesani praeest Episcopus sedis
principis.
§ 3. Ceteri Superiores ad normam constitutionum
constituantur; ita tamen ut, si eligantur, confirmatione Superioris
maioris competentis indigeant; si vero a Superiore
nominentur, apta consultatio praecedat.
Can. 626. Superiores
in collatione officiorum et sodales in electionibus normas
iuris universalis et proprii servent, abstineant a quovis abusu et
acceptione personarum, et, nihil praeter Deum et bonum
instituti prae oculis habentes, nominent aut eligant quos in Domino
vere dignos et aptos sciant. Caveant praeterea in
electionibus a suffragiorum procuratione sive directe sive indirecte,
tam pro seipsis quam pro aliis.
Can. 627. § 1. Ad
normam constitutionum, Superiores proprium habeant consilium, cuius
opera in munere exercendo utantur oportet.
§ 2. Praeter
casus in iure universali praescriptos, ius proprium determinet casus in
quibus consensus vel consilium ad valide agendum
requiratur ad normam Can. 127 exquirendum.
Can. 628. § 1.
Superiores, qui iure proprio instituti ad hoc munus
designantur, statis temporibus domos et sodales sibi commissos iuxta
normas eiusdem iuris proprii visitent.
§ 2. Episcopi
dioecesani ius et officium est visitare etiam quoad disciplinam
religiosam:
1° monasteria sui iuris de quibus in Can.
615;
2° singulas domos instituti iuris dioecesani in proprio
territorio sitas.
§ 3. Sodales fiducialiter agant cum
visitatore, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum
veritatem in caritate; nemini vero fas est quoquo modo
sodales ab hac obligatione avertere, aut visitationis scopum aliter
impedire.
Can. 629. In sua quisque domo Superiores
commorentur, nec ab eadem discedant, nisi ad normam iuris proprii.
Can. 630. § 1. Superiores sodalibus debitam agnoscant
libertatem circa paenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen,
salva tamen instituti disciplina.
§ 2. Solliciti sint
Superiores ad normam iuris proprii, ut sodalibus idonei confessarii
praesto sint, apud quos frequenter confiteri possint.
§
3. In monasteriis monialium, in domibus formationis et in
communitatibus numerosioribus laicalibus habeantur confessarii
ordinarii ab Ordinario loci probati, collatis consiliis cum
communitate, nulla tamen facta obligatione ad illos
accedendi.
§ 4. Subditorum confessiones Superiores ne audiant,
nisi sponte sua sodales id petant.
§ 5. Sodales cum
fiducia Superiores adeant, quibus animum suum libere ac sponte aperire
possunt. Vetantur autem Superiores eos quoquo modo
inducere ad conscientiae manifestationem sibi peragendam.
Art.
2 De capitulis
Can. 631. § 1. Capitulum generale,
quod supremam auctoritatem ad normam constitutionum in instituto
obtinet, ita efformetur ut totum institutum repraesentans,
verum signum eiusdem unitatis in caritate evadat. Eius praecipue est:
patrimonium instituti, de quo in Can. 578, tueri et
accommodatam renovationem iuxta ipsum promovere, Moderatorem supremum
eligere, maiora negotia tractare, necnon normas
edicere, quibus omnes parere tenentur.
§ 2. Compositio et
ambitus potestatis capituli definiantur in constitutionibus; ius
proprium ulterius determinet ordinem servandum in celebratione
capituli, praesertim quod ad electiones et rerum agendarum
rationes attinet.
§ 3. Iuxta normas in iure proprio
determinatas, non modo provinciae et communitates locales, sed etiam
quilibet sodalis optata sua et suggestiones capitulo generali libere
mittere potest.
Can. 632. Ius proprium accurate
determinet quae pertineant ad alia instituti capitula et ad alias
similes coadunationes, nempe ad eorum naturam,
auctoritatem, compositionem, modum procedendi et tempus celebrationis.
Can. 633. § 1. Organa participationis vel
consultationis munus sibi commissum fideliter expleant ad normam iuris
universalis et proprii,eademque suo modo curam et
participationem omnium sodalium pro bono totius instituti vel
communitatis exprimant.
§ 2. In his mediis participationis et
consultationis instituendis et adhibendis sapiens servetur discretio,
atque modus eorum agendi indoli et fini instituti sit
conformis.
Art. 3 De bonis temporalibus eorumque
administratione
Can. 634. § 1. Instituta, provinciae et
domus,
utpote personae iuridicae ipso iure, capaces sunt acquirendi,
possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia, nisi
haec capacitas in constitutionibus excludatur vel coarctetur.
§
2. Vitent tamen quamlibet speciem luxus, immoderati lucri
et bonorum cumulationis.
Can. 635. § 1. Bona temporalia
institutorum religiosorum, utpote ecclesiastica, reguntur
praescriptis Libri V De bonis Ecclesiae temporalibus, nisi aliud
expresse caveatur.
§ 2. Quodlibet tamen institutum aptas
normas statuat de usu et administratione bonorum, quibus paupertas sibi
propria foveatur, defendatur et exprimatur.
Can.
636. § 1. In quolibet instituto et similiter in qualibet provincia
quae a Superiore maiore regitur, habeatur oeconomus, a
Superiore maiore distinctus et ad normam iuris proprii constitutus, qui
administrationem bonorum gerat sub directione
respectivi Superioris. Etiam in communitatibus localibus instituatur,
quantum fieri potest, oeconomus a Superiore locali
distinctus.
§ 2. Tempore et modo iure proprio statutis, oeconomi
et alii administratores auctoritati competenti peractae
administrationis rationem reddant.
Can. 637. Monasteria sui
iuris, de quibus in Can. 615, Ordinario loci rationem
administrationis reddere debent semel in anno; loci Ordinario insuper
ius esto cognoscendi de rationibus oeconomicis domus
religiosae iuris dioecesani.
Can. 638. § 1. Ad ius proprium
pertinet, intra ambitum iuris universalis, determinare actus
qui finem et modum ordinariae administrationis excedant, atque ea
statuere quae ad valide ponendum actum extraordinariae
administrationis necessaria sunt.
§ 2. Expensas et actus
iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter Superiores,
faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in iure
proprio ad hoc designantur.
§ 3. Ad validitatem
alienationis et cuiuslibet negotii in quo condicio patrimonialis
personae iuridicae peior fieri potest, requiritur licentia
in scripto data Superioris competentis cum consensu sui consilii. Si
tamen agatur de negotio quod summam a Sancta Sede pro
cuiusque regione definitam superet, itemque de rebus ex voto Ecclesiae
donatis aut de rebus pretiosis artis vel historiae
causa, requiritur insuper ipsius Sanctae Sedis licentia.
§ 4.
Pro monasteriis sui iuris, de quibus in Can. 615, et
institutis iuris dioecesani accedat necesse est consensus Ordinarii
loci in scriptis praestitus.
Can. 639. § 1. Si
persona iuridica debita et obligationes contraxerit etiam cum
Superiorum licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere.
§ 2.
Si sodalis cum licentia Superioris contraxerit de suis bonis, ipse
respondere debet, si vero de mandato Superioris negotium
instituti gesserit, institutum respondere debet.
§ 3. Si
contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipse
respondere debet, non autem persona iuridica.
§ 4. Firmum tamen
esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu
versum est, semper posse actionem institui.
§ 5. Caveant
Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo
constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra
tempus non nimis longum per legitimam amortizationem reddi
summam capitalem.
Can. 640. Instituta, ratione habita
singulorum locorum, testimonium caritatis et paupertatis quasi
collectivum reddere satagant et pro viribus ex propriis bonis aliquid
conferant ad Ecclesiae necessitatibus et egenorum
sustentationi subveniendum.
Caput III De candidatorum
admissione et de sodalium institutione
Art. 1 De admissione
in novitiatum
Can. 641. Ius candidatos admittendi ad
novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad normam iuris proprii.
Can. 642. Superiores vigilanti cura eos tantum admittant qui,
praeter aetatem requisitam, habeant valetudinem, aptam
indolem et sufficientes maturitatis qualitates ad vitam instituti
propriam amplectendam; quae valetudo, indoles et maturitas
comprobentur adhibitis etiam, si opus fuerit, peritis, firmo
praescripto Can. 220.
Can. 643. § 1. Invalide ad novitiatum
admittitur:
1° qui decimum septimum aetatis annum nondum
compleverit;
2° coniux, durante matrimonio;
3° qui sacro
vinculo cum aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur vel in
aliqua societate vitae apostolicae incorporatus est,
salvo praescripto Can. 684;
4° qui institutum ingreditur vi,
metu gravi aut dolo inductus, vel is quem Superior eodem modo
inductus recipit;
5° qui celaverit suam incorporationem in
aliquo instituto vitae consecratae aut in aliqua societate vitae
apostolicae.
§ 2. Ius proprium potest alia impedimenta etiam ad
validitatem admissionis constituere vel condiciones
apponere.
Can. 644. Superiores ad novitiatum ne admittant
clericos saeculares inconsulto proprio ipsorum Ordinario, nec
aere alieno gravatos qui ad solvendum pares non sint.
Can. 645.
§ 1. Candidati, antequam ad novitiatum admittantur,
testimonium baptismatis et confirmationis necnon status liberi exhibere
debent.
§ 2. Si agatur de admittendis clericis
iisve qui in aliud institutum vitae consecratae, in societatem vitae
apostolicae vel in seminarium admissi fuerint,
requiritur insuper testimonium respective Ordinarii loci vel Superioris
maioris instituti, vel societatis, vel rectoris
seminarii.
§ 3. Ius proprium exigere potest alia testimonia de
requisita idoneitate candidatorum et de immunitate ab
impedimentis.
§ 4. Superiores alias quoque informationes, etiam
sub secreto, petere possunt, si ipsis necessarium visum
fuerit.
Art. 2 De novitiatu et novitiorum institutione
Can. 646. Novitiatus, quo vita in instituto incipitur, ad
hoc ordinatur, ut novitii vocationem divinam, et quidem instituti
propriam, melius agnoscant, vivendi modum instituti
experiantur eiusque spiritu mentem et cor informent, atque ipsorum
propositum et idoneitas comprobentur.
Can. 647. § 1.
Domus novitiatus erectio, translatio et suppressio fiant per decretum
scripto datum supremi Moderatoris instituti de consensu
sui consilii.
§ 2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in
domo ad hoc rite designata. In casibus particularibus et ad
modum exceptionis, ex concessione Moderatoris supremi de consensu sui
consilii, candidatus novitiatum peragere potest in alia
instituti domo, sub moderamine alicuius probati religiosi, qui vices
magistri novitiorum gerat.
§ 3. Superior maior
permittere potest ut novitiorum coetus, per certa temporis spatia, in
alia instituti domo, a se designata, commoretur.
Can. 648. § 1. Novitiatus, ut validus sit, duodecim menses in
ipsa novitiatus communitate peragendos complecti debet,
firmo praescripto Can. 647, § 3.
§ 2. Ad novitiorum
institutionem perficiendam, constitutiones, praeter tempus de quo in §
1, unum vel plura exercitationis apostolicae tempora extra novitiatus
communitatem peragenda statuere possunt.
§ 3.
Novitiatus ultra biennium ne extendatur.
Can. 649. § 1.
Salvis praescriptis can, 647, § 3 et Can. 648, § 2, absentia a
domo novitiatus quae tres menses, sive continuos sive intermissos,
superet, novitiatum invalidum reddit. Absentia quae
quindecim dies superet, suppleri debet.
§ 2. De venia
competentis Superioris maioris, prima professio anticipari potest,
non ultra quindecim dies.
Can. 650. § 1. Scopus novitiatus
exigit ut novitii sub directione magistri efformentur iuxta
rationem institutionis iure proprio definiendam.
§ 2. Regimen
novitiorum, sub auctoritate Superiorum maiorum, uni magistro
reservatur.
Can. 651. § 1. Novitiorum magister sit sodalis
instituti qui vota perpetua professus sit et legitime
designatus.
§ 2. Magistro, si opus fuerit, cooperatores dari
possunt, qui ei subsint quoad moderamen novitiatus et
institutionis rationem.
§ 3. Novitiorum institutioni
praeficiantur sodales sedulo praeparati qui, aliis oneribus non
impediti, munus suum fructuose et stabili modo absolvere possint.
Can. 652. § 1. Magistri eiusque cooperatorum est
novitiorum vocationem discernere et comprobare, eosque gradatim ad
vitam perfectionis instituti propriam rite ducendam
efformare.
§ 2. Novitii ad virtutes humanas et christianas
excolendas adducantur; per orationem et sui abnegationem in
pleniorem perfectionis viam introducantur; ad mysterium salutis
contemplandum et sacras Scripturas legendas et meditandas
instruantur; ad Dei cultum in sacra liturgia excolendum praeparentur;
rationem addiscant vitam ducendi Deo hominibusque in
Christo per consilia evangelica consecratam; de instituti indole et
spiritu, fine et disciplina, historia et vita edoceantur
atque amore erga Ecclesiam eiusque sacros Pastores imbuantur.
§
3. Novitii, propriae responsabilitatis conscii, ita cum
magistro suo active collaborent ut gratiae divinae vocationis fideliter
respondeant.
§ 4. Curent instituti sodales, ut in
opere institutionis novitiorum pro parte sua cooperentur vitae exemplo
et oratione.
§ 5. Tempus novitiatus, de quo in Can.
648, § 1, in opus formationis proprie impendatur, ideoque novitii ne
occupentur in studiis et muniis, quae huic formationi
non directe inserviunt.
Can. 653. § 1. Novitius institutum
libere deserere potest; competens autem instituti auctoritas
potest eum dimittere.
§ 2. Exacto novitiatu, si idoneus
iudicetur, novitius ad professionem temporariam admittatur, secus
dimittatur; si dubium supersit de eius idoneitate, potest probationis
tempus a Superiore maiore ad normam iuris proprii, non
tamen ultra sex menses prorogari.
Art. 3 De professione
religiosa
Can. 654. Professione religiosa sodales tria
consilia evangelica observanda voto publico assumunt, Deo per Ecclesiae
ministerium consecrantur et instituto incorporantur
cum iuribus et officiis iure definitis.
Can. 655. Professio
temporaria ad tempus iure proprio definitum emittatur, quod
neque triennio brevius neque sexennio longius sit.
Can. 656.
Ad validitatem professionis temporariae requiritur ut:
1°
qui eam emissurus est, decimum saltem octavum aetatis annum
compleverit;
2° novitiatus valide peractus sit;
3°
habeatur
admissio a competenti Superiore cum voto sui consilii ad normam iuris
libere facta;
4° sit expressa et absque vi, metu
gravi aut dolo emissa;
5° a legitimo Superiore per se vel per
alium recipiatur.
Can. 657. § 1. Expleto tempore ad quod
professio emissa fuerit, religiosus, qui sponte petat et idoneus
iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem
perpetuam admittatur, secus discedat.
§ 2. Si opportunum vero
videatur, periodus professionis temporariae a competenti
Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum
tempus, quo sodalis votis temporariis adstringitur, non
superet novennium.
§ 3. Professio perpetua anticipari potest ex
iusta causa, non tamen ultra trimestre.
Can. 658.
Praeter condiciones de quibus in Can. 656, nn. 3, 4 et 5 aliasque iure
proprio appositas, ad validitatem professionis
perpetuae requiritur:
1° vigesimus primus saltem aetatis annus
completus;
2° praevia professio temporaria saltem per
triennium, salvo praescripto Can. 657, § 3.
Art. 4 De
religiosorum institutione
Can. 659. § 1. In singulis
institutis, post primam professionem omnium sodalium institutio
perficiatur ad vitam instituti propriam plenius ducendam et
ad eius missionem aptius prosequendam.
§ 2. Quapropter ius
proprium rationem definire debet huius institutionis eiusdemque
durationis, attentis Ecclesiae necessitatibus atque hominum temporumque
condicionibus, prout a fine et indole instituti
exigitur.
§ 3. Institutio sodalium, qui ad sacros ordines
suscipiendos praeparantur, iure universali regitur et propria
instituti ratione studiorum.
Can. 660. § 1. Institutio sit
systematica, captui sodalium accommodata, spiritualis et
apostolica, doctrinalis simul ac practica, titulis etiam congruentibus,
tam ecclesiasticis quam civilibus, pro opportunitate
obtentis.
§ 2. Perdurante tempore huius institutionis, sodalibus
officia et opera ne committantur, quae eam impediant.
Can. 661. Per totam vitam religiosi formationem suam
spiritualem, doctrinalem et practicam sedulo prosequantur;
Superiores autem eis adiumenta et tempus ad hoc procurent.
Caput IV De institutorum eorumque sodalium obligationibus et
iuribus
Can. 662. Religiosi sequelam Christi in Evangelio
propositam et in constitutionibus proprii instituti expressam
tamquam supremam vitae regulam habeant.
Can. 663. § 1. Rerum
divinarum contemplatio et assidua cum Deo in oratione unio
omnium religiosorum primum et praecipuum sit officium.
§ 2.
Sodales cotidie pro viribus Sacrificium eucharisticum
participent, sanctissimum Corpus Christi recipiant et ipsum Dominum in
Sacramento praesentem adorent.
§ 3. Lectioni sacrae
Scripturae et orationi mentali vacent, iuxta iuris proprii praescripta
liturgiam horarum digne celebrent, firma pro clericis
obligatione de qua in Can. 276, § 2, n. 3, et alia pietatis exercitia
peragant.
§ 4. Speciali cultu Virginem Deiparam,
omnis vitae consecratae exemplum et tutamen, etiam per mariale rosarium
prosequantur.
§ 5. Annua sacri recessus tempora
fideliter servent.
Can. 664. In animi erga Deum conversione
insistant religiosi, conscientiam etiam cotidie examinent et
ad paenitentiae sacramentum frequenter accedant.
Can. 665. §
1. Religiosi in propria domo religiosa habitent vitam
communem servantes, nec ab ea discedant nisi de licentia sui
Superioris. Si autem agatur de diuturna a domo absentia,
Superior maior, de consensu sui consilii atque iusta de causa, sodali
concedere potest ut extra domum instituti degere
possit, non tamen ultra annum, nisi causa infirmitatis curandae,
ratione studiorum aut apostolatus exercendi nomine
instituti.
§ 2. Sodalis, qui e domo religiosa illegitime abest
cum animo sese subducendi a potestate Superiorum, sollicite
ab eisdem quaeratur et adiuvetur ut redeat et in sua vocatione
perseveret.
Can. 666. In usu mediorum communicationis
socialis servetur necessaria discretio atque vitentur quae sunt
vocationi propriae nociva et castitati personae consecratae
periculosa.
Can. 667. § 1. In omnibus domibus clausura indoli
et missioni instituti accommodata servetur secundum
determinationes proprii iuris, aliqua parte domus religiosae solis
sodalibus semper reservata.
§ 2. Strictior disciplina
clausurae in monasteriis ad vitam contemplativam ordinatis servanda
est.
§ 3. Monasteria monialium, quae integre ad vitam
contemplativam ordinantur, clausuram papalem, iuxta normas scilicet ab
Apostolica Sede datas, observare debent. Cetera
monialium monasteria clausuram propriae indoli accommodatam et in
constitutionibus definitam servent.
§ 4. Episcopus
dioecesanus facultatem habet ingrediendi, iusta de causa, intra
clausuram monasteriorum monialium, quae sita sunt in sua
dioecesi, atque permittendi, gravi de causa et assentiente Antistita,
ut alii in clausuram admittantur, ac moniales ex ipsa
egrediantur ad tempus vere necessarium.
Can. 668. § 1.
Sodales ante primam professionem suorum bonorum administrationem
cedant cui maluerint et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorum usu
et usufructu libere disponant. Testamentum autem,
quod etiam in iure civili sit validum, saltem ante professionem
perpetuam condant.
§ 2. Ad has dispositiones iusta de causa
mutandas et ad quemlibet actum ponendum circa bona temporalia, licentia
Superioris competentis ad normam iuris proprii
indigent.
§ 3. Quidquid religiosus propria acquirit industria
vel ratione instituti, acquirit instituto. Quae e ratione
pensionis, subventionis vel assecurationis quoquo modo obveniunt,
instituto acquiruntur, nisi aliud iure proprio
statuatur.
§ 4. Qui ex instituti natura plene bonis suis
renuntiare debet, illam renuntiationem, forma, quantum fieri
potest, etiam iure civili valida, ante professionem perpetuam faciat a
die emissae professionis valituram. Idem faciat
professus a votis perpetuis, qui ad normam iuris proprii bonis suis pro
parte vel totaliter de licentia supremi Moderatoris
renuntiare velit.
§ 5. Professus, qui ob instituti naturam plene
bonis suis renuntiaverit, capacitatem acquirendi et
possidendi amittit, ideoque actus voto paupertatis contrarios invalide
ponit. Quae autem ei post renuntiationem obveniunt,
instituto cedunt ad normam iuris proprii.
Can. 669. § 1.
Religiosi habitum instituti deferant, ad normam iuris proprii
confectum, in signum suae consecrationis et in testimonium
paupertatis.
§ 2. Religiosi clerici instituti, quod proprium non
habet habitum, vestem clericalem ad normam Can. 284 assumant.
Can. 670. Institutum debet sodalibus suppeditare omnia
quae ad normam constitutionum necessaria sunt ad suae vocationis finem
assequendum.
Can. 671. Religiosus munera et
officia extra proprium institutum ne recipiat absque licentia legitimi
Superioris.
Can. 672. Religiosi adstringuntur
praescriptis cann. 277, 285, 286, 287 et 289, et religiosi clerici
insuper praescriptis Can. 279, § 2; in institutis
laicalibus iuris pontificii, licentia de qua in Can. 255, § 4, concedi
potest a proprio Superiore maiore.
Caput V De
apostolatu institutorum
Can. 673. Omnium religiosorum
apostolatus primum in eorum vitae consecratae testimonio
consistit, quod oratione et paenitentia fovere tenentur.
Can.
674. Instituta, quae integre ad contemplationem ordinantur
in Corpore Christi mystico praeclaram semper partem obtinent: Deo enim
eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei
uberrimis sanctitatis fructibus collustrant eumque exemplo movent
necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Qua de
causa, quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, sodales horum
institutorum advocari nequeunt ut in variis
ministeriis pastoralibus operam adiutricem praestent.
Can. 675.
§ 1. In institutis operibus apostolatus deditis,
apostolica actio ad ipsam eorundem naturam pertinet. Proinde, tota vita
sodalium spiritu apostolico imbuatur, tota vero actio
apostolica spiritu religioso informetur.
§ 2. Actio apostolica
ex intima cum Deo unione semper procedat eandemque confirmet
et foveat.
§ 3. Actio apostolica, nomine et mandato Ecclesiae
exercenda, in eius communione peragatur.
Can. 676.
Laicalia instituta, tum virorum tum mulierum, per misericordiae opera
spiritualia et corporalia munus pastorale Ecclesiae
participant hominibusque diversissima praestant servitia; quare in suae
vocationis gratia fideliter permaneant.
Can. 677.
§ 1. Superiores et sodales missionem et opera instituti propria
fideliter retineant; ea tamen, attentis temporum et locorum
necessitatibus, prudenter accommodent, novis etiam et opportunis mediis
adhibitis.
§ 2. Instituta autem, si quas habeant
associationes christifidelium sibi coniunctas, speciali cura adiuvent,
ut genuino spiritu suae familiae imbuantur.
Can.
678. § 1. Religiosi subsunt potestati Episcoporum, quos devoto
obsequio ac reverentia prosequi tenentur, in iis quae curam
animarum, exercitium publicum cultus divini et alia apostolatus opera
respiciunt.
§ 2. In apostolatu externo exercendo
religiosi propriis quoque Superioribus subsunt et disciplinae instituti
fideles permanere debent; quam obligationem ipsi
Episcopi, si casus ferat, urgere ne omittant.
§ 3. In operibus
apostolatus religiosorum ordinandis Episcopi dioecesani et
Superiores religiosi collatis consiliis procedant oportet.
Can.
679. Episcopus dioecesanus, urgente gravissima causa,
sodali instituti religiosi prohibere potest quominus in dioecesi
commoretur, si eius Superior maior monitus prospicere
neglexerit, re tamen ad Sanctam Sedem statim delata.
Can. 680.
Inter varia instituta, et etiam inter eadem et clerum
saecularem, ordinata foveatur cooperatio necnon, sub moderamine
Episcopi dioecesani, omnium operum et actionum apostolicarum
coordinatio, salvis indole, fine singulorum institutorum et legibus
fundationis.
Can. 681. § 1. Opera quae ab Episcopo
dioecesano committuntur religiosis, eiusdem Episcopi auctoritati et
directioni subsunt, firmo iure Superiorum religiosorum ad
normam Can. 678, §§ 2 et 3.
§ 2. In his casibus ineatur
conventio scripta inter Episcopum dioecesanum et competentem
instituti Superiorem, qua, inter alia, expresse et accurate definiantur
quae ad opus explendum, ad sodales eidem addicendos
et ad res oeconomicas spectent.
Can. 682. § 1. Si de officio
ecclesiastico in dioecesi alicui sodali religioso
conferendo agatur, ab Episcopo dioecesano religiosus nominatur,
praesentante vel saltem assentiente competenti Superiore.
§
2. Religiosus ab officio commisso amoveri potest ad nutum sive
auctoritatis committentis, monito Superiore religioso, sive
Superioris, monito committente, non requisito alterius consensu.
Can. 683. § 1. Ecclesias et oratoria, quibus
christifideles habitualiter accedunt, scholas aliaque opera religionis
vel caritatis sive spiritualis sive temporalis
religiosis commissa, Episcopus dioecesanus visitare potest, sive per se
sive per alium, tempore visitationis pastoralis et
etiam in casu necessitatis; non vero scholas, quae exclusive pateant
propriis instituti alumnis.
§ 2. Quod si forte abusus
deprehenderit, frustra Superiore religioso monito, propria auctoritate
ipse per se providere potest.
Caput VI De
separatione sodalium ab instituto
Art. 1 De transitu ad
aliud institutum
Can. 684. § 1. Sodalis a votis perpetuis
nequit a proprio ad aliud institutum religiosum transire, nisi ex
concessione supremi Moderatoris utriusque instituti et de
consensu sui cuiusque consilii.
§ 2. Sodalis, post peractam
probationem quae ad tres saltem annos protrahenda est, ad
professionem perpetuam in novo instituto admitti potest. Si autem
sodalis hanc professionem emittere renuat vel ad eam
emittendam a competentibus Superioribus non admittatur, ad pristinum
institutum redeat, nisi indultum saecularizationis
obtinuerit.
§ 3. Ut religiosus a monasterio sui iuris ad aliud
eiusdem instituti vel foederationis aut confoederationis
transire possit, requiritur et sufficit consensus Superioris maioris
utriusque monasterii et capituli monasterii recipientis,
salvis aliis requisitis iure proprio statutis; nova professio non
requiritur.
§ 4. Ius proprium determinet tempus et modum
probationis, quae professioni sodalis in novo instituto praemittenda
est.
§ 5. Ut ad institutum saeculare aut ad societatem
vitae apostolicae vel ex illis ad institutum religiosum fiat transitus,
requiritur licentia Sanctae Sedis, cuius mandatis
standum est.
Can. 685. § 1. Usque ad emissionem professionis
in novo instituto, manentibus votis, iura et obligationes
quae sodalis in priore instituto habebat, suspenduntur; ab incepta
tamen probatione, ipse ad observantiam iuris proprii novi
instituti tenetur.
§ 2. Per professionem in novo instituto
sodalis eidem incorporatur, cessantibus votis, iuribus et
obligationibus praecedentibus.
Art. 2 De egressu ab
instituto
Can. 686. § 1. Supremus Moderator, de consensu sui
consilii, sodali a votis perpetuis professo, gravi de causa concedere
potest indultum exclaustrationis, non tamen ultra
triennium, praevio consensu Ordinarii loci in quo commorari debet, si
agitur de clerico. Indultum prorogare vel illud ultra
triennium concedere Sanctae Sedi vel, si de institutis iuris dioecesani
agitur, Episcopo dioecesano reservatur.
§ 2. Pro
monialibus indultum exclaustrationis concedere unius Apostolicae Sedis
est.
§ 3. Petente supremo Moderatore de consensu sui
consilii, exclaustratio imponi potest a Sancta Sede pro sodale
instituti iuris pontificii vel ab Episcopo dioecesano pro
sodale instituti iuris dioecesani, ob graves causas, servata aequitate
et caritate.
Can. 687. Sodalis exclaustratus
exoneratus habetur ab obligationibus, quae cum nova suae vitae
condicione componi nequeunt, itemque sub dependentia et cura
manet suorum Superiorum et etiam Ordinarii loci, praesertim si de
clerico agitur. Habitum instituti deferre potest, nisi
aliud in indulto statuatur. Voce tamen activa et passiva caret.
Can. 688. § 1. Qui expleto professionis tempore ab
instituto egredi voluerit, illud derelinquere potest.
§ 2. Qui
perdurante professione temporaria, gravi de causa, petit ut
institutum derelinquat, indultum discedendi consequi potest in
instituto iuris pontificii a supremo Moderatore de consensu
sui consilii; in institutis autem iuris dioecesani et in monasteriis,
de quibus in Can. 615, indultum, ut valeat, confirmari
debet ab Episcopo domus assignationis.
Can. 689. § 1.
Sodalis, expleta professione temporaria, si iustae causae
affuerint, a competenti Superiore maiore, audito suo consilio, a
subsequenti professione emittenda excludi potest.
§ 2.
Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem contracta,
quae, de iudicio peritorum, sodalem, de quo in § 1,
reddit ineptum ad vitam in instituto ducendam, causam constituit eum
non admittendi ad professionem renovandam vel ad
perpetuam emittendam, nisi ob neglegentiam instituti vel ob laborem in
instituto peractum infirmitas contracta fuerit.
§ 3.
Si vero religiosus, perdurantibus votis temporariis, amens evaserit,
etsi novam professionem emittere non valeat, ab
instituto tamen dimitti non potest.
Can. 690. § 1. Qui,
expleto novitiatu vel post professionem, legitime ab instituto
egressus fuerit, a Moderatore supremo de consensu sui consilii rursus
admitti potest sine onere repetendi novitiatum; eiusdem
autem Moderatoris erit determinare congruam probationem praeviam
professioni temporariae et tempus votorum ante professionem
perpetuam praemittendum, ad normam cann. 655 et 657.
§ 2. Eadem
facultate gaudet Superior monasterii sui iuris cum consensu
sui consilii.
Can. 691. § 1. Professus a votis perpetuis
indultum discedendi ab instituto ne petat, nisi ob gravissimas
causas coram Domino perpensas; petitionem suam deferat supremo
instituti Moderatori, qui eam una cum voto suo suique consilii
auctoritati competenti transmittat.
§ 2. Huiusmodi indultum in
institutis iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur; in
institutis vero iuris dioecesani, id etiam Episcopus dioecesis, in qua
domus assignationis sita est, concedere potest.
Can. 692. Indultum discedendi legitime concessum et sodali
notificatum, nisi in actu notificationis ab ipso sodale
reiectum fuerit, ipso iure secumfert dispensationem a votis necnon ab
omnibus obligationibus ex professione ortis.
Can.
693. Si sodalis sit clericus, indultum non conceditur priusquam
inveniat Episcopum qui eum in dioecesi incardinet vel
saltem ad experimentum recipiat. Si ad experimentum recipiatur,
transacto quinquennio, ipso iure dioecesi incardinatur, nisi
Episcopus eum recusaverit.
Art. 3 De dimissione sodalium
Can. 694. § 1. Ipso facto dimissus ab instituto habendus
est sodalis qui:
1° a fide catholica notorie
defecerit;
2° matrimonium contraxerit vel, etiam civiliter
tantum,
attentaverit.
§ 2. His in casibus Superior maior cum suo
consilio, nulla mora interposita, collectis probationibus,
declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione.
Can. 695. § 1. Sodalis dimitti debet ob delicta de
quibus in cann. 1397, 1398 et 1395, nisi in delictis, de quibus in Can.
1395, § 2, Superior censeat dimissionem non esse
omnino necessariam et emendationi sodalis atque restitutioni iustitiae
et reparationi scandali satis alio modo consuli
posse.
§ 2. Hisce in casibus, Superior maior, collectis
probationibus circa facta et imputabilitatem, sodali dimittendo
accusationem atque probationes significet, data eidem facultate sese
defendendi. Acta omnia a Superiore maiore et a notario
subscripta, una cum responsionibus sodalis scripto redactis et ab ipso
sodale subscriptis, supremo Moderatori transmittantur.
Can. 696. § 1. Sodalis dimitti etiam potest ob alias causas,
dummodo sint graves, externae, imputabiles et iuridice
comprobatae, uti sunt: habitualis neglectus obligationum vitae
consecratae; iteratae violationes sacrorum vinculorum;
pertinax inoboedientia legitimis praescriptis Superiorum in materia
gravi; grave scandalum ex culpabili modo agendi sodalis
ortum; pertinax sustentatio vel diffusio doctrinarum ab Ecclesiae
magisterio damnatarum; publica adhaesio ideologiis
materialismo vel atheismo infectis; illegitima absentia, de qua in Can.
665, § 2, per semestre protracta; aliae causae
similis gravitatis iure proprio instituti forte determinatae.
§
2. Ad dimissionem sodalis a votis temporariis, etiam causae
minoris gravitatis in iure proprio statutae sufficiunt.
Can.
697. In casibus de quibus in Can. 696, si Superior maior,
audito suo consilio, censuerit processum dimissionis esse
inchoandum:
1° probationes colligat vel compleat;
2°
sodalem
scripto vel coram duobus testibus moneat cum explicita comminatione
subsecuturae dimissionis nisi resipiscat, clare
significata causa dimissionis et data sodali plena facultate sese
defendendi; quod si monitio incassum cedat, ad alteram
monitionem, spatio saltem quindecim dierum interposito,
procedat;
3° si haec quoque monitio incassum ceciderit et
Superior
maior cum suo consilio censuerit de incorrigibilitate satis constare et
defensiones sodalis insufficientes esse, post
quindecim dies ab ultima monitione frustra elapsos, acta omnia ab ipso
Superiore maiore et a notario subscripta una cum
responsionibus sodalis ab ipso sodale subscriptis supremo Moderatori
transmittat.
Can. 698. In omnibus casibus, de
quibus in cann. 695 et 696, firmum semper manet ius sodalis cum supremo
Moderatore communicandi et illi directe suas
defensiones exhibendi.
Can. 699. § 1. Supremus Moderator cum
suo consilio, quod ad validitatem saltem quattuor membris
constare debet, collegialiter procedat ad probationes, argumenta et
defensiones accurate perpendenda, et si per secretam
suffragationem id decisum fuerit, decretum dimissionis ferat, expressis
ad validitatem saltem summarie motivis in iure et in
facto.
§ 2. In monasteriis sui iuris, de quibus in Can. 615,
dimissionem decernere pertinet ad Episcopum dioecesanum, cui
Superior acta a consilio suo recognita submittat.
Can. 700.
Decretum dimissionis vim non habet, nisi a Sancta Sede
confirmatum fuerit, cui decretum et acta omnia transmittenda sunt; si
agatur de instituto iuris dioecesani, confirmatio
spectat ad Episcopum dioecesis ubi sita est domus, cui religiosus
adscriptus est. Decretum vero, ut valeat, indicare debet
ius, quo dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a recepta
notificatione ad auctoritatem competentem. Recursus effectum
habet suspensivum.
Can. 701. Legitima dimissione ipso facto
cessant vota necnon iura et obligationes ex professione
promanantia. Si tamen sodalis sit clericus, sacros ordines exercere
nequit, donec Episcopum inveniat qui eum post congruam
probationem in dioecesi, ad normam Can. 693, recipiat vel saltem
exercitium sacrorum ordinum permittat.
Can. 702. § 1.
Qui ex instituto religioso legitime egrediantur vel ab eo legitime
dimissi fuerint, nihil ab eodem repetere possunt ob
quamlibet operam in eo praestitam.
§ 2. Institutum tamen
aequitatem et evangelicam caritatem servet erga sodalem, qui ab eo
separatur.
Can. 703. In casu gravis scandali exterioris vel
gravissimi nocumenti instituto imminentis, sodalis statim a
Superiore maiore vel, si periculum sit in mora, a Superiore locali cum
consensu sui consilii e domo religiosa eici potest.
Superior maior, si opus sit, dimissionis processum ad normam iuris
instituendum curet, aut rem Sedi Apostolicae deferat.
Can. 704. De sodalibus, qui ab instituto sunt quoquo modo
separati, fiat mentio in relatione Sedi Apostolicae mittenda,
de qua in Can. 592, § 1.
Caput VII De religiosis ad
episcopatum evectis
Can. 705. Religiosus ad episcopatum
evectus instituti sui sodalis remanet, sed vi voti oboedientiae uni
Romano Pontifici obnoxius est, et obligationibus non
adstringitur, quas ipse prudenter iudicet cum sua condicione componi
non posse.
Can. 706. Religiosus de quo supra:
1°
si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi
obveniant habet usum, usumfructum et administrationem;
proprietatem vero Episcopus dioecesanus aliique, de quibus in Can. 381,
§ 2, acquirunt Ecclesiae particulari; ceteri,
instituto vel Sanctae Sedi, prout institutum capax est possidendi vel
minus;
2° si per professionem dominium bonorum non
amiserit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum et
administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene
acquirit;
3° in utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniant
non intuitu personae, disponere debet secundum offerentium
voluntatem.
Can. 707. § 1. Religiosus Episcopus emeritus
habitationis sedem sibi eligere potest etiam extra domos sui
instituti, nisi aliud a Sede Apostolica provisum fuerit.
§ 2.
Quoad eius congruam et dignam sustentationem, si cuidam
dioecesi inserviverit, servetur Can. 402, § 2, nisi institutum proprium
talem sustentationem providere voluerit; secus Sedes
Apostolica aliter provideat.
Caput VIII De conferentiis
Superiorum maiorum
Can. 708. Superiores maiores utiliter
in conferentiis seu consiliis consociari possunt ut, collatis viribus,
allaborent sive ad finem singulorum institutorum
plenius assequendum, salvis semper eorum autonomia, indole proprioque
spiritu, sive ad communia negotia pertractanda, sive ad
congruam coordinationem et cooperationem cum Episcoporum conferentiis
et etiam cum singulis Episcopis instaurandam.
Can.
709. Conferentiae Superiorum maiorum sua habeant statuta a Sancta
Sede approbata, a qua unice, etiam in personam iuridicam,
erigi possunt et sub cuius supremo moderamine manent.
TITULUS
III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS
Can. 710. Institutum
saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in
saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt
atque ad mundi sanctificationem praesertim ab intus conferre student.
Can. 711. Instituti saecularis sodalis vi suae
consecrationis propriam in populo Dei canonicam condicionem, sive
laicalem sive clericalem, non mutat, servatis iuris
praescriptis quae instituta vitae consecratae respiciunt.
Can.
712. Firmis praescriptis cann. 598-601, constitutiones
statuant vincula sacra, quibus evangelica consilia in instituto
assumuntur, et definiant obligationes quas eadem vincula
inducunt, servata tamen in vitae ratione semper propria instituti
saecularitate.
Can. 713. § 1. Sodales horum
institutorum propriam consecrationem in actuositate apostolica
exprimunt et exercent, iidemque, ad instar fermenti, omnia
spiritu evangelico imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis
Christi.
§ 2. Sodales laici, munus Ecclesiae
evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant sive per
testimonium vitae christianae et fidelitatis erga suam
consecrationem, sive per adiutricem quam praebent operam ad ordinandas
secundum Deum res temporales atque ad mundum virtute
Evangelii informandum. Suam etiam cooperationem, iuxta propriam vitae
rationem saecularem, in communitatis ecclesialis
servitium offerunt.
§ 3. Sodales clerici per vitae consecratae
testimonium, praesertim in presbyterio, peculiari caritate
apostolica confratribus adiutorio sunt, et in populo Dei mundi
sanctificationem suo sacro ministerio perficiunt.
Can. 714.
Sodales vitam in ordinariis mundi condicionibus vel soli, vel in sua
quisque familia, vel in vitae fraternae coetu, ad
normam constitutionum ducant.
Can. 715. § 1. Sodales clerici
in dioecesi incardinati ab Episcopo dioecesano dependent,
salvis iis quae vitam consecratam in proprio instituto
respiciunt.
§ 2. Qui vero ad normam Can. 266, § 3 instituto
incardinantur, si ad opera instituti propria vel ad regimen instituti
destinentur, ad instar religiosorum ab Episcopo
dependent.
Can. 716. § 1. Sodales omnes vitam instituti,
secundum ius proprium, actuose participent.
§ 2. Eiusdem
instituti sodales communionem inter se servent, sollicite curantes
spiritus unitatem et genuinam fraternitatem.
Can. 717.
§ 1. Constitutiones proprium regiminis modum praescribant, tempus quo
Moderatores suo officio fungantur et modum quo iidem
designantur definiant.
§ 2. Nemo in Moderatore supremum
designetur, qui non sit definitive incorporatus.
§ 3. Qui
regimini instituti praepositi sunt, curent ut eiusdem spiritus unitas
servetur et actuosa sodalium participatio promoveatur.
Can. 718. Administratio bonorum instituti, quae paupertatem
evangelicam exprimere et fovere debet, regitur normis Libri
V De bonis Ecclesiae temporalibus necnon iure proprio instituti. Item
ius proprium definiat obligationes praesertim
oeconomicas instituti erga sodales, qui pro ipso operam impendunt.
Can. 719. § 1 Sodales, ut vocationi suae fideliter
respondeant eorumque actio apostolica ex ipsa unione cum Christo
procedat, sedulo orationi vacent, sacrarum Scripturarum
lectioni apto modo incumbant, annua recessus tempora servent atque alia
spiritualia exercitia iuxta ius proprium
peragant.
§ 2. Eucharistiae celebratio, quantum fieri potest
cotidiana, sit totius eorum vitae consecratae fons et
robur.
§ 3. Libere ad sacramentum paenitentiae accedant, quod
frequenter recipiant.
§ 4. Necessarium conscientiae
moderamen libere obtineant atque huius generis consilia a suis etiam
Moderatoribus, si velint, requirant.
Can. 720. Ius
admittendi in institutum, vel ad probationem vel ad sacra vincula sive
temporaria sive perpetua aut definitiva assumenda, ad
Moderatores maiores cum suo consilio ad normam constitutionum pertinet.
Can. 721. § 1. Invalide admittitur ad initialem
probationem:
1° qui maiorem aetatem nondum attigerit;
2°
qui sacro vinculo in aliquo instituto vitae consecratae actu
obstringitur, aut in societate vitae apostolicae incorporatus
est;
3° coniux durante matrimonio.
§ 2. Constitutiones
possunt alia admissionis impedimenta etiam ad validitatem statuere vel
condiciones apponere.
§ 3. Praeterea, ut quis
recipiatur, habeat oportet maturitatem, quae ad vitam instituti
propriam recte ducendam est necessaria.
Can. 722. § 1.
Probatio initialis eo ordinetur, ut candidati suam divinam vocationem
et quidem instituti propriam aptius cognoscant iidemque
in spiritu et vivendi modo instituti exerceantur.
§ 2. Ad vitam
secundum evangelica consilia ducendam candidati rite
instituantur atque ad eandem integre in apostolatum convertendam
edoceantur, eas adhibentes evangelizationis formas, quae
instituti fini, spiritui et indoli magis respondeant.
§ 3. Huius
probationis modus et tempus ante sacra vincula in
instituto primum suscipienda, biennio non brevius, in constitutionibus
definiantur.
Can. 723. § 1. Elapso probationis
initialis tempore, candidatus qui idoneus iudicetur, tria consilia
evangelica, sacro vinculo firmata, assumat vel ab
instituto discedat.
§ 2. Quae prima incorporatio, quinquennio
non brevior, ad normam constitutionum temporaria sit.
§ 3.
Huius incorporationis tempore elapso, sodalis, qui idoneus iudicetur,
admittatur ad incorporationem perpetuam vel
definitivam, vinculis scilicet temporariis semper renovandis.
§
4. Incorporatio definitiva, quoad certos effectus iuridicos
in constitutionibus statuendos, perpetuae aequiparatur.
Can.
724. § 1. Institutio post vincula sacra primum assumpta
iugiter secundum constitutiones est protrahenda.
§ 2. Sodales in
rebus divinis et humanis pari gressu instituantur; de
continua vero eorum spirituali formatione seriam habeant curam
instituti Moderatores.
Can. 725. Institutum sibi
associare potest, aliquo vinculo in constitutionibus determinato, alios
christifideles, qui ad evangelicam perfectionem
secundum spiritum instituti contendant eiusdemque missionem
participent.
Can. 726. § 1. Elapso tempore incorporationis
temporariae, sodalis institutum libere derelinquere valet vel a
sacrorum vinculorum renovatione iusta de causa a Moderatore
maiore, audito suo consilio, excludi potest.
§ 2. Sodalis
temporariae incorporationis id sponte petens, indultum discedendi
a supremo Moderatore de consensu sui consilii gravi de causa obtinere
valet.
Can. 727. § 1. Sodalis perpetue
incorporatus, qui institutum derelinquere velit, indultum discedendi,
re coram Domino serio perpensa, a Sede Apostolica per
Moderatorem supremum petat, si institutum est iuris pontificii; secus
etiam ab Episcopo dioecesano, prout in constitutionibus
definitur.
§ 2. Si agatur de clerico instituto incardinato,
servetur praescriptum Can. 693.
Can. 728. Indulto
discedendi legitime concesso, cessant omnia vincula necnon iura et
obligationes ab incorporatione promanantia.
Can. 729.
Sodalis ab instituto dimittitur ad normam cann. 694 et 695;
constitutiones praeterea determinent alias causas dimissionis, a
Sede Apostolica per Moderatorem supremum petat, si institutum est iuris
pontificii; secus etiam ab Episcopo dioecesano, prout
in constitutus. Dimisso applicatur praescriptum Can. 701.
Can.
730. Ut sodalis instituti saecularis ad aliud institutum
saeculare transeat, serventur praescripta cann. 694, §§ 1, 2, 4 et 685;
ut vero ad institutum religiosum vel ad societatem
vitae apostolicae aut ex illis ad institutum saeculare fiat transitus,
licentia requiritur Sedis Apostolicae, cuius mandatis
standum est.
SECTIO II DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
Can. 731. § 1. Institutis vitae consecratae accedunt
societates vitae apostolicae, quarum sodales, sine votis religiosis,
finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et,
vitam fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem,
per observantiam constitutionum ad perfectionem
caritatis tendunt.
§ 2. Inter has sunt societates in quibus
sodales, aliquo vinculo constitutionibus definito, consilia
evangelica assumunt.
Can. 732. Quae in cann. 578-597 et 606
statuuntur, societatibus vitae apostolicae applicantur,
salva tamen uniuscuiusque societatis natura; societatibus vero, de
quibus in Can. 731, § 2, etiam cann. 598-602
applicantur.
Can. 733. § 1. Domus erigitur et communitas
localis constituitur a competenti auctoritate societatis,
praevio consensu Episcopi dioececani in scriptis dato, qui etiam
consuli debet, cum agitur de eius suppressione.
§ 2.
Consensus ad erigendam domum secumfert ius habendi saltem oratorium, in
quo sanctissima Eucharistia celebretur et asservetur.
Can. 734. Regimen societatis a constitutionibus determinatur,
servatis, iuxta naturam uniuscuiusque societatis, cann.
617-633.
Can. 735. § 1. Sodalium admissio, probatio,
incorporatio et institutio determinantur iure proprio cuiusque
societatis.
§ 2. Ad admissionem in societatem quod attinet,
serventur condiciones in cann. 642-645 statutae.
§ 3. Ius
proprium determinare debet rationem probationis et institutionis fini
et indoli societatis accommodatam, praesertim
doctrinalem, spiritualem et apostolicam, ita ut sodales vocationem
divinam agnoscentes ad missionem et vitam societatis apte
praeparentur.
Can. 736. § 1. In societatibus clericalibus
clerici ipsi societati incardinantur, nisi aliter ferant
constitutiones.
§ 2. In iis quae ad rationem studiorum et ad
ordines suscipiendos pertinent, serventur normae clericorum
saecularium, firma tamen § 1.
Can. 737. Incorporatio
secumfert ex parte sodalium obligationes et iura in
constitutionibus definita, ex parte autem societatis, curam sodales ad
finem propriae vocationis perducendi, iuxta
constitutiones.
Can. 738. § 1. Sodales omnes subsunt propriis
Moderatoribus ad normam constitutionum in iis quae vitam
internam et disciplinam societatis respiciunt.
§ 2. Subsunt
quoque Episcopo dioecesano in iis quae cultum publicum, curam
animarum aliaque apostolatus opera respiciunt, attentis cann.
679-683.
§ 3. Relationes sodalis dioecesi incardinati cum
Episcopo proprio constitutionibus vel particularibus conventionibus
definiuntur.
Can. 739. Sodales, praeter obligationes
quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, communibus
obligationibus clericorum adstringuntur, nisi ex natura
rei vel ex contextu sermonis aliud constet.
Can. 740. Sodales
habitare debent in domo vel in communitate legitime
constituta et servare vitam communem, ad normam iuris proprii, quo
quidem etiam absentiae a domo vel communitate reguntur.
Can. 741. § 1. Societates et, nisi aliter ferant
constitutiones, earum partes et domus, personae sunt iuridicae et, qua
tales, capaces bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi et
alienandi, ad normam praescriptorum Libri V De bonis
Ecclesiae temporalibus, cann. 636, 638 et 639, necnon iuris
proprii.
§ 2. Sodales capaces quoque sunt, ad normam iuris
proprii, bona temporalia acquirendi, possidendi, administrandi de
iisque disponendi, sed quidquid ipsis intuitu societatis
obveniat, societati acquiritur.
Can. 742. Egressus et
dimissio sodalis nondum definitive incorporati reguntur
constitutionibus cuiusque societatis.
Can. 743. Indultum
discedendi a societate, cessantibus iuribus et obligationibus
ex incorporatione promanantibus, firmo praescripto Can. 693 sodalis
definitive incorporatus a supremo Moderatore cum consensu
eius consilii obtinere potest, nisi id iuxta constitutiones Sanctae
Sedi reservetur.
Can. 744. § 1. Supremo quoque
Moderatori cum consensu sui consilii pariter reservatur licentiam
concedere sodali definitive incorporato ad aliam societatem
vitae apostolicae transeundi, suspensis interim iuribus et
obligationibus propriae societatis, firmo tamen iure redeundi ante
definitivam incorporationem in novam societatem.
§ 2. Ut
transitus fiat ad institutum vitae consecratae vel ex eo ad
societatem vitae apostolicae, licentia requiritur Sanctae Sedis, cuius
mandatis standum est.
Can. 745. Supremus
Moderator cum consensu sui consilii sodali definitive incorporato
concedere potest indultum vivendi extra societatem, non
tamen ultra triennium, suspensis iuribus et obligationibus quae cum
ipsius nova condicione componi non possunt; permanet
tamen sub cura Moderatorum. Si agitur de clerico, requiritur praeterea
consensus Ordinarii loci in quo commorari debet, sub
cuius cura et dependentia etiam manet.
Can. 746. Ad
dimissionem sodalis definitive incorporati serventur, congrua
congruis referendo, cann. 694-704.
LIBER III DE ECCLESIA MUNERE DOCENDI
Can. 747. §
1. Ecclesiae, cui Christus Dominus fidei depositum concredidit ut
ipsa, Spiritu Sancto assistente, veritatem revelatam sancte custodiret,
intimius perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque
exponeret, officium est et ius nativum, etiam mediis communicationis
socialis sibi propriis adhibitis, a qualibet humana
potestate independens, omnibus gentibus Evangelium
praedicandi.
§ 2. Ecclesiae competit semper et ubique principia
moralia
etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de
quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura
fundamentalia aut animarum salus id exigat.
Can. 748. § 1.
Omnes homines veritatem in iis, quae Deum eiusque Ecclesiam
respiciunt, quaerere tenentur eamque cognitam amplectendi ac servandi
obligatione vi legis divinae adstringuntur et iure
gaudent.
§ 2. Homines ad amplectendam fidem catholicam contra
ipsorum conscientiam per coactionem adducere nemini umquam
fas est.
Can. 749. § 1. Infallibilitate in magisterio, vi
muneris sui gaudet Summus Pontifex quando ut supremus omnium
christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide
confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam
definitivo actu proclamat.
§ 2. Infallibilitate in magisterio
pollet quoque Collegium Episcoporum quando magisterium
exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui, ut fidei et
morum doctores et iudices, pro universa Ecclesia
doctrinam de fide vel de moribus definitive tenendam declarant; aut
quando per orbem dispersi, communionis nexum inter se et
cum Petri successore servantes, una cum eodem Romano Pontifice
authentice res fidei vel morum docentes, in unam sententiam
tamquam definitive tenendam conveniunt.
§ 3. Infallibiliter
definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifeste
constiterit.
Can. 750. Fide divina et catholica ea omnia
credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet
fidei deposito Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus
revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio
sollemni, sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem
communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri
magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque devitare
doctrinas iisdem contrarias.
Can. 751. Dicitur
haeresis, pertinax, post receptum baptismum, alicuius veritatis fide
divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem
pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio;
schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis
cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio.
Can. 752.
Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et
voluntatis obsequium praestandum est doctrinae, quam sive Summus
Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide vel de moribus
enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu
eandem proclamare non intendant; christifideles ergo
devitare curent quae cum eadem non congruant.
Can. 753.
Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris,
sive singuli sive in conferentiis Episcoporum aut in conciliis
particularibus congregati, licet infallibilitate in docendo
non polleant, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt
fidei doctores et magistri; cui authentico magisterio
suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere
tenentur.
Can. 754. Omnes christifideles
obligatione tenentur servandi constitutiones et decreta, quae ad
doctrinam proponendam et erroneas opiniones proscribendas
fert legitima Ecclesiae auctoritas, speciali vero ratione, quae edit
Romanus Pontifex vel Collegium Episcoporum.
Can. 755.
§ 1. Totius Collegii Episcoporum et Sedis Apostolicae imprimis est
fovere et dirigere motum oecumenicum apud catholicos,
cuius finis est unitatis redintegratio inter universos christianos, ad
quam promovendam Ecclesia ex voluntate Christi
tenetur.
§ 2. Episcoporum item est, et, ad normam iuris,
Episcoporum conferentiarum, eandem unitatem promovere atque pro
variis adiunctorum necessitatibus vel opportunitatibus, normas
practicas impertire, attentis praescriptis a suprema Ecclesiae
auctoritate latis.
Can. 756. § 1. Quoad universam Ecclesiam
munus Evangelii annuntiandi praecipue Romano Pontifici et
Collegio Episcoporum commissum est.
§ 2. Quoad Ecclesiam
particularem sibi concreditam illud munus exercent singuli
Episcopi, qui quidem totius ministerii verbi in eadem sunt moderatores;
quandoque vero aliqui Episcopi coniunctim illud
explent quoad diversas simul Ecclesias, ad normam iuris.
Can.
757. Presbyterorum, qui quidem Episcoporum cooperatores
sunt, proprium est Evangelium Dei annuntiare; praesertim hoc officio
tenentur, quoad populum sibi commissum, parochi aliique
quibus cura animarum concreditur; diaconorum etiam est in ministerio
verbi populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque
presbyterio, inservire.
Can. 758. Sodales institutorum vitae
consecratae, vi propriae Deo consecrationis, peculiari modo
Evangelii testimonium reddunt, iidemque in Evangelio annuntiando ab
Episcopo in auxilium convenienter assumuntur.
Can.
759. Christifideles laici, vi baptismatis et confirmationis, verbo et
vitae christianae exemplo evangelici nuntii sunt
testes; vocari etiam possunt ut in exercitio ministerii verbi cum
Episcopo et presbyteris cooperentur.
Can. 760. In
ministerio verbi, quod sacra Scriptura, Traditione, liturgia,
magisterio vitaque Ecclesiae innitatur oportet, Christi
mysterium integre ac fideliter proponatur.
Can. 761. Varia
media ad doctrinam christianam annuntiandam adhibeantur quae
praesto sunt, imprimis praedicatio atque catechetica institutio, quae
quidem semper principem locum tenent, sed et propositio
doctrinae in scholis, in academiis, conferentiis et coadunationibus
omnis generis, necnon eiusdem diffusio per declarationes
publicas a legitima auctoritate occasione quorundam eventuum factas
prelo aliisque instrumentis communicationis socialis.
Can. 762. Cum Dei populus primum coadunetur verbo Dei vivi,
quod ex ore sacerdotum omnino fas est requirere, munus
praedicationis magni habeant sacri ministri, inter quorum praecipua
officia sit Evangelium Dei omnibus annuntiare.
Can.
763. Episcopis ius est ubique, non exclusis ecclesiis et oratoriis
institutorum religiosorum iuris pontificii, Dei verbum
praedicare, nisi Episcopus loci in casibus particularibus expresse
renuerit.
Can. 764. Salvo praescripto Can. 765,
facultate ubique praedicandi, de consensu saltem praesumpto rectoris
ecclesiae exercenda, gaudent presbyteri et diaconi, nisi
ab Ordinario competenti eadem facultas restricta fuerit aut sublata,
aut lege particulari licentia expressa requiratur.
Can. 765. Ad praedicandum religiosis in eorum ecclesiis vel
oratoriis licentia requiritur Superioris ad normam
constitutionum competentis.
Can. 766. Ad praedicandum in
eeclesia vel oratorio admitti possunt laici, si certis in
adiunctis necessitas id requirat aut in casibus particularibus utilitas
id suadeat, iuxta Episcoporum conferentiae
praescripta, et salvo Can. 767, § 1.
Can. 767. § 1. Inter
praedicationis formas eminet homilia, quae est pars ipsius
liturgiae et sacerdoti aut diacono reservatur; in eadem per anni
liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae
vitae christianae exponantur.
§ 2. In omnibus Missis diebus
dominicis et festis de praecepto, quae concursu populi
celebrantur, homilia habenda est nec omitti potest nisi gravi de
causa.
§ 3. Valde commendatur ut, si sufficiens detur
populi concursus, homilia habeatur etiam in Missis quae infra
hebdomadam, praesertim tempore adventus et quadragesimae aut
occasione alicuius festi vel luctuosi eventus, celebrentur.
§ 4.
Parochi aut ecclesiae rectoris est curare ut haec
praescripta religiose serventur.
Can. 768. § 1. Divini verbi
praecones christifidelibus imprimis proponant, quae ad Dei
gloriam hominumque salutem credere et facere oportet.
§ 2.
Impertiant quoque fidelibus doctrinam, quam Ecclesiae
magisterium proponit de personae humanae dignitate et libertate, de
familiae unitate et stabilitate eiusque muniis, de
obligationibus quae ad homines in societate coniunctos pertinent,
necnon de rebus temporalibus iuxta ordinem a Deo statutum
componendis.
Can. 769. Doctrina christiana proponatur modo
auditorum condicioni accommodato atque ratione temporum
necessitatibus aptata.
Can. 770. Parochi certis temporibus,
iuxta Episcopi dioecesani praescripta, illas ordinent
praedicationes, quas exercitia spiritualia et sacras missiones vocant,
vel alias formas necessitatibus aptatas.
Can. 771.
§ 1. Solliciti sint animarum pastores, praesertim Episcopi et
parochi, ut Dei verbum iis quoque fidelibus nuntietur, qui ob
vitae suae condicionem communi et ordinaria cura pastorali non satis
fruantur aut eadem penitus careant.
§ 2. Provideant
quoque, ut Evangelii nuntium perveniat ad non credentes in territorio
degentes, quippe quos, non secus ac fideles, animarum
cura complecti debeat.
Can. 772. § 1. Ad exercitium
praedicationis quod attinet, ab omnibus praeterea serventur normae
ab Episcopo dioecesano latae.
§ 2. Ad sermonem de doctrina
christiana faciendum via radiophonica aut televisifica,
serventur praescripta ab Episcoporum conferentia statuta.
Can.
773. Proprium et grave officium pastorum praesertim
animarum est catechesim populi christiani curare, ut fidelium fides,
per doctrinae institutionem et vitae christianae
experientiam, viva fiat explicita atque operosa.
Can. 774. §
1. Sollicitudo catechesis, sub moderamine legitimae
ecclesiasticae auctoritatis, ad omnia Ecclesiae membra pro sua cuiusque
parte pertinet.
§ 2. Prae ceteris parentes
obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae
christianae praxi efformandi; pari obligatione adstringuntur,
qui parentum locum tenent atque patrini.
Can. 775. § 1.
Servatis praescriptis ab Apostolica Sede latis, Episcopi
dioecesani est normas de re catechetica edicere itemque prospicere ut
apta catechesis instrumenta praesto sint, catechismum
etiam parando, si opportunum id videatur, necnon incepta catechetica
fovere atque coordinare.
§ 2. Episcoporum conferentiae
est, si utile videatur, curare ut catechismi pro suo territorio,
praevia Sedis Apostolicae approbatione, edantur.
§ 3. Apud
Episcoporum conferentiam institui potest officium catecheticum, cuius
praecipuum munus sit singulis dioecesibus in re
catechetica auxilium praebere.
Can. 776. Parochus, vi sui
muneris, catecheticam efformationem adultorum, iuvenum et
puerorum curare tenetur, quem in finem sociam sibi operam adhibeat
clericorum paroeciae addictorum, sodalium institutorum
vitae consecratae necnon societatum vitae apostolicae, habita ratione
indolis uniuscuiusque instituti, necnon christifidelium
laicorum, praesertim catechistarum; hi omnes, nisi legitime impediti,
operam suam libenter praestare ne renuant. Munus
parentum, in catechesi familiari, de quo in Can. 774, § 2, promoveat et
foveat.
Can. 777. Peculiari modo parochus,
attentis normis ab Episcopo dioecesano statutis, curet:
1° ut
apta catechesis impertiatur pro sacramentorum
celebratione;
2° ut pueri, ope catecheticae institutionis per
congruum tempus impertitae, rite praeparentur ad primam
receptionem sacramentorum paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae
necnon ad sacramentum confirmationis;
3° ut iidem,
prima communione recepta, uberius ac profundius catechetica
efformatione excolantur;
4° ut catechetica institutio iis etiam
tradatur, quantum eorum condicio sinat, qui corpore vel mente sint
praepediti;
5° ut iuvenum et adultorum fides, variis
formis et inceptis, muniatur, illuminetur atque evolvatur.
Can.
778. Curent Superiores religiosi et societatum vitae
apostolicae ut in suis ecclesiis, scholis aliisve operibus sibi quoquo
modo concreditis, catechetica institutio sedulo
impertiatur.
Can. 779. Institutio catechetica tradatur
omnibus adhibitis auxiliis, subsidiis didacticis et
communicationis socialis instrumentis, quae efficaciora videantur ut
fideles, ratione eorum indoli, facultatibus et aetati
necnon vitae condicionibus aptata, plenius catholicam doctrinam
ediscere eamque aptius in praxim deducere valeant.
Can.
780. Curent locorum Ordinarii ut catechistae ad munus suum rite
explendum debite praeparentur, ut nempe continua formatio
ipsis praebeatur, iidemque Ecclesiae doctrinam apte cognoscant atque
normas disciplinis paedagogicis proprias theoretice ac
practice addiscant.
Can. 781. Cum tota Ecclesia natura sua
sit missionaria et opus evangelizationis habendum sit
fundamentale officium populi Dei, christifideles omnes, propriae
responsabilitatis conscii, partem suam in opere missionali
assumant.
Can. 782. § 1, Suprema directio et coordinatio
inceptorum et actionum, quae ad opus missionale atque ad
cooperationem missionariam pertinent, competit Romano Pontifici et
Collegio Episcoporum.
§ 2. Singuli Episcopi, utpote
Ecclesiae universae atque omnium Ecclesiarum sponsores, operis
missionalis peculiarem sollicitudinem habeant, praesertim
incepta missionalia in propria Ecclesia particulari suscitando, fovendo
ac sustinendo.
Can. 783. Sodales institutorum
vitae consecratae, cum vi ipsius consecrationis sese servitio Ecclesiae
dedicent, obligatione tenentur ad operam, ratione suo
instituto propria, speciali modo in actione missionali navandam.
Can. 784. Missionarii, qui scilicet a competenti
auctoritate ecclesiastica ad opus missionale explendum mittuntur, eligi
possunt autochthoni vel non, sive clerici saeculares,
sive institutorum vitae consecratae vel societatis vitae apostolicae
sodales, sive alii christifideles laici.
Can. 785.
§ 1. In opere missionali peragendo assumantur catechistae,
christifideles nempe laici debite instructi et vita christiana
praestantes, qui, sub moderamine missionarii, doctrinae evangelicae
proponendae et liturgicis exercitiis caritatisque
operibus ordinandis sese impendant.
§ 2. Catechistae efformentur
in scholis ad hoc destinatis vel, ubi desint, sub
moderamine missionariorum.
Can. 786. Actio proprie
missionalis, qua Ecclesia implantatur in populis vel coetibus ubi
nondum radicata est, ab Ecclesia absolvitur praesertim mittendo
Evangelii praecones donec novellae Ecclesiae plene
constituantur, cum scilicet instructae sint propriis viribus et
sufficientibus mediis, quibus opus evangelizandi per se ipsae
peragere valeant.
Can. 787. § 1. Missionarii, vitae ac verbi
testimonio, dialogum sincerum cum non credentibus in
Christum instituant, ut ipsis, ratione eorundem ingenio et culturae
aptata, aperiantur viae quibus ad evangelicum nuntium
cognoscendum adduci valeant.
§ 2. Curent ut quos ad evangelicum
nuntium recipiendum aestiment paratos, veritates fidei
edoceant, ita quidem ut ipsi ad baptismum recipiendum, libere id
petentes, admitti possint.
Can. 788. § 1. Qui
voluntatem amplectendi fidem in Christum manifestaverint, expleto
tempore praecatechumenatus, liturgicis caerimoniis
admittantur ad catechumenatum, atque eorum nomina scribantur in libro
ad hoc destinato.
§ 2. Catechumeni, per vitae
christianae institutionem et tirocinium, apte initientur mysterio
salutis atque introducantur in vitam fidei, liturgiae et
caritatis populi Dei atque apostolatus.
§ 3. Conferentiae
Episcoporum est statuta edere quibus catechumenatus ordinetur,
determinando quaenam a catechumenis sint praestanda, atque definiendo
quaenam eis agnoscantur praerogativae.
Can. 789.
Neophyti, apta institutione ad veritatem evangelicam penitius
cognoscendam et officia per baptismum suscepta implenda
efformentur; sincero amore erga Christum eiusque Ecclesiam imbuantur.
Can. 790. § 1. Episcopi dioecesani in territoriis
missionis est:
1° promovere, moderari et coordinare incepta et
opera, quae ad actionem missionalem spectant;
2° curare ut
debitae ineantur conventiones cum Moderatoribus institutorum quae operi
missionali se dedicant, utque relationes cum iisdem
in bonum cedant missionis.
§ 2. Praescriptis ab Episcopo
dioecesano de quibus in § 1, n. 1 editis, subsunt omnes
missionarii, etiam religiosi eorumque auxiliares in eius dicione
degentes.
Can. 791. In singulis dioecesibus ad
cooperationem missionalem fovendam:
1° promoveantur vocationes
missionales;
2° sacerdos deputetur ad incepta pro
missionibus efficaciter promovenda, praesertim Pontificia Opera
Missionalia;
3° celebretur dies annualis pro
missionibus;
4° solvatur quotannis congrua pro missionibus
stips, Sanctae Sedi transmittenda.
Can. 792. Episcoporum
conferentiae opera instituant ac promoveant, quibus ii qui e terris
missionum laboris aut studii causa ad earundem
territorium accedant, fraterne recipiantur et congruenti pastorali cura
adiuventur.
Can. 793. § 1. Parentes, necnon qui
eorum locum tenent, obligatione adstringuntur et iure gaudent prolem
educandi; parentes catholici officium quoque et ius
habent ea eligendi media et instituta quibus, iuxta locorum adiuncta,
catholicae filiorum educationi aptius prospicere
queant.
§ 2. Parentibus ius est etiam iis fruendi auxiliis a
societate civili praestandis, quibus in catholica educatione
filiorum procuranda indigeant.
Can. 794. § 1. Singulari
ratione officium et ius educandi spectat ad Ecclesiam, cui
divinitus missio concredita est homines adiuvandi, ut ad christianae
vitae plenitudinem pervenire valeant.
§ 2. Animarum
pastoribus officium est omnia disponendi, ut educatione catholica omnes
fideles fruantur.
Can. 795. Cum vera educatio
integram persequi debeat personae humanae formationem, spectantem ad
finem eius ultimum et simul ad bonum commune societatum,
pueri et iuvenes ita excolantur ut suas dotes physicas, morales et
intellectuales harmonice evolvere valeant, perfectiorem
responsabilitatis sensum libertatisque rectum usum acquirant et ad
vitam socialem active participandam conformentur.
Can.
796. § 1. Inter media ad excolendam educationem christifideles magni
faciant scholas, quae quidem parentibus, in munere
educationis implendo, praecipuo auxilio sunt.
§ 2. Cum magistris
scholarum, quibus filios educandos concredant, parentes
arcte cooperentur oportet; magistri vero in officio suo persolvendo
intime collaborent cum parentibus, qui quidem libenter
audiendi sunt eorumque consociationes vel conventus instaurentur atque
magni existimentur.
Can. 797. Parentes in scholis
eligendis vera libertate gaudeant oportet; quare christifideles
solliciti esse debent ut societas civilis hanc libertatem
parentibus agnoscat atque, servata iustitia distributiva, etiam
subsidiis tueatur.
Can. 798. Parentes filios concredant
illis scholis in quibus educationi catholicae provideatur; quod si
facere non valeant, obligatione tenentur curandi, ut extra
scholas debitae eorundem educationi catholicae prospiciatur.
Can. 799. Christifideles enitantur ut in societate civili
leges quae iuvenum formationem ordinant, educationi eorum religiosae et
morali quoque, iuxta parentum conscientiam, in ipsis
scholis prospiciant.
Can. 800. § 1. Ecclesiae ius est scholas
cuiusvis disciplinae, generis et gradus condendi ac
moderandi.
§ 2. Christifideles scholas catholicas foveant, pro
viribus adiutricem operam conferentes ad easdem condendas et
sustentandas.
Can. 801. Instituta religiosa quibus missio
educationis propria est, fideliter hanc suam missionem
retinentes, satagant educationi catholicae etiam per suas scholas,
consentiente Episcopo dioecesano conditas, sese impendere.
Can. 802. § 1. Si praesto non sint scholae in quibus educatio
tradatur christiano spiritu imbuta, Episcopi dioecesani
est curare ut condantur.
§ 2. Ubi id expediat, Episcopus
dioecesanus provideat ut scholae quoque condantur professionales
et technicae necnon aliae quae specialibus necessitatibus requirantur.
Can. 803. § 1. Schola catholica ea intellegitur
quam auctoritas ecclesiastica competens aut persona iuridica
ecclesiastica publica moderatur, aut auctoritas ecclesiastica
documento scripto uti talem agnoscit.
§ 2. Institutio et
educatio in schola catholica principiis doctrinae catholicae
nitatur oportet; magistri recta doctrina et vitae probitate
praestent.
§ 3. Nulla schola, etsi reapse catholica, nomen
scholae catholicae gerat, nisi de consensu competentis auctoritatis
ecclesiasticae.
Can. 804. § 1. Ecclesiae auctoritati
subicitur institutio et educatio religiosa catholica quae in
quibuslibet scholis impertitur aut variis communicationis
socialis instrumentis procuratur; Episcoporum conferentiae est de hoc
actionis campo normas generales edicere, atque Episcopi
dioecesani est eundem ordinare et in eum invigilare.
§ 2. Loci
Ordinarius sollicitus sit, ut qui ad religionis
institutionem in scholis, etiam non catholicis, deputentur magistri
recta doctrina, vitae christianae testimonio atque arte
paedagogica sint praestantes.
Can. 805. Loci Ordinario pro
sua dioecesi ius est nominandi aut approbandi magistros
religionis, itemque, si religionis morumve ratio id requirat, amovendi
aut exigendi ut amoveantur.
Can. 806. § 1.
Episcopo dioecesano competit ius invigilandi et invisendi scholas
catholicas in suo territorio sitas, eas etiam quae ab
institutorum religiosorum sodalibus conditae sint aut dirigantur; eidem
item competit praescripta edere quae ad generalem
attinent ordinationem scholarum catholicarum: quae praescripta valent
de scholis quoque quae ab iisdem sodalibus diriguntur,
salva quidem eorundem quoad internum earum scholarum moderamen
autonomia.
§ 2. Curent scholarum catholicarum Moderatores,
advigilante loci Ordinario, ut institutio quae in iisdem traditur pari
saltem gradu ac in aliis scholis regionis, ratione
scientifica sit praestans.
Can. 807. Ius est Ecclesiae
erigendi et moderandi studiorum universitates, quae quidem ad
altiorem hominum culturam et pleniorem personae humanae promotionem
necnon ad ipsius Ecclesiae munus docendi implendum
conferant.
Can. 808. Nulla studiorum universitas, etsi reapse
catholica, titulum seu nomen universitatis catholicae
gerat, nisi de consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae.
Can. 809. Episcoporum conferentiae curent ut habeantur,
si fieri possit et expediat, studiorum universitates aut saltem
facultates, in ipsarum territorio apte distributae, in quibus
variae disciplinae, servata quidem earum scientifica autonomia,
investigentur et tradantur, doctrinae catholicae ratione
habita.
Can. 810. § 1. Auctoritati iuxta statuta competenti
officium est providendi ut in universitatibus catholicis
nominentur docentes qui, praeterquam idoneitate scientifica et
paedagogica, doctrinae integritate et vitae probitate
praestent utque, deficientibus his requisitis, servato modo procedendi
in statutis definito, a munere removeantur.
§ 2.
Episcoporum conferentiae et Episcopi dioecesani, quorum interest,
officium habent et ius invigilandi, ut in iisdem
universitatibus principia doctrinae catholicae fideliter serventur.
Can. 811. § 1. Curet auctoritas ecclesiastica
competens ut in universitatibus catholicis erigatur facultas aut
institutum aut saltem cathedra theologiae, in qua lectiones
laicis quoque studentibus tradantur.
§ 2. In singulis
universitatibus catholicis lectiones habeantur, in quibus eae
praecipue tractentur quaestiones theologicae, quae cum disciplinis
earundem facultatum sunt conexae.
Can. 812. Qui in
studiorum superiorum institutis quibuslibet disciplinas tradunt
theologicas, auctoritatis ecclesiasticae competentis mandatum
habeant oportet.
Can. 813. Episcopus dioecesanus impensam
habeat curam pastoralem studentium, etiam per paroeciae
erectionem, vel saltem per sacerdotes ad hoc stabiliter deputatos, et
provideat ut apud universitates, etiam non catholicas,
centra habeantur universitaria catholica, quae iuventuti adiutorio
sint, praesertim spirituali.
Can. 814. Quae de
universitatibus statuuntur praescripta, pari ratione applicantur aliis
studiorum superiorum institutis.
Can. 815.
Ecclesiae, vi muneris sui veritatem revelatam nuntiandi, propriae sunt
universitates vel facultates ecclesiasticae ad
disciplinas sacras vel cum sacris conexas pervestigandas, atque
studentes in iisdem disciplinis scientifice instituendos.
Can. 816. § 1. Universitates et facultates ecclesiasticae
constitui tantum possunt erectione ab Apostolica Sede facta
aut approbatione ab eadem concessa; eidem competit etiam earundem
superius moderamen.
§ 2. Singulae universitates et
facultates ecclesiasticae sua habere debent statuta et studiorum
rationem ab Apostolica Sede approbata.
Can. 817. Gradus
academicos, qui effectus canonicos in Ecclesia habeant, nulla
universitas vel facultas conferre valet, quae non sit ab
Apostolica Sede erecta vel approbata.
Can. 818. Quae de
universitatibus catholicis in cann. 810, 812 et 813 statuuntur
praescripta, de universitatibus facultatibusque ecclesiasticis quoque
valent.
Can. 819. Quatenus dioecesis aut instituti
religiosi immo vel ipsius Ecclesiae universae bonum id requirat, debent
Episcopi dioecesani aut institutorum Superiores
competentes ad universitates vel facultates ecclesiasticas mittere
iuvenes et clericos et sodales indole, virtute et ingenio
praestantes.
Can. 820. Curent universitatum et facultatum
ecclesiasticarum Moderatores ac professores ut variae
universitatis facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent
operam, utque inter propriam universitatem vel
facultatem et alias universitates et facultates, etiam non
ecclesiasticas, mutua habeatur cooperatio, qua nempe eaedem
coniuncta opera, conventibus, investigationibus scientificis
coordinatis aliisque mediis, ad maius scientiarum incrementum
conspirent.
Can. 821. Provideant Episcoporum conferentia
atque Episcopus dioecesanus ut, ubi fieri possit, condantur
instituta superiora scientiarum religiosarum, in quibus nempe
edoceantur disciplinae theologicae aliaeque quae ad culturam
christianam pertineant.
Can. 822. § 1. Ecclesiae pastores, in
suo munere explendo iure Ecclesiae proprio utentes,
instrumenta communicationis socialis adhibere satagant.
§ 2.
Iisdem pastoribus curae sit fideles edocere se officio teneri
cooperandi ut instrumentorum communicationis socialis usus humano
christianoque spiritu vivificetur.
§ 3. Omnes
christifideles, ii praesertim qui quoquo modo in eorundem
instrumentorum ordinatione aut usu partem habent, solliciti sint
operam adiutricem actioni pastorali praestare, ita ut Ecclesia etiam
his instrumentis munus suum efficaciter exerceat.
Can. 823. § 1. Ut veritatum fidei morumque integritas
servetur, officium et ius est Ecclesiae pastoribus invigilandi, ne
scriptis aut usu instrumentorum communicationis socialis
christifidelium fidei aut moribus detrimentum afferatur; item
exigendi, ut quae scripta fidem moresve tangant a christifidelibus
edenda suo iudicio subiciantur; necnon reprobandi scripta
quae rectae fidei aut bonis moribus noceant.
§ 2. Officium et
ius, de quibus in § 1, competunt Episcopis, tum singulis tum
in conciliis particularibus vel Episcoporum conferentiis adunatis quoad
christifideles suae curae commissos, supremae autem
Ecclesiae auctoritati quoad universum Dei populum.
Can. 824.
§ 1. Nisi aliud statuatur, loci Ordinarius, cuius licentia
aut approbatio ad libros edendos iuxta canones huius tituli est
petenda, est loci Ordinarius proprius auctoris aut Ordinarius
loci in quo libri publici iuris fient.
§ 2. Quae in canonibus
huius tituli statuuntur de libris, quibuslibet scriptis
divulgationi publicae destinatis applicanda sunt, nisi aliud constet.
Can. 825. § 1. Libri sacrarum Scripturarum edi non
possunt nisi ab Apostolica Sede aut ab Episcoporum conferentia
approbati sint; itemque ut eorundem versiones in linguam
vernaculam edi possint, requiritur ut ab eadem auctoritate sint
approbatae atque insimul necessariis et sufficientibus
explicationibus sint instructae.
§ 2. Versiones sacrarum
Scripturarum convenientibus explicationibus instructas, communi
etiam cum fratribus seiunctis opera, parare atque edere possunt
christifideles catholici de licentia Episcoporum
conferentiae.
Can. 826. § 1. Ad libros liturgicos quod
attinet, serventur praescripta Can. 838.
§ 2. Ut iterum edantur
libri liturgici necnon eorum versiones in linguam vernaculam eorumve
partes, constare debet de concordantia cum editione
approbata ex attestatione Ordinarii loci in quo publici iuris
fiunt.
§ 3. Libri precum pro publico vel privato fidelium usu
ne edantur nisi de licentia loci Ordinarii.
Can. 827. § 1.
Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam
pertinentia eorumve versiones, ut edantur, approbatione egent loci
Ordinarii, firmo praescripto Can. 775, § 2.
§ 2. Nisi
cum approbatione competentis auctoritatis ecclesiasticae editi sint aut
ab ea postea approbati, in scholis, sive elementariis
sive mediis sive superioribus, uti textus, quibus institutio nititur,
adhiberi non possunt libri qui quaestiones respiciunt
ad sacram Scripturam, ad theologiam, ius canonicum, historiam
ecclesiasticam, et ad religiosas aut morales disciplinas
pertinentes.
§ 3. Commendatur ut libri materias de quibus in § 2
tractantes, licet non adhibeantur uti textus in
institutione tradenda, itemque scripta in quibus aliquid habetur quod
religionis aut morum honestatis peculiariter intersit,
iudicio subiciantur loci Ordinarii.
§ 4. In ecclesiis
oratoriisve exponi, vendi aut dari non possunt libri vel alia scripta
de quaestionibus religionis aut morum tractantia, nisi cum licentia
competentis auctoritatis ecclesiasticae edita sint aut ab
ea postea approbata.
Can. 828. Collectiones decretorum aut
actorum ab aliqua auctoritate ecclesiastica editas, iterum
edere non licet, nisi impetrata prius eiusdem auctoritatis licentia et
servatis condicionibus ab eadem praescriptis.
Can.
829. Approbatio vel licentia alicuius operis edendi pro textu
originali valet, non vero pro eiusdem novis editionibus vel
translationibus.
Can. 830. § 1. Integro manente iure
uniuscuiusque loci Ordinarii committendi personis sibi probatis
iudicium de libris, ab Episcoporum conferentia confici potest elenchus
censorum, scientia, recta doctrina et prudentia
praestantium, qui curiis dioecesanis praesto sint, aut constitui etiam
potest commissio censorum, quam loci Ordinarii
consulere possint.
§ 2. Censor, in suo obeundo officio, omni
personarum acceptione seposita, prae oculis tantummodo habeat
Ecclesiae de fide et moribus doctrinam, uti a magisterio ecclesiastico
proponitur.
§ 3. Censor sententiam suam scripto dare
debet; quae si faverit, Ordinarius pro suo prudenti iudicio licentiam
concedat ut editio fiat, expresso suo nomine necnon
tempore ac loco concessae licentiae; quod si eam non concedat, rationes
denegationis cum operis scriptore Ordinarius
communicet.
Can. 831. § 1. In diariis, libellis aut foliis
periodicis quae religionem catholicam aut bonos mores
manifesto impetere solent, ne quidpiam conscribant christifideles, nisi
iusta et rationabili de causa; clerici autem et
institutorum religiosorum sodales, tantummodo de licentia loci
Ordinarii.
§ 2. Episcoporum conferentiae est normas statuere
de requisitis ut clericis atque sodalibus institutorum religiosorum
partem habere liceat in tractandis via radiophonica aut
televisifica quaestionibus, quae ad doctrinam catholicam aut mores
attineant.
Can. 832. Institutorum religiosorum
sodales, ut scripta quaestiones religionis morumve tractantia edere
possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad
normam constitutionum.
Can. 833. Obligatione emittendi
personaliter professionem fidei, secundum formulam a Sede
Apostolica probatam, tenentur:
1° coram praeside eiusve
delegato, omnes qui Concilio Oecumenico vel particulari, synodo
Episcoporum atque synodo dioecesanae intersunt cum voto sive
deliberativo sive consultivo; praeses autem coram Concilio aut
synodo;
2° promoti ad cardinalitiam dignitatem iuxta sacri
Collegii statuta;
3° coram delegato ab Apostolica Sede, omnes
promoti ad episcopatum, itemque qui Episcopo dioecesano
aequiparantur;
4° coram collegio consultorum, Administrator
dioecesanus;
5° coram Episcopo dioecesano eiusve delegato,
Vicarii generales et Vicarii episcopales necnon Vicarii
iudiciales;
6° coram loci Ordinario eiusve delegato, parochi,
rector, magistri theologiae et philosophiae in seminariis,
initio suscepti muneris; promovendi ad ordinem diaconatus;
7°
coram Magno Cancellario eoque deficiente coram Ordinario loci
eorumve delegatis, rector universitatis ecclesiasticae vel catholicae,
initio suscepti muneris; coram rectore, si sit
sacerdos, vel coram loci Ordinario eorumve delegatis, docentes qui
disciplinas ad fidem vel mores pertinentes in quibusvis
universitatibus tradunt, initio suscepti muneris;
8° Superiores
in institutis religiosis et societatibus vitae apostolicae
clericalibus, ad normam constitutionum.
LIBER IV DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
Can. 834.
§ 1. Munus sanctificandi Ecclesia peculiari modo adimplet per
sacram liturgiam, quae quidem habetur ut Iesu Christi muneris
sacerdotalis exercitatio, in qua hominum sanctificatio per
signa sensibilia significatur ac modo singulis proprio efficitur, atque
a mystico Iesu Christi Corpore, Capite nempe et
membris, integer cultus Dei publicus exercetur.
§ 2. Huiusmodi
cultus tunc habetur, cum defertur nomine Ecclesiae a
personis legitime deputatis et per actus ab Ecclesiae auctoritate
probatos.
Can. 835. § 1. Munus sanctificandi exercent
imprimis Episcopi, qui sunt magni sacerdotes, mysteriorum Dei praecipui
dispensatores atque totius vitae liturgicae in
Ecclesia sibi commissa moderatores, promotores atque custodes.
§
2. Illud quoque exercent presbyteri, qui nempe, et ipsi
Christi sacerdotii participes, ut eius ministri sub Episcopi
auctoritate, ad cultum divinum celebrandum et populum
sanctificandum consecrantur.
§ 3. Diaconi in divino cultu
celebrando partem habent, ad normam iuris praescriptorum.
§ 4.
In munere sanctificandi propriam sibi partem habent ceteri quoque
christifideles actuose liturgicas celebrationes,
eucharisticam praesertim, suo modo participando; peculiari modo idem
munus participant parentes vitam coniugalem spiritu
christiano ducendo et educationem christianam filiorum procurando.
Can. 836. Cum cultus christianus, in quo sacerdotium
commune christifidelium exercetur, opus sit quod a fide procedit et
eadem innititur, ministri sacri eandem excitare et
illustrare sedulo curent, ministerio praesertim verbi, quo fides
nascitur et nutritur.
Can. 837. § 1. Actiones
liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae
ipsius, quae est (r)unitatis sacramentum―, scilicet plebs
sancta sub Episcopis adunata et ordinata; quare ad universum corpus
Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt;
singula vero membra ipsius attingunt diverso modo, pro diversitate
ordinum, munerum et actualis participationis.
§ 2.
Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem
secumferant, ubi id fieri potest, cum frequentia et
actuosa participatione christifidelium celebrentur.
Can. 838.
§ 1. Sacrae liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate
unice pendet: quae quidem est penes Apostolicam Sedem et, ad normam
iuris, penes Episcopum dioecesanum.
§ 2. Apostolicae
Sedis est sacram liturgiam Ecclesiae universae ordinare, libros
liturgicos edere eorumque versiones in linguas vernaculas
recognoscere, necnon advigilare ut ordinationes liturgicae ubique
fideliter observentur.
§ 3. Ad Episcoporum conferentias
spectat versiones librorum liturgicorum in linguas vernaculas,
convenienter intra limites in ipsis libris liturgicis
definitos aptatas, parare, easque edere, praevia recognitione Sanctae
Sedis.
§ 4. Ad Episcopum dioecesanum in Ecclesia sibi
commissa pertinet, intra limites suae competentiae, normas de re
liturgica dare, quibus omnes tenentur.
Can. 839. § 1.
Aliis quoque mediis munus sanctificationis peragit Ecclesia, sive
orationibus, quibus Deum deprecatur ut christifideles
sanctificati sint in veritate, sive paenitentiae et caritatis operibus,
quae quidem magnopere ad Regnum Christi in animis
radicandum et roborandum adiuvant et ad mundi salutem
conferunt.
§ 2. Curent locorum Ordinarii ut orationes necnon pia
et
sacra exercitia populi christiani normis Ecclesiae plene congruant.
Can. 840. Sacramenta Novi Testamenti, a Christo
Domino instituta et Ecclesiae concredita, utpote actiones Christi et
Ecclesiae, signa exstant ac media quibus fides
exprimitur et roboratur, cultus Deo redditur et hominum sanctificatio
efficitur, atque ideo ad communionem ecclesiasticam
inducendam, firmandam et manifestandam summopere conferunt; quapropter
in iis celebrandis summa veneratione debitaque
diligentia uti debent tum sacri ministri tum ceteri christifideles.
Can. 841. Cum sacramenta eadem sint pro universa
Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, unius supremae Ecclesiae
auctoritatis est probare vel definire quae ad eorum
validitatem sunt requisita, atque eiusdem aliusve auctoritatis
competentis, ad normam Can. 838, §§ 3 et 4, est decernere quae
ad eorum celebrationem, administrationem et receptionem licitam necnon
ad ordinem in eorum celebratione servandum spectant.
Can. 842. § 1. Ad cetera sacramenta valide admitti nequit,
qui baptismum non recepit.
§ 2. Sacramenta baptismi,
confirmationis et sanctissimae Eucharistiae ita inter se coalescunt, ut
ad plenam initiationem christianam requirantur.
Can. 843. § 1. Ministri sacri denegare non possunt sacramenta
iis qui opportune eadem petant, rite sint dispositi, nec
iure ab iis recipiendis prohibeantur.
§ 2. Animarum pastores
ceterique christifideles, pro suo quisque ecclesiastico
munere, officium habent curandi ut qui sacramenta petunt debita
evangelizatione necnon catechetica institutione ad eadem
recipienda praeparentur, attentis normis a competenti auctoritate
editis.
Can. 844. § 1. Ministri catholici sacramenta
licite administrant solis christifidelibus catholicis, qui pariter
eadem a solis ministris catholicis licite recipiunt,
salvis huius canonis §§ 2, 3 et 4, atque Can. 861, § 2
praescriptis.
§ 2. Quoties necessitas id postulet aut vera
spiritualis utilitas id suadeat, et dummodo periculum vitetur erroris
vel indifferentismi, licet christifidelibus quibus
physice aut moraliter impossibile sit accedere ad ministrum catholicum,
sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis
infirmorum recipere a ministris non catholicis, in quorum Ecclesia
valida exsistunt praedicta sacramenta.
§ 3. Ministri
catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis
infirmorum administrant membris Ecclesiarum orientalium
quae plenam cum Ecclesia catholica communionem non habent, si sponte id
petant et rite sint disposita; quod etiam valet quoad
membra aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad
sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae
Ecclesiae orientales versantur.
§ 4. Si adsit periculum mortis
aut, iudicio Episcopi dioecesani aut Episcoporum
conferentiae, alia urgeat gravis necessitas, ministri catholici licite
eadem sacramenta administrant ceteris quoque
christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus,
qui ad suae communitatis ministrum accedere nequeant
atque sponte id petant, dummodo quoad eadem sacramenta fidem catholicam
manifestent et rite sint dispositi.
§ 5. Pro
casibus de quibus in §§ 2, 3 et 4, Episcopus dioecesanus aut
Episcoporum conferentia generales normas ne ferant, nisi post
consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel
communitatis non catholicae, cuius interest.
Can.
845. § 1. Sacramenta baptismi, confirmationis et ordinis, quippe quae
characterem imprimant, iterari nequeunt.
§ 2. Si,
diligenti inquisitione peracta, prudens adhuc dubium supersit num
sacramenta de quibus in § 1 revera aut valide collata
fuerint, sub condicione conferantur.
Can. 846. § 1. In
sacramentis celebrandis fideliter serventur libri liturgici a
competenti auctoritate probati; quapropter nemo in iisdem quidpiam
proprio marte addat, demat aut mutet.
§ 2. Minister
sacramenta celebret secundum proprium ritum.
Can. 847. § 1.
In administrandis sacramentis, in quibus sacra olea
adhibenda sunt, minister uti debet oleis ex olivis aut aliis ex plantis
expressis atque, salvo praescripto Can. 999, n. 2, ab
Episcopo consecratis vel benedictis, et quidem recenter; veteribus ne
utatur, nisi adsit necessitas.
§ 2. Parochus olea
sacra a proprio Episcopo impetret eaque decenti custodia diligenter
asservet.
Can. 848. Minister, praeter oblationes a
competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione
nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio
sacramentorum ratione paupertatis.
Can. 849. Baptismus, ianua
sacramentorum, in re vel saltem in voto ad salutem
necessarius, quo homines a peccatis liberantur, in Dei filios
regenerantur atque indelebili charactere Christo configurati
Ecclesiae incorporantur, valide confertur tantummodo per lavacrum aquae
verae cum debita verborum forma.
Can. 850.
Baptismus ministratur secundum ordinem in probatis liturgicis libris
praescriptum, excepto casu necessitatis urgentis, in quo
ea tantum observari debent, quae ad validitatem sacramenti requiruntur.
Can. 851. Baptismi celebratio debite praeparetur
portet; itaque:
1° adultus, qui baptismum recipere intendit, ad
catechumenatum admittatur et, quatenus fieri potest, per
varios gradus ad initiationem sacramentalem perducatur, secundum
ordinem initiationis ab Episcoporum conferentia aptatum et
peculiares normas ab eadem editas;
2° Infantis baptizandi
parentes, itemque qui munus patrini sunt suscepturi, de
significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo
cohaerentibus rite edoceantur; parochus per se vel per alios
curet ut ita pastoralibus monitionibus, immo et communi precatione,
debite parentes instruantur, plures adunando familias
atque, ubi fieri possit, eas visitando.
Can. 852. § 1. Quae
in canonibus de baptismo adulti habentur praescripta,
applicantur omnibus qui, infantia egressi, rationis usum assecuti
sunt.
§ 2. Infanti assimilatur, etiam ad baptismum quod
attinet, qui non est sui compos.
Can. 853. Aqua in baptismo
conferendo adhibenda, extra casum necessitatis, benedicta
sit oportet, secundum librorum liturgicorum praescripta.
Can.
854. Baptismus conferatur sive per immersionem sive per
infusionem, servatis Episcoporum conferentiae praescriptis.
Can. 855. Curent parentes, patrini et parochus ne imponatur
nomen a sensu christiano alienum.
Can. 856. Licet baptismus
quolibet die celebrari possit, commendatur tamen ut
ordinarie die dominica aut, si fieri possit, in vigilia Paschatis,
celebretur.
Can. 857. § 1. Extra casum necessitatis,
proprius baptismi locus est ecclesia aut oratorium.
§ 2. Pro
regula habeatur ut adultus baptizetur in propria ecclesia
paroeciali, infans vero in ecclesia paroeciali parentum propria, nisi
iusta causa aliud suadeat.
Can. 858. § 1. Quaevis
ecclesia paroecialis baptismalem fontem habeat, salvo iure cumulativo
aliis ecclesiis iam quaesito.
§ 2. Loci Ordinarius,
audito loci parocho, potest ad fidelium commoditatem permittere aut
iubere, ut fons baptismalis habeatur etiam in alia
ecclesia aut oratorio intra paroeciae fines.
Can. 859. Si ad
ecclesiam paroecialem aut ad aliam ecclesiam vel oratorium,
de quo in Can. 858, § 2, baptizandus, propter locorum distantiam aliave
adiuncta, sine gravi incommodo accedere vel
transferri nequeat, baptismus conferri potest et debet in alia
propinquiore ecclesia vel oratorio, aut etiam alio in loco
decenti.
Can. 860. § 1. Praeter casum necessitatis, baptismus
ne conferatur in domibus privatis, nisi loci Ordinarius
gravi de causa id permiserit.
§ 2. In valetudinariis, nisi
aliter Episcopus dioecesanus statuerit, baptismus ne celebretur,
nisi in casu necessitatis vel alia ratione pastorali cogente.
Can. 861. § 1. Minister ordinarius baptismi est Episcopus,
presbyter et diaconus, firmo praescripto Can. 530, n. 1.
§ 2.
Absente aut impedito ministro ordinario, licite baptismum
confert catechista aliusve ad hoc munus ab Ordinario loci deputatus,
immo, in casu necessitatis, quilibet homo debita
intentione motus; solliciti sint animarum pastores, praesertim
parochus, ut christifideles de recto baptizandi modo
edoceantur.
Can. 862. Excepto casu necessitatis, nemini
licet, sine debita licentia, in alieno territorio baptismum
conferre, ne suis quidem subditis.
Can. 863. Baptismus
adultorum, saltem eorum qui aetatem quattuordecim annorum
expleverunt, ad Episcopum dioecesanum deferatur ut, si id expedire
iudicaverit, ab ipso administretur.
Can. 864.
Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
Can.
865. § 1. Ut adultus baptizari possit, oportet voluntatem
baptismum recipiendi manifestaverit, de fidei veritatibus
obligationibusque christianis sufficienter sit instructus atque in
vita christiana per catechumenatum sit probatus; admoneatur etiam ut de
peccatis suis doleat.
§ 2. Adultus, qui in periculo
mortis versatur, baptizari potest si, aliquam de praecipuis fidei
veritatibus cognitionem habens, quovis modo intentionem
suam baptismum recipiendi manifestaverit et promittat se christianae
religionis mandata esse servaturum.
Can. 866.
Adultus qui baptizatur, nisi gravis obstet ratio, statim post baptismum
confirmetur atque celebrationem eucharisticam,
communionem etiam recipiendo, participet.
Can. 867. § 1.
Parentes obligatione tenentur curandi ut infantes intra priores
hebdomadas baptizentur; quam primum post nativitatem, immo iam ante
eam, parochum adeant ut sacramentum pro filio petant et
debite ad illud praeparentur.
§ 2. Si infans in periculo mortis
versetur, sine ulla mora baptizetur.
Can. 868. § 1. Ut
infans licite baptizetur, oportet:
1° parentes, saltem eorum
unus aut qui legitime eorundem locum tenet, consentiant;
2°
spes habeatur fundata eum in religione catholica educatum iri; quae si
prorsus deficiat, baptismus secundum praescripta iuris
particularis differatur, monitis de ratione parentibus.
§ 2.
Infans parentum catholicorum, immo et non catholicorum, in
periculo mortis licite baptizatur, etiam invitis parentibus.
Can. 869. § 1. Si dubitetur num quis baptizatus fuerit, aut
baptismus valide collatus fuerit, dubio quidem post seriam
investigationem permanente, baptismus eidem sub condicione
conferatur.
§ 2. Baptizati in communitate ecclesiali non
catholica non sunt sub condicione baptizandi, nisi, inspecta
materia et verborum forma in baptismo collato adhibitis necnon attenta
intentione baptizati adulti et ministri baptizantis,
seria ratio adsit de baptismi validitate dubitandi.
§ 3. Quod
si, in casibus de quibus in §§ 1 et 2, dubia remaneat
baptismi collatio aut validitas, baptismus ne conferatur nisi postquam
baptizando, si sit adultus, doctrina de baptismi
sacramento exponatur, atque eidem aut, si de infante agitur, eius
parentibus rationes dubiae validitatis baptismi celebrati
declarentur.
Can. 870. Infans expositus aut inventus, nisi re
diligenter investigata de eius baptismo constet,
baptizetur.
Can. 871. Fetus abortivi, si vivant, quatenus
fieri potest, baptizentur.
Can. 872. Baptizando, quantum
fieri potest, detur patrinus, cuius est baptizando adulto in
initiatione christiana adstare, et baptizandum infantem una cum
parentibus ad baptismum praesentare itemque ope ram dare ut baptizatus
vitam christianam baptismo congruam ducat
obligationesque eidem inhaerentes fideliter adimpleat.
Can.
873. Patrinus unus tantum vel matrina una vel etiam unus et
una assumantur.
Can. 874. § 1. Ut quis ad munus patrini
suscipiendum admitta tur, oportet:
1° ab ipso baptizando
eiusve parentibus aut ab eo qui eorum locum tenet aut, his
deficientibus, a parocho vel ministro sit designatus atque
aptitudinem et intentionem habeat hoc munus gerendi;
2° decimum
sextum aetatis annum expleverit, nisi alia aetas ab
Episcopo dioecesano statuta fuerit vel exceptio iusta de causa parocho
aut ministro admittenda videatur;
3° sit catholicus,
confirmatus et sanctissimum Eucharistiae sacramentum iam receperit,
idemque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo
congruam;
4° nulla poena canonica legitime irrogata vel
declarata sit innodatus;
5° non sit pater aut mater
baptizandi.
§ 2. Baptizatus ad communitatem ecclesialem non
catholicam pertinens, nonnisi una cum patrino catholico, et
quidem ut testis tantum baptismi, admittatur.
Can. 875. Qui
baptismum administrat curet ut, nisi adsit patrinus,
habeatur saltem testis quo collatio baptismi probari possit.
Can. 876. Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini
fiat praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni exceptione
maioris, aut ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in
aetate adulta baptismum receperit.
Can. 877. § 1. Parochus
loci, in quo baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum,
mentione facta de ministro, parentibus, patrinis necnon, si adsint,
testibus, de loco ac die collati baptismi, in
baptizatorum libro sedulo et sine ulla mora referre, simul indicatis
die et loco nativitatis.
§ 2. Si de filio agatur e
matre non nupta nato, matris nomen inserendum est, si publice de eius
maternitate constet aut ipsa sponte sua, scripto vel
coram duobus testibus, id petat; item nomen patris inscribendum est, si
eius paternitas probatur aliquo publico documento aut
ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris
casibus, inscribatur baptizatus, nulla facta de patris
aut parentum nomine indicatione.
§ 3. Si de filio adoptivo
agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita
fiat in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam §§ 1 et 2,
attentis Episcoporum conferentiae praescriptis.
Can. 878. Si baptismus neque a parocho neque eo praesente
administratus fuerit, minister baptismi, quicumque est, de
collato baptismo certiorem facere debet parochum paroeciae in qua
baptismus administratus est, ut baptismum adnotet ad normam
Can. 877, § 1.
Can. 879. Sacramentum confirmationis, quod
characterem imprimit et quo baptizati, iter initiationis
christianae prosequentes, Spiritus Sancti dono ditantur atque
perfectius Ecclesiae vinculantur, eosdem roborat arctiusque
obligat ut verbo et opere testes sint Christi fidemque diffundant et
defendant.
Can. 880. § 1. Sacramentum
confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit
manus impositione atque per verba in probatis
liturgicis libris praescripta.
§ 2. Chrisma in sacramento
confirmationis adhibendum debet esse ab Episcopo consecratum,
etiamsi sacramentum a presbytero ministretur.
Can. 881.
Expedit ut confirmationis sacramentum in ecclesia, et quidem
intra Missam, celebretur; ex causa tamen iusta et rationabili, extra
Missam et quolibet loco digno celebrari potest.
Can.
882. Confirmationis minister ordinarius est Episcopus; valide hoc
sacramentum confert presbyter quoque hac facultate vi
iuris universalis aut peculiaris concessionis competentis auctoritatis
instructus.
Can. 883. Ipso iure facultate
confirmationem ministrandi gaudent:
1° intra fines suae
dicionis, qui iure Episcopo dioecesano aequiparantur;
2° quoad
personam de qua agitur, presbyter qui, vi officii vel mandati Episcopi
dioecesani, infantia egressum baptizat aut iam
baptizatum in plenam Ecclesiae catholicae communionem
admittit;
3° quoad eos qui in periculo mortis versantur,
parochus,
immo quilibet presbyter.
Can. 884. § 1. Episcopus dioecesanus
confirmationem administret per se ipse aut curet ut per
alium Episcopum administretur; quod si necessitas id requirat,
facultatem concedere potest uni vel pluribus determinatis
presbyteris, qui hoc sacramentum administrent.
§ 2. Gravi de
causa, Episcopus itemque presbyter, vi iuris aut peculiaris
concessionis competentis auctoritatis facultate confirmandi donatus,
possunt in singulis casibus presbyteros, ut et ipsi
sacramentum administrent, sibi sociare.
Can. 885. § 1.
Episcopus dioecesanus obligatione tenetur curandi ut sacramentum
confirmationis subditis rite et rationabiliter petentibus
conferatur.
§ 2. Presbyter, qui hac facultate gaudet, eadem uti
debet erga eos in quorum favorem facultas concessa est.
Can.
886. § 1. Episcopus in sua dioecesi sacramentum
confirmationis legitime administrat etiam fidelibus non subditis, nisi
obstet expressa proprii ipsorum Ordinarii
prohibitio.
§ 2. Ut in aliena dioecesi confirmationem licite
administret, Episcopus indiget, nisi agatur de suis subditis,
licentia saltem rationabiliter praesumpta Episcopi dioecesani.
Can. 887. Presbyter facultate confirmationem ministrandi
gaudens, in territorio sibi designato hoc sacramentum extraneis quoque
licite confert, nisi obstet proprii eorum Ordinarii
vetitum; illud vero in alieno territorio nemini valide confert, salvo
praescripto Can. 883, n. 3.
Can. 888. Intra
territorium in quo confirmationem conferre valent, ministri in locis
quoque exemptis eam ministrare possunt.
Can. 889. §
1. Confirmationis recipiendae capax est omnis et solus baptizatus,
nondum confirmatus.
§ 2. Extra periculum mortis, ut quis
licite confirmationem recipiat, requiritur, si rationis usu polleat, ut
sit apte institutus, rite dispositus et promissiones
baptismales renovare valeat.
Can. 890. Fideles tenentur
obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi; curent
parentes, animarum pastores, praesertim parochi, ut fideles ad illud
recipiendum rite instruantur et opportuno tempore
accedant.
Can. 891. Sacramentum confirmationis conferatur
fidelibus circa aetatem discretionis, nisi Episcoporum
conferentia aliam aetatem determinaverit, aut adsit periculum mortis
vel, de iudicio ministri, gravis causa aliud suadeat.
Can. 892. Confirmando, quantum id fieri potest, adsit
patrinus, cuius est curare ut confirmatus tamquam verus Christi
testis se gerat obligationesque eidem sacramento inhaerentes fideliter
adimpleat.
Can. 893. § 1. Ut quis patrini munere
fungatur, condiciones adimpleat oportet, de quibus in Can.
874.
§ 2. Expedit ut tamquam patrinus assumatur qui idem munus
in baptismo suscepit.
Can. 894. Ad collatam confirmationem
probandam serventur praescripta Can. 876.
Can. 895.
Nomina confirmatorum, facta mentione ministri, parentum et patrinorum,
loci et diei collatae confirmationis in librum
confirmatorum Curiae dioecesanae adnotentur, vel, ubi id praescripserit
Episcoporum conferentia aut Episcopus dioecesanus, in
librum in archivo paroeciali conservandum; parochus debet de collata
confirmatione monere parochum loci baptismi, ut
adnotatio fiat in libro baptizatorum, ad normam Can. 535, § 2.
Can. 896. Si parochus loci praesens non fuerit, eundem de
collata confirmatione minister per se vel per alium quam primum
certiorem faciat.
Can. 897. Augustissimum Sacramentum
est sanctissima Eucharistia, in qua ipsemet Christus Dominus
continetur, offertur ac sumitur, et qua continuo vivit et
crescit Ecclesia. Sacrificium eucharisticum, memoriale mortis et
resurrectionis Domini, in quo Sacrificium crucis in saecula
perpetuatur, totius cultus et vitae christianae est culmen et fons, quo
significatur et efficitur unitas populi Dei et
corporis Christi aedificatio perficitur. Cetera enim sacramenta et
omnia ecclesiastica apostolatus opera cum sanctissima
Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur.
Can. 898.
Christifideles maximo in honore sanctissimam Eucharistiam habeant,
actuosam in celebratione augustissimi Sacrificii partem habentes,
devotissime et frequenter hoc sacramentum recipientes,
atque summa cum adoratione idem colentes; animarum pastores doctrinam
de hoc sacramento illustrantes, fideles hanc
obligationem sedulo edoceant.
Can. 899. § 1. Eucharistica
celebratio actio est ipsius Christi et Ecclesiae, in qua
Christus Dominus, ministerio sacerdotis, semetipsum, sub speciebus
panis et vini substantialiter praesentem, Deo Patri offert
atque fidelibus in sua oblatione sociatis se praebet ut cibum
spiritualem.
§ 2. In eucharistica Synaxi populus Dei in unum
convocatur, Episcopo aut, sub eius auctoritate, presbytero praeside,
personam Christi gerente, atque omnes qui intersunt
fideles, sive clerici sive laici, suo quisque modo pro ordinum et
liturgicorum munerum diversitate, participando
concurrunt.
§ 3. Celebratio eucharistica ita ordinetur, ut omnes
participantes exinde plurimos capiant fructus, ad quos
obtinendos Christus Dominus Sacrificium eucharisticum instituit.
Can. 900. § 1. Minister, qui in persona Christi
sacramentum Eucharistiae conficere valet, est solus sacerdos valide
ordinatus.
§ 2. Licite Eucharistiam celebrat sacerdos
lege canonica non impeditus, servatis praescriptis canonum qui
sequuntur.
Can. 901. Integrum est sacerdoti Missam
applicare pro quibusvis, tum vivis tum defunctis.
Can. 902.
Nisi utilitas christifidelium aliud requirat aut suadeat,
sacerdotes Eucharistiam concelebrare possunt, integra tamen pro
singulis libertate manente Eucharistiam individuali modo
celebrandi, non vero eo tempore, quo in eadem ecclesia aut oratorio
concelebratio habetur.
Can. 903. Sacerdos ad
celebrandum admittatur etiamsi rectori ecclesiae sit ignotus, dummodo
aut litteras commendatitias sui Ordinarii vel sui
Superioris, saltem intra annum datas, exhibeat, aut prudenter
existimari possit eundem a celebratione non esse impeditum.
Can. 904. Sacerdotes, memoria semper tenentes in mysterio
Sacrificii eucharistici opus redemptionis continuo exerceri,
frequenter celebrent; immo enixe commendatur celebratio cotidiana, quae
quidem, etiam si praesentia fidelium haberi non
possit, actus est Christi et Ecclesiae, in quo peragendo munus suum
praecipuum sacerdotes adimplent.
Can. 905. § 1.
Exceptis casibus in quibus ad normam iuris licitum est pluries eadem
die Eucharistiam celebrare aut concelebrare, non licet
sacerdoti plus semel in die celebrare.
§ 2. Si sacerdotum
penuria habeatur, concedere potest loci Ordinarius ut sacerdotes,
iusta de causa, bis in die, immo, necessitate pastorali id postulante,
etiam ter in diebus dominicis et festis de praecepto,
celebrent.
Can. 906. Nisi iusta et rationabili de causa,
sacerdos Sacrificium eucharisticum ne celebret sine
participatione alicuius saltem fidelis.
Can. 907. In
celebratione eucharistica diaconis et laicis non licet orationes,
speciatim precem eucharisticam, proferre vel actionibus fungi, quae
sacerdotis celebrantis sunt propriae.
Can. 908.
Sacerdotibus catholicis vetitum est una cum sacerdotibus vel ministris
Ecclesiarum communitatumve ecclesialium plenam
communionem cum Ecclesia catholica non habentium, Eucharistiam
concelebrare.
Can. 909. Sacerdos ne omittat ad
eucharistici Sacrificii celebrationem oratione debite se praeparare,
eoque expleto Deo gratias agere.
Can. 910. § 1,
Minister ordinarius sacrae communionis est Episcopus, presbyter et
diaconus.
§ 2. Extraordinarius sacrae communionis
minister est acolythus necnon alius christifidelis ad normam Can. 230,
§ 3 deputatus.
Can. 911. § 1. Officium et ius
sanctissimam Eucharistiam per modum Viatici ad infirmos deferendi
habent parochus et vicarii paroeciales, cappellani, necnon
Superior communitatis in clericalibus institutis religiosis aut
societatibus vitae apostolicae quoad omnes in domo
versantes.
§ 2. In casu necessitatis aut de licentia saltem
praesumpta parochi, cappellani vel Superioris, cui postea
notitiam dari oportet, hoc facere debet quilibet sacerdos vel alius
sacrae communionis minister.
Can. 912. Quilibet
baptizatus, qui iure non prohibeatur, admitti potest et debet ad sacram
communionem.
Can. 913. § 1. Ut sanctissima
Eucharistia ministrari possit pueris, requiritur ut ipsi sufficienti
cognitione et accurata praeparatione gaudeant, ita ut
mysterium Christi pro suo captu percipiant et Corpus Domini cum fide et
devotione sumere valeant.
§ 2. Pueris tamen in
periculo mortis versantibus sanctissima Eucharistia ministrari potest,
si Corpus Christi a communi cibo discernere et
communionem reverenter suscipere possint.
Can. 914. Parentum
imprimis atque eorum qui parentum locum tenent necnon
parochi officium est curandi ut pueri usum rationis assecuti debite
praeparentur et quam primum, praemissa sacramentali
confessione, hoc divino cibo reficiantur; parochi etiam est advigilare
ne ad sacram Synaxim accedant pueri, qui rationis usum
non sint adepti aut quos non sufficienter dispositos iudicaverit.
Can. 915. Ad sacram communionem ne admittantur
excommunicati et interdicti post irrogationem vel declarationem poenae
aliique in manifesto gravi peccato obstinate
perseverantes.
Can. 916. Qui conscius est peccati gravis,
sine praemissa sacramentali confessione Missam ne celebret
neve Corpori Domini communicet, nisi adsit gravis ratio et deficiat
opportunitas confitendi; quo in casu meminerit se
obligatione teneri ad eliciendum actum perfectae contritionis, qui
includit propositum quam primum confitendi.
Can. 917.
Qui sanctissimam Eucharistiam iam recepit, potest eam iterum eadem die
suscipere solummodo intra eucharisticam celebrationem
cui participat, salvo praescripto Can. 921, § 2.
Can. 918.
Maxime commendatur ut fideles in ipsa eucharistica
celebratione sacram communionem recipiant; ipsis tamen iusta de causa
petentibus extra Missam ministretur, servatis
liturgicis ritibus.
Can. 919. § 1. Sanctissimam Eucharistiam
recepturus per spatium saltem unius horae ante sacram
communionem abstineat a quocumque cibo et potu, excepta tantummodo aqua
atque medicina.
§ 2. Sacerdos, qui eadem die bis
aut ter sanctissimam Eucharistiam celebrat, aliquid sumere potest ante
secundam aut tertiam celebrationem, etiamsi non
intercesserit spatium unius horae.
§ 3. Aetate provecti et
infirmitate quadam laborantes necnon eorum curae addicti,
sanctissimam Eucharistiam accipere possunt, etiamsi intra horam
antecedentem aliquid sumpserint.
Can. 920. § 1. Omnis
fidelis, postquam ad sanctissimam Eucharistiam initiatus sit,
obligatione tenetur semel saltem in anno, sacram communionem
recipiendi.
§ 2. Hoc praeceptum impleri debet tempore paschali,
nisi iusta de causa alio tempore intra annum adimpleatur.
Can. 921. § 1. Christifideles qui versantur in periculo
mortis, quavis ex causa procedenti, sacra communione per modum
Viatici reficiantur.
§ 2. Etiamsi eadem die sacra communione
refecti fuerint, valde tamen suadetur ut qui in vitae
discrimen adducti sint, denuo communicent.
§ 3. Perdurante
mortis periculo, commendatur ut sacra communio pluries,
distinctis diebus, administretur.
Can. 922. Sanctum Viaticum
infirmis ne nimium differatur; qui animarum curam gerunt
sedulo advigilent, ut eodem infirmi plene sui compotes reficiantur.
Can. 923. Christifideles Sacrificium eucharisticum
participare et sacram communionem suscipere possunt quolibet ritu
catholico, firmo praescripto Can. 844.
Can. 924. § 1.
Sacrosanctum eucharisticum Sacrificium offerri debet ex pane et vino,
cui modica aqua miscenda est.
§ 2. Panis debet esse
mere triticeus et recenter confectus, ita ut nullum sit periculum
corruptionis.
§ 3. Vinum debet esse naturale de genimine
vitis et non corruptum.
Can. 925. Sacra communio conferatur
sub sola specie panis aut, ad normam legum liturgicarum, sub
utraque specie; in casu autem necessitatis, etiam sub sola specie vini.
Can. 926. In eucharistica celebratione secundum
antiquam Ecclesiae latinae traditionem sacerdos adhibeat panem azymum
ubicumque litat.
Can. 927. Nefas est, urgente
etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera, aut etiam
utramque extra eucharisticam celebrationem, consecrare.
Can. 928. Eucharistica celebratio peragatur lingua latina aut
alia lingua, dummodo textus liturgici legitime approbati
fuerint.
Can. 929. Saeerdotes et diaconi in Eucharistia
celebranda et ministranda sacra ornamenta rubricis praescripta
deferant.
Can. 930. § 1. Sacerdos infirmus aut aetate
provectus, si stare nequeat, Sacrificium eucharisticum celebrare
potest sedens, servatis quidem legibus liturgicis, non tamen eoram
populo, nisi de licentia loci Ordinarii.
§ 2. Sacerdos
caecus aliave infirmitate laborans licite eucharisticum Sacrificium
celebrat, adhibendo textum quemlibet Missae ex probatis,
adstante, si casus ferat, alio sacerdote vel diacono, aut etiam laico
rite instructo, qui eundem adiuvet.
Can. 931.
Eucharistiae celebratio et distributio fieri potest qualibet die et
hora, iis exceptis, quae secundum liturgicas normas
excluduntur.
Can. 932. § 1. Celebratio eucharistica peragatur
in loco sacro, nisi in casu particulari necessitas aliud
postulet; quo in casu, in loco honesto celebratio fieri debet.
§
2. Sacrificium eucharisticum peragendum est super altare
dedicatum vel benedictum; extra locum sacrum adhiberi potest mensa
conveniens, retentis semper tobalea et corporali.
Can.
933. Iusta de causa et de licentia expressa Ordinarii loci licet
sacerdoti Eucharistiam celebrare in templo alicuius
Ecclesiae aut communitatis ecclesialis plenam communionem cum Ecclesia
catholica non habentium, remoto scandalo.
Can. 934.
§ 1. Sanctissima Eucharistia:
1° asservari debet in ecclesia
cathedrali aut eidem aequiparata, in qualibet ecclesia
paroeciali necnon in ecclesia vel oratorio domui instituti religiosi
aut societatis vitae apostolicae adnexo;
2° asservari
potest in sacello Episcopi et, de licentia Ordinarii loci, in aliis
ecclesiis, oratoriis et sacellis.
§ 2. In locis sacris
ubi sanctissima Eucharistia asservatur, adesse semper debet qui eius
curam habeat et, quantum fieri potest, sacerdos saltem
bis in mense Missam ibi celebret.
Can. 935. Nemini licet
sanctissimam Eucharistiam apud se retinere aut secum in itinere
deferre, nisi necessitate pastorali urgente et servatis Episcopi
dioecesani praescriptis.
Can. 936. In domo instituti
religiosi aliave pia domo, sanctissima Eucharistia asservetur
tantummodo in ecclesia aut in oratorio principali domui adnexo;
potest tamen iusta de causa Ordinarius permittere, ut etiam in alio
oratorio eiusdem domus asservetur.
Can. 937. Nisi
gravis obstet ratio, ecclesia in qua sanctissima Eucharistia
asservatur, per aliquot saltem horas cotidie fidelibus pateat,
ut coram sanctissimo Sacramento orationi vacare possint.
Can.
938. § 1. Sanctissima Eucharistia habitualiter in uno
tantum ecclesiae vel oratorii tabernaculo asservetur.
§ 2.
Tabernaculum, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, situm
sit in aliqua ecclesiae vel oratorii parte insigni, conspicua, decore
ornata, ad orationem apta.
§ 3. Tabernaculum, in quo
habitualiter sanctissima Eucharistia asservatur, sit inamovibile,
materia solida non transparenti confectum, et ita clausum
ut quam maxime periculum profanationis vitetur.
§ 4. Gravi de
causa, licet sanctissimam Eucharistiam, nocturno praesertim
tempore, alio in loco tutiore et decoro asservare.
§ 5. Qui
ecclesiae vel oratorii curam habet, prospiciat ut clavis
tabernaculi, in quo sanctissima Eucharistia asservatur, diligentissime
custodiatur.
Can. 939. Hostiae consecratae
quantitate fidelium necessitatibus sufficienti in pyxide seu vasculo
serventur, et frequenter, veteribus rite consumptis,
renoventur.
Can. 940. Coram tabernaculo, in quo sanctissima
Eucharistia asservatur, peculiaris perenniter luceat lampas,
qua indicetur et honoretur Christi praesentia.
Can. 941. § 1.
In ecclesiis aut oratoriis quibus datum est asservare
sanctissimam Eucharistiam, fieri possunt expositiones sive cum pyxide
sive cum ostensorio, servatis normis in libris
liturgicis praescriptis.
§ 2. Celebratione Missae durante, ne
habeatur in eadem ecclesiae vel oratorii aula sanctissimi
Sacramenti expositio.
Can. 942. Commendatur ut in iisdem
ecclesiis et oratoriis quotannis fiat sollemnis sanctissimi
Sacramenti expositio per congruum tempus, etsi non continuum,
protracta, ut communitas localis eucharisticum mysterium
impensius meditetur et adoret; huiusmodi tamen expositio fiat tantum si
congruus praevideatur fidelium concursus et servatis
normis statutis.
Can. 943. Minister expositionis sanctissimi
Sacramenti et benedictionis eucharisticae est sacerdos vel
diaconus; in peculiaribus adiunctis, solius expositionis et
repositionis, sine tamen benedictione, est acolythus, minister
extraordinarius sacrae communionis aliusve ab Ordinario loci deputatus,
servatis Episcopi dioecesani praescriptis.
Can.
944. § 1. Ubi de iudicio Episcopi dioecesani fieri potest, in
publicum erga sanctissimam Eucharistiam venerationis
testimonium, habeatur, praesertim in sollemnitate Corporis et Sanguinis
Christi, processio per vias publicas ducta.
§ 2.
Episcopi dioecesani est de processionibus statuere ordinationes, quibus
earum participationi et dignitati prospiciatur.
Can. 945. § 1. Secundum probatum Ecclesiae morem, sacerdoti
cuilibet Missam celebranti aut concelebranti licet stipem
oblatam recipere, ut iuxta certam intentionem Missam applicet.
§
2. Enixe commendatur sacerdotibus ut, etiam nulla recepta
stipe, Missam ad intentionem christifidelium praecipue egentium
celebrent.
Can. 946. Christifideles stipem offerentes,
ut ad suam intentionem Missa applicetur, ad bonum conferunt Ecclesiae
atque eius curam in ministris operibuscque sustinendis
ea oblatione participant.
Can. 947. A stipe Missarum
quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae omnino
arceatur.
Can. 948. Distinctae applicandae sunt Missae ad
eorum intentiones pro quibus singulis stips, licet exigua,
oblata et acceptata est.
Can. 949. Qui obligatione gravatur
Missam celebrandi et applicandi ad intentionem eorum qui
stipem obtulerunt, eadem obligatione tenetur, etiamsi sine ipsius culpa
stipes perceptae perierint.
Can. 950. Si
pecuniae summa offertur pro Missarum applicatione, non indicato
Missarum celebrandarum numero, hic supputetur attenta stipe
statuta in loco in quo oblator commoratur, nisi aliam fuisse eius
intentionem legitime praesumi debeat.
Can. 951. § 1.
Sacerdos plures eadem die Missas celebrans, singulas applicare potest
ad intentionem pro qua stips oblata est, ea tamen lege
ut, praeterquam in die Nativitatis Domini, stipem pro una tantum Missa
faciat suam, ceteras vero in fines ab Ordinario
praescriptos concredat, admissa quidem aliqua retributione ex titulo
extrinseco.
§ 2. Sacerdos alteram Missam eadem die
concelebrans, nullo titulo pro ea stipem recipere potest.
Can.
952. § 1. Concilii provincialis aut conventus Episcoporum
provinciae est pro universa provincia per decretum definire quaenam pro
celebratione et applicatione Missae sit offerenda
stips, nec licet sacerdoti summam maiorem expetere; ipsi tamen fas est
stipem sponte oblatam definita maiorem pro Missae
applicatione accipere, et etiam minorem.
§ 2. Ubi desit tale
decretum, servetur consuetudo in dioecesi vigens.
§ 3.
Sodales quoque institutorum religiosorum quorumlibet stare debent eidem
decreto aut consuetudini loci, de quibus in §§ 1 et
2.
Can. 953. Nemini licet tot stipes Missarum per se
applicandarum accipere, quibus intra annum satisfacere non potest.
Can. 954. Si certis in ecclesiis aut oratoriis Missae
petuntur celebrandae numero plures quam ut ibidem celebrari
possint, earundem celebratio alibi fieri licet, nisi contrariam
voluntatem oblatores expresse manifestaverint.
Can. 955.
§ 1. Qui celebrationem Missarum applicandarum aliis committere
intendat, earum celebrationem quam primum sacerdotibus sibi
acceptis committat, dummodo ipsi constet eos esse omni exceptione
maiores; integram stipem receptam transmittere debet, nisi
certo constet excessum supra summam in dioecesi debitam datum esse
intuitu personae; obligatione etiam tenetur Missarum
celebrationem curandi, donec tum susceptae obligationis tum receptae
stipis testimonium acceperit.
§ 2. Tempus intra quod
Missae celebrandae sunt initium habet a die quo sacerdos easdem
celebraturus recepit, nisi aliud constet.
§ 3. Qui aliis
Missas celebrandas committunt, sine mora in librum referant tum Missas
quas acceperunt, tum eas, quas aliis tradiderunt,
notatis etiam earundem stipibus.
§ 4. Quilibet sacerdos accurate
notare debet Missas quas celebrandas acceperit, quibusque
satisfecerit.
Can. 956. Omnes et singuli administratores
causarum piarum aut quoquo modo obligati ad Missarum
celebrationem curandam, sive clerici sive laici, onera Missarum quibus
intra annum non fuerit satisfactum suis Ordinariis
tradant, secundum modum ab his definiendum.
Can. 957.
Officium et ius advigilandi ut Missarum onera adimpleantur, in
ecclesiis cleri saecularis pertinet ad loci Ordinarium, in ecclesiis
institutorum religiosorum aut societatum vitae
apostolicae ad eorum Superiores.
Can. 958. § 1. Parochus
necnon rector ecclesiae aliusve pii loci, in quibus stipes
Missarum recipi solent, peculiarem habeant librum, in quo accurate
adnotent Missarum celebrandarum numerum, intentionem,
stipem oblatam, necnon celebrationem peractam.
§ 2. Ordinarius
obligatione tenetur singulis annis huiusmodi libros per se
aut per alios recognoscendi.
Can. 959. In sacramento
paenitentiae fideles peccata legitimo ministro confitentes, de
iisdem contriti atque propositum sese emendandi habentes, per
absolutionem ab eodem ministro impertitam, veniam peccatorum
quae post baptismum commiserint a Deo obtinent, simulque reconciliantur
cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt.
Can.
960. Individualis et integra confessio atque absolutio unicum
constituunt modum ordinarium, quo fidelis peccati gravis sibi
conscius cum Deo et Ecclesia reconciliatur; solummodo impossibilitas
physica vel moralis ab huiusmodi confessione excusat,
quo in casu aliis quoque modis reconciliatio haberi potest.
Can. 961. § 1. Absolutio pluribus insimul paenitentibus sine
praevia individuali confessione, generali modo impertiri non potest,
nisi:
1° immineat periculum mortis et tempus non
suppetat sacerdoti vel sacerdotibus ad audiendas singulorum
paenitentium confessiones;
2° adsit gravis necessitas,
videlicet quando, attento paenitentium numero, confessariorum copia
praesto non est ad rite audiendas singulorum confessiones
intra congruum tempus, ita ut paenitentes, sine propria culpa, gratia
sacramentali aut sacra communione diu carere cogantur;
necessitas vero non censetur sufficiens, cum confessarii praesto esse
non possunt, ratione solius magni concursus
paenitentium, qualis haberi potest in magna aliqua festivitate aut
peregrinatione.
§ 2. Iudicium ferre an dentur
condiciones ad normam § 1, n. 2 requisitae, pertinet ad Episcopum
dioecesanum, qui, attentis criteriis cum ceteris membris
Episcoporum conferentiae concordatis, casus talis necessitatis
determinare potest.
Can. 962. § 1. Ut christifidelis
sacramentali absolutione una simul pluribus data valide fruatur,
requiritur non tantum ut sit apte dispositus, sed ut insimul
sibi proponat singillatim debito tempore confiteri peccata gravia, quae
in praesens ita confiteri nequit.
§ 2.
Christifideles, quantum fieri potest etiam occasione absolutionis
generalis recipiendae, de requisitis ad normam § 1
edoceantur et absolutioni generali, in casu quoque periculi mortis, si
tempus suppetat, praemittatur exhortatio ut actum
contritionis quisque elicere curet.
Can. 963. Firma manente
obligatione de qua in Can. 989, is, cui generali absolutione
gravia peccata remittuntur, ad confessionem individualem quam primum,
occasione data, accedat, antequam aliam recipiat
absolutionem generalem, nisi iusta causa interveniat.
Can. 964.
§ 1. Ad sacramentales confessiones excipiendas locus
proprius est ecclesia aut oratorium.
§ 2. Ad sedem
confessionalem quod attinet, normae ab Episcoporum conferentia
statuantur, cauto tamen ut semper habeantur in loco patenti sedes
confessionales crate fixa inter paenitentem et confessarium
instructae, quibus libere uti possint fideles, qui id
desiderent.
§ 3. Confessiones extra sedem confessionalem ne
excipiantur, nisi iusta de causa.
Can. 965. Minister
sacramenti paenitentiae est solus sacerdos.
Can. 966. § 1. Ad
validam peccatorum absolutionem requiritur ut minister, praeterquam
potestate ordinis, facultate gaudeat eandem in fideles,
quibus absolutionem impertitur, exercendi.
§ 2. Hac facultate
donari potest sacerdos, sive ipso iure sive concessione ab
auctoritate competenti facta ad normam Can. 969.
Can. 967. §
1. Praeter Romanum Pontificem, facultate christifidelium
ubique terrarum confessiones excipiendi ipso iure gaudent Cardinales;
itemque Episcopi, qui eadem et licite ubique utuntur,
nisi Episcopus dioecesanus in casu particulari renuerit.
§ 2.
Qui facultate confessiones habitualiter excipiendi gaudent
sive vi officii sive vi concessionis Ordinarii loci incardinationis aut
loci in quo domicilium habent, eandem facultatem
ubique exercere possunt, nisi loci Ordinarius in casu particulari
renuerit, firmis praescriptis Can. 974, §§ 2 et 3.
§ 3.
Ipso iure eadem facultate ubique potiuntur erga sodales aliosque in
domo instituti aut societatis diu noctuque degentes, qui
vi officii aut concessionis Superioris competentis ad normam cann. 968,
§ 2 et 969, § 2 facultate confessiones excipiendi
sunt instructi; qui quidem eadem et licite utuntur, nisi aliquis
Superior maior quoad proprios subditos in casu particulari
renuerit.
Can. 968. § 1. Vi officii pro sua quisque dicione
facultate ad confessiones excipiendas gaudent loci
Ordinarius, canonicus paenitentiarius, itemque parochus aliique qui
loco parochi sunt.
§ 2. Vi officii facultate gaudent
confessiones excipiendi suorum subditorum aliorumque, in domo diu
noctuque degentium, Superiores instituti religiosi aut
societatis vitae apostolicae, si sint clericales iuris pontificii, ad
normam constitutionum potestate regiminis exsecutiva
fruentes, firmo tamen praescripto Can. 630, § 4
Can. 969. §
1. Solus loci Ordinarius competens est qui facultatem ad
confessiones quorumlibet fidelium excipiendas conferat presbyteris
quibuslibet; presbyteri autem, qui sodales sunt
institutorum religiosorum, eadem ne utantur sine licentia saltem
praesumpta sui Superioris.
§ 2. Superior instituti
religiosi aut societatis vitae apostolicae, de quo in Can. 968, § 2,
competens est qui facultatem ad excipiendas confessiones
suorum subditorum aliorumque in domo diu noctuque degentium presbyteris
quibuslibet conferat.
Can. 970. Facultas ad
confessiones excipiendas ne concedatur nisi presbyteris qui idonei per
examen reperti fuerint, aut de eorum idoneitate
aliunde constet.
Can. 971. Facultatem ad excipiendas
habitualiter confessiones loci Ordinarius presbytero, etsi
domicilium vel quasi-domicilium in sua dicione habenti, ne concedat,
nisi prius, quantum fieri potest, audito eiusdem
presbyteri Ordinario.
Can. 972. Facultas ad confessiones
excipiendas a competenti auctoritate, de qua in Can. 969,
concedi potest ad tempus sive indeterminatum sive determinatum.
Can. 973. Facultas ad confessiones habitualiter
excipiendas scripto concedatur.
Can. 974. § 1. Loci
Ordinarius, itemque Superior competens, facultatem ad confessiones
excipiendas habitualiter concessam ne revocet nisi gravem ob
causam.
§ 2. Revocata facultate ad confessiones excipiendas a
loci Ordinario qui eam concessit, de quo in Can. 967, § 2, presbyter
eandem facultatem ubique amittit; revocata eadem
facultate ab alio loci Ordinario, eandem amittit tantum in territorio
revocantis.
§ 3. Quilibet loci Ordinarius, qui alicui
presbytero revocaverit facultatem ad confessiones excipiendas,
certiorem reddat Ordinarium qui ratione incardinationis est
presbyteri proprius, aut, si agatur de sodali instituti religiosi,
eiusdem competentem Superiorem.
§ 4. Revocata facultate
ad confessiones excipiendas a proprio Superiore maiore, facultatem ad
excipiendas confessiones ubique erga sodales instituti
amittit presbyter; revocata autem eadem facultate ab alio Superiore
competenti, eandem amittit erga solos in eiusdem dicione
subditos.
Can. 975. Praeterquam revocatione, facultas de qua
in Can. 967, § 2 cessat amissione officii vel
excardinatione aut amissione domicilii.
Can. 976. Quilibet
sacerdos, licet ad confessiones excipiendas facultate careat,
quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite
absolvit a quibusvis censuris et peccatis, etiamsi
praesens sit sacerdos approbatus.
Can. 977. Absolutio
complicis in peccato contra sextum Decalogi praeceptum invalida
est, praeterquam in periculo mortis.
Can. 978. § 1. Meminerit
sacerdos in audiendis confessionibus se iudicis pariter et
medici personam sustinere ac divinae iustitiae simul et misericordiae
ministrum a Deo constitutum esse, ut honori divino et
animarum saluti consulat.
§ 2. Confessarius, utpote minister
Ecclesiae, in administrando sacramento, doctrinae Magisterii
et normis a competenti auctoritate latis fideliter adhaereat.
Can. 979. Sacerdos in quaestionibus ponendis cum prudentia
et discretione procedat, attenta quidem condicione et aetate
paenitentis, abstineatque a nomine complicis inquirendo.
Can.
980. Si confessario dubium non est de paenitentis dispositione et hic
absolutionem petat, absolutio ne denegetur nec
differatur.
Can. 981. Pro qualitate et numero peccatorum,
habita tamen ratione paenitentis condicionis, salutares et
convenientes satisfactiones confessarius iniungat; quas paenitens per
se ipse implendi obligatione tenetur.
Can. 982.
Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem
ecclesiasticam denuntiasse de crimine sollicitationis ad
peccatum contra sextum Decalogi praeceptum, ne absolvatur nisi prius
falsam denuntiationem formaliter retractaverit et
paratus sit ad damna, si quae habeantur, reparanda.
Can. 983.
§ 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare nefas
est confessario verbis vel alio quovis modo et quavis de causa
aliquatenus prodere paenitentem.
§ 2. Obligatione secretum
servandi tenentur quoque interpres, si detur, necnon omnes alii ad quos
ex confessione notitia peccatorum quoquo modo
pervenerit.
Can. 984. § 1. Omnino confessario prohibetur
scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis
gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.
§ 2. Qui
in auctoritate est constitutus, notitia quam de peccatis in
confessione quovis tempore excepta habuerit, ad exteriorem
gubernationem nullo modo uti potest.
Can. 985. Magister
novitiorum eiusque socius, rector seminarii aliusve instituti
educationis sacramentales confessiones suorum alumnorum in
eadem domo commorantium ne audiant, nisi alumni in casibus
particularibus sponte id petant.
Can. 986. § 1. Omnis, cui
animarum cura vi muneris est demandata, obligatione tenetur providendi
ut audiantur confessiones fidelium sibi commissorum,
qui rationabiliter audiri petant, utque iisdem opportunitas praebeatur
ad confessionem individualem, diebus ac horis in eorum
commodum statutis, accedendi.
§ 2. Urgente necessitate, quilibet
confessarius obligatione tenetur confessiones
christifidelium excipiendi, et in periculo mortis quilibet sacerdos.
Can. 987. Christifidelis, ut sacramenti
paenitentiae remedium percipiat salutiferum, ita dispositus sit oportet
ut, peccata quae commiserit repudians et propositum
sese emendandi habens, ad Deum convertatur.
Can. 988. § 1.
Christifidelis obligatione tenetur in specie et numero
confitendi omnia peccata gravia post baptismum perpetrata et nondum per
claves Ecclesiae directe remissa neque in confessione
individuali accusata, quorum post diligentem sui discussionem
conscientiam habeat.
§ 2. Commendatur christifidelibus ut
etiam peccata venialia confiteantur.
Can. 989. Omnis fidelis,
postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione
tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi.
Can. 990. Nemo prohibetur quominus per
interpretem confiteatur, vitatis quidem abusibus et scandalis atque
firmo praescripto Can. 983, § 2.
Can. 991. Cuivis
christifideli integrum est confessario legitime approbato etiam alius
ritus, cui maluerit, peccata confiteri.
Can. 992.
Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad
culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis,
apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope
Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum
satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et
applicat.
Can. 993. Indulgentia est partialis aut
plenaria, prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte
aut ex toto.
Can. 994. Quivis fidelis potest
indulgentias sive partiales sive plenarias, aut sibi ipsi lucrari, aut
defunctis applicare ad modum suffragii.
Can. 995.
§ 1. Praeter supremam Ecclesiae auctoritatem ii tantum possunt
indulgentias elargiri, quibus haec potestas iure agnoscitur
aut a Romano Pontifice conceditur.
§ 2. Nulla auctoritas infra
Romanum Pontificem potest potestatem concedendi indulgentias
aliis committere, nisi id ei a Sede Apostolica expresse fuerit
indultum.
Can. 996. § 1. Ut quis capax sit lucrandi
indulgentias debet esse baptizatus, non excommunicatus, in statu
gratiae saltem in fine operum praescriptorum.
§ 2. Ut vero
subiectum capax eas lucretur, habere debet intentionem saltem generalem
eas acquirendi et opera iniuncta implere statuto
tempore ac debito modo, secundum concessionis tenorem.
Can.
997. Ad indulgentiarum concessionem et usum quod attinet,
servanda sunt insuper cetera praescripta quae in peculiaribus Ecclesiae
legibus continentur.
Can. 998. Unctio
infirmorum, qua Ecclesia fideles periculose aegrotantes Domino patienti
et glorificato, ut eos allevet et salvet, commendat,
confertur eos liniendo olio atque verba proferendo in liturgicis libris
praescripta.
Can. 999. Praeter Episcopum, oleum
in unctione infirmorum adhibendum benedicere possunt:
1° qui
iure Episcopo dioecesano aequiparantur;
2° in casu
necessitatis, quilibet presbyter in ipsa tamen celebratione sacramenti.
Can. 1000. § 1. Unctiones verbis, ordine et modo
praescriptis in liturgicis libris, accurate peragantur; in casu tamen
necessitatis, sufficit unctio unica in fronte vel etiam
in alia corporis parte, integra formula prolata.
§ 2. Unctiones
peragat minister propria manu, nisi gravis ratio usum
instrumenti suadeat.
Can. 1001. Curent animarum pastores et
infirmorum propinqui, ut tempore opportuno infirmi hoc
sacramento subleventur.
Can. 1002. Celebratio communis
unctionis infirmorum, pro pluribus infirmis simul, qui apte sint
praeparati et rite dispositi, iuxta Episcopi dioecesani praescripta
peragi potest.
Can. 1003. § 1. Unctionem infirmorum
valide administrat omnis et solus sacerdos.
§ 2. Officium et ius
unctionis infirmorum ministrandi habent omnes sacerdotes,
quibus demandata est cura animarum, erga fideles suo pastorali officio
commissos; ex rationabili causa, quilibet alius
sacerdos hoc sacramentum ministrare potest de consensu saltem
praesumpto sacerdotis de quo supra.
§ 3. Cuilibet sacerdoti
licet oleum benedictum secumferre ut, in casu necessitatis, sacramentum
unctionis infirmorum ministrare valeat.
Can. 1004.
§ 1. Unctio infirmorum ministrari potest fideli qui, adepto rationis
usu, ob infirmitatem vel senium in periculo incipit
versari.
§ 2. Hoc sacramentum iterari potest, si infirmus,
postquam convaluerit, denuo in gravem infirmitatem inciderit aut
si, eadem infirmitate perdurante, discrimen factum gravius sit.
Can. 1005. In dubio utrum infirmus rationis usum
attigerit, an periculose aegrotet vel mortuus sit, hoc sacramentum
ministretur.
Can. 1006. Infirmis qui, cum suae mentis
compotes essent, hoc sacramentum implicite saltem petierint,
conferatur.
Can. 1007. Unctio infirmorum ne conferatur
illis, qui in manifesto gravi peccato obstinate perseverent.
Can. 1008. Sacramento ordinis ex divina institutione inter
christifideles quidam, charactere indelebili quo signantur,
constituuntur sacri ministri, qui nempe consecrantur et
deputantur ut, pro suo quisque gradu, in persona Christi Capitis munera
docendi, sanctificandi et regendi adimplentes, Dei
populum pascant.
Can. 1009. § 1. Ordines sunt episcopatus,
presbyteratus et diaconatus.
§ 2. Conferuntur manuum
impositione et precatione consecratoria, quam pro singulis gradibus
libri liturgici praescribunt.
Can. 1010. Ordinatio
intra Missarum sollemnia celebretur, die dominico vel festo de
praecepto, sed ob rationes pastorales aliis etiam diebus,
ferialibus non exceptis, fieri potest.
Can. 1011. § 1.
Ordinatio generaliter in cathedrali ecclesia celebretur; ob
rationes tamen pastorales in alia ecclesia aut oratorio celebrari
potest.
§ 2. Ad ordinationem invitandi sunt clerici
aliique christifideles, ut quam maxima frequentia celebrationi
intersint.
Can. 1012. Sacrae ordinationis minister est
Episcopus consecratus.
Can. 1013. Nulli Episcopo licet
quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de
pontificio mandato.
Can. 1014. Nisi Sedis Apostolicae
dispensatio intercesserit, Episcopus consecrator principalis in
consecratione episcopali duos saltem Episcopos consecrantes sibi
adiungat; valde convenit autem, ut una cum iisdem omnes
Episcopi praesentes electum consecrent.
Can. 1015. § 1.
Unusquisque ad presbyteratum et ad diaconatum a proprio Episcopo
ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis.
§ 2.
Episcopus proprius, iusta de causa non impeditus, per se
ipse suos subditos ordinet; sed subditum orientalis ritus, sine
apostolico indulto, licite ordinare non potest.
§ 3. Qui
potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque
eosdem ordines per se ipse conferre, si charactere
episcopali polleat.
Can. 1016. Episcopus proprius, quod
attinet ad ordinationem diaconalem eorum qui clero saeculari se
adscribi intendant, est Episcopus dioecesis, in qua promovendus habet
domicilium, aut dioecesis cui promovendus sese devovere
statuit; quod attinet ad ordinationem presbyteralem clericorum
saecularium, est Episcopus dioecesis, cui promovendus per
diaconatum est incardinatus.
Can. 1017. Episcopus extra
propriam dicionem nonnisi cum licentia Episcopi dioecesani
ordines conferre potest.
Can. 1018. § 1. Litteras dimissorias
pro saecularibus dare possunt:
1° Episcopus proprius, de
quo in Can. 1016;
2° Administrator apostolicus atque, de
consensu collegii consultorum, Administrator dioecesanus; de
consensu consilii, de quo in Can. 495, § 2, Pro-Vicarius et
Pro-Praefectus apostolicus.
§ 2. Administrator dioecesanus,
Pro-vicarius et Pro-praefectus apostolicus litteras dimissorias ne iis
concedant, quibus ab Episcopo dioecesano aut a Vicario
vel Praefecto apostolico accessus ad ordines denegatus fuerit.
Can. 1019. § 1. Superiori maiori instituti religiosi
clericalis iuris pontificii aut societatis clericalis vitae apostolicae
iuris pontificii competit ut suis subditis, iuxta
constitutiones perpetuo vel definitive instituto aut societati
adscriptis, concedat litteras dimissorias ad diaconatum et ad
presbyteratum.
§ 2. Ordinatio ceterorum omnium alumnorum
cuiusvis instituti aut societatis regitur iure clericorum
saecularium, revocato quolibet indulto Superioribus concesso.
Can. 1020. Litterae dimissoriae ne concedantur, nisi
habitis antea omnibus testimoniis et documentis, quae iure exiguntur ad
normam cann. 1050 et 1051.
Can. 1021. Litterae
dimissoriae mitti possunt ad quemlibet Episcopum communionem cum Sede
Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum
indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi.
Can. 1022.
Episcopus ordinans, acceptis legitimis litteris
dimissoriis, ad ordinationem ne procedat, nisi de germana litterarum
fide plane constet.
Can. 1023. Litterae dimissoriae
possunt ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus
circumscribi aut revocari, sed semel concessae non extinguuntur
resoluto iure concedentis.
Can. 1024. Sacram ordinationem
valide recipit solus vir baptizatus.
Can. 1025. § 1. Ad
licite ordines presbyteratus vel diaconatus conferendos requiritur ut
candidatus, probatione ad normam iuris peracta, debitis
qualitatibus, iudicio proprii Episcopi aut Superioris maioris
competentis, praeditus sit, nulla detineatur irregularitate
nulloque impedimento, atque praerequisita, ad normam cann. 1033-1039
adimpleverit; praeterea documenta habeantur, de quibus
in Can. 1050, atque scrutinium peractum sit, de quo in Can.
1051.
§ 2. Insuper requiritur ut, iudicio eiusdem legitimi
Superioris, ad Ecclesiae ministerium utilis habeatur.
§ 3.
Episcopo ordinanti proprium subditum, qui servitio alius
dioecesis destinetur, constare debet ordinandum huic dioecesi addictum
iri.
Can. 1026. Ut quis ordinetur debita
libertate gaudeat oportet; nefas est quemquam, quovis modo, ob
quamlibet causam ad ordines recipiendos cogere, vel canonice
idoneum ab iisdem recipiendis averte.
Can. 1027. Aspirantes
ad diaconatum et presbyteratum accurata praeparatione
efformentur, ad normam iuris.
Can. 1028. Curet Episcopus
dioecesanus aut Superior competens ut candidati, antequam ad
ordinem aliquem promoveantur, rite edoceantur de iis, quae ad ordinem
eiusque obligationes pertinent.
Can. 1029. Ad
ordines ii soli promoveantur qui, prudenti iudicio Episcopi proprii aut
Superioris maioris competentis, omnibus perpensis,
integram habent fidem, recta moventur intentione, debita pollent
scientia, bona gaudent existimatione, integris moribus
probatisque virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et psychicis
ordini recipiendo congruentibus sunt praediti.
Can.
1030. Nonnisi ex causa canonica, licet occulta, proprius Episcopus
vel Superior maior competens diaconis ad presbyteratum
destinatis, sibi subditis, ascensum ad presbyteratum interdicere
potest, salvo recursu ad normam iuris.
Can. 1031. § 1.
Presbyteratus ne conferatur nisi iis qui aetatis annum vigesimum
quintum expleverint et sufficienti gaudeant maturitate,
servato insuper intervallo sex saltem mensium inter diaconatum et
presbyteratum; qui ad presbyteratum destinantur, ad
diaconatus ordinem tantummodo post expletum aetatis annum vigesimum
tertium admittantur.
§ 2. Candidatus ad diaconatum
permanentem qui non sit uxoratus ad eundem diaconatum ne admittatur,
nisi post expletum vigesimum quintum saltem aetatis
annum; qui matrimonio coniunctus est, nonnisi post expletum trigesimum
quintum saltem aetatis annum, atque de uxoris
consensu.
§ 3. Integrum est Episcoporum conferentiis normam
statuere, qua provectior ad presbyteratum et ad diaconatum
permanentem requiratur aetas.
§ 4. Dispensatio ultra annum super
aetate requisita ad normam §§ 1 et 2 Apostolicae Sedi
reservatur.
Can. 1032. § 1. Aspirantes ad presbyteratum
promoveri possunt ad diaconatum solummodo post expletum quintum
curriculi studiorum philosophico-theologicorum annum.
§ 2. Post
expletum studiorum curriculum, diaconus per tempus
congruum, ab Episcopo vel a Superiore maiore competenti definiendum, in
cura pastorali partem habeat, diaconalem exercens
ordinem, antequam ad presbyteratum promoveatur.
§ 3. Aspirans ad
diaconatum permanentem, ad hunc ordinem ne promoveatur
nisi post expletum formationis tempus.
Can. 1033. Licite ad
ordines promovetur tantum qui recepit sacrae confirmationis
sacramentum.
Can. 1034. § 1. Ad diaconatum vel presbyteratum
aspirans ne ordinetur, nisi prius per liturgicum
admissionis ritum ab auctoritate, de qua in cann. 1016 et 1019,
adscriptionem inter candidatos obtinuerit post praeviam suam
petitionem propria manu exaratam et subscriptam, atque ab eadem
auctoritate in scriptis acceptatam.
§ 2. Ad eandem
admissionem obtinendam non tenetur, qui per vota in clericale
institutum cooptatus est.
Can. 1035. § 1. Antequam quis ad
diaconatum sive permanentem sive transeuntem promoveatur, requiritur ut
ministeria lectoris et acolythi receperit et per
congruum tempus exercuerit.
§ 2. Inter acolythatus et diaconatus
collationem intervallum intercedat sex saltem mensium.
Can. 1036. Candidatus, ut ad ordinem diaconatus aut
presbyteratus promoveri possit, Episcopo proprio aut Superiori
maiori competenti declarationem tradat propria manu exaratam et
subscriptam, qua testificetur se sponte ac libere sacrum
ordinem suscepturum atque se ministerio ecclesiastico perpetuo
mancipaturum esse, insimul petens ut ad ordinem recipiendum
admittatur.
Can. 1037. Promovendus ad diaconatum permanentem
qui non sit uxoratus, itemque promovendus ad presbyteratum,
ad ordinem diaconatus ne admittantur, nisi ritu praescripto publice
coram Deo et Ecclesia obligationem caelibatus
assumpserint, aut vota perpetua in instituto religioso emiserint.
Can. 1038. Diaconus, qui ad presbyteratum promoveri
renuat, ab ordinis recepti exercitio prohiberi non potest, nisi
impedimento detineatur canonico aliave gravi causa, de
iudicio Episcopi dioecesani aut Superioris maioris competentis
aestimanda.
Can. 1039. Omnes, qui ad aliquem ordinem
promovendi sunt, exercitiis spiritualibus vacent per quinque saltem
dies, loco et modo ab Ordinario determinatis; Episcopus,
antequam ad ordinationem procedat, certior factus sit oportet
candidatos rite iisdem exercitiis vacasse.
Can. 1040. A
recipiendis ordinibus arcentur qui quovis impedimento afficiuntur sive
perpetuo, quod venit nomine irregularitatis, sive
simplici; nullum autem impedimentum contrahitur, quod in canonibus qui
sequuntur non contineatur.
Can. 1041. Ad
recipiendos ordines sunt irregulares:
1° qui aliqua forma
laborat amentiae aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis
peritis, inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;
2°
qui delictum apostasiae, haeresis aut schismatis
commiserit;
3° qui matrimonium etiam civile tantum attentaverit,
vel ipsemet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut voto
publico perpetuo castitatis a matrimonio ineundo impeditus, vel cum
muliere matrimonio valido coniuncta aut eodem voto
adstricta;
4° qui voluntarium homicidium perpetraverit aut
abortum procuraverit, effectu secuto, omnesque positive
cooperantes;
5° qui seipsum vel alium graviter et dolose
mutilaverit vel sibi vitam adimere tentaverit;
6° qui actum
ordinis posuerit constitutis in ordine episcopatus vel presbyteratus
reservatum, vel eodem carens, vel ab eius exercitio
poena aliqua canonica declarata vel irrogata prohibitus.
Can.
1042. Sunt a recipiendis ordinibus simpliciter
impediti:
1° vir uxorem habens, nisi ad diaconatum permanentem
legitime destinetur;
2° qui officium vel administrationem
gerit clericis ad normam cann. 285 et 286 vetitam cuius rationem
reddere debet, donec, depositis officio et administratione
atque rationibus redditis, liber factus sit;
3° neophytus, nisi,
iudicio Ordinarii, sufficienter probatus fuerit.
Can.
1043. Christifideles obligatione tenentur impedimenta ad sacros
ordines, si qua norint, Ordinario vel parocho ante
ordinationem revelandi.
Can. 1044. § 1. Ad exercendos ordines
receptos sunt irregulares:
1° qui irregularitate ad
ordines recipiendos dum afficiebatur, illegitime ordines
recepit;
2° qui delictum commisit, de quo in Can. 1041, n. 2, si
delictum est publicum;
3° qui delictum commisit, de quibus in
Can. 1041, nn. 3, 4, 5, 6.
§ 2. Ab ordinibus exercendis
impediuntur:
1° qui impedimento ad ordines recipiendos detentus,
illegitime ordines recepit;
2° qui amentia aliave
infirmitate psychica de qua in Can. 1041, n. 1 afficitur, donec
Ordinarius, consulto perito, eiusdem ordinis exercitium
permiserit.
Can. 1045. Ignorantia irregularitatum atque
impedimentorum ab eisdem non eximit.
Can. 1046.
Irregularitates et impedimenta multiplicantur ex diversis eorundem
causis, non autem ex repetita eadem causa, nisi agatur de
irregularitate ex homicidio voluntario aut ex procurato abortu, effectu
secuto.
Can. 1047. § 1. Uni Apostolicae Sedi
reservatur dispensatio ab omnibus irregularitatibus, si factum quo
innituntur ad forum iudiciale deductum fuerit.
§ 2.
Eidem etiam reservatur dispensatio ab irregularitatibus et impedimentis
ad ordines recipiendos, quae sequuntur:
1° ab
irregularitatibus ex delictis publicis, de quibus in Can. 1041, nn. 2
et 3;
2° ab irregularitate ex delicto sive publico
sive occulto, de quo in Can. 1041, n. 4;
3° ab impedimento, de
quo in Can. 1042, n. 1.
§ 3. Apostolicae Sedi etiam
reservatur dispensatio ab irregularitatibus ad exercitium ordinis
suscepti, de quibus in Can. 1041, n. 3, in casibus publicis
tantum, atque in eodem canone, n. 4, etiam in casibus
occultis.
§ 4. Ab irregularitatibus et impedimentis Sanctae Sedi
non
reservatis dispensare valet Ordinarius.
Can. 1048. In casibus
occultis urgentioribus, si adiri nequeat Ordinarius aut
cum de irregularitatibus agatur de quibus in Can. 1041, nn. 3 et 4,
Paenitentiaria, et si periculum immineat gravis damni aut
infamiae, potest qui irregularitate ab ordine exercendo impeditur
eundem exercere, firmo tamen manente onere quam primum
recurrendi ad Ordinarium aut Paenitentiariam, reticito nomine et per
confessarium.
Can. 1049. § 1. In precibus ad
obtinendam irregularitatum et impedimentorum dispensationem, omnes
irregularitates et impedimenta indicanda sunt; attamen,
dispensatio generalis valet etiam pro reticitis bona fide, exceptis
irregularitatibus de quibus in Can. 1041, n. 4, aliisve
ad forum iudiciale deductis, non autem pro reticitis mala
fide.
§ 2. Si agatur de irregularitatc ex voluntario homicidio
aut ex procurato abortu, etiam numerus delictorum ad validitatem
dispensationis exprimendus est.
§ 3. Dispensatio generalis
ab irregularitatibus et impedimentis ad ordines recipiendos valet pro
omnibus ordinibus.
Can. 1050. Ut quis ad sacros
ordines promoveri possit, sequentia requiruntur documenta:
1°
testimonium de studiis rite peractis ad normam Can.
1032;
2° si agatur de ordinandis ad presbyteratum, testimonium
recepti diaconatus;
3° si agatur de promovendis ad
diaconatum, testimonium recepti baptismi et confirmationis, atque
receptorum ministeriorum de quibus in Can. 1035; item
testimonium factae declarationis de qua in Can. 1036, necnon, si
ordinandus qui promovendus est ad diaconatum permanentem sit
uxoratus, testimonia celebrati matrimonii et consensus uxoris.
Can. 1051. Ad scrutinium de qualitatibus in ordinando
requisitis quod attinet, serventur praescripta quae
sequuntur:
1° habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus
formationis de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet
de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis
moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite peracta
inquisitione, de eius statu valetudinis physicae et
psychicae;
2° Episcopus dioecesanus aut Superior maior, ut
scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae sibi,
pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae
testimoniales, publicationes vel aliae informationes.
Can. 1052. § 1. Ut Episcopus ordinationem iure proprio
conferens ad eam procedere possit, ipsi constare debet documenta,
de quibus in Can. 1050, praesto esse atque, scrutinio ad normam iuris
peracto, idoneitatem candidati positivis argumentis
esse probatam.
§ 2. Ut Episcopus ad ordinationem procedat alieni
subditi, sufficit ut litterae dimissoriae referant eadem
documenta praesto esse, scrutinium ad normam iuris esse peractum atque
de idoneitate candidati constare; quod si promovendus
sit sodalis instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae,
eaedem litterae insuper testari debent ipsum in institutum
vel societatem definitive cooptatum fuisse et esse subditum Superioris
qui dat litteras.
§ 3. Si, his omnibus non
obstantibus, ob certas rationes Episcopus dubitat num candidatus sit
idoneus ad ordines recipiendos, eundem ne promoveat.
Can. 1053. § 1. Expleta ordinatione, nomina singulorum
ordinatorum ac ministri ordinantis, locus et dies ordinationis
notentur in peculiari libro apud curiam loci ordinationis diligenter
custodiendo, et omnia singularum ordinationum documenta
accurate serventur.
§ 2. Singulis ordinatis det Episcopus
ordinans authenticum ordinationis receptae testimonium; qui, si
ab Episcopo extraneo cum litteris dimissoriis promoti fuerint, illud
proprio Ordinario exhibeant pro ordinationis adnotatione
in speciali libro in archivo servando.
Can. 1054. Loci
Ordinarius, si agatur de saecularibus, aut Superior maior
competens, si agatur de ipsius subditis, notitiam uniuscuiusque
celebratae ordinationis transmittat ad parochum loci
baptismi, qui id adnotet in suo baptizatorum libro, ad normam Can. 535,
§ 2.
Can. 1055. § 1. Matrimoniale foedus, quo
vir et mulier inter se totius vitae consortium constituunt, indole sua
naturali ad bonum coniugum atque ad prolis
generationem et educationem ordinatum, a Christo Domino ad sacramenti
dignitatem inter baptizatos evectum est.
§ 2. Quare
inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus consistere,
quin sit eo ipso sacramentum.
Can. 1056.
Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas,
quae in matrimonio christiano ratione sacramenti
peculiarem obtinent firmitatem.
Can. 1057. § 1. Matrimonium
facit partium consensus inter personas iure habiles legitime
manifestatus, qui nulla humana potestate suppleri valet.
§ 2.
Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et
mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad
constituendum matrimonium.
Can. 1058. Omnes possunt
matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur.
Can. 1059.
Matrimonium catholicorum, etsi una tantum pars sit
catholica, regitur iure non solum divino, sed etiam canonico, salva
competentia civilis potestatis circa mere civiles eiusdem
matrimonii effectus.
Can. 1060. Matrimonium gaudet favore
iuris; quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec
contrarium probetur.
Can. 1061. § 1. Matrimonium inter
baptizatos validum dicitur ratum tantum, si non est consummatum;
ratum et consummatum, si coniuges inter se humano modo posuerunt
coniugalem actum per se aptum ad prolis generationem, ad
quem natura sua ordinatur matrimonium, et quo coniuges fiunt una
caro.
§ 2. Celebrato matrimonio, si coniuges
cohabitaverint, praesumitur consummatio, donec contrarium
probetur.
§ 3. Matrimonium invalidum dicitur putativum, si bona
fide ab una saltem parte celebratum fuerit, donec utraque pars de
eiusdem nullitate certa evadat.
Can. 1062. § 1.
Matrimonii promissio sive unilateralis sive bilateralis, quam sponsalia
vocant, regitur iure particulari, quod ab Episcoporum
conferentia, habita ratione consuetudinum et legum civilium, si quae
sint, statutum fuit.
§ 2. Ex matrimonii promissione
non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad
reparationem damnorum, si qua debeatur.
Can. 1063.
Pastores animarum obligatione tenentur curandi ut propria ecclesiastica
communitas christifidelibus assistentiam praebeat,
qua status matrimonialis in spiritu christiano servetur et in
perfectione progrediatur. Haec assistentia imprimis praebenda
est:
1° praedicatione, catechesi minoribus, iuvenibus et adultis
aptata, immo usu instrumentorum communicationis socialis,
quibus christifideles de significatione matrimonii christiani deque
munere coniugum ac parentum christianorum
instituantur;
2° praeparatione personali ad matrimonium
ineundum, qua sponsi ad novi sui status sanctitatem et officia
disponantur;
3° fructuosa liturgica matrimonii celebratione, qua
eluceat coniuges mysterium unitatis et fecundi amoris
inter Christum et Ecclesiam significare atque participare;
4°
auxilio coniugatis praestito, ut ipsi, foedus coniugale
fideliter servantes atque tuentes, ad sanctiorem in dies plenioremque
in familia vitam ducendam perveniant.
Can. 1064.
Ordinarii loci est curare ut debite ordinetur eadem assistentia,
auditis etiam, si opportunum videatur, viris et mulieribus
experientia et peritia probatis.
Can. 1065. § 1. Catholici,
qui sacramentum confirmationis nondum receperint, illud,
antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, si id fieri possit sine
gravi incommodo.
§ 2. Ut fructuose sacramentum
matrimonii recipiatur, enixe sponsis commendatur, ut ad sacramenta
paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae accedant.
Can. 1066. Antequam matrimonium celebretur, constare debet
nihil eius validae ac licitae celebrationi obsistere.
Can.
1067. Episcoporum conferentia statuat normas de examine sponsorum,
necnon de publicationibus matrimonialibus aliisve
opportunis mediis ad investigationes peragendas, quae ante matrimonium
necessaria sunt, quibus diligenter observatis,
parochus procedere possit ad matrimonio assistendum.
Can. 1068.
In periculo mortis, si aliae probationes haberi
nequeant, sufficit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio
contrahentium, si casus ferat etiam iurata, se baptizatos esse
et nullo detineri impedimento.
Can. 1069. Omnes fideles
obligatione tenentur impedimenta, si quae norint, parocho aut
loci Ordinario, ante matrimonii celebrationem, revelandi.
Can.
1070. Si alius quam parochus, cuius est assistere
matrimonio, investigationes peregerit, de harum exitu quam primum per
authenticum documentum eundem parochum certiorem
reddat.
Can. 1071. § 1. Excepto casu necessitatis, sine
licentia Ordinarii loci ne quis assistat:
1° matrimonio
vagorum;
2° matrimonio quod ad normam legis civilis agnosci vel
celebrari nequeat;
3° matrimonio eius qui obligationibus
teneatur naturalibus erga aliam partem filiosve ex praecedenti unione
ortis;
4° matrimonio eius qui notorie catholicam
fidem abiecerit;
5° matrimonio eius qui censura innodatus
sit;
6° matrimonio filii familias minoris, insciis aut
rationabiliter invitis parentibus;
7° matrimonio per
procuratorem ineundo, de quo in can, 1105.
§ 2. Ordinarius loci
licentiam assistendi matrimonio eius qui notorie catholicam fidem
abiecerit ne concedat, nisi servatis normis de quibus in
Can. 1125, congrua congruis referendo.
Can. 1072. Curent
animarum pastores a matrimonii celebratione avertere iuvenes
ante aetatem, qua secundum regionis receptos mores matrimonium iniri
solet.
Can. 1073. Impedimentum dirimens personam
inhabilem reddit ad matrimonium valide contrahendum.
Can. 1074.
Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro
externo potest; secus est occultum.
Can. 1075. § 1. Supremae
tantum Ecclesiae auctoritatis est authentice declare
quandonam ius divinum matrimonium prohibeat vel dirimat.
§ 2.
Uni quoque supremae auctoritati ius est alia impedimenta pro
baptizatis constituere.
Can. 1076. Consuetudo novum
impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus contraria
reprobatur.
Can. 1077. § 1. Ordinarius loci propriis subditis
ubique commorantibus et omnibus in proprio territorio actu
degentibus vetare potest matrimonium in casu peculiari, sed ad tempus
tantum, gravi de causa eaque perdurante.
§ 2. Vetito
clausulam dirimentem una suprema Ecclesiae auctoritas addere potest.
Can. 1078. § 1. Ordinarius loci proprios subditos
ubique commorantes et omnes in proprio territorio actu degentes ab
omnibus impedimentis iuris ecclesiastici dispensare
potest, exceptis iis, quorum dispensatio Sedi Apostolicae
reservatur.
§ 2. Impedimenta quorum dispensatio Sedi Apostolicae
reservatur sunt:
1° impedimentum ortum ex sacris ordinibus aut
ex voto publico perpetuo castitatis in instituto religioso
iuris pontificii;
2° impedimentum criminis de quo in Can.
1090.
§ 3. Numquam datur dispensatio ab impedimento
consanguinitatis in linea recta aut in secundo gradu lineae
collateralis.
Can. 1079. § 1. Urgente mortis periculo, loci
Ordinarius potest tum super forma in matrimonii celebratione servanda,
tum super omnibus et singulis impedimentis iuris
ecclesiastici sive publicis sive occultis, dispensare proprios subditos
ubique commorantes et omnes in proprio territorio
actu degentes, excepto impedimento orto ex sacro ordine
presbyteratus.
§ 2. In eisdem rerum adiunctis, de quibus in § 1,
sed solum pro casibus in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit,
eadem dispensandi potestate pollet tum parochus, tum
minister sacer rite delegatus, tum sacerdos vel diaconus qui
matrimonio, ad normam Can. 1116, § 2, assistit.
§ 3. In
periculo mortis confessarius gaudet potestate dispensandi ab
impedimentis occultis pro foro interno sive intra sive extra
actum sacramentalis confessionis.
§ 4. In casu de quo in § 2,
loci Ordinarius censetur adiri non posse, si tantum per
telegraphum vel telephonum id fieri possit.
Can. 1080. § 1.
Quoties impedimentum detegatur cum iam omnia sunt parata ad
nuptias, nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri
possit usquedum a competenti auctoritate dispensatio
obtineatur, potestate gaudent dispensandi ab omnibus impedimentis, iis
exceptis de quibus in Can. 1078, § 2, n. 1, loci
Ordinarius et, dummodo casus sit occultus, omnes de quibus in Can.
1079, §§ 2-3, servatis condicionibus ibidem
praescriptis.
§ 2. Haec potestas valet etiam ad matrimonium
convalidandum, si idem periculum sit in mora nec tempus
suppetat recurrendi ad Sedem Apostolicam vel ad loci Ordinarium, quod
attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet.
Can. 1081. Parochus aut sacerdos vel diaconus, de quibus in
Can. 1079, § 2, de concessa dispensatione pro foro externo
Ordinarium loci statim certiorem faciat; eaque adnotetur in libro
matrimoniorum.
Can. 1082. Nisi aliud ferat
Paenitentiariae rescriptum, dispensatio in foro interno non
sacramentali concessa super impedimento occulto adnotetur in
libro, qui in secreto curiae archivo asservandus est, nec alia
dispensatio pro foro externo est necessaria, si postea
occultum impedimentum publicum evaserit.
Can. 1083. § 1. Vir
ante decimum sertum aetatis annum completum, mulier ante
decimum quartum item completum, matrimonium validum inire non
possunt.
§ 2. Integrum est Episcoporum conferentiae aetatem
superiorem ad licitam matrimonii celebrationem statuere.
Can.
1084. § 1. Impotentia coeundi antecedens et perpetua, sive
ex parte viri sive ex parte mulieris, sive absoluta sive relativa,
matrimonium ex ipsa eius natura dirimit.
§ 2. Si
impedimentum impotentiae dubium sit, sive dubio iuris sive dubio facti,
matrimonium non est impediendum nec, stante dubio,
nullum declarandum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec prohibet nec
dirimit, firmo praescripto Can. 1098.
Can. 1085. § 1.
Invalide matrimonium attentat qui vinculo tenetur prioris matrimonii,
quamquam non consummati.
§ 2. Quamvis prius
matrimonium sit irritum aut solutum qualibet ex causa, non ideo licet
aliud contrahere, antequam de prioris nullitate aut
solutione legitime et certo constiterit.
Can. 1086. § 1.
Matrimonium inter duas personas, quarum altera sit baptizata in
Ecclesia catholica vel in eandem recepta nec actu formali ab ea
defecerit, et altera non baptizata, invalidum est.
§ 2. Ab
hoc impedimento ne dispensetur, nisi impletis condicionibus de quibus
in cann. 1125 et 1126.
§ 3. Si pars tempore contracti
matrimonii tamquam baptizata communiter habebatur aut eius baptismus
erat dubius, praesumenda est, ad normam Can. 1060,
validitas matrimonii, donec certo probetur alteram partem baptizatam
esse, alteram vero non baptizatam.
Can. 1087.
Invalide matrimonium attentant, qui in sacris ordinibus sunt
constituti.
Can. 1088. Invalide matrimonium attentant, qui
voto publico perpetuo castitatis in instituto religioso adstricti sunt.
Can. 1089. Inter virum et mulierem abductam vel
saltem retentam intuitu matrimonii cum ea contrahendi nullum
matrimonium consistere potest, nisi postea mulier a raptore
separata et in loco tuto ac libero constituta, matrimonium sponte
eligat.
Can. 1090. § 1. Qui intuitu matrimonii cum
certa persona ineundi, huius coniugi vel proprio coniugi mortem
intulerit, invalide hoc matrimonium attentat.
§ 2. Invalide
quoque matrimonium inter se attentant qui mutua opera physica vel
morali mortem coniugi intulerunt.
Can. 1091. § 1. In
linea recta consanguinitatis matrimonium irritum est inter omnes
ascendentes et descendentes tum legitimos tum naturales.
§
2. In linea collaterali irritum est usque ad quartum gradum
inclusive.
§ 3. Impedimentum consanguinitatis non
multiplicatur.
§ 4. Numquam matrimonium permittatur, si quod
subest dubium num partes sint consanguineae in aliquo gradu
lineae rectae aut in secundo gradu lineae collateralis,
Can.
1092. Affinitas in linea recta dirimit matrimonium in
quolibet gradu.
Can. 1093. Impedimentum publicae honestatis
oritur ex matrimonio invalido post instauratam vitam
communem aut ex notorio vel publico concubinatu; et nuptias dirimit in
primo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas
mulieris, ac vice versa.
Can. 1094. Matrimonium inter se
valide contrahere nequeunt qui cognatione legali ex adoptione
orta, in linea recta aut in secundo gradu lineae collateralis,
coniuncti sunt.
Caput IV : De consensu matrimoniali
Can.
1095. Sunt incapaces matrimonii contrahendi:
1° qui
sufficienti rationis usu carent;
2° qui laborant gravi defectu
discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia
mutuo tradenda et acceptanda;
3° qui ob causas naturae
psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent.
Can. 1096. § 1. Ut consensus matrimonialis haberi
possit, necesse est ut contrahentes saltem non ignorent matrimonium
esse consortium permanens inter virum et mulierem
ordinatum ad prolem, cooperatione aliqua sexuali, procreandam.
§
2. Haec ignorantia post pubertatem non praesumitur.
Can. 1097. § 1. Error in persona invalidum reddit
matrimonium.
§ 2. Error in qualitate personae, etsi det causam
contractui, matrimonium irritum non reddit, nisi haec qualitas directe
et principaliter intendatur.
Can. 1098. Qui
matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa
aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura
consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide
contrahit.
Can. 1099. Error circa matrimonii unitatem
vel indissolubilitatem aut sacramentalem dignitatem, dummodo non
determinet voluntatem, non vitiat consensum matrimonialem.
Can. 1100. Scientia aut opinio nullitatis matrimonii
consensum matrimonialem non necessario excludit.
Can. 1101. §
1. Internus animi consensus praesumitur conformis verbis vel signis in
celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. At si
alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat
matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum,
vel essentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit.
Can.
1102. § 1. Matrimonium sub condicione de futuro valide
contrahi nequit.
§ 2. Matrimonium sub condicione de praeterito
vel de praesenti initum est validum vel non, prout id quod
condicioni subest, exsistit vel non.
§ 3. Condicio autem, de qua
in § 2, licite apponi nequit, nisi cum licentia Ordinarii
loci scripto data.
Can. 1103. Invalidum est matrimonium
initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco, etiam haud
consulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur
matrimonium.
Can. 1104. § 1. Ad matrimonium valide
contrahendum necesse est ut contrahentes sint praesentes una simul sive
per se ipsi, sive per procuratorem.
§ 2. Sponsi
consensum matrimonialem verbis exprimant; si vero loqui non possunt,
signis aequipollentibus.
Can. 1105. § 1. Ad
matrimonium per procuratorem valide ineundum requiritur:
1° ut
adsit mandatum speciale ad contrahendum cum certa
persona;
2° ut procurator ab ipso mandante designetur, et munere
suo per se ipse fungatur.
§ 2. Mandatum, ut valeat,
subscribendum est a mandante et praeterea a parocho vel Ordinario loci
in quo mandatum datur, aut a sacerdote ab alterutro
delegato, aut a duobus saltem testibus; aut confici debet per
documentum ad normam iuris civilis authenticum.
§ 3. Si
mandans scribere nequeat, id in ipso mandato adnotetur et alius testis
addatur qui scripturam ipse quoque subsignet; secus
mandatum irritum est.
§ 4. Si mandans, antequam procurator eius
nomine contrahat, mandatum revocaverit aut in amentiam
inciderit, invalidum est matrimonium, licet sive procurator sive altera
pars contrahens haec ignoraverit.
Can. 1106.
Matrimonium per interpretem contrahi potest; cui tamen parochus ne
assistat, nisi de interpretis fide sibi constet.
Can.
1107. Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti vel defectus
formae initum fuerit, consensus praestitus praesumitur
perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
Can. 1108.
§ 1. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur
coram loci Ordinario aut parocho aut sacerdote vel diacono ab alterutro
delegato qui assistant, necnon coram duobus testibus,
secundum tamen regulas expressas in canonibus qui sequuntur, et salvis
exceptionibus de quibus in cann. 144, 1112, § 1, 1116
et 1127, §§ 1-2.
§ 2. Assistens matrimonio intellegitur tantum
qui praesens exquirit manifestationem contrahentium
consensus eamque nomine Ecclesiae recipit.
Can. 1109. Loci
Ordinarius et parochus, nisi per sententiam vel per decretum
fuerint excommunicati vel interdicti vel suspensi ab officio aut tales
declarati, vi officii, intra fines sui territorii,
valide matrimoniis assistunt non tantum subditorum, sed etiam non
subditorum, dummodo eorum alteruter sit ritus latini.
Can. 1110. Ordinarius et parochus personalis vi officii
matrimonio solummodo eorum valide assistunt, quorum saltem
alteruter subditus sit intra fines suae dicionis.
Can. 1111.
§ 1. Loci Ordinarius et parochus, quamdiu valide officio
funguntur, possunt facultatem intra fines sui territorii matrimoniis
assistendi, etiam generalem, sacerdotibus et diaconis
delegare.
§ 2. Ut valida sit delegatio facultatis assistendi
matrimoniis, determinatis personis expresse dari debet; si
agitur de delegatione speciali, ad determinatum matrimonium danda est;
si vero agitur de delegatione generali, scripto est
concedenda.
Can. 1112. § 1. Ubi desunt sacerdotes et diaconi,
potest Episcopus dioecesanus, praevio voto favorabili
Episcoporum conferentiae et obtenta licentia Sanctae Sedis, delegare
laicos, qui matrimoniis assistant.
§ 2. Laicus
seligatur idoneus, ad institutionem nupturientibus tradendam capax et
qui liturgiae matrimoniali rite peragendae aptus sit.
Can. 1113. Antequam delegatio concedatur specialis, omnia
provideantur, quae ius statuit ad libertatem status
comprobandam.
Can. 1114. Assistens matrimonio illicite agit,
nisi ipsi constiterit de libero statu contrahentium ad
normam iuris atque, si fieri potest, de licentia parochi, quoties vi
delegationis generalis assistit.
Can. 1115.
Matrimonia celebrentur in paroecia ubi alterutra pars contrahentium
habet domicilium vel quasi-domicilium vel menstruam
commorationem, aut, si de vagis agitur, in paroecia ubi actu
commorantur; cum licentia proprii Ordinarii aut parochi proprii,
alibi celebrari possunt.
Can. 1116. § 1. Si haberi vel adiri
nequeat sine gravi incommodo assistens ad normam iuris
competens, qui intendunt verum matrimonium inire, illud valide ac
licite coram solis testibus contrahere possunt:
1° in
mortis periculo;
2° extra mortis periculum, dummodo prudenter
praevideatur earum rerum condicionem esse per mensem
duraturam.
§ 2. In utroque casu, si praesto sit alius sacerdos
vel diaconus qui adesse possit, vocari et, una cum testibus,
matrimonii celebrationi adesse debet, salva coniugii validitate coram
solis testibus.
Can. 1117. Statuta superius forma
servanda est, si saltem alterutra pars matrimonium contrahentium in
Ecclesia catholica baptizata vel in eandem recepta sit
neque actu formali ab ea defecerit, salvis praescriptis Can. 1127, § 2.
Can. 1118. § 1. Matrimonium inter catholicos vel
inter partem catholicam et partem non catholicam baptizatam celebretur
in ecclesia paroeciali; in alia ecclesia aut oratorio
celebrari poterit de licentia Ordinarii loci vel parochi.
§ 2.
Matrimonium in alio convenienti loco celebrari Ordinarius
loci permittere potest.
§ 3. Matrimonium inter partem catholicam
et partem non baptizatam in ecclesia vel in alio
convenienti loco celebrari poterit.
Can. 1119. Extra casum
necessitatis, in matrimonii celebratione serventur ritus in
libris liturgicis, ab Ecclesia probatis, praescripti aut legitimis
consuetudinibus recepti.
Can. 1120. Episcoporum
conferentia exarare potest ritum proprium matrimonii, a Sancta Sede
recognoscendum, congruentem locorum et populorum usibus
ad spiritum christianum aptatis, firma tamen lege ut assistens
matrimonio praesens requirat manifestationem consensus
contrahentium eamque recipiat.
Can. 1121. § 1. Celebrato
matrimonio, parochus loci celebrationis vel qui eius vices
gerit, etsi neuter eidem astiterit, quam primum adnotet in
matrimoniorum regestis nomina coniugum, assistentis ac testium,
locum et diem celebrationis matrimonii, iuxta modum ab Episcoporum
conferentia aut ab Episcopo dioecesano praescriptum.
§
2. Quoties matrimonium ad normam Can. 1116 contrahitur, sacerdos vel
diaconus, si celebrationi adfuerit, secus testes
tenentur in solidum cum contrahentibus parochum aut Ordinarium loci de
inito coniugio quam primum certiorem reddere.
§ 3.
Ad matrimonium quod attinet cum dispensatione a forma canonica
contractum, loci Ordinarius, qui dispensationem concessit,
curet ut inscribatur dispensatio et celebratio in libro matrimoniorum
tum curiae tum paroeciae propriae partis catholicae,
cuius parochus inquisitiones de statu libero peregit; de celebrato
matrimonio eundem Ordinarium et parochum quam primum
certiorem reddere tenetur coniux catholicus, indicans etiam locum
celebrationis necnon formam publicam servatam.
Can.
1122. § 1. Matrimonium contractum adnotetur etiam in regestis
baptizatorum, in quibus baptismus coniugum inscriptus
est.
§ 2. Si coniux matrimonium contraxerit non in paroecia in
qua baptizatus est, parochus loci celebrationis notitiam
initi coniugii ad parochum loci collati baptismi quam primum
transmittat.
Can. 1123. Quoties matrimonium vel
convalidatur pro foro externo, vel nullum declaratur, vel legitime
praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis
matrimonii certior fieri debet, ut adnotatio in regestis matrimoniorum
et baptizatorum rite fiat.
Can. 1124. Matrimonium
inter duas personas baptizatas, quarum altera sit in Ecclesia catholica
baptizata vel in eandem post baptismum recepta,
quaeque nec ab ea actu formali defecerit, altera vero Ecclesiae vel
communitati ecclesiali plenam communionem cum Ecclesia
catholica non habenti adscripta, sine expressa auctoritatis competentis
licentia prohibitum est.
Can. 1125. Huiusmodi
licentiam concedere potest Ordinarius loci, si iusta et rationabilis
causa habeatur; eam ne concedat, nisi impletis
condicionibus quae sequuntur:
1° pars catholica declaret se
paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque sinceram
promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut universa
proles in Ecclesia catholica baptizetur et
educetur;
2° de his promissionibus a parte catholica faciendis
altera pars tempestive certior fiat, adeo ut constet ipsam
vere consciam esse promissionis et obligationis partis
catholicae;
3° ambae partes edoceantur de finibus et
proprietatibus
essentialibus matrimonii, a neutro contrahente excludendis.
Can. 1126. Episcoporum conferentiae est tum modum statuere,
quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur,
faciendae sint, tum rationem definire, qua de ipsis et in
foro externo constet et pars non catholica certior reddatur.
Can. 1127. § 1. Ad formam quod attinet in matrimonio mixto
adhibendam, serventur praescripta Can. 1108; si tamen pars catholica
matrimonium contrahit cum parte non catholica ritus
orientalis, forma canonica celebrationis servanda est ad liceitatem
tantum; ad validitatem autem requiritur interventus
ministri sacri, servatis aliis de iure servandis.
§ 2. Si graves
difficultates formae canonicae servandae obstent,
Ordinario loci partis catholicae ius est ab eadem in singulis casibus
dispensandi, consulto tamen Ordinario loci in quo
matrimonium celebratur, et salva ad validitatem aliqua publica forma
celebrationis; Episcoporum conferentiae est normas
statuere, quibus praedicta dispensatio concordi ratione
concedatur.
§ 3. Vetatur ne, ante vel post canonicam
celebrationem
ad normam § 1, alia habeatur eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad
matrimonialem consensum praestandum vel renovandum;
item ne fiat celebratio religiosa, in qua assistens catholicus et
minister non catholicus insimul, suum quisque ritum
peragens, partium consensum exquirant.
Can. 1128. Locorum
Ordinarii aliique animarum pastores curent, ne coniugi
catholico et filiis e matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit
ad eorum obligationes adimplendas atque coniuges
adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris fovendam unitatem.
Can. 1129. Praescripta cann. 1127 et 1128 applicanda sunt
quoque matrimoniis, quibus obstat impedimentum disparitatis cultus, de
quo in Can. 1086, § 1.
Can. 1130. Ex gravi et
urgenti causa loci Ordinarius permittere potest, ut matrimonium secreto
celebretur.
Can. 1131. Permissio matrimonium
secreto celebrandi secumfert:
1° ut secreto fiant
investigationes quae ante matrimonium peragendae sunt;
2° ut
secretum
de matrimonio celebrato servetur ab Ordinario loci, assistente,
testibus, coniugibus.
Can. 1132. Obligatio secretum
servandi, de qua in Can. 1131, n. 2, ex parte Ordinarii loci cessat si
grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem
iniuria ex secreti observantia immineat, idque notum fiat partibus ante
matrimonii celebrationem.
Can. 1133. Matrimonium
secreto celebratum in peculiari tantummodo regesto, servando in secreto
curiae archivo, adnotetur.
Can. 1134. Ex valido
matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et
exclusivum; in matrimonio praeterea christiano coniuges
ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et
veluti consecrantur.
Can. 1135. Utrique coniugi
aequum officium et ius est ad ea quae pertinent ad consortium vitae
coniugalis.
Can. 1136. Parentes officium gravissimum
et ius primarium habent prolis educationem tum physicam, socialem et
culturalem, tum moralem et religiosam pro viribus
curandi.
Can. 1137. Legitimi sunt filii concepti aut nati ex
matrimonio valido vel putativo,
Can. 1138. § 1, Pater
is est, quem iustae nuptiae demonstrant, nisi evidentibus argumentis
contrarium probetur.
§ 2. Legitimi praesumuntur filii,
qui nati sunt saltem post dies 180 a die celebrati matrimonii, vel
infra dies 300 a die dissolutae vitae coniugalis.
Can.
1139. Filii illegitimi legitimantur per subsequens matrimonium
parentum sive validum sive putativum, vel per rescriptum
Sanctae Sedis.
Can. 1140. Filii legitimati, ad effectus
canonicos quod attinet, in omnibus aequiparantur legitimis, nisi
aliud expresse iure cautum fuerit.
Can. 1141. Matrimonium
ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa,
praeterquam morte, dissolvi potest.
Can. 1142. Matrimonium
non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam
et partem non baptizatam a Romano Pontifice dissolvi potest iusta de
causa, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera
pars sit invita.
Can. 1143. § 1. Matrimonium initum a duobus
non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem
fidei partis quae baptismum recepit ipso facto quo novum matrimonium ab
eadem parte contrahitur, dummodo pars non baptizata
discedat.
§ 2. Discedere censetur pars non baptizata, si nolit
cum parte baptizata cohabitare vel cohabitare pacifice sine
contumelia Creatoris, nisi haec post baptismum receptum iustam illi
dederit discedendi causam.
Can. 1144. § 1. Ut pars
baptizata novum matrimonium valide contrahat, pars non baptizata semper
interpellari debet an:
1° velit et ipsa baptismum
recipere;
2° saltem velit cum parte baptizata pacifice
cohabitare, sine contumelia Creatoris.
§ 2. Haec interpellatio
post baptismum fieri debet; at loci Ordinarius, gravi de causa,
permittere potest ut interpellatio ante baptismum fiat, immo
et ab interpellatione dispensare, sive ante sive post baptismum,
dummodo constet modo procedendi saltem summario et
extraiudiciali eam fieri non posse aut fore inutilem.
Can.
1145. § 1, Interpellatio fiat regulariter de auctoritate loci
Ordinarii partis conversae; a quo Ordinario concedendae sunt alteri
coniugi, si quidem eas petierit, induciae ad
respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter
praeterlabantur, eius silentium pro responsione negativa
habeatur.
§ 2. Interpellatio etiam privatim facta ab ipsa parte
conversa valet, immo est licita, si forma superius
praescripta servari nequeat.
§ 3. In utroque casu de
interpellatione facta deque eiusdem exitu in foro externo legitime
constare debet.
Can. 1146. Pars baptizata ius habet novas
nuptias contrahendi cum parte catholica:
1° si altera pars
negative interpellationi responderit, aut si interpellatio legitime
omissa fuerit;
2° si pars non baptizata, sive iam
interpellata sive non, prius perseverans in pacifica cohabitatione sine
contumelia Creatoris, postea sine iusta causa
discesserit, firmis praescriptis cann. 1144 et 1145.
Can. 1147.
Ordinarius loci tamen, gravi de causa, concedere potest
ut pars baptizata, utens privilegio paulino, contrahat matrimonium cum
parte non catholica sive baptizata sive non baptizata,
servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
Can.
1148. § 1. Non baptizatus, qui plures uxores non
baptizatas simul habeat, recepto in Ecclesia catholica baptismo, si
durum ei sit cum earum prima permanere, unam ex illis,
ceteris dimissis, retinere potest. Idem valet de muliere non baptizata,
quae plures maritos non baptizatos simul habeat.
§
2. In casibus de quibus in § 1, matrimonium, recepto baptismo, forma
legitima contrahendum est, servatis etiam, si opus sit,
praescriptis de matrimoniis mixtis et aliis de iure servandis.
§
3. Ordinarius loci, prae oculis habita condicione morali,
sociali, oeconomica locorum et personarum, curet ut primae uxoris
ceterarumque dimissarum necessitatibus satis provisum sit,
iuxta normas iustitiae, christianae caritatis et naturalis aequitatis.
Can. 1149. Non baptizatus qui, recepto in
Ecclesia catholica baptismo, cum coniuge non baptizato ratione
captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare
nequeat, aliud matrimonium contrahere potest, etiamsi altera pars
baptismum interea receperit, firmo praescripto Can. 1141.
Can. 1150. In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
Can. 1151. Coniuges habent officium et ius servandi
convictum coniugalem, nisi legitima causa eos excuset.
Can.
1152. § 1. Licet enixe commendetur ut coniux, caritate
christiana motus et boni familiae sollicitus, veniam non abnuat
comparti adulterae atque vitam coniugalem non disrumpat, si
tamen eiusdem culpam expresse aut tacite non condonaverit, ius ipsi est
solvendi coniugalem convictum, nisi in adulterium
consenserit aut eidem causam dederit aut ipse quoque adulterium
commiserit.
§ 2. Tacita condonatio habetur si coniux
innocens, postquam de adulterio certior factus est, sponte cum altero
coniuge maritali affectu conversatus fuerit;
praesumitur vero, si per sex menses coniugalem convictum servaverit,
neque recursum apud auctoritatem ecclesiasticam vel
civilem fecerit.
§ 3. Si coniux innocens sponte convictum
coniugalem solverit, intra sex menses causam separationis deferat
ad competentem auctoritatem ecclesiasticam, quae, omnibus inspectis
adiunctis, perpendat si coniux innocens adduci possit ad
culpam condonandam et ad separationem in perpetuum non protrahendam.
Can. 1153. § 1. Si alteruter coniugum grave seu
animi seu corporis periculum alteri aut proli facessat, vel aliter
vitam communem nimis duram reddat, alteri legitimam
praebet causam discedendi, decreto Ordinarii loci et, si periculum sit
in mora, etiam propria auctoritate.
§ 2. In omnibus
casibus, causa separationis cessante, coniugalis convictus restaurandus
est, nisi ab auctoritate ecclesiastica aliter
statuatur.
Can. 1154. Instituta separatione coniugum,
opportune semper cavendum est debitae filiorum sustentationi et
educationi.
Can. 1155. Coniux innocens laudabiliter alterum
coniugem ad vitam coniugalem rursus admittere potest, quo in
casu iuri separationis renuntiat.
Can. 1156. § 1. Ad
convalidandum matrimonium irritum ob impedimentum dirimens,
requiritur ut cesset impedimentum vel ab eodem dispensetur, et
consensum renovet saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec
renovatio iure ecclesiastico requiritur ad validitatem convalidationis,
etiamsi initio utraque pars consensum praestiterit
nec postea revocaverit.
Can. 1157. Renovatio consensus debet
esse novus voluntatis actus in matrimonium, quod pars
renovans scit aut opinatur ab initio nullum fuisse.
Can. 1158.
§ 1. Si impedimentum sit publicum, consensus ab utraque
parte renovandus est forma canonica, salvo praescripto Can. 1127, §
2.
§ 2. Si impedimentum probari nequeat, satis est ut
consensus renovetur privatim et secreto, et quidem a parte impedimenti
conscia, dummodo altera in consensu praestito
perseveret, aut ab utraque parte, si impedimentum sit utrique parti
notum.
Can. 1159. § 1. Matrimonium irritum ob
defectum consensus convalidatur, si pars quae non consenserat, iam
consentiat, dummodo consensus ab altera parte praestitus
perseveret.
§ 2. Si defectus consensus probari nequeat, satis
est ut pars, quae non consenserat, privatim et secreto
consensum praestet.
§ 3. Si defectus consensus probari potest,
necesse est ut consensus forma canonica praestetur.
Can.
1160. Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat,
contrahi denuo debet forma canonica, salvo praescripto Can.
1127, § 2.
Can. 1161. § 1. Matrimonii irriti sanatio in
radice est eiusdem, sine renovatione consensus, convalidatio, a
competenti auctoritate concessa, secumferens dispensationem ab
impedimento, si adsit, atque a forma canonica, si servata non
fuerit, necnon retrotractionem effectuum canonicorum ad
praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momento concessionis
gratiae;
retrotractio vero intellegitur facta ad momentum celebrationis
matrimonii, nisi aliud expresse caveatur.
§ 3. Sanatio in
radice ne concedatur, nisi probabile sit partes in vita coniugali
perseverare velle.
Can. 1162. § 1. Si in utraque vel
alterutra parte deficiat consensus, matrimonium nequit sanari in
radice, sive consensus ab initio defuerit, sive, ab initio
praestitus, postea fuerit revocatus.
§ 2. Quod si consensus ab
initio quidem defuerat, sed postea praestitus est, sanatio
concedi potest a momento praestiti consensus.
Can. 1163. § 1.
Matrimonium irritum ob impedimentum vel ob defectum
legitimae formae sanari potest, dummodo consensus utriusque partis
perseveret.
§ 2. Matrimonium irritum ob impedimentum
iuris naturalis aut divini positivi sanari potest solummodo postquam
impedimentum cessavit.
Can. 1164. Sanatio valide
concedi potest etiam alterutra vel utraque parte inscia; ne autem
concedatur nisi ob gravem causam.
Can. 1165. § 1.
Sanatio in radice concedi potest ab Apostolica Sede.
§ 2.
Concedi potest ab Episcopo dioecesano in singulis casibus, etiam
si plures nullitatis rationes in eodem matrimonio concurrant, impletis
condicionibus, de quibus in Can. 1125, pro sanatione
matrimonii mixti; concedi autem ab eodem nequit, si adsit impedimentum
cuius dispensatio Sedi Apostolicae reservatur ad
normam Can. 1078, § 2, aut agatur de impedimento iuris naturalis aut
divini positivi quod iam cessavit.
Can. 1166.
Sacramentalia sunt signa sacra, quibus, ad aliquam sacramentorum
imitationem, effectus praesertim spirituales significantur
et ex Ecclesiae impetratione obtinentur.
Can. 1167. § 1. Nova
sacramentalia constituere aut recepta authentice
interpretari, ex eis aliqua abolere aut mutare, sola potest Sedes
Apostolica.
§ 2. In sacramentalibus conficiendis seu
administrandis accurate serventur ritus et formulae ab Ecclesiae
auctoritate probata.
Can. 1168. Sacramentalium minister
est clericus debita potestate instructus; quaedam sacramentalia, ad
normam librorum liturgicorum, de iudicio loci Ordinarii,
a laicis quoque, congruis qualitatibus praeditis, administrari possunt.
Can. 1169. § 1. Consecrationes et dedicationes
valide peragere possunt qui charactere episcopali insigniti sunt,
necnon presbyteri quibus iure vel legitima concessione id
permittitur.
§ 2. Benedictiones, exceptis iis quae Romano
Pontifici aut Episcopis reservantur, impertire potest quilibet
presbyter.
§ 3. Diaconus illas tantum benedictiones impertire
potest, quae ipsi expresse iure permittuntur.
Can. 1170.
Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari possunt
catechumenis quoque, immo, nisi obstet Ecclesiae prohibitio,
etiam non catholicis.
Can. 1171. Res sacrae, quae dedicatione
vel benedictione ad divinum cultum destinatae sunt,
reverenter tractentur nec ad usum profanum vel non proprium
adhibeantur, etiamsi in dominio sint privatorum.
Can. 1172.
§ 1. Nemo exorcismos in obsessos proferre legitime potest, nisi ab
Ordinario loci peculiarem et expressam licentiam
obtinuerit.
§ 2. Haec licentia ab Ordinario loci concedatur
tantummodo presbytero pietate, scientia, prudentia ac vitae
integritate praedito.
Can. 1173. Ecclesia, sacerdotale munus
Christi adimplens, liturgiam horarum celebrat, qua Deum ad
populum suum loquentem audiens et memoriam mysterii salutis agens,
Ipsum sine intermissione, cantu et oratione, laudat atque
interpellat pro totius mundi salute.
Can. 1174. § 1.
Obligatione liturgiae horarum persolvendae adstringuntur clerici,
ad normam Can. 276, § 2, n. 3; sodales vero institutorum vitae
consecratae necnon societatum vitae apostolicae, ad normam
suarum constitutionum.
§ 2. Ad participandam liturgiam horarum,
utpote actionem Ecclesiae, etiam ceteri christifideles, pro
adiunctis, enixe invitantur.
Can. 1175. In liturgia horarum
persolvenda, quantum fieri potest, verum tempus servetur
uniuscuiusque horae.
Can. 1176. § 1. Christifideles defuncti
exequiis ecclesiasticis ad normam iuris donandi sunt.
§
2. Exequiae ecclesiasticae, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem
impetrat eorumque corpora honorat ac simul vivis spei
solacium affert, celebrandae sunt ad normam legum
liturgicarum.
§ 3. Enixe commendat Ecclesia, ut pia consuetudo
defunctorum corpora sepeliendi servetur; non tamen prohibet
cremationem, nisi ob rationes christianae doctrinae contrarias
electa fuerit.
Can. 1177. § 1. Exequiae pro quolibet fideli
defuncto generatim in propriae paroeciae ecclesia celebrari
debent.
§ 2. Fas est autem cuilibet fideli, vel iis quibus
fidelis defuncti exequias curare competit, aliam ecclesiam
funeris eligere de consensu eius, qui eam regit, et monito defuncti
parocho proprio.
§ 3. Si extra propriam paroeciam mors
acciderit neque cadaver ad eam translatum fuerit, neque aliqua ecclesia
funeris legitime electa, exequiae celebrentur in
ecclesia paroeciae ubi mors accidit, nisi alia iure particulari
designata sit.
Can. 1178. Exequiae Episcopi dioecesani
in propria ecclesia cathedrali celebrentur, nisi ipse aliam ecclesiam
elegerit.
Can. 1179. Exequiae religiosorum aut
sodalium societatis vitae apostolicae generatim celebrentur in propria
ecclesia aut oratorio a Superiore, si institutum aut
societas sint clericalia, secus a cappellano.
Can. 1180. § 1.
Si paroecia proprium habeat coemeterium, in eo tumulandi
sunt fideles defuncti, nisi aliud coemeterium legitime electum fuerit
ab ipso defuncto vel ab iis quibus defuncti sepulturam
curare competit.
§ 2. Omnibus autem licet, nisi iure
prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae.
Can. 1181. Ad
oblationes occasione funerum quod attinet, serventur praescripta Can.
1264, cauto tamen ne ulla fiat in exequiis personarum
acceptio neve pauperes debitis exequiis priventur.
Can. 1182.
Expleta tumulatione, inscriptio in librum defunctorum fiat
ad normam iuris particularis.
Can. 1183. § 1. Ad exequias
quod attinet, christifidelibus catechumeni accensendi
sunt.
§ 2. Ordinarius loci permittere potest ut parvuli, quos
parentes baptizare intendebant quique autem ante baptismum
mortui sunt, exequiis ecclesiasticis donentur.
§ 3. Baptizatis
alicui Ecclesiae aut communitati ecclesiali non catholicae
adscriptis, exequiae ecclesiasticae concedi possunt de prudenti
Ordinarii loci iudicio, nisi constet de contraria eorum
voluntate et dummodo minister proprius haberi nequeat.
Can.
1184. § 1. Exequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante
mortem aliqua dederint paenitentiae signa:
1° notorii apostatae,
haeretici et schismatici;
2° qui proprii corporis
cremationem elegerint ob rationes fidei christianae adversas;
3°
alii peccatores manifesti, quibus exequiae ecclesiasticae
non sine publico fidelium scandalo concedi possunt.
§ 2.
Occurrente aliquo dubio, consulatur loci Ordinarius, cuius iudicio
standum est.
Can. 1185. Excluso ab ecclesiasticis exequiis
deneganda quoque est quaelibet Missa exequialis.
Can.
1186. Ad sanctificationem populi Dei fovendam, Ecclesia peculiari et
filiali christifidelium venerationi commendat Beatam
Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem
constituit, atque verum et authenticum promovet
cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles
aedificantur et intercessione sustentantur.
Can. 1187.
Cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate
Ecclesiae in album Sanctorum vel Beatorum relati sint.
Can. 1188. Firma maneat praxis in ecclesiis sacras imagines
fidelium venerationi proponendi; attamen moderato numero et
congruo ordine exponantur, ne populi christiani admiratio excitetur,
neve devotioni minus rectae ansa praebeatur.
Can.
1189. Imagines pretiosae, idest vetustate, arte, aut cultu
praestantes, in ecclesiis vel oratoriis fidelium venerationi
expositae, si quando reparatione indigeant, numquam restaurentur sine
data scripto licentia ab Ordinario; qui, antequam eam
concedat, peritos consulat.
Can. 1190. § 1. Sacras reliquias
vendere nefas est.
§ 2. Insignes reliquiae itemque aliae,
quae magna populi veneratione honorantur, nequeunt quoquo modo valide
alienari neque perpetuo transferri sine Apostolicae
Sedis licentia.
§ 3. Praescriptum § 2 valet etiam pro
imaginibus, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione
honorantur.
Can. 1191. § 1. Votum, idest promissio deliberata
ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex
virtute religionis impleri debet.
§ 2. Nisi iure prohibeantur,
omnes congruenti rationis usu pollentes, sunt voti
capaces.
§ 3. Votum metu gravi et iniusto vel dolo emissum ipso
iure nullum est.
Can. 1192. § 1. Votum est publicum,
si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore acceptetur; secus
privatum.
§ 2. Sollemne, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum;
secus simplex.
§ 3. Personale, quo actio voventis promittitur;
reale, quo promittitur res aliqua; mixtum, quod personalis
et realis naturam participat.
Can. 1193. Votum non obligat,
ratione sui, nisi emittentem.
Can. 1194. Cessat votum
lapsu temporis ad finiendam obligationem appositi, mutatione
substantiali materiae promissae, deficiente condicione a qua
votum pendet aut eiusdem causa finali, dispensatione, commutatione.
Can. 1195. Qui potestatem in voti materiam habet,
potest voti obligationem tamdiu suspendere, quamdiu voti adimpletio
sibi praeiudicium afferat.
Can. 1196. Praeter
Romanum Pontificem, vota privata possunt iusta de causa dispensare,
dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum:
1°
loci Ordinarius et parochus, quod attinet ad omnes ipsorum subditos
atque etiam peregrinos;
2° Superior instituti religiosi
aut societatis vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii,
quod attinet ad sodales, novitios atque personas, quae
diu noctuque in domo instituti aut societatis degunt;
3° ii
quibus ab Apostolica Sede vel ab Ordinario loci delegata fuerit
dispensandi potestas.
Can. 1197. Opus voto privato promissum
potest in maius vel in aequale bonum ab ipso vovente
commutari; in minus vero bonum, ab illo cui potestas est dispensandi ad
normam Can. 1196.
Can. 1198. Vota ante
professionem religiosam emissa suspenduntur, donec vovens in instituto
religioso permanserit.
Can. 1199. § 1.
Iusiurandum, idest invocatio Nominis divini in testem veritatis,
praestari nequit, nisi in veritate, in iudicio et in
iustitia.
§ 2. Iusiurandum quod canones exigunt vel admittunt,
per procuratorem praestari valide nequit.
Can. 1200. §
1. Qui libere iurat se aliquid facturum, peculiari religionis
obligatione tenetur implendi, quod iureiurando firmaverit.
§
2. Iusiurandum dolo, vi aut metu gravi extortum, ipso iure nullum est.
Can. 1201. § 1. Iusiurandum promissorium sequitur
naturam et condiciones actus cui adicitur.
§ 2. Si actui directe
vergenti in damnum aliorum aut in praeiudicium boni
publici vel salutis aeternae iusiurandum adiciatur, nullam exinde actus
consequitur firmitatem.
Can. 1202. Obligatio
iureiurando promissorio inducta desinit:
1° si remittatur ab eo
in cuius commodum iusiurandum emissum fuerat;
2° si res
iurata substantialiter mutetur, aut, mutatis adiunctis, fiat vel mala
vel omnino indifferens, vel denique maius bonum
impediat;
3° deficiente causa finali aut condicione sub qua
forte iusiurandum datum est;
4° dispensatione, commutatione,
ad normam Can. 1203.
Can. 1203. Qui suspendere, dispensare,
commutare possunt votum, eandem potestatem eademque ratione
habent circa iusiurandum promissorium; sed si iurisiurandi dispensatio
vergat in praeiudicium aliorum qui obligationem
remittere recusent, una Apostolica Sedes potest iusiurandum dispensare.
Can. 1204. Iusiurandum stricte est
interpretandum secundum ius et secundum intentionem iurantis aut, si
hic dolo agat, secundum intentionem illius cui
iusiurandum praestatur.
Can. 1205. Loca sacra ea sunt quae
divino cultui fideliumve sepulturae deputantur dedicatione
vel benedictione, quam liturgici libri ad hoc praescribunt.
Can. 1206. Dedicatio alicuius loci spectat ad Episcopum
dioecesanum et ad eos qui ipsi iure aequiparantur; iidem possunt
cuilibet Episcopo vel, in casibus exceptionalibus,
presbytero munus committere dedicationem peragendi in suo territorio.
Can. 1207. Loca sacra benedicuntur ab Ordinario;
benedictio tamen ecclesiarum reservatur Episcopo dioecesano; uterque
vero potest alium sacerdotem ad hoc delegare.
Can.
1208. De peracta dedicatione vel benedictione ecclesiae, itemque de
benedictione coemeterii redigatur documentum, cuius
alterum exemplar in curia dioecesana, alterum in ecclesiae archivo
servetur.
Can. 1209. Dedicatio vel benedictio
alicuius loci, modo nemini damnum fiat, satis probatur etiam per unum
testem omni exceptione maiorem.
Can. 1210. In loco
sacro ea tantum admittantur quae cultui, pietati, religioni exercendis
vel promovendis inserviunt, ac vetatur quidquid a loci
sanctitate absonum sit. Ordinarius vero per modum actus alios usus,
sanctitati tamen loci non contrarios, permittere potest.
Can. 1211. Loca sacra violantur per actiones graviter
iniuriosas cum scandalo fidelium ibi positas, quae, de iudicio
Ordinarii loci, ita graves et sanctitati loci contrariae sunt ut non
liceat in eis cultum exercere, donec ritu paenitentiali
ad normam librorum liturgicorum iniuria reparetur.
Can. 1212.
Dedicationem vel benedictionem amittunt loca sacra, si
magna ex parte destructa fuerint, vel ad usus profanos permanenter
decreto competentis Ordinarii vel de facto reducta.
Can. 1213. Potestates suas et munera auctoritas ecclesiastica
in locis sacris libere exercet.
Can. 1214. Ecclesiae
nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam
fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim
publice exercendum.
Can. 1215. § 1. Nulla ecclesia
aedificetur sine expresso Episcopi dioecesani consensu scriptis
dato.
§ 2. Episcopus dioecesanus consensum ne praebeat nisi,
audito consilio presbyterali et vicinarum ecclesiarum
rectoribus, censeat novam ecclesiam bono animarum inservire posse, et
media ad ecclesiae aedificationem et ad cultum divinum
necessaria non esse defutura.
§ 3. Etiam instituta religiosa,
licet consensum constituendae novae domus in dioecesi vel
civitate ab Episcopo dioecesano rettulerint, antequam tamen ecclesiam
in certo ac determinato loco aedificent, eiusdem
licentiam obtinere debent.
Can. 1216. In ecclesiarum
aedificatione et refectione, adhibito peritorum consilio, serventur
principia et normae liturgiae et artis sacrae.
Can. 1217. §
1. Aedificatione rite peracta, nova ecclesia quam primum
dedicetur aut saltem benedicatur, sacrae liturgiae legibus
servatis.
§ 2. Sollemni ritu dedicentur ecclesiae, praesertim
cathedrales et paroeciales.
Can. 1218. Unaquaeque ecclesia
suum habeat titulum qui, peracta ecclesiae dedicatione,
mutari nequit.
Can. 1219. In ecclesia legitime dedicata vel
benedicta omnes actus cultus divini perfici possunt, salvis
iuribus paroecialibus.
Can. 1220. § 1. Curent omnes ad quos
res pertinet, ut in ecclesiis illa munditia ac decor
serventur, quae domum Dei addeceant, et ab iisdem arceatur quidquid a
sanctitate loci absonum sit.
§ 2. Ad bona sacra et
pretiosa tuenda ordinaria conservationis cura et opportuna securitatis
media adhibeantur.
Can. 1221. Ingressus in
ecclesiam tempore sacrarum celebrationum sit liber et gratuitus.
Can. 1222. § 1. Si qua ecclesia nullo modo ad cultum
divinum adhiberi queat et possibilitas non detur eam reficiendi, in
usum profanum non sordidum ab Episcopo dioecesano redigi
potest.
§ 2. Ubi aliae graves causae suadeant ut aliqua ecclesia
ad divinum cultum amplius non adhibeatur, eam Episcopus
dioecesanus, audito consilio presbyterali, in usum profanum non
sordidum redigere potest, de consensu eorum qui iura in eadem
sibi legitime vindicent, et dummodo animarum bonum nullum inde
detrimentum capiat.
Can. 1223. Oratorii nomine
intellegitur locus divino cultui, in commodum alicuius communitatis vel
coetus fidelium eo convenientium de licentia
Ordinarii destinatus, ad quem etiam alii fideles de consensu Superioris
competentis accedere possunt.
Can. 1224. § 1.
Ordinarius licentiam ad constituendum oratorium requisitam ne concedat,
nisi prius per se vel per alium locum ad oratorium
destinatum visitaverit et decenter instructum reppererit.
§ 2.
Data autem licentia, oratorium ad usus profanos converti
nequit sine eiusdem Ordinarii auctoritate.
Can. 1225. In
oratoriis legitime constitutis omnes celebrationes sacrae
peragi possunt, nisi quae iure aut Ordinarii loci praescripto
excipiantur, aut obstent normae liturgicae.
Can. 1226.
Nomine sacelli privati intellegitur locus divino cultui, in commodum
unius vel plurium personarum physicarum, de licentia
Ordinarii loci destinatus.
Can. 1227. Episcopi sacellum
privatum sibi constituere possunt, quod iisdem iuribus ac
oratorium gaudet.
Can. 1228. Firmo praescripto Can. 1227, ad
Missam aliasve sacras celebrationes in aliquo sacello
privato peragendas requiritur Ordinarii loci licentia.
Can.
1229. Oratoria et sacella privata benedici convenit secundum
ritum in libris liturgicis praescriptum; debent autem esse divino
tantum cultui reservata et ab omnibus domesticis usibus
libera.
Can. 1230. Sanctuarii nomine intelleguntur ecclesia
vel alius locus sacer ad quos, ob peculiarem pietatis
causam, fideles frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur.
Can. 1231. Ut sanctuarium dici possit nationale,
accedere debet approbatio Episcoporum conferentiae; ut dici possit
internationale, requiritur approbatio Sanctae
Sedis.
Can. 1232. § 1. Ad approbanda statuta sanctuarii
dioecesani, competens est Ordinarius loci; ad statuta sanctuarii
nationalis, Episcoporum conferentia; ad statuta sanctuarii
internationalis, sola Sancta Sedes.
§ 2. In statutis
determinentur praesertim finis, auctoritas rectoris, dominium et
administratio bonorum.
Can. 1233. Sanctuariis quaedam
privilegia concedi poterunt, quoties locorum circumstantiae,
peregrinantium frequentia et praesertim fidelium bonum id
suadere videantur.
Can. 1234. § 1. In sanctuariis abundantius
fidelibus suppeditentur media salutis, verbum Dei sedulo
annuntiando, vitam liturgicam praesertim per Eucharistiae et
paenitentiae celebrationem apte fovendo, necnon probatas
pietatis popularis formas colendo.
§ 2. Votiva artis popularis
et pietatis documenta in sanctuariis aut locis adiacentibus
spectabilia serventur atque secure custodiantur.
Can. 1235. §
1. Altare, seu mensa super quam Sacrificium eucharisticum
celebratur, fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat
ideoque amoveri nequeat; mobile vero, si transferri
possit.
§ 2. Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse;
ceteris vero in locis, sacris celebrationibus destinatis, altare
fixum vel mobile.
Can. 1236. § 1. Iuxta traditum Ecclesiae
morem mensa altaris fixi sit lapidea, et quidem ex unico
lapide naturali; attamen etiam alia materia digna et solida, de iudicio
Episcoporum conferentiae, adhiberi potest. Stipites
vero seu basis ex qualibet materia confici possunt.
§ 2. Altare
mobile ex qualibet materia solida, usui liturgico
congruenti, extrui potest.
Can. 1237. § 1. Altaria fixa
dedicanda sunt, mobilia vero dedicanda aut benedicenda, iuxta
ritus in liturgicis libris praescriptos.
§ 2. Antiqua traditio
Martyrum aliorumve Sanctorum reliquias sub altari fixo
condendi servetur, iuxta normas in libris liturgicis traditas.
Can. 1238. § 1. Altare dedicationem vel benedictionem
amittit ad normam Can. 1212.
§ 2. Per reductionem ecclesiae vel
alius loci sacri ad usus profanos, altaria sive fixa sive
mobilia non amittunt dedicationem vel benedictionem.
Can. 1239.
§ 1. Altare tum fixum tum mobile divino dumtaxat cultui
reservandum est, quolibet profano usu prorsus excluso.
§ 2.
Subtus altare nullum sit reconditum cadaver; secus Missam super
illud celebrare non licet.
Can. 1240. § 1. Coemeteria
Ecclesiae propria, ubi fieri potest, habeantur, vel saltem spatia
in coemeteriis civilibus fidelibus defunctis destinata, rite
benedicenda.
§ 2. Si vero hoc obtineri nequeat, toties quoties
singuli tumuli rite benedicantur.
Can. 1241. § 1. Paroeciae
et instituta religiosa coemeterium proprium habere
possunt.
§ 2. Etiam aliae personae iuridicae vel familiae habere
possunt peculiare coemeterium seu sepulcrum, de iudicio
Ordinarii loci benedicendum.
Can. 1242. In ecclesiis cadavera
ne sepeliantur, nisi agatur de Romano Pontifice aut
Cardinalibus vel Episcopis dioecesanis etiam emeritis in propria
ecclesia sepeliendis.
Can. 1243. Opportunae normae de
disciplina in coemeteriis servanda, praesertim ad eorum indolem sacram
tuendam et fovendam quod attinet, iure particulari
statuantur.
Can. 1244. § 1. Dies festos itemque dies
paenitentiae, universae Ecclesiae communes, constituere,
transferre, abolere, unius est supremae ecclesiasticae auctoritatis,
firmo praescripto Can. 1246, § 2.
§ 2. Episcopi
dioecesani peculiares suis dioecesibus seu locis dies festos aut dies
paenitentiae possunt, per modum tantum actus, indicere.
Can. 1245. Firmo iure Episcoporum dioecesanorum de quo in
Can. 87, parochus, iusta de causa et secundum Episcopi
dioecesani praescripta, singulis in casibus concedere potest
dispensationem ab obligatione servandi diem festum vel diem
paenitentiae aut commutationem eiusdem in alia pia opera; idque potest
etiam Superior instituti religiosi aut societatis
vitae apostolicae, si sint clericalia iuris pontificii, quoad proprios
subditos aliosque in domo diu noctuque degentes.
Can. 1246. § 1. Dies dominica in qua mysterium paschale
celebratur, ex apostolica traditione, in universa Ecclesia uti
primordialis dies festus de praecepto servanda est. Itemque servari
debent dies Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi,
Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi,
Sanctae Dei Genetricis Mariae,eiusdem Immaculatae
Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et Pauli
Apostolorum, omnium denique Sanctorum.
§ 2.
Episcoporum conferentia tamen potest, praevia Apostolicae Sedis
approbatione, quosdam ex diebus festis de praecepto abolere
vel ad diem dominicam transferre.
Can. 1247. Die dominica
aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione
tenentur Missam participandi; abstineant insuper ab illis operibus et
negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei
Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediant.
Can. 1248. § 1. Praecepto de Missa participanda
satisfacit qui Missae assistit ubicumque celebratur ritu catholico vel
ipso die festo vel vespere diei praecedentis.
§ 2.
Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa participatio
eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde
commendatur ut fideles in liturgia Verbi, si quae sit in ecclesia
paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani
praescripta celebrata, partem habeant, aut orationi per debitum tempus
personaliter aut in familia vel pro opportunitate in
familiarum coetibus vacent.
Can. 1249. Omnes christifideles,
suo quisque modo, paenitentiam agere ex lege divina
tenentur; ut vero cuncti communi quadam paenitentiae observatione inter
se coniungantur, dies paenitentiales praescribuntur,
in quibus christifideles speciali modo orationi vacent, opera pietatis
et caritatis exerceant, se ipsos abnegent, proprias
obligationes fidelius adimplendo et praesertim ieiunium et
abstinentiam, ad normam canonum qui sequuntur, observando.
Can.
1250. Dies et tempora paenitentialia in universa Ecclesia sunt
singulae feriae sextae totius anni et tempus quadragesimae.
Can. 1251. Abstinentia a carnis comestione vel ab alio cibo
iuxta conferentiae Episcoporum praescripta, servetur
singulis anni sextis feriis, nisi cum aliquo die inter sollemnitates
recensito occurrant; abstinentia vero et ieiunium, feria
quarta Cinerum et feria sexta in Passione et Morte Domini Nostri Iesu
Christi.
Can. 1252. Lege abstinentiae tenentur qui
decimum quartum aetatis annum expleverint; lege vero ieiunii
adstringuntur omnes aetate maiores usque ad annum inceptum
sexagesimum. Curent tamen animarum pastores et parentes ut etiam ii
qui, ratione minoris aetatis ad legem ieiunii et
abstinentiae non tenentur, ad genuinum paenitentiae sensum informentur.
Can. 1253. Episcoporum conferentia potest
pressius determinare observantiam ieiunii et abstinentiae, necnon alias
formas paenitentiae, praesertim opera caritatis et
exercitationes pietatis, ex toto vel ex parte pro abstinentia et
ieiunio substituere.
LIBER V DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Can. 1254.
§ 1. Ecclesia catholica bona temporalia iure nativo,
independenter a civili potestate, acquirere, retinere, administrare et
alienare valet ad fines sibi proprios
prosequendos.
§ 2. Fines vero proprii praecipue sunt: cultus
divinus ordinandus, honesta cleri aliorumque ministrorum
sustentatio procuranda, opera sacri apostolatus et caritatis,
praesertim erga egenos, exercenda.
Can. 1255. Ecclesia
universa atque Apostolica Sedes, Ecclesiae particulares necnon alia
quaevis persona iuridica, sive publica sive privata,
subiecta sunt capacia bona temporalia acquirendi, retinendi,
administrandi et alienandi ad normam iuris.
Can. 1256.
Dominium bonorum, sub suprema auctoritate Romani Pontificis, ad eam
pertinet iuridicam personam, quae eadem bona legitime
acquisiverit.
Can. 1257. § 1. Bona temporalia omnia quae ad
Ecclesiam universam, Apostolicam Sedem aliasve in Ecclesia
personas iuridicas publicas pertinent, sunt bona ecclesiastica et
reguntur canonibus qui sequuntur, necnon propriis
statutis.
§ 2. Bona temporalia personae iuridicae privatae
reguntur propriis statutis, non autem hisce canonibus, nisi
expresse aliud caveatur.
Can. 1258. In canonibus qui
sequuntur nomine Ecclesiae significatur non solum Ecclesia universa
aut Sedes Apostolica, sed etiam qualibet persona iuridica publica in
Ecclesia, nisi ex contextu sermonis vel ex natura rei
aliud appareat.
Can. 1259. Ecclesia acquirere bona temporalia
potest omnibus iustis modis iuris sive naturalis sive
positivi, quibus aliis licet.
Can. 1260. Ecclesiae nativum
ius est exigendi a christifidelibus, quae ad fines sibi
proprios sint necessaria.
Can. 1261. § 1. Integrum est
christifidelibus bona temporalia in favorem Ecclesiae
conferre.
§ 2. Episcopus dioecesanus fideles de obligatione, de
qua in Can. 222, § 1, monere tenetur et opportuno modo eam
urgere.
Can. 1262. Fideles subsidia Ecclesiae conferant per
subventiones rogatas et iuxta normas ab Episcoporum
conferentia latas.
Can. 1263. Ius est Episcopo dioecesano,
auditis consilio a rebus oeconomicis et consilio presbyterali,
pro dioecesis necessitatibus, personis iuridicis publicis suo regimini
subiectis moderatum tributum, earum redditibus
proportionatum, imponendi; ceteris personis physicis et iuridicis ipsi
licet tantum, in casu gravis necessitatis et sub
iisdem condicionibus, extraordinariam et moderatam exactionem imponere,
salvis legibus et consuetudinibus particularibus quae
eidem potiora iura tribuant.
Can. 1264. Nisi aliud iure
eautum sit, conventus Episcoporum provinciae est:
1°
praefinire taxas pro actibus potestatis exsecutivae gratiosae vel pro
exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicae, ab ipsa
Sede Apostolica approbandas;
2° definire oblationes occasione
ministrationis sacramentorum et sacramentalium.
Can. 1265.
§ 1. Salvo iure religiosorum mendicantium, vetatur persona quaevis
privata, sive physica sive iuridica, sine proprii
Ordinarii et Ordinarii loci licentia, in scriptis data, stipem cogere
pro quolibet pio aut ecclesiastico instituto vel
fine.
§ 2. Episcoporum conferentia potest normas de stipe
quaeritanda statuere, quae ab omnibus servari debent, iis non
exclusis, qui ex institutione mendicantes vocantur et sunt.
Can. 1266. In omnibus ecclesiis et oratoriis, etiam ad
instituta religiosa pertinentibus, quae de facto habitualiter
christifidelibus pateant, Ordinarius loci praecipere potest ut
specialis stips colligatur pro determinatis inceptis paroecialibus,
dioecesanis, nationalibus vel universalibus, ad curiam
dioecesanam postea sedulo mittenda.
Can. 1267. § 1. Nisi
contrarium constet, oblationes quae fiunt Superioribus vel
administratoribus cuiusvis personae iuridicae ecclesiasticae, etiam
privatae, praesumuntur ipsi personae iuridicae
factae.
§ 2. Oblationes, de quibus in § 1, repudiari nequeunt
nisi iusta de causa et, in rebus maioris momenti, de licentia
Ordinarii, si agitur de persona iuridica publica; eiusdem Ordinarii
licentia requiritur ut acceptentur quae onere modali vel
condicione gravantur, firmo praescripto Can. 1295.
§ 3.
Oblationes a fidelibus ad certum finem factae, nonnisi ad eundem
finem destinari possunt.
Can. 1268. Praescriptionem, tamquam
acquirendi et se liberandi modum, Ecclesia pro bonis
temporalibus recipit, ad normam cann. 197- 199.
Can. 1269.
Res sacrae, si in dominio privatorum sunt, praescriptione
acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus profanos
non licet, nisi dedicationem vel benedictionem
amiserint; si vero ad personam iuridicam ecclesiasticam publicam
pertinent, tantum ab alia persona iuridica ecclesiastica
publica acquiri possunt.
Can. 1270. Res immobiles, mobiles
pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quae
pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur;
quae ad aliam personam iuridicam publicam
ecclesiasticam pertinent, spatio triginta annorum.
Can. 1271.
Episcopi, ratione vinculi unitatis et caritatis, pro suae
dioecesis facultatibus, conferant ad media procuranda, quibus Sedes
Apostolica secundum temporum condiciones indiget, ut
servitium erga Ecclesiam universam rite praestare valeat.
Can.
1272. In regionibus ubi beneficia proprie dicta adhuc
exsistunt, Episcoporum conferentiae est, opportunis normis cum
Apostolica Sede concordatis et ab ea approbatis, huiusmodi
beneficiorum regimen moderari, ita ut reditus, immo quatenus possibile
sit ipsa dos beneficiorum ad institutum, de quo in
Can. 1274, § 1, paulatim deferatur.
Can. 1273. Romanus
Pontifex, vi primatus regiminis, est omnium bonorum
ecclesiasticorum supremus administrator et dispensator.
Can.
1274. § 1. Habeatur in singulis dioecesibus speciale
institutum, quod bona vel oblationes colligat eum in finem ut
sustentationi clericorum, qui in favorem dioecesis servitium
praestant, ad normam Can. 281 provideatur, nisi aliter eisdem provisum
sit.
§ 2. Ubi praevidentia socialis in favorem cleri
nondum apte ordinata est, curet Episcoporum conferentia ut habeatur
institutum, quo securitati sociali clericorum satis
provideatur.
§ 3. In singulis dioecesibus constituatur, quatenus
opus sit, massa communis qua valeant Episcopi
obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere
variisque dioecesis necessitatibus occurrere, quaque
etiam dioeceses divitiores possint pauperioribus subvenire.
§ 4.
Pro diversis locorum adiunctis, fines de quibus in §§ 2 et
3 aptius obtineri possunt per instituta dioecesana inter se foederata,
vel per cooperationem aut etiam per convenientem
consociationem pro variis dioecesibus, immo et pro toto territorio
ipsius Episcoporum conferentiae constitutam.
§ 5. Haec
instituta, si fieri possit, ita constituenda sunt, ut efficaciam quoque
in iure civili obtineant.
Can. 1275. Massa
bonorum ex diversis dioecesibus provenientium administratur secundum
normas ab Episcopis, quorum interest, opportune
concordatas.
Can. 1276. § 1. Ordinarii est sedulo advigilare
administrationi omnium bonorum, quae ad personas iuridicas
publicas sibi subiectas pertinent, salvis legitimis titulis quibus
eidem Ordinario potiora iura tribuantur.
§ 2. Habita
ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum,
Ordinarii, editis peculiaribus instructionibus intra fines
iuris universalis et particularis, universum administrationis bonorum
ecclesiasticorum negotium ordinandum curent.
Can.
1277. Episcopus dioecesanus quod attinet ad actus administrationis
ponendos, qui, attento statu oeconomico dioecesis, sunt
maioris momenti, consilium a rebus oeconomicis et collegium consultorum
audire debet; eiusdem tamen consilii atque etiam
collegii consultorum consensu eget, praeterquam in casibus iure
universali vel tabulis fundationis specialiter expressis, ad
ponendos actus extraordinariae administrationis. Conferentiae autem
Episcoporum est definire quinam actus habendi sint
extraordinariae administrationis.
Can. 1278. Praeter munera
de quibus in Can. 494, §§ 3 et 4, oeconomo committi possunt
ab Episcopo dioecesano munera de quibus in cann. 1276, § 1 et 1279, §
2.
Can. 1279. § 1. Administratio bonorum
ecclesiasticorum ei competit, qui immediate regit personam ad quam
eadem bona pertinent, nisi aliud ferant ius particulare,
statuta aut legitima consuetudo, et salvo iure Ordinarii interveniendi
in casu neglegentiae administratoris.
§ 2. In
administratione bonorum personae iuridicae publicae, quae ex iure vel
tabulis fundationis aut propriis statutis suos non
habeat administratores, Ordinarius, cui eadem subiecta est, personas
idoneas ad triennium assumat; eaedem ab Ordinario iterum
nominari possunt.
Can. 1280. Quaevis persona iuridica suum
habeat consilium a rebus oeconomicis vel saltem duos
consiliarios, qui administratorem, ad normam statutorum, in munere
adimplendo adiuvent.
Can. 1281. § 1. Firmis statutorum
praescriptis, administratores invalide ponunt actus qui fines modumque
ordinariae administrationis excedunt, nisi prius ab
Ordinario facultatem scripto datam obtinuerint.
§ 2. In statutis
definiantur actus qui finem et modum ordinariae
administrationis excedunt; si vero de hac re sileant statuta, competit
Episcopo dioecesano, audito consilio a rebus
oeconomicis, huiusmodi actus pro personis sibi subiectis
determinare.
§ 3. Nisi quando et quatenus in rem suam versum
sit,
persona iuridica non tenetur respondere de actibus ab administratoribus
invalide positis; de actibus autem ab
administratoribus illegitime sed valide positis respondebit ipsa
persona iuridica, salva eius actione seu recursu adversus
administratores qui damna eidem intulerint.
Can. 1282. Omnes,
sive clerici sive laici, qui legitimo titulo partes habent
in administratione bonorum ecclesiasticorum, munera sua adimplere
tenentur nomine Ecclesiae, ad normam iuris.
Can. 1283.
Antequam administratores suum munus ineant:
1° debent se bene et
fideliter administraturos coram Ordinario vel eius
delegato iureiurando spondere;
2° accuratum ac distinctum
inventarium, ab ipsis subscribendum, rerum immobilium, rerum
mobilium sive pretiosarum sive utcumque ad bona culturalia pertinentium
aliarumve cum descriptione atque aestimatione
earundem redigatur, redactumque recognoscatur;
3° huius
inventarii alterum exemplar conservetur in tabulario
administrationis, alterum in archivo curiae; et in utroque quaelibet
immutatio adnotetur, quam patrimonium subire contingat.
Can. 1284. § 1. Omnes administratores diligentia boni
patrisfamilias suum munus implere tenentur.
§ 2. Exinde
debent:
1° vigilare ne bona suae curae concredita quoquo modo
pereant aut detrimentum capiant, initis in hunc finem,
quatenus opus sit, contractibus assecurationis;
2° curare ut
proprietas bonorum ecclesiasticorum modis civiliter validis in
tuto ponatur;
3° praescripta servare iuris tam canonici quam
civilis, aut quae a fundatore vel donatore vel legitima
auctoritate imposita sint, ac praesertim cavere ne ex legum civilium
inobservantia damnum Ecclesiae obveniat;
4° reditus
bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto
servare et secundum fundatoris mentem aut legitimas
normas impendere;
5° foenus vel mutui vel hypothecae causa
solvendum, statuto tempore solvere, ipsamque debiti summam
capitalem opportune reddendam curare;
6° pecuniam, quae de
expensis supersit et utiliter collocari possit, de consensu
Ordinarii in fines personae iuridicae occupare;
7° accepti et
expensi libros bene ordinatos habere;
8° rationem
administrationis singulis exeuntibus annis componere;
9°
documenta et instrumenta, quibus Ecclesiae aut instituti iura in
bona nituntur, rite ordinare et in archivo convenienti et apto
custodire; authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri
potest, in archivo curiae deponere.
§ 3. Provisiones accepti et
expensi, ut ab administratoribus quotannis componantur,
enixe commendatur; iuri autem particulari relinquitur eas praecipere et
pressius determinare modos quibus exhibendae sint.
Can. 1285. Intra limites dumtaxat ordinariae administrationis
fas est administratoribus de bonis mobilibus, quae ad
patrimonium stabile non pertinent, donationes ad fines pietatis aut
christianae caritatis facere.
Can. 1286.
Administratores bonorum:
1° in operarum locatione leges etiam
civiles, quae ad laborem et vitam socialem attinent,
adamussim servent, iuxta principia ab Ecclesia tradita;
2° iis,
qui operam ex condicto praestant, iustam et honestam
mercedem tribuant, ita ut iidem suis et suorum necessitatibus
convenienter providere valeant,
Can. 1287. § 1. Reprobata
contraria consuetudine, administratores tam clerici quam laici
quorumvis bonorum ecclesiasticorum, quae ab Episcopi
dioecesani potestate regiminis non sint legitime subducta, singulis
annis officio tenentur rationes Ordinario loci exhibendi,
qui eas consilio a rebus oeconomicis examinandas committat.
§ 2.
De bonis, quae a fidelibus Ecclesiae offeruntur,
administratores rationes fidelibus reddant iuxta normas iure
particulari statuendas.
Can. 1288. Administratores litem
nomine personae iuridicae publicae ne inchoent neve contestentur in
foro civili, nisi licentiam scripto datam Ordinarii
proprii obtinuerint.
Can. 1289. Quamvis ad administrationem
non teneantur titulo officii ecclesiastici, administratores
munus susceptum arbitratu suo dimittere nequeunt; quod si ex arbitraria
dimissione damnum Ecclesiae obveniat, ad
restitutionem tenentur.
Can. 1290. Quae ius civile in
territorio statuit de contractibus tam in genere quam in specie et
de solutionibus, eadem iure canonico quoad res potestati regiminis
Ecclesiae subiectas iisdem cum effectibus serventur, nisi
iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico caveatur, et firmo
praescripto Can. 1547.
Can. 1291. Ad valide
alienanda bona, quae personae iuridicae publicae ex legitima
assignatione patrimonium stabile constituunt et quorum valor
summam iure definitam excedit, requiritur licentia auctoritatis ad
normam iuris competentis.
Can. 1292. § 1. Salvo
praescripto Can. 638, § 3, cum valor bonorum, quorum alienatio
proponitur, continetur intra summam minimam et summam maximam
ab Episcoporum conferentia pro sua cuiusque regione definiendas,
auctoritas competens, si agatur de personis iuridicis
Episcopo dioecesano non subiectis, propriis determinatur statutis;
secus, auctoritas competens est Episcopus dioecesanus cum
consensu consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum necnon
eorum quorum interest. Eorundem quoque consensu eget
ipse Episcopus dioecesanus ad bona dioecesis alienanda.
§ 2. Si
tamen agatur de rebus quarum valor summam maximam excedit,
vel de rebus ex voto Ecclesiae donatis, vel de rebus pretiosis artis
vel historiae causa, ad validitatem alienationis
requiritur insuper licentia Sanctae Sedis.
§ 3. Si res alienanda
sit divisibilis, in petenda licentia pro alienatione
exprimi debent partes antea alienatae; secus licentia irrita est, § 4.
Ii, qui in alienandis bonis consilio vel consensu
partem habere debent, ne praebeant consilium vel consensum nisi prius
exacte fuerint edocti tam de statu oeconomico personae
iuridicae cuius bona alienanda proponuntur, quam de alienationibus iam
peractis.
Can. 1293. § 1. Ad alienanda bona,
quorum valor summam minimam definitam excedit, requiritur
insuper:
1° iusta causa, veluti urgens necessitas, evidens
utilitas, pietas, caritas vel gravis alia ratio pastoralis;
2°
aestimatio rei alienandae a peritis scripto facta.
§ 2.
Aliae quoque cautelae a legitima auctoritate praescriptae serventur, ut
Ecclesiae damnum vitetur.
Can. 1294. § 1. Res
alienari minore pretio ordinarie non debet, quam quod in aestimatione
indicatur.
§ 2. Pecunia ex alienatione percepta vel
in commodum Ecclesiae caute collocetur vel, iuxta alienationis fines,
prudenter erogetur.
Can. 1295. Requisita ad normam
cann. 1291-1294, quibus etiam statuta personarum iuridicarum
conformanda sunt, servari debent non solum in alienatione, sed
etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae
iuridicae peior fieri possit.
Can. 1296. Si quando bona
ecclesiastica sine debitis quidem sollemnitatibus canonicis alienata
fuerint, sed alienatio sit civiliter valida,
auctoritatis competentis est decernere, omnibus mature perpensis, an et
qualis actio, personalis scilicet vel realis, a
quonam et contra quemnam instituenda sit ad Ecclesiae iura vindicanda.
Can. 1297. Conferentiae Episcoporum est, attentis
locorum adiunctis, normas statuere de bonis Ecclesiae locandis,
praesertim de licentia a competenti auctoritate ecclesiastica
obtinenda.
Can. 1298. Nisi res sit minimi momenti, bona
ecclesiastica propriis administratoribus eorumve propinquis
usque ad quartum consanguinitatis vel affinitatis gradum non sunt
vendenda aut locanda sine speciali competentis auctoritatis
licentia scripto data.
Can. 1299. § 1. Qui ex iure naturae et
canonico libere valet de suis bonis statuere, potest ad
causas pias, sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa,
bona relinquere.
§ 2. In dispositionibus mortis causa
in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, sollemnitates iuris
civilis; quae si omissae fuerint, heredes moneri debent de
obligatione, qua tenentur, adimplendi testatoris voluntatem.
Can. 1300. Voluntates fidelium facultates suas in pias
causas donantium vel relinquentium, sive per actum inter vivos sive per
actum mortis causa, legitime acceptatae,
diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et
erogationis bonorum, firmo praescripto Can. 1301, § 3.
Can. 1301. § 1. Ordinarius omnium piarum voluntatum tam
mortis causa quam inter vivos exsecutor est.
§ 2. Hoc ex iure
Ordinarius vigilare potest ac debet, etiam per visitationem, ut piae
voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores,
perfuncti munere, reddere rationem tenentur.
§ 3. Clausulae huic
Ordinarii iuri contrariae, ultimis voluntatibus adiectae,
tamquam non appositae habeantur.
Can. 1302. § 1. Qui bona ad
pias causas sive per actum inter vivos sive ex testamento
fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Ordinarium certiorem reddere,
eique omnia istiusmodi bona mobilia vel immobilia cum
oneribus adiunctis indicare; quod si donator id expresse et omnino
prohibuerit, fiduciam ne acceptet.
§ 2. Ordinarius debet
exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur, itemque vigilare pro
exsecutione piae voluntatis ad normam Can. 1301.
§ 3.
Bonis fiduciariis alicui sodali instituti religiosi aut societatis
vitae apostolicae commissis, si quidem bona sint attributa
loco seu dioecesi eorumve incolis aut piis causis iuvandis, Ordinarius,
de quo in §§ 1 et 2, est loci Ordinarius; secus est
Superior maior in instituto clericali iuris pontificii et in
clericalibus societatibus vitae apostolicae iuris pontificii,
aut Ordinarius eiusdem sodalis proprius in aliis institutis religiosis.
Can. 1303. § 1. Nomine piarum fundationum in
iure veniunt:
1° piae fundationes autonomae, scilicet
universitates rerum ad fines de quibus in Can. 114, § 2 destinatae et
a competenti auctoritate ecclesiastica in personam iuridicam
erectae;
2° piae fundationes non autonomae, scilicet bona
temporalia alicui personae iuridicae publicae quoquo modo data cum
onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum,
ex reditibus annuis Missas celebrandi aliasque praefinitas functiones
ecclesiasticas peragendi, aut fines de quibus in Can.
114, § 2 aliter persequendi.
§ 2. Bona piae fundationis non
autonomae, si concredita fuerint personae iuridicae Episcopo
dioecesano subiectae, expleto tempore, ad institutum de quo in Can.
1274, § 1 destinari debent, nisi alia fuerit fundatoris
voluntas expresse manifestata; secus ipsi personae iuridicae cedunt.
Can. 1304. § 1. Ut fundatio a persona iuridica
valide acceptari possit, requiritur licentia Ordinarii in scriptis
data; qui eam ne praebeat, antequam legitime compererit
personam iuridicam tum novo oneri suscipiendo, tum iam susceptis
satisfacere posse; maximeque caveat ut reditus omnino
respondeant oneribus adiunctis, secundum cuiusque loci vel regionis
morem.
§ 2. Ulteriores condiciones ad constitutionem et
acceptationem fundationum quod attinet, iure particulari definiantur.
Can. 1305. Pecunia et bona mobilia, dotationis
nomine assignata, statim in loco tuto ab Ordinario approbando
deponantur eum in finem, ut eadem pecunia vel bonorum mobilium
pretium custodiantur et quam primum caute et utiliter secundum prudens
eiusdem Ordinarii iudicium, auditis et iis quorum
interest et proprio a rebus oeconomicis consilio, collocentur in
commodum eiusdem fundationis cum expressa et individua
mentione oneris.
Can. 1306. § 1. Fundationes, etiam viva voce
factae, scripto consignentur.
§ 2. Alterum tabularum
exemplar in curiae archivo, alterum in archivo personae iuridicae ad
quam fundatio spectat, tuto asserventur.
Can. 1307.
§ 1. Servatis praescriptis cann. 1300-1302 et 1287, onerum ex piis
fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae in
loco patenti exponatur, ne obligationes adimplendae in oblivionem
cadant.
§ 2. Praeter librum de quo in Can. 958, § 1,
alter liber retineatur et apud parochum vel rectorem servetur, in quo
singula onera eorumque adimpletio et eleemosynae
adnotentur.
Can. 1308. § 1. Reductio onerum Missarum, ex
iusta tantum et necessaria causa facienda, reservatur Sedi
Apostolicae, salvis praescriptis quae sequuntur.
§ 2. Si in
tabulis fundationum id expresse caveatur, Ordinarius ob
imminutos reditus onera Missarum reducere valet.
§ 3. Episcopo
dioecesano competit potestas reducendi ob deminutionem
redituum, quamdiu causa perduret, ad rationem eleemosynae in dioecesi
legitime vigentis, Missas legatorum vel quoquo modo
fundatas, quae sint per se stantia, dummodo nemo sit qui obligatione
teneatur et utiliter cogi possit ad eleemosynae
augmentum faciendum.
§ 4. Eidem competit potestas reducendi
onera seu legata Missarum gravantia institutum ecclesiasticum,
si reditus insufficientes evaserint ad finem proprium eiusdem instituti
congruenter consequendum.
§ 5. Iisdem potestatibus,
de quibus in §§ 3 et 4, gaudet supremus Moderator instituti religiosi
clericalis iuris pontificii.
Can. 1309. Iisdem
auctoritatibus, de quibus in Can. 1308, potestas insuper competit
transferendi, congrua de causa, onera Missarum in dies,
ecclesias vel altaria diversa ab illis, quae in fundationibus sunt
statuta.
Can. 1310. § 1. Fidelium voluntatum pro piis
causis reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc
Ordinario expresse concesserit, potest ab eodem fieri ex
iusta tantum et necessaria causa.
§ 2. Si exsecutio onerum
impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla
administratorum culpa, impossibilis evaserit, Ordinarius, auditis iis
quorum interest et proprio consilio a rebus oeconomicis
atque servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate,
poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum
reductione, quae praescriptis Can. 1308 regitur.
§ 3. In ceteris
casibus recurrendum est ad Sedem Apostolicam.
LIBER VI DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
Can. 1311.
Nativum et proprium Ecclesiae ius est christifideles delinquentes
poenalibus sanctionibus coercere.
Can. 1312. § 1. Sanctiones
poenales in Ecclesia sunt:
1° poenae medicinales seu
censurae, quae in cann. 1331-1333 recensentur;
2° poenae
expiatoriae, de quibus in Can. 1336.
§ 2. Lex alias poenas
expiatorias constituere potest, quae christifidelem aliquo bono
spirituali vel temporali privent et supernaturali Ecclesiae
fini sint consentaneae.
§ 3. Praeterea remedia poenalia et
paenitentiae adhibentur, illa quidem praesertim ad delicta
praecavenda, hae potius ad poenam substituendam vel augendam.
Can. 1313. § 1. Si post delictum commissum lex mutetur,
applicanda est lex reo favorabilior.
§ 2. Quod si lex posterior
tollat legem vel saltem poenam, haec statim cessat.
Can.
1314. Poena plerumque est ferendae sententiae, ita ut reum non
teneat, nisi postquam irrogata sit; est autem latae
sententiae, ita ut in eam incurratur ipso facto commissi delicti, si
lex vel praeceptum id expresse statuat.
Can. 1315.
§ 1. Qui legislativam habet potestatem, potest etiam poenales leges
ferre; potest autem suis legibus etiam legem divinam vel
legem ecclesiasticam, a superiore auctoritate latam, congrua poena
munire, servatis suae competentiae limitibus ratione
territorii vel personarum.
§ 2. Lex ipsa potest poenam
determinare vel prudenti iudicis aestimatione determinandam
relinquere.
§ 3. Lex particularis potest etiam poenis universali
lege constitutis in aliquod delictum alias addere; id
autem ne faciat, nisi ex gravissima necessitate. Quod si lex
universalis indeterminatam vel facultativam poenam comminetur,
lex particularis potest etiam in illius locum poenam determinatam vel
obligatoriam constituere.
Can. 1316. Curent
Episcopi dioecesani ut, quatenus fieri potest, in eadem civitate vel
regione uniformes ferantur, si quae ferendae sint,
poenales leges.
Can. 1317. Poenae eatenus constituantur,
quatenus vere necessariae sint ad aptius providendum
ecclesiasticae disciplinae. Dimissio autem e statu clericali lege
particulari constitui nequit.
Can. 1318. Latae
sententiae poenas ne comminetur legislator, nisi forte in singularia
quaedam delicta dolosa, quae vel graviori esse possint
scandalo vel efficaciter puniri poenis ferendae sententiae non possint;
censuras autem, praesertim excommunicationem, ne
constituat, nisi maxima cum moderatione et in sola delicta graviora.
Can. 1319. § 1. Quatenus quis potest vi potestatis
regiminis in foro externo praecepta imponere, eatenus potest etiam
poenas determinatas, exceptis expiatoriis perpetuis, per
praeceptum comminari.
§ 2. Praeceptum poenale ne feratur, nisi
re mature perpensa, et iis servatis, quae in cann. 1317 et
1318 de legibus particularibus statuuntur.
Can. 1320. In
omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario loci, possunt ab
eodem poenis coerceri.
Can. 1321. § 1. Nemo punitur, nisi
externa legis vel praecepti violatio, ab eo commissa, sit
graviter imputabilis ex dolo vel ex culpa.
§ 2. Poena lege vel
praecepto statuta is tenetur, qui legem vel praeceptum
deliberate violavit; qui vero id egit ex omissione debitae diligentiae,
non punitur, nisi lex vel praeceptum aliter
caveat.
§ 3. Posita externa violatione, imputabilitas
praesumitur, nisi aliud appareat.
Can. 1322. Qui habitualiter
rationis usu carent, etsi legem vel praeceptum violaverint dum sani
videbantur, delicti incapaces habentur.
Can. 1323.
Nulli poenae est obnoxius qui, cum legem vel praeceptum
violavit:
1° sextum decimum aetatis annum nondum
explevit;
2°
sine culpa ignoravit se legem vel praeceptum violare; ignorantiae autem
inadvertentia et error aequiparantur;
3° egit ex vi
physica vel ex casu fortuito, quem praevidere vel cui praeviso
occurrere non potuit;
4° metu gravi, quamvis relative
tantum, coactus egit, aut ex necessitate vel gravi incommodo, nisi
tamen actus sit intrinsece malus aut vergat in animarum
damnum;
5° legitimae tutelae causa contra iniustum sui vel
alterius aggressorem egit, debitum servans moderamen;
6°
rationis usu carebat, firmis praescriptis cann. 1324, § 1, n. 2 et
1325;
7° sine culpa putavit aliquam adesse ex
circumstantiis, de quibus in nn. 4 vel 5.
Can. 1324. § 1.
Violationis auctor non eximitur a poena, sed poena lege vel
praecepto statuta temperari debet vel in eius locum paenitentia
adhiberi, si delictum patratum sit:
1° ab eo, qui rationis
usum imperfectum tantum habuerit;
2° ab eo qui rationis usu
carebat propter ebrietatem aliamve similem mentis
perturbationem, quae culpabilis fuerit;
3° ex gravi passionis
aestu, qui non omnem tamen mentis deliberationem et
voluntatis consensum praecesserit et impedierit, et dummodo passio ipsa
ne fuerit voluntarie excitata vel nutrita;
4° a
minore, qui aetatem sedecim annorum explevit;
5° ab eo, qui metu
gravi, quamvis relative tantum, coactus est, aut ex
necessitate vel gravi incommodo, si delictum sit intrinsece malum vel
in animarum damnum vergat;
6° ab eo, qui legitimae
tutelae causa contra iniustum sui vel alterius aggressorem egit, nec
tamen debitum servavit moderamen;
7° adversus aliquem
graviter et iniuste provocantem;
8° ab eo, qui per errorem, ex
sua tamen culpa, putavit aliquam adesse ex circumstantiis,
de quibus in Can. 1323, nn. 4 vel 5;
9° ab eo, qui sine culpa
ignoravit poenam legi vel praecepto esse adnexam;
10° ab
eo, qui egit sine plena imputabilitate, dummodo haec gravis
permanserit.
§ 2. Idem potest iudex facere, si qua alia adsit
circumstantia, quae delicti gravitatem deminuat.
§ 3. In
circumstantiis, de quibus in § 1, reus poena latae sententiae non
tenetur.
Can. 1325. Ignorantia crassa vel supina vel
affectata numquam considerari potest in applicandis praescriptis
cann. 1323 et 1324; item ebrietas aliaeve mentis perturbationes, si
sint de industria ad delictum patrandum vel excusandum
quaesitae, et passio, quae voluntarie excitata vel nutrita sit.
Can. 1326. § 1. Iudex gravius punire potest quam lex vel
praeceptum statuit:
1° eum, qui post condemnationem vel poenae
declarationem ita delinquere pergit, ut ex adiunctis
prudenter eius pertinacia in mala voluntate conici possit;
2°
eum, qui in dignitate aliqua constitutus est, vel qui
auctoritate aut officio abusus est ad delictum patrandum;
3°
reum, qui, cum poena in delictum culposum constituta sit,
eventum praevidit et nihilominus cautiones ad eum vitandum omisit, quas
diligens quilibet adhibuisset.
§ 2. In casibus, de
quibus in § 1, si poena constituta sit latae sententiae, alia poena
addi potest vel paenitentia.
Can. 1327. Lex
particularis potest alias circumstantias eximentes, attenuantes vel
aggravantes, praeter casus in cann. 1323- 1326, statuere,
sive generali norma, sive pro singulis delictis. Item in praecepto
possunt circumstantiae statui, quae a poena praecepto
constituta eximant, vel eam attenuent vel aggravent.
Can. 1328.
§ 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit,
nec tamen, praeter suam voluntatem, delictum consummavit, non tenetur
poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel
praeceptum aliter caveat.
§ 2. Quod si actus vel omissiones
natura sua ad delicti exsecutionem conducant, auctor potest
paenitentiae vel remedio poenali subici, nisi sponte ab incepta delicti
exsecutione destiterit. Si autem scandalum aliudve
grave damnum vel periculum evenerit, auctor, etsi sponte destiterit,
iusta potest poena puniri, leviore tamen quam quae in
delictum consummatum constituta est.
Can. 1329. § 1. Qui
communi delinquendi consilio in delictum concurrunt, neque in
lege vel praecepto expresse nominantur, si poenae ferendae sententiae
in auctorem principalem constitutae sint, iisdem poenis
subiciuntur vel aliis eiusdem vel minoris gravitatis.
§ 2. In
poenam latae sententiae delicto adnexam incurrunt complices,
qui in lege vel praecepto non nominantur, si sine eorum opera delictum
patratum non esset, et poena sit talis naturae, ut
ipsos afficere possit; secus poenis ferendae sententiae puniri possunt.
Can. 1330. Delictum quod in declaratione
consistat vel in alia voluntatis vel doctrinae vel scientiae
manifestatione, tamquam non consummatum censendum est, si nemo
eam declarationem vel manifestationem percipiat.
Can. 1331. §
1. Excommunicatus vetatur:
1° ullam habere
participationem ministerialem in celebrandis Eucharistiae Sacrificio
vel quibuslibet aliis cultus caerimoniis;
2°
sacramenta vel sacramentalia celebrare et sacramenta
recipere;
3° ecclesiasticis officiis vel ministeriis vel
muneribus
quibuslibet fungi vel actus regiminis ponere.
§ 2. Quod si
excommunicatio irrogata vel declarata sit, reus:
1° si agere
velit contra praescriptum § 1, n. 1, est arcendus aut a liturgica
actione est cessandum, nisi gravis obstet causa;
2°
invalide ponit actus regiminis, qui ad normam § 1, n. 3, sunt
illiciti;
3° vetatur frui privilegiis antea concessis;
4°
nequit valide consequi dignitatem, officium aliudve munus in
Ecclesia;
5° fructus dignitatis, officii, muneris cuiuslibet,
pensionis, quam quidem habeat in Ecclesia, non facit suos.
Can.
1332. Interdictus tenetur vetitis, de quibus in Can.
1331, § 1, nn. 1 et 2; quod si interdictum irrogatum vel declaratum
sit, praescriptum Can. 1331, § 2, n. 1 servandum est.
Can. 1333. § 1. Suspensio, quae clericos tantum afficere
potest, vetat:
1° vel omnes vel aliquos actus potestatis
ordinis;
2° vel omnes vel aliquos actus potestatis
regiminis;
3° exercitium vel omnium vel aliquorum iurium vel
munerum
officio inhaerentium.
§ 2. In lege vel praecepto statui potest,
ut post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam actus
regiminis suspensus valide ponere nequeat.
§ 3. Vetitum numquam
afficit:
1° officia vel regiminis potestatem, quae non
sint sub potestate Superioris poenam constituentis;
2° ius
habitandi, si quod reus ratione officii habeat;
3° ius
administrandi bona, quae ad ipsius suspensi officium forte pertineant,
si poena sit latae sententiae.
§ 4. Suspensio vetans
fructus, stipendium, pensiones aliave eiusmodi percipere, obligationem
secumfert restituendi quidquid illegitime, quamvis
bona fide, perceptum sit.
Can. 1334. § 1. Suspensionis
ambitus, intra limites canone praecedenti statutos, aut ipsa lege
vel praecepto definitur, aut sententia vel decreto quo poena
irrogatur.
§ 2. Lex, non autem praeceptum, potest latae
sententiae suspensionem, nulla addita determinatione vel limitatione,
constituere; eiusmodi autem poena omnes effectus habet,
qui in Can. 1333, § 1 recensentur.
Can. 1335. Si censura
vetet celebrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum
regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium sit ad
consulendum fidelibus in mortis periculo constitutis; quod si
censura latae sententiae non sit declarata, vetitum praeterea
suspenditur, quoties fidelis petit sacramentum vel sacramentale
vel actum regiminis; id autem petere ex qualibet iusta causa licet.
Can. 1336. § 1, Poenae expiatoriae, quae
delinquentem afficere possunt aut in perpetuum aut in tempus
praefinitum aut in tempus indeterminatum, praeter alias, quas
forte lex constituerit, hae sunt:
1° prohibitio vel praescriptio
commorandi in certo loco vel territorio;
2° privatio
potestatis, officii, muneris, iuris, privilegii, facultatis, gratiae,
tituli, insignis, etiam mere honorifici;
3°
prohibitio ea exercendi, quae sub n. 2 recensentur, vel prohibitio ea
in certo loco vel extra certum locum exercendi; quae
prohibitiones numquam sunt sub poena nullitatis;
4° translatio
poenalis ad aliud officium;
5° dimissio e statu
clericali.
§ 2. Latae sententiae eae tantum poenae expiatoriae
esse possunt, quae in § 1, n. 3 recensentur.
Can. 1337.
§ 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio sive clericos
sive religiosos afficere potest; praescriptio autem
commorandi, clericos saeculares et, intra limites constitutionum,
religiosos.
§ 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco
vel territorio irrogetur, accedat oportet consensus Ordinarii illius
loci, nisi agatur de domo extradioecesanis quoque
clericis paenitentibus vel emendandis destinata.
Can. 1338. §
1. Privationes et prohibitiones, quae in Can. 1336, § 1,
nn. 2 et 3 recensentur, numquam afficiunt potestates, officia, munera,
iura, privilegia, facultates, gratias, titulos,
insignia, quae non sint sub potestate Superioris poenam
constituentis.
§ 2. Potestatis ordinis privatio dari nequit, sed
tantum prohibitio eam vel aliquos eius actus exercendi; item dari
nequit privatio graduum academicorum.
§ 3. De
prohibitionibus, quae in Can. 1336, § 1, n. 3 indicantur, norma
servanda est, quae de censuris datur in Can. 1335.
Can.
1339. § 1. Eum, qui versatur in proxima delinquendi occasione, vel in
quem, ex investigatione peracta, gravis cadit
suspicio delicti commissi, Ordinarius per se vel per alium monere
potest.
§ 2. Eum vero, ex cuius conversatione scandalum
vel gravis ordinis perturbatio oriatur, etiam corripere potest, modo
peculiaribus personae et facti condicionibus
accommodato.
§ 3. De monitione et correptione constare semper
debet saltem ex aliquo documento, quod in secreto curiae
archivo servetur.
Can. 1340. § 1. Paenitentia, quae imponi
potest in foro externo, est aliquod religionis vel pietatis
vel caritatis opus peragendum.
§ 2. Ob transgressionem occultam
numquam publica imponatur paenitentia.
§ 3. Paenitentias
Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis
vel correptionis.
Can. 1341. Ordinarius proceduram
iudicialem vel administrativam ad poenas irrogandas vel declarandas
tunc tantum promovendam curet, cum perspexerit neque
fraterna correctione neque correptione neque aliis pastoralis
sollicitudinis viis satis posse scandalum reparari, iustitiam
restitui, reum emendari.
Can. 1342. § 1. Quoties iustae
obstent causae ne iudicialis processus fiat, poena irrogari vel
declarari potest per decretum extra iudicium; remedia poenalia autem et
paenitentiae applicari possunt per decretum in
quolibet casu.
§ 2. Per decretum irrogari vel declarari non
possunt poenae perpetuae, neque poenae quas lex vel praeceptum
eas constituens vetet per decretum applicare.
§ 3. Quae in lege
vel praecepto dicuntur de iudice, quod attinet ad poenam
irrogandam vel declarandam in iudicio, applicanda sunt ad Superiorem,
qui per decretum extra iudicium poenam irroget vel
declaret, nisi aliter constet neque agatur de praescriptis quae ad
procedendi tantum rationem attineant.
Can. 1343. Si
lex vel praeceptum iudici det potestatem applicandi vel non applicandi
poenam, iudex potest etiam, pro sua conscientia et
prudentia, poenam temperare vel in eius locum paenitentiam imponere.
Can. 1344. Etiamsi lex utatur verbis praeceptivis,
iudex pro sua conscientia et prudentia potest:
1° poenae
irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex
praepropera rei punitione maiora mala eventura praevideantur;
2°
a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare
aut paenitentiam adhibere, si reus emendatus sit et scandalum
reparaverit, aut si ipse satis a civili auctoritate punitus sit
vel punitum iri praevideatur;
3° si reus primum post vitam
laudabiliter peractam deliquerit neque necessitas urgeat
reparandi scandalum, obligationem servandi poenam expiatoriam
suspendere, ita tamen ut, si reus intra tempus ab ipso iudice
determinatum rursus deliquerit, poenam utrique delicto debitam luat,
nisi interim tempus decurrerit ad actionis poenalis pro
priore delicto praescriptionem.
Can. 1345. Quoties delinquens
vel usum rationis imperfectum tantum habuerit, vel
delictum ex metu vel necessitate vel passionis aestu vel in ebrietate
aliave simili mentis perturbatione patraverit, iudex
potest etiam a qualibet punitione irroganda abstinere, si censeat
aliter posse melius consuli eius emendationi.
Can. 1346.
Quoties reus plura delicta patraverit, si nimius videatur poenarum
ferendae sententiae cumulus, prudenti iudicis arbitrio
relinquitur poenas intra aequos terminos moderari.
Can. 1347.
§ 1. Censura irrogari valide nequit, nisi antea reus semel
saltem monitus sit ut a contumacia recedat, dato congruo ad
resipiscentiam tempore.
§ 2. A contumacia recessisse dicendus
est reus, quem delicti vere paenituerit, quique praeterea congruam
damnorum et scandali reparationem dederit vel saltem serio
promiserit.
Can. 1348. Cum reus ab accusatione absolvitur vel
nulla poena ei irrogatur, Ordinarius potest opportunis
monitis aliisque pastoralis sollicitudinis viis, vel etiam, si res
ferat, poenalibus remediis eius utilitati et publico bono
consulere.
Can. 1349. Si poena sit indeterminata neque aliud
lex caveat, iudex poenas graviores, praesertim censuras, ne
irroget, nisi casus gravitas id omnino postulet; perpetuas autem poenas
irrogare non potest.
Can. 1350. § 1. In poenis
clerico irrogandis semper cavendum est, ne iis quae ad honestam
sustentationem sunt necessaria ipse careat, nisi agatur de
dimissione e statu clericali.
§ 2. Dimisso autem e statu
clericali, qui propter poenam vere indigeat, Ordinarius meliore
quo fieri potest modo providere curet.
Can. 1351. Poena reum
ubique tenet, etiam resoluto iure eius qui poenam
constituit vel irrogavit, nisi aliud expresse caveatur.
Can.
1352. § 1. Si poena vetet recipere sacramenta vel
sacramentalia, vetitum suspenditur, quamdiu reus in mortis periculo
versatur.
§ 2. Obligatio servandi poenam latae
sententiae, quae neque declarata sit neque sit notoria in loco ubi
delinquens versatur, eatenus ex toto vel ex parte
suspenditur, quatenus reus eam servare nequeat sine periculo gravis
scandali vel infamiae.
Can. 1353. Appellatio vel
recursus a sententiis iudicialibus vel a decretis, quae poenam
quamlibet irrogent vel declarent, habent effectum suspensivum.
Can. 1354. § 1. Praeter eos, qui in cann. 1355-1356
recensentur, omnes, qui a lege, quae poena munita est, dispensare
possunt vel a praecepto poenam comminanti eximere, possunt etiam eam
poenam remittere.
§ 2. Potest praeterea lex vel
praeceptum, poenam constituens, aliis quoque potestatem facere
remittendi.
§ 3. Si Apostolica Sedes poenae remissionem sibi
vel aliis reservaverit, reservatio stricte est interpretanda.
Can. 1355. § 1. Poenam lege constitutam, si sit irrogata
vel declarata, remittere possunt, dummodo non sit Apostolicae Sedi
reservata:
1° Ordinarius, qui iudicium ad poenam
irrogandam vel declarandam promovit vel decreto eam per se vel per
alium irrogavit vel declaravit;
2° Ordinarius loci in
quo delinquens versatur, consulto tamen, nisi propter extraordinarias
circumstantias impossibile sit, Ordinario,de quo sub n.
1.
§ 2. Poenam latae sententiae nondum declaratam lege
constitutam, si Sedi Apostolicae non sit reservata, potest
Ordinarius remittere suis subditis et iis qui in ipsius territorio
versantur vel ibi deliquerint, et etiam quilibet Episcopus
in actu tamen sacramentalis confessionis.
Can. 1356. § 1.
Poenam ferendae vel latae sententiae constitutam praecepto
quod non sit ab Apostolica Sede latum, remittere possunt:
1°
Ordinarius loci, in quo delinquens versatur;
2° si poena sit
irrogata vel declarata, etiam Ordinarius qui iudicium ad poenam
irrogandam vel declarandam promovit vel decreto eam per se
vel per alium irrogavit vel declaravit.
§ 2. Antequam remissio
fiat, consulendus est, nisi propter extraordinarias
circumstantias impossibile sit, praecepti auctor.
Can. 1357.
§ 1. Firmis praescriptis cann. 508 et 976, censuram latae
sententiae excommunicationis vel interdicti non declaratam confessarius
remittere potest in foro interno sacramentali, si
paenitenti durum sit in statu gravis peccati permanere per tempus
necessarium ut Superior competens provideat.
§ 2. In
remissione concedenda confessarius paenitenti onus iniungat recurrendi
intra mensem sub poena reincidentiae ad Superiorem
competentem vel ad sacerdotem facultate praeditum, et standi huius
mandatis; interim imponat congruam paenitentiam et,
quatenus urgeat, scandali et damni reparationem; recursus autem fieri
potest etiam per confessarium, sine nominis
mentione.
§ 3. Eodem onere recurrendi tenentur, postquam
convaluerint, ii quibus ad normam Can. 976 remissa est censura
irrogata vel declarata vel Sedi Apostolicae reservata.
Can.
1358. § 1. Remissio censurae dari non potest nisi
delinquenti qui a contumacia, ad normam Can. 1347, § 2, recesserit;
recedenti autem denegari nequit.
§ 2. Qui censuram
remittit, potest ad normam Can. 1348 providere vel etiam paenitentiam
imponere.
Can. 1359. Si quis pluribus poenis
detineatur, remissio valet tantummodo pro poenis in ipsa expressis;
generalis autem remissio omnes aufert poenas, iis
exceptis quas in petitione reus mala fide reticuerit.
Can.
1360. Poenae remissio metu gravi extorta irrita est.
Can.
1361. § 1. Remissio dari potest etiam absenti vel sub
condicione.
§ 2. Remissio in foro externo detur scripto, nisi
gravis causa aliud suadeat.
§ 3. Caveatur ne remissionis petitio
vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus id vel utile
sit ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum.
Can. 1362. § 1. Actio criminalis praescriptione
extinguitur triennio, nisi agatur:
1° de delictis Congregationi
pro Doctrina Fidei reservatis;
2° de actione ob delicta
de quibus in cann. 1394, 1395, 1397, 1398, quae quinquennio
praescribitur;
3° de delictis quae non sunt iure communi
punita, si lex particularis alium praescriptionis terminum
statuerit.
§ 2. Praescriptio decurrit ex die quo delictum
patratum est, vel, si delictum sit permanens vel habituale, ex die quo
cessavit.
Can. 1363. § 1. Si intra terminos de
quibus in Can. 1362, ex die quo sententia condemnatoria in rem
iudicatam transierit computandos, non sit reo notificatum
exsecutorium iudicis decretum de quo in Can. 1651, actio ad poenam
exsequendam praescriptione extinguitur.
§ 2. Idem valet,
servatis servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata sit.
Can. 1364. § 1. Apostata a fide, haereticus vel
schismaticus in excommunicationem latae sententiae incurrit, firmo
praescripto Can. 194, § 1, n. 2; clericus praeterea potest
poenis, de quibus in Can. 1336, § 1, nn. 1, 2 et 3, puniri.
§ 2.
Si diuturna contumacia vel scandali gravitas postulet,
aliae poenae addi possunt, non excepta dimissione e statu clericali.
Can. 1365. Reus vetitae communicationis in sacris
iusta poena puniatur.
Can. 1366. Parentes vel parentum locum
tenentes, qui liberos in religione acatholica baptizandos
vel educandos tradunt, censura aliave iusta poena puniantur.
Can. 1367. Qui species consecratas abicit aut in sacrilegum
finem abducit vel retinet, in excommunicationem latae sententiae Sedi
Apostolicae reservatam incurrit; clericus praeterea
alia poena, non exclusa dimissione e statu clericali, puniri potest.
Can. 1368. Si quis, asserens vel promittens aliquid
coram ecclesiastica auctoritate, periurium committit, iusta poena
puniatur.
Can. 1369. Qui in publico spectaculo vel
concione, vel in scripto publice evulgato, vel aliter instrumentis
communicationis socialis utens, blasphemiam profert, aut
bonos mores graviter laedit, aut in regilionem vel Ecclesiam iniurias
exprimit vel odium contemptumve excitat, iusta poena
puniatur.
Can. 1370. § 1. Qui vim physicam in Romanum
Pontificem adhibet, in excommunicationem latae sententiae Sedi
Apostolicae reservatam incurrit, cui, si clericus sit, alia poena, non
exclusa dimissione e statu clericali, pro delicti
gravitate addi potest.
§ 2. Qui id agit in eum qui episcopali
charactere pollet, in interdictum latae sententiae et, si sit
clericus, etiam in suspensionem latae sententiae incurrit.
§ 3.
Qui vim physicam in clericum vel religiosum adhibet in
fidei vel Ecclesiae vel ecclesiasticae potestatis vel ministerii
contemptum, iusta poena puniatur.
Can. 1371. Iusta
poena puniatur:
1° qui, praeter casum de quo in Can. 1364, § 1,
doctrinam a Romano Pontifice vel a Concilio Oecumenico
damnatam docet vel doctrinam, de qua in Can. 752, pertinaciter respuit,
et ab Apostolica Sede vel ab Ordinario admonitus non
retractat;
2° qui aliter Sedi Apostolicae, Ordinario, vel
Superiori legitime praecipienti vel prohibenti non obtemperat, et
post monitum in inoboedientia persistit.
Can. 1372. Qui
contra Romani Pontificis actum ad Concilium Oecumenicum vel ad
Episcoporum collegium recurrit censura puniatur.
Can. 1373.
Qui publice aut subditorum simultates vel odia adversus
Sedem Apostolicam vel Ordinarium excitat propter aliquem potestatis vel
ministerii ecclesiastici actum, aut subditos ad
inoboedientiam in eos provocat, interdicto vel aliis iustis poenis
puniatur.
Can. 1374. Qui nomen dat consociationi,
quae contra Ecclesiam machinatur, iusta poena puniatur; qui autem
eiusmodi consociationem promovet vel moderatur, interdicto
puniatur.
Can. 1375. Qui impediunt libertatem ministerii vel
electionis vel potestatis ecclesiasticae aut legitimum
bonorum sacrorum aliorumve ecclesiasticorum bonorum usum, aut
perterrent electorem vel electum vel eum qui potestatem vel
ministerium ecclesiasticum exercuit, iusta poena puniri possunt.
Can. 1376. Qui rem sacram, mobilem vel immobilem,
profanat, iusta poena puniatur.
Can. 1377. Qui sine
praescripta licentia bona ecclesiastica alienat, iusta poena
puniatur.
Can. 1378. § 1. Sacerdos qui contra praescriptum
Can. 977 agit, in excommunicationem latae sententiae Sedi
Apostolicae reservatam incurrit.
§ 2. In poenam latae sententiae
interdicti vel, si sit clericus, suspensionis
incurrit:
1° qui ad ordinem sacerdotalem non promotus liturgicam
eucharistici Sacrificii actionem attentat;
2° qui,
praeter casum de quo in § 1, cum sacramentalem absolutionem dare valide
nequeat, eam impertire attentat, vel sacramentalem
confessionem audit.
§ 3. In casibus de quibus in § 2, pro
delicti gravitate, aliae poenae, non exclusa excommunicatione,
addi possunt.
Can. 1379. Qui, praeter casus de quibus in Can.
1378, sacramentum se administrare simulat, iusta poena
puniatur.
Can. 1380. Qui per simoniam sacramentum celebrat vel
recipit, interdicto vel suspensione puniatur.
Can.
1381. § 1. Quicumque officium ecclesiasticum usurpat, iusta poena
puniatur.
§ 2. Usurpationi aequiparatur illegitima,
post privationem vel cessationem a munere, eiusdem retentio.
Can. 1382. Episcopus qui sine pontificio mandato aliquem
consecrat in Episcopum, itemque qui ab eo consecrationem recipit, in
excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae
reservatam incurrunt.
Can. 1383. Episcopus qui, contra
praescriptum Can. 1015, alienum subditum sine legitimis litteris
dimissoriis ordinavit, prohibetur per annum ordinem conferre. Qui vero
ordinationem recepit, est ipso facto a recepto ordine
suspensus.
Can. 1384. Qui, praeter casus, de quibus in cann.
1378-1383, sacerdotale munus vel aliud sacrum ministerium
illegitime exsequitur, iusta poena puniri potest.
Can. 1385.
Qui quaestum illegitime facit ex Missae stipe, censura vel
alia iusta poena puniatur.
Can. 1386. Qui quidvis donat vel
pollicetur ut quis, munus in Ecclesia exercens, illegitime
quid agat vel omittat, iusta poena puniatur; item qui ea dona vel
pollicitationes acceptat.
Can. 1387. Sacerdos, qui in
actu vel occasione vel praetextu confessionis paenitentem ad peccatum
contra sextum Decalogi praeceptum sollicitat, pro
delicti gravitate, suspensione, prohibitionibus, privationibus
puniatur, et in casibus gravioribus dimittatur e statu
clericali.
Can. 1388. § 1. Confessarius, qui sacramentale
sigillum directe violat, in excommunicationem latae sententiae
Sedi Apostolicae reservatam incurrit; qui vero indirecte tantum, pro
delicti gravitate puniatur.
§ 2. Interpres aliique, de
quibus in Can. 983, § 2, qui secretum violant, iusta poena puniantur,
non exclusa excommunicatione.
Can. 1389. § 1.
Ecclesiastica potestate vel munere abutens pro actus vel omissionis
gravitate puniatur, non exclusa officii privatione, nisi
in eum abusum iam poena sit lege vel praecepto constituta.
§ 2.
Qui vero, ex culpabili neglegentia, ecclesiasticae
potestatis vel ministerii vel muneris actum illegitime cum damno alieno
ponit vel omittit, iusta poena puniatur.
Can.
1390. § 1. Qui confessarium de delicto, de quo in Can. 1387, apud
ecclesiasticum Superiorem falso denuntiat, in interdictum
latae sententiae incurrit et, si sit clericus, etiam in
suspensionem.
§ 2. Qui aliam ecclesiastico Superiori calumniosam
praebet delicti denuntiationem, vel aliter alterius bonam famam laedit,
iusta poena, non exclusa censura, puniri potest.
§
3. Calumniator potest cogi etiam ad congruam satisfactionem
praestandam.
Can. 1391. Iusta poena pro delicti gravitate
puniri potest:
1° qui ecclesiasticum documentum publicum falsum
conficit, vel verum mutat, destruit, occultat, vel falso
vel mutato utitur;
2° qui alio falso vel mutato documento utitur
in re ecclesiastica;
3° qui in publico ecclesiastico
documento falsum asserit.
Can. 1392. Clerici vel religiosi
mercaturam vel negotiationem contra canonum praescripta
exercentes pro delicti gravitate puniantur.
Can. 1393. Qui
obligationes sibi ex poena impositas violat, iusta poena
puniri potest.
Can. 1394. § 1. Firmo praescripto Can. 194, §
1, n. 3, clericus matrimonium, etiam civiliter tantum,
attentans, in suspensionem latae sententiae incurrit; quod si monitus
non resipuerit et scandalum dare perrexerit, gradatim
privationibus ac vel etiam dimissione e statu clericali puniri
potest.
§ 2. Religiosus a votis perpetuis, qui non sit
clericus, matrimonium etiam civiliter tantum attentans, in interdictum
latae sententiae incurrit, firmo praescripto Can. 694.
Can. 1395. § 1. Clericus concubinarius, praeter casum de quo
in Can. 1394, et clericus in alio peccato externo contra
sextum Decalogi praeceptum cum scandalo permanens, suspensione
puniantur, cui, persistente post monitionem delicto, aliae
poenae gradatim addi possunt usque ad dimissionem e statu
clericali.
§ 2. Clericus qui aliter contra sextum Decalogi
praeceptum deliquerit, si quidem delictum vi vel minis vel publice vel
cum minore infra aetatem sedecim annorum patratum sit,
iustis poenis puniatur, non exclusa, si casus ferat, dimissione e statu
clericali.
Can. 1396. Qui graviter violat
residentiae obligationem cui ratione ecclesiastici officii tenetur,
iusta poena puniatur, non exclusa, post monitionem,
officii privatione.
Can. 1397. Qui homicidium patrat, vel
hominem vi aut fraude rapit vel detinet vel mutilat vel
graviter vulnerat, privationibus et prohibitionibus, de quibus in Can.
1336, pro delicti gravitate puniatur; homicidium autem
in personas de quibus in Can. 1370, poenis ibi statutis punitur.
Can. 1398. Qui abortum procurat, effectu secuto, in
excommunicationem latae sententiae incurrit.
Can. 1399.
Praeter casus hac vel aliis legibus statutos, divinae vel
canonicae legis externa violatio tunc tantum potest iusta quidem poena
puniri, cum specialis violationis gravitas punitionem
postulat, et necessitas urget scandala praeveniendi vel reparandi.
LIBER VII DE PROCESSIBUS
Can. 1400. § 1. Obiectum
iudicii sunt:
1° personarurn physicarum vel iuridicarum iura
persequenda aut vindicanda, vel facta iuridica declaranda;
2°
delicta, quod spectat ad poenam irrogandam vel
declarandam.
§ 2. Attamen controversiae ortae ex actu potestatis
administrativae deferri possunt solummodo ad Superiorem
vel ad tribunal administrativum.
Can. 1401. Ecclesia iure
proprio et exclusivo cognoscit:
1° de causis quae respiciunt
res spirituales et spiritualibus adnexas;
2° de violatione legum
ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio
peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum
ecclesiasticarum irrogationem.
Can. 1402. Omnia Ecclesiae
tribunalia reguntur canonibus qui sequuntur, salvis normis tribunalium
Apostolicae Sedis.
Can. 1403. § 1. Causae
canonizationis Servorum Dei reguntur peculiari lege
pontificia.
§ 2. Iisdem causis applicantur praeterea praescripta
huius
Codicis, quoties in eadem lege ad ius universale remissio fit vel de
normis agitur quae, ex ipsa rei natura, easdem quoque
causas afficiunt.
TITULUS I DE FORO COMPETENTI
Can.
1404. Prima Sedes a nemine iudicatur.
Can. 1405. § 1.
Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi in causis de quibus
in Can. 1401:
1° eos qui supremum tenent civitatis
magistratum;
2° Patres Cardinales;
3° Legatos Sedis
Apostolicae, et in causis poenalibus Episcopos;
4° alias causas
quas ipse ad suum advocaverit iudicium.
§ 2. Iudex de actu vel
instrumento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato
videre non potest, nisi ipsius praecesserit mandatum.
§ 3. Rotae
Romanae reservatur iudicare:
1° Episcopos in
contentiosis, firmo praescripto Can. 1419, § 2;
2° Abbatem
primatem, vel Abbatem superiorem congregationis monasticae, et
supremum Moderatorem institutorum religiosorum iuris
pontificii;
3° dioeceses aliasve personas ecclesiasticas, sive
physicas sive iuridicas, quae Superiorem infra Romanum Pontificem non
habent.
Can. 1406. § 1. Violato praescripto Can.
1404, acta et decisiones pro infectis habentur.
§ 2. In causis,
de quibus in Can. 1405, aliorum iudicum incompetentia est
absoluta.
Can. 1407. § 1. Nemo in prima instantia conveniri
potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui competens sit ob
unum ex titulis qui in cann. 1408-1414 determinantur.
§ 2.
Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur,
dicitur relativa.
§ 3. Actor sequitur forum partis conventae;
quod si pars conventa multiplex forum habet, optio fori
actori conceditur.
Can. 1408. Quilibet conveniri potest coram
tribunali domicilii vel quasi-domicilii.
Can. 1409. §
1. Vagus forum habet in loco ubi actu commoratur.
§ 2. Is, cuius
neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus
commorationis nota sint, conveniri potest in foro actoris, dummodo
aliud forum legitimum non suppetat.
Can. 1410.
Ratione rei sitae, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res
litigiosa sita est, quoties actio in rem directa sit,
aut de spolio agatur.
Can. 1411. § 1. Ratione contractus pars
conveniri potest coram tribunali loci in quo contractus
initus est vel adimpleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal
elegerint.
§ 2. Si causa versetur circa obligationes
quae ex alio titulo proveniant, pars conveniri potest coram tribunali
loci, in quo obligatio vel orta est vel est adimplenda.
Can. 1412. In causis poenalibus accusatus, licet absens,
conveniri potest coram tribunali loci, in quo delictum patratum
est.
Can. 1413. Pars conveniri potest:
1° in causis
quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci ubi
administratio gesta est;
2° in causis quae respiciunt
hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel
quasi-domicilii vel commorationis, ad normam cann. 1408-1409, illius de
cuius hereditate vel legato pio agitur, nisi agatur
de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias
competentiae normas.
Can. 1414. Ratione conexionis, ab
uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae
inter se conexae, nisi legis praescriptum obstet.
Can. 1415. Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia
aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi,
quod prius partem conventam legitime citaverit.
Can. 1416.
Conflictus competentiae inter tribunalia eidem tribunali
appellationis subiecta, ab hoc tribunali solvuntur; a Signatura
Apostolica, si eidem tribunali appellationis non subsunt.
TITULUS II DE VARIIS TRIBUNALIUM GRADIBUS ET
SPECIEBUS
Can. 1417. § 1. Ob primatum Romani Pontificis
integrum est
cuilibet fideli causam suam sive contentiosam sive poenalem, in quovis
iudicii gradu et in quovis litis statu, cognoscendam
ad Sanctam Sedem deferre vel apud eandem introducere.
§ 2.
Provocatio tamen ad Sedem Apostolicam interposita non suspendit,
praeter casum appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui
causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit
iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi Sedes
Apostolica iudici significaverit se causam advocasse.
Can.
1418. Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal
ad causam instruendam vel ad actus intimandos.
CAPUT I DE TRIBUNALI PRIMAE INSTANTIAE
Art. 1 De
iudice
Can. 1419. § 1. In unaquaque dioecesi et pro omnibus
causis iure expresse non exceptis, iudex primae instantiae est
Episcopus dioecesanus, qui iudicialem potestatem exercere
potest per se ipse vel per alios, secundum canones qui
sequuntur.
§ 2. Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus
personae iuridicae ab Episcopo repraesentatae, iudicat in primo gradu
tribunal appellationis.
Can. 1420. § 1. Quilibet
Episcopus dioecesanus tenetur Vicarium iudicialem seu Officialem
constituere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario
generali distinctum, nisi parvitas dioecesis aut paucitas causarum
aliud suadeat.
§ 2. Vicarius iudicialis unum constituit
tribunal cum Episcopo, sed nequit iudicare causas quas Episcopus sibi
reservat.
§ 3. Vicario iudiciali dari possunt
adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum seu
Vice-officialium.
§ 4. Tum Vicarius iudicialis tum
Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes, integrae famae, in
iure canonico doctores vel saltem licentiati, annos
nati non minus triginta.
§ 5. Ipsi, sede vacante, a munere non
cessant nec ab Administratore dioecesano amoveri possunt;
adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione.
Can.
1421. § 1. In dioecesi constituantur ab Episcopo iudices
dioecesani, qui sint clerici.
§ 2. Episcoporum conferentia
permittere potest ut etiam laici iudices constituantur, e
quibus, suadente necessitate, unus assumi potest ad collegium
efformandum.
§ 3. Iudices sint integrae famae et in iure
canonico doctores vel saltem licentiati.
Can. 1422. Vicarius
iudicialis, Vicarii iudiciales adiuncti et ceteri iudices
nominantur ad definitum tempus, firmo praescripto Can. 1420, § 5, nec
removeri possunt nisi ex legitima gravique causa.
Can. 1423. § 1. Plures dioecesani Episcopi, probante Sede
Apostolica, possunt concordes, in locum tribunalium
dioecesanorum de quibus in cann. 1419-1421, unicum constituere in suis
dioecesibus tribunal primae instantiae; quo in casu
ipsorum Episcoporum coetui vel Episcopo ab eisdem designato omnes
competunt potestates, quas Episcopus dioecesanus habet
circa suum tribunal.
§ 2. Tribunalia, de quibus in § 1,
constitui possunt vel ad causas quaslibet vel ad aliqua tantum
causarum genera.
Can. 1424. Unicus iudex in quolibet iudicio
duos assessores, clericos vel laicos probatae vitae, sibi
consulentes asciscere potest.
Can. 1425. § 1. Reprobata
contraria consuetudine, tribunali collegiali trium iudicum
reservantur:
1° causae contentiosae: a) de vinculo sacrae
ordinationis; b) de vinculo matrimonii, firmis praescriptis cann.
1686 et 1688;
2° causae poenales: a) de delictis quae poenam
dimissionis e statu clericali secumferre possunt; b) de
irroganda vel declaranda excommunicatione.
§ 2. Episcopus causas
difficiliores vel maioris momenti committere potest
iudicio trium vel quinque iudicum.
§ 3. Vicarius iudicialis ad
singulas causas cognoscendas iudices ex ordine per turnum
advocet, nisi Episcopus in singulis casibus aliter statuerit.
§
4. In primo iudicii gradu, si forte collegium constitui
nequeat, Episcoporum conferentia, quamdiu huiusmodi impossibilitas
perduret, permittere potest ut Episcopus causas unico
iudici clerico committat, qui, ubi fieri possit, assessorem et
auditorem sibi asciscat.
§ 5. Iudices semel designatos ne
subroget Vicarius iudicialis, nisi ex gravissima causa in decreto
exprimenda.
Can. 1426. § 1. Tribunal collegiale
collegialiter procedere debet, et per maiorem suffragiorum partem
sententias ferre.
§ 2. Eidem praeesse debet, quatenus
fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus.
Can. 1427. § 1. Si controversia sit inter
religiosos vel domos eiusdem instituti religiosi clericalis iuris
pontificii, iudex primae instantiae, nisi aliud in
constitutionibus caveatur, est Superior provincialis, aut, si
monasterium sit sui iuris, Abbas localis.
§ 2. Salvo diverso
constitutionum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas
provincias, in prima instantia iudicabit per se ipse vel per
delegatum supremus Moderator; si inter duo monasteria, Abbas superior
congregationis monasticae.
§ 3. Si demum controversia
enascatur inter religiosas personas physicas vel iuridicas diversorum
institutorum religiosorum, aut etiam eiusdem instituti
clericalis iuris dioecesani vel laicalis, aut inter personam religiosam
et clericum saecularem vel laicum vel personam
iuridicam non religiosam, iudicat in prima instantia tribunal
dioecesanum.
Can. 1428. § 1. Iudex vel tribunalis
collegialis praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem
peragendam, eum seligentes aut ex tribunalis
iudicibus aut ex personis ab Episcopo ad hoc munus approbatis.
§
2. Episcopus potest ad auditoris munus approbare clericos
vel laicos, qui bonis moribus, prudentia et doctrina fulgeant.
§
3. Auditoris est, secundum iudicis mandatum, probationes
tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem, nisi
iudicis mandatum obstet, interim decidere quae et
quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio
oriatur, dum ipse munus suum exercet.
Can. 1429.
Tribunalis collegialis praeses debet unum ex iudicibus collegii
ponentem seu relatorem designare, qui in coetu iudicum de
causa referat et sententias in scriptis redigat; in ipsius locum idem
praeses alium ex iusta causa substituere potest.
Can. 1430. Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum
in discrimen vocari potest, et ad causas poenales
constituatur in dioecesi promotor iustitiae, qui officio tenetur
providendi bono publico.
Can. 1431. § 1. In causis
contentiosis, Episcopi dioecesani est iudicare utrum bonum publicum in
discrimen vocari possit necne, nisi interventus
promotoris iustitiae lege praecipiatur vel ex natura rei evidenter
necessarius sit.
§ 2. Si in praecedenti instantia
intervenerit proomotor iustitiae, in ulteriore gradu huius interventus
praesumitur necessarius.
Can. 1432. Ad causas, in
quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel
solutione matrimonii, constituatur in dioecesi defensor
vinculi, qui officio tenetur proponendi et exponendi omnia quae
rationabiliter adduci possint adversus nullitatem vel
solutionem.
Can. 1433. In causis in quibus promotoris
iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, iis non
citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera
interfuerint, aut saltem ante sententiam, actis inspectis,
munere suo fungi potuerint.
Can. 1434. Nisi aliud expresse
caveatur:
1° quoties lex praecipit ut iudex partes earumve
alteram audiat, etiam promotor iustitiae et vinculi defensor, si
iudicio intersint, audiendi sunt;
2° quoties instantia
partis requiritur ut iudex aliquid decernere possit, instantia
promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, qui iudicio
intersint, eandem vim habet.
Can. 1435. Episcopi est
promotorem iustitiae et vinculi defensorem nominare, qui sint
clerici vel laici, integrae famae, in iure canonico doctores vel
licentiati, ac prudentia et iustitiae zelo probati.
Can.
1436. § 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium
promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest.
§
2. Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum
tum ad singulas causas; possunt autem ab Episcopo,
iusta de causa, removeri.
Can. 1437. § 1. Cuilibet processui
intersit notarius, adeo ut nulla habeantur acta, si non
fuerint ab eo subscripta.
§ 2. Acta, quae notarii conficiunt,
publicam fidem faciunt.
Can. 1438. Firmo praescripto
Can. 1444, § 1, n. 1:
1° a tribunali Episcopi suffraganei
appellatur ad tribunal Metropolitae, salvo praescripto Can.
1439;
2° in causis in prima instantia pertractatis coram
Metropolita fit appellatio ad tribunal quod ipse, probante Sede
Apostolica, stabiliter designaverit;
3° pro causis coram
Superiore provinciali actis tribunal secundae instantiae est penes
supremum Moderatorem; pro causis actis coram Abbate locali, penes
Abbatem superiorem congregationis monasticae.
Can. 1439.
§ 1. Si quod tribunal primae instantiae unicum pro pluribus
dioecesibus, ad normam Can. 1423, constitutum sit, Episcoporum
conferentia debet tribunal secundae instantiae, probante Sede
Apostolica, constituere, nisi dioeceses sint omnes eiusdem
archidioecesis suffraganeae.
§ 2. Episcoporum conferentia
potest, probante Sede Apostolica, unum vel plura tribunalia
secundae instantiae constituere, etiam praeter casus de quibus in §
1.
§ 3. Quod attinet ad tribunalia secundae instantiae,
de quibus in §§ 1-2, Episcoporum conferentia vel Episcopus ab ea
designatus omnes habent potestates, quae Episcopo dioecesano
competunt circa suum tribunal.
Can. 1440. Si competentia
ratione gradus, ad normam cann. 1438 et 1439 non servetur,
incompetentia iudicis est absoluta.
Can. 1441. Tribunal
secundae instantiae eodem modo quo tribunal primae instantiae
constitui debet. Si tamen in primo iudicii gradu, secundum Can. 1425, §
4, iudex unicus sententiam tulit, tribunal secundae
instantiae collegialiter procedat.
Can. 1442. Romanus
Pontifex pro toto orbe catholico iudex est supremus, qui vel per
se ipse ius dicit, vel per ordinaria Sedis Apostolicae tribunalia, vel
per iudices a se delegatos.
Can. 1443. Tribunal
ordinarium a Romano Pontifice constitutum appellationibus recipiendis
est Rota Romana.
Can. 1444. § 1. Rota Romana
iudicat:
1° in secunda instantia, causas quae ab ordinariis
tribunalibus primae instantiae diiudicatae fuerint et ad
Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur;
2° in
tertia vel ulteriore instantia, causas ab ipsa Rota Romana et
ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi res iudicata
habeatur.
§ 2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima
instantia causas de quibus in Can. 1405, § 3, aliasve quas Romanus
Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad
suum tribunal advocaverit et Rotae Romanae commiserit; easque, nisi
aliud cautum sit in commissi muneris rescripto, ipsa Rota
iudicat etiam in secunda et ulteriore instantia.
Can. 1445. §
1. Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal
cognoscit:
1° querelas nullitatis et petitiones restitutionis in
integrum et alios recursus contra sententias rotales;
2°
recursus in causis de statu personarum, quas ad novum examen Rota
Romana admittere renuit;
3° exceptiones suspicionis
aliasque causas contra Auditores Rotae Romanae propter acta in
exercitio ipsorum muneris;
4° conflictus competentiae de
quibus in Can. 1416.
§ 2. Ipsum Tribunal videt de contentionibus
ortis ex actu potestatis administrativae ecclesiasticae ad
eam legitime delatis, de aliis controversiis administrativis quae a
Romano Pontifice vel a Romanae Curiae dicasteriis ipsi
deferantur, et de conflictu competentiae inter eadem
dicasteria.
§ 3. Supremi huius Tribunalis praeterea
est:
1° rectae
administrationi iustitiae invigilare et in advocatos vel procuratores,
si opus sit, animadvertere;
2° tribunalium
competentiam prorogare;
3° promovere et approbare erectionem
tribunalium, de quibus in cann. 1423 et 1439.
Can. 1446.
§ 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur
ut, salva iustitia, lites in populo Dei, quantum fieri
possit, vitentur et pacifice quam primum componantur.
§ 2. Iudex
in limine litis, et etiam quolibet alio momento,
quotiescumque spem aliquam boni exitus perspicit, partes hortari et
adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione
quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum idoneas
ipsis indicet, gravibus quoque hominibus ad mediationem
adhibitis.
§ 3. Quod si circa privatum partium bonum lis
versetur, dispiciat iudex num transactione vel arbitrorum iudicio,
ad normam cann. 1713- 1716, controversia finem habere utiliter possit.
Can. 1447. Qui causae interfuit tamquam iudex,
promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut
peritus, nequit postea valide eandem causam in alia
instantia tamquam iudex definire aut in eadem munus assessoris
sustinere.
Can. 1448. § 1. Iudex cognoscendam ne
suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in
quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum
lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae
consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut
damni vitandi, aliquid ipsius intersit.
§ 2. In iisdem adiunctis
ab officio suo abstinere debent iustitiae promotor,
defensor vinculi, assessor et auditor.
Can. 1449. § 1. In
casibus, de quibus in Can. 1448, nisi iudex ipse abstineat,
pars potest eum recusare.
§ 2. De recusatione videt Vicarius
iudicialis; si ipse recusetur, videt Episcopus qui tribunali
praeest.
§ 3. Si Episcopus sit iudex et contra eum recusatio
opponatur, ipse abstineat a iudicando.
§ 4. Si recusatio
opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios
tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses
in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.
Can.
1450. Recusatione admissa, personae mutari debent, non vero
iudicii gradus.
Can. 1451. § 1. Quaestio de recusatione
expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore
iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, neque ipsi recusati
sint.
§ 2. Actus positi a iudice antequam recusetur,
validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem,
rescindi debent, si pars petat intra decem dies ab admissa
recusatione.
Can. 1452. § 1. In negotio quod privatorum
solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad
instantiam partis. Causa autem legitime introducta, iudex procedere
potest et debet etiam ex officio in causis poenalibus
aliisque, quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem
respiciunt.
§ 2. Potest autem praeterea iudex partium
neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus
opponendis supplere, quoties id necessarium censeat ad vitandam
graviter iniustam sententiam, firmis praescriptis Can. 1600.
Can. 1453. Iudices et tribunalia curent ut quam primum,
salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in tribunali primae
instantiae ultra annum ne protrahantur, in tribunali vero
secundae instantiae, ultra sex menses.
Can. 1454. Omnes qui
tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de
munere rite et fideliter implendo praestare debent.
Can. 1455.
§ 1. In iudicio poenali semper, in contentioso autem si
ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus
obvenire possit, iudices et tribunalis auditores tenentur ad
secretum officii servandum.
§ 2. Tenentur etiam semper ad
secretum servandum de discussione quae inter iudices in tribunali
collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis
suffragiis et opinionibus ibidem prolatis, firmo praescripto
Can. 1609, § 4.
§ 3. Immo, quoties natura causae vel probationum
talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione
aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum
aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit
testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando
astringere ad secretum servandum.
Can. 1456.
Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, dona
quaevis acceptare prohibentur.
Can. 1457. § 1.
Iudices qui, cum certe et evidenter competentes sint, ius reddere
recusent, vel nullo suffragante iuris praescripto se
competentes declarent atque causas cognoscant ac definiant, vel secreti
legem violent, vel ex dolo aut gravi neglegentia
aliud litigantibus damnum inferant, congruis poenis a competenti
auctoritate puniri possunt, non exclusa officii
privatione.
§ 2. Iisdem sanctionibus subsunt tribunalis ministri
et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint; quos
omnes etiam iudex punire potest.
Can. 1458. Causae
cognoscendae sunt eo ordine quo fuerunt propositae et in albo
inscriptae, nisi ex iis aliqua celerem prae ceteris expeditionem
exigat, quod quidem peculiari decreto, rationibus suffulto,
statuendum est.
Can. 1459. § 1. Vitia, quibus sententiae
nullitas haberi potest, in quolibet iudicii statu vel gradu
excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari.
§ 2.
Praeter casus de quibus in § 1, exceptiones dilatoriae, eae
praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt
ante contestationem litis, nisi contestata iam lite
emerserint, et quam primum definiendae.
Can. 1460. § 1. Si
exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re
ipse iudex videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de
incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius
decisio non admittit appellationem, at non prohibentur querela
nullitatis et restitutio in integrum.
§ 3. Quod si iudex se
incompetentem declaret, pars, quae se gravatam reputat, potest intra
quindecim dies utiles provocare ad tribunal
appellationis.
Can. 1461. Iudex in quovis stadio causae se
absolute incompetentem agnoscens, suam incompetentiam
declarare debet.
Can. 1462. § 1. Exceptiones rei iudicatae,
transactionis et aliae peremptoriae quae dicuntur litis
finitae, proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui
serius eas opposuerit, non est reiciendus, sed condemnetur
ad expensas, nisi probet se oppositionem malitiose non
distulisse.
§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in
contestatione litis, et suo tempore tractandae sunt secundum regulas
circa quaestiones incidentes.
Can. 1463. § 1.
Actiones reconventionales proponi valide nequeunt, nisi intra triginta
dies a lite contestata.
§ 2. Eaedem autem
cognoscantur simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum
ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut
iudex id opportunius existimaverit.
Can. 1464. Quaestiones de
cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de
concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum
fuerit, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante
litis contestationem.
Can. 1465. § 1. Fatalia legis quae
dicuntur, id est termini perimendis iuribus lege constituti,
prorogari non possunt, neque valide, nisi petentibus partibus,
coarctari.
§ 2. Termini autem iudiciales et conventionales,
ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice,
auditis vel petentibus partibus, prorogari, numquam autem,
nisi partibus consentientibus, valide coarctari, § 3. Caveat tamen
iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.
Can.
1466. Ubi lex terminos haud statuat ad actus processuales peragendos,
iudex illos praefinire debet, habita ratione naturae
uniuscuiusque actus.
Can. 1467. Si die ad actum iudicialem
indicto vacaverit tribunal, terminus intellegitur prorogatus
ad primum sequentem diem non feriatum.
Can. 1468.
Uniuscuiusque tribunalis sedes sit, quantum fieri potest, stabilis,
quae statutis horis pateat.
Can. 1469. § 1. Iudex e
territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda
impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et
sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto Episcopo
dioecesano.
§ 2. Praeter casum de quo in § 1, iudex, ex iusta
causa et auditis partibus, potest ad probationes acquirendas
etiam extra proprium territorium se conferre, de licentia tamen
Episcopi dioecesani loci adeundi et in sede ab eodem
designata.
Can. 1470. § 1. Nisi aliter lex particularis
caveat, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo adsint
in aula quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse
statuerit.
§ 2. Omnes iudicio assistentes, qui
reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex
potest congruis poenis ad officium reducere,
advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia
ecclesiastica exercendo suspendere.
Can. 1471. Si qua
persona interroganda utatur lingua iudici vel partibus ignota,
adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus.
Declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio
addatur. Interpres etiam adhibeatur si surdus vel
mutus interrogari debet, nisi forte malit iudex quaestionibus a se
datis scripto respondeatur.
Can. 1472. § 1. Acta
iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae,
tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta
processus, scripto redacta esse debent.
§ 2. Singula folia
actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.
Can.
1473. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio
requiritur, si pars aut testis subscribere nequeat vel
nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et notarius fidem
faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi
perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse
subscribere.
Can. 1474. § 1. In casu appellationis,
actorum exemplar, fide facta a notario de eius authenticitate, ad
tribunal superius mittatur.
§ 2. Si acta exarata fuerint
lingua tribunali superiori ignota, transferantur in aliam eidem
tribunali cognitam, cautelis adhibitis, ut de fideli
translatione constet.
Can. 1475. § 1. Iudicio expleto,
documenta quae in privatorum dominio sunt, restitui debent,
retento tamen eorum exemplari.
§ 2. Notarii et cancellarius sine
iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum
iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.
Can. 1476. Quilibet, sive baptizatus sive non baptizatus,
potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet.
Can. 1477. Licet actor vel pars conventa
procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen tenetur in
iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
Can. 1478. § 1. Minores et ii, qui rationis usu destituti
sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes
aut tutores vel curatores, salvo praescripto § 3.
§ 2. Si iudex
existimet minorum iura esse in conflictu cum iuribus
parentum vel tutorum vel curatorum, aut hos non satis tueri posse
ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel
curatorem a iudice datum.
§ 3. Sed in causis spiritualibus et
cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti
sint, agere et respondere queunt sine parentum vel tutoris consensu, et
quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum
expleverint; secus per curatorem a iudice constitutum.
§ 4.
Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in
iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis
respondeant, aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et
respondere debent per suos curatores.
Can. 1479. Quoties
adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem
potest a iudice ecclesiastico admitti, audito, si fieri potest,
Episcopo dioecesano eius cui datus est; quod si non adsit aut
non videatur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa
designabit.
Can. 1480. § 1. Personae iuridicae in
iudicio stant per suos legitimos repraesentantes.
§ 2. In casu
vero defectus vel neglegentiae repraesentantis, potest ipse
Ordinarius per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum
iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.
Can. 1481.
§ 1. Pars libere potest advocatum et procuratorem sibi constituere; sed
praeter casus in §§ 2 et 3 statutos, potest etiam per
se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati
ministerium necessarium existimaverit.
§ 2. In iudicio
poenali accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere
debet advocatum.
§ 3. In iudicio contentioso, si
agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum vertitur,
exceptis causis matrimonialibus, iudex parti carenti
defensorem ex officio constituat.
Can. 1482. § 1. Unicum sibi
quisque potest constituere procuratorem, qui nequit alium
sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta
fuerit.
§ 2. Quod si tamen, iusta causa suadente, plures ab
eodem
constituantur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus
praeventioni.
§ 3. Advocati autem plures simul constitui
queunt.
Can. 1483. Procurator et advocatus esse debent aetate
maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse
catholicus, nisi Episcopus dioecesanus aliter permittat, et doctor in
iure canonico, vel alioquin vere peritus et ab eodem
Episcopo approbatus.
Can. 1484. § 1. Procurator et advocatus
antequam munus suscipiant, mandatum authenticum apud
tribunal deponere debent.
§ 2. Ad iuris tamen extinctionem
impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non
exhibito mandato, praestita, si res ferat, idonea cautione; actus autem
qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a
iudice statuendum, procurator mandatum rite non exhibeat.
Can.
1485. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non
potest valide renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus,
nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et
generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.
Can. 1486. § 1. Ut procuratoris vel advocati remotio
effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur, et, si lis iam
contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint
de remotione.
§ 2. Lata definitiva sententia, ius et officium
appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet.
Can.
1487. Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto,
repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi
tamen de causa.
Can. 1488. § 1. Vetatur uterque emere litem,
aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte
vindicata pacisci. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice
poterunt poena pecuniaria mulctari. Advocatus praeterea
tum ab officio suspendi, tum etiam, si recidivus sit, ab Episcopo, qui
tribunali praeest, ex albo advocatorum expungi
potest.
§ 2. Eodem modo puniri possunt advocati et procuratores
qui a competentibus tribunalibus causas, in fraudem legis,
subtrahunt ut ab aliis favorabilius definiantur.
Can. 1489.
Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut
quamlibet aliam rationem suum officium prodiderint, a patrocinio
exercendo suspendantur, et mulcta pecuniaria aliisve
congruis poenis plectantur.
Can. 1490. In unoquoque
tribunali, quatenus fieri possit, stabiles patroni constituantur, ab
ipso tribunali stipendium recipientes, qui munus advocati vel
procuratoris in causis praesertim matrimonialibus pro partibus
quae eos seligere malint, exerceant.
Can. 1491. Quodlibet ius
non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit,
sed etiam exceptione.
Can. 1492. § 1. Quaevis actio
extinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo,
exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam
extinguuntur.
§ 2. Exceptio, salvo praescripto Can. 1462, semper
competit et est suapte natura perpetua.
Can. 1493. Actor
pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant,
sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi
tribunalis competentiam non egrediantur.
Can. 1494.
§ 1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra
actorem vel propter causae nexum cum actione
principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem,
actionem reconventionalem instituere.
§ 2. Reconventio
reconventionis non admittitur.
Can. 1495. Actio
reconventionalis proponenda est iudici coram quo actio prior instituta
est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative
incompetenti.
Can. 1496. § 1. Qui probabilibus saltem
argumentis ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere,
sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda
tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei
sequestrationem.
§ 2. In similibus rerum adiunctis obtinere
potest, ut
iuris exercitium alicui inhibeatur.
Can. 1497. § 1. Ad
crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo
de creditoris iure satis constet.
§ 2. Sequestratio extendi
potest etiam ad res debitoris quae quolibet titulo apud alias
personas reperiantur, et ad debitoris credita.
Can. 1498.
Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni
nullatenus possunt, si damnum quod timetur possit aliter reparari et
idonea cautio de eo reparando offeratur.
Can. 1499.
Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii
iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis, si
ius suum non probaverit, resarciendis.
Can. 1500. Ad naturam
et vim actionis possessoriae quod attinet, serventur
praescripta iuris civilis loci ubi sita est res de cuius possessione
agitur.
Can. 1501. Iudex nullam causam cognoscere
potest, nisi petitio, ad normam canonum, proposita sit ab eo cuius
interest, vel a promotore iustitiae.
Can. 1502. Qui
aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in
quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium
iudicis expostuletur.
Can. 1503. § 1. Petitionem oralem iudex
admittere potest, quoties vel actor libellum exhibere
impediatur vel causa sit facilis investigationis et minoris
momenti.
§ 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat
scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus,
quique locum tenet libelli ab actore scripti ad omnes
iuris effectus.
Can. 1504. Libellus, quo lis introducitur,
debet:
1° exprimere coram quo iudice causa introducatur,
quid petatur et a quo petatur;
2° indicare quo iure innitatur
actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad
evincenda ea quae asseruntur;
3° subscribi ab actore vel eius
procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo
actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum
recipiendorum gratia;
4° indicare domicilium vel
quasi-domicilium partis conventae.
Can. 1505. § 1. Iudex
unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam viderint et
rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in
iudicio non deesse, debent suo decreto quam primum libellum
aut admittere aut reicere.
§ 2. Libellus reici potest
tantum:
1° si iudex vel tribunal incompetens sit;
2° si
sine
dubio constet actori legitimam deesse personam standi in
iudicio;
3° si non servata sint praescripta Can. 1504, nn.
1-3;
4° si certo pateat ex ipso libello petitionem quolibet
carere fundamento, neque fieri posse, ut aliquod ex processu
fundamentum appareat.
§ 3. Si libellus reiectus fuerit ob vitia
quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum
potest eidem iudici denuo exhibere.
§ 4. Adversus libelli
reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem
dierum recursum rationibus suffultum interponere vel ad tribunal
appellationis vel ad collegium, si libellus reiectus fuerit
a praeside; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est.
Can. 1506. Si iudex intra mensem ab exhibito
libello decretum non ediderit, quo libellum admittit vel reicit ad
normam Can. 1505, pars, cuius interest, instare potest ut
iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, inutiliter
lapsis decem diebus a facta instantia, libellus pro
admisso habeatur.
Can. 1507. § 1. In decreto, quo actoris
libellus admittitur, debet iudex vel praeses ceteras partes in
iudicium vocare seu citare ad litem contestandam, statuens utrum eae
scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad
dubia concordanda. Quod si ex scriptis responsionibus perspiciat
necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto
statuere.
§ 2. Si libellus pro admisso habetur ad normam Can.
1506, decretum citationis in iudicium fieri debet intra
viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone.
§ 3. Quod
si partes litigantes de facto coram iudice se sistant ad
causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in
actis partes iudicio adfuisse.
Can. 1508. § 1.
Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae
notificari, et simul ceteris, qui comparere debent, notum
fieri.
§ 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur,
nisi iudex propter graves causas censeat libellum
significandum non esse parti, antequam haec deposuerit in
iudicio.
§ 3. Si lis moveatur adversus eum qui non habet liberum
exercitium suorum iurium, vel liberam administrationem rerum de quibus
disceptatur, citatio denuntianda est, prout casus
ferat, tutori, curatori, procuratori speciali, seu ei qui ipsius nomine
iudicium suscipere tenetur ad normam iuris.
Can.
1509. § 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque
iudicialium actorum notificatio facienda est per publicos
tabellarios vel alio modo qui tutissimus sit, servatis normis lege
particulari statutis.
§ 2. De facto notificationis et de
eius modo constare debet in actis.
Can. 1510. Conventus, qui
citatoriam schedam recipere recuset, vel qui impedit
quominus citatio ad se perveniat, legitime citatus habeatur.
Can. 1511. Si citatio non fuerit legitime notificata, nulla
sunt acta processus, salvo praescripto Can. 1507, § 3.
Can.
1512. Cum citatio legitime notificata fuerit aut partes
coram iudice steterint ad causam agendam:
1° res desinit esse
integra;
2° causa fit propria illius iudicis aut tribunalis
ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est;
3° in
iudice delegato firma redditur iurisdictio, ita ut non expiret
resoluto iure delegantis;
4° interrumpitur praescriptio, nisi
aliud cautum sit;
5° lis pendere incipit; et ideo statim
locum habet principium (r)lite pendente, nihil innovetur―.
Can.
1513. § 1. Contestatio litis habetur cum per iudicis
decretum controversiae termini, ex partium petitionibus et
responsionibus desumpti, definiuntur.
§ 2. Partium petitiones
responsionesque, praeterquam in libello litis introductorio, possunt
vel in responsione ad citationem exprimi vel in
declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem
difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia
concordanda, quibus in sententia respondendum sit.
§ 3. Decretum
iudicis partibus notificandum est; quae, nisi iam
consenserint, possunt intra decem dies ad ipsum iudicem recurrere, ut
mutetur; quaestio autem expeditissime ipsius iudicis
decreto dirimenda est.
Can. 1514. Controversiae termini semel
statuti mutari valide nequeunt, nisi novo decreto, ex
gravi causa, ad instantiam partis et auditis reliquis partibus earumque
rationibus perpensis.
Can. 1515. Lite
contestata, possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; ideoque, si
damnatur ut rem restituat, fructus quoque a
contestationis die reddere debet et damna sarcire.
Can. 1516.
Lite contestata, iudex congruum tempus partibus
praestituat probationibus proponendis et explendis.
Can. 1517.
Instantiae initium fit citatione; finis autem non solum
pronuntiatione sententiae definitivae, sed etiam aliis modis iure
praefinitis.
Can. 1518. Si pars litigans moriatur aut
statum mutet aut cesset ab officio cuius ratione agit:
1° causa
nondum conclusa, instantia suspenditur donec heres defuncti
aut successor aut is, cuius intersit, litem resumat;
2° causa
conclusa, iudex procedere debet ad ulteriora, citato
procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore.
Can. 1519. § 1. Si a munere cesset tutor vel curator vel
procurator, qui sit ad normam Can. 1481, §§ 1 et 3 necessarius,
instantia interim suspenditur.
§ 2. Alium autem tutorem vel
curatorem iudex quam primum constituat; procuratorem vero ad litem
constituere potest, si pars neglexerit intra brevem
terminum ab ipso iudice statutum.
Can. 1520. Si nullus actus
processualis, nullo obstante impedimento, ponatur a
partibus per sex menses, instantia perimitur. Lex particularis alios
peremptionis terminos statuere potest.
Can. 1521.
Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve
minoribus aequiparatos, atque etiam ex officio
declarari debet, salvo iure petendi indemnitatem adversus tutores,
curatores, administratores, procuratores, qui culpa se
caruisse non probaverint.
Can. 1522. Peremptio exstinguit
acta processus, non vero acta causae; immo haec vim habere
possunt etiam in alia instantia, dummodo causa inter easdem personas et
super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod
attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.
Can. 1523.
Perempti iudicii expensas, quas quisque ex litigantibus
fecerit, ipse ferat.
Can. 1524. § 1. In qualibet statu et
gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum
actor tum pars conventa possunt processus actis renuntiare sive omnibus
sive nonnullis tantum.
§ 2. Tutores et
administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint
instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus
requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines
excedunt.
§ 3. Renuntiatio, ut valeat, peragenda est
scripto, eademque a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen
mandato munito, debet subscribi, cum altera parte
communicari, ab eaque acceptari vel saltem non impugnari, et a iudice
admitti.
Can. 1525. Renuntiatio a iudice admissa,
pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio
instantiae, itemque obligat renuntiantem ad solvendas
expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.
Can. 1526. § 1.
Onus probandi incumbit ei qui asserit.
§ 2. Non indigent
probatione:
1° quae ab ipsa lege praesumuntur;
2° facta
ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi iure
vel a iudice probatio nihilominus exigatur.
Can. 1527. § 1.
Probationes cuiuslibet generis, quae ad causam cognoscendam
utiles videantur et sint licitae, adduci possunt.
§ 2. Si pars
instet ut probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex
rem expeditissime definiat.
Can. 1528. Si pars vel testis se
sistere ad respondendum coram iudice renuant, licet eos
audire etiam per laicum a iudice designatum aut requirere eorum
declarationem coram publico notario vel quovis alio legitimo
modo.
Can. 1529. Iudex ad probationes colligendas ne procedat
ante litis contestationem nisi ob gravem causam.
Can.
1530. Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper
potest, immo debet, ad instantiam partis vel ad
probandum factum quod publice interest extra dubium poni.
Can.
1531. § 1. Pars legitime interrogata respondere debet et
veritatem integre fateri.
§ 2. Quod si respondere recusaverit,
iudicis est aestimare quid ad factorum probationem exinde
erui possit.
Can. 1532. In casibus, in quibus bonum publicum
in causa est, iudex partibus iusiurandum de veritate
dicenda aut saltem de veritate dictorum deferat, nisi gravis causa
aliud suadeat; in aliis casibus, potest pro sua prudentia.
Can. 1533. Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi
possunt iudici exhibere articulos, super quibus pars
interrogetur.
Can. 1534. Circa partium interrogationem cum
proportione serventur, quae in cann. 1548, § 2, n. 1, 1552 et
1558-1565 de testibus statuuntur.
Can. 1535. Assertio de
aliquo facto, scripto vel ore, coram iudice competenti, ab
aliqua parte circa ipsam iudicii materiam, sive sponte sive iudice
interrogante, contra se peracta, est confessio iudicialis.
Can. 1536. § 1. Confessio iudicialis unius partis, si agatur
de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum
publicum, ceteras relevat ab onere probandi.
§ 2. In causis
autem quae respiciunt bonum publicum, confessio iudicialis et
partium declarationes, quae non sint confessiones, vim probandi habere
possunt, a iudice aestimandam una cum ceteris causae
adiunctis, at vis plenae probationis ipsis tribui nequit, nisi alia
accedant elementa quae eas omnino corroborent.
Can.
1537. Quoad extraiudicialem confessionem in iudicium deductam,
iudicis est, perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti
ea sit facienda.
Can. 1538. Confessio vel alia quaevis partis
declaratio qualibet vi caret, si constet eam ex errore
facti esse prolatam, aut vi vel metu gravi extortam.
Can. 1539.
In quolibet iudicii genere admittitur probatio per
documenta tum publica tum privata.
Can. 1540. § 1. Documenta
publica ecclesiastica ea sunt, quae persona publica in
exercitio sui muneris in Ecclesia confecit, servatis sollemnitatibus
iure praescriptis.
§ 2. Documenta publica civilia ea
sunt, quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure
censentur.
§ 3. Cetera documenta sunt privata.
Can.
1541. Nisi
contrariis et evidentibus argumentis aliud evincatur, documenta publica
fidem faciunt de omnibus quae directe et
principaliter in iis affirmantur.
Can. 1543. Si abrasa,
correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta
demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta
sint facienda.
Can. 1544. Documenta vim probandi
in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico
exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita,
ut a iudice et ab adversario examinari possint.
Can. 1545.
Iudex praecipere potest ut documentum utrique parti commune
exhibeatur in processu.
Can. 1546. § 1. Nemo exhibere tenetur
documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine
periculo damni ad normam Can. 1548, § 2, n. 2 aut sine periculo
violationis secreti servandi.
§ 2. Attamen si qua saltem
documenti particula describi possit et in exemplari exhiberi sine
memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem
producatur.
Can. 1547. Probatio per testes in quibuslibet
causis admittitur, sub iudicis moderatione.
Can. 1548. §
1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri
debent.
§ 2. Salvo praescripto Can. 1550, § 2, n. 2, ab
obligatione
respondendi eximuntur:
1° clerici, quod attinet ad ea quae ipsis
manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum
magistratus, medici, obstetrices, advocati,notarii aliique qui ad
secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur,
quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; § 2° qui ex
testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel
affinibus infamiam, periculosas vexationes, aliave mala gravia
obventura timent.
Can. 1549. Omnes possunt esse testes,
nisi expresse iure repellantur vel in totum vel ex parte.
Can.
1550. § 1. Ne admittantur ad testimonium ferendum minores
infra decimum quartum aetatis annum et mente debiles; audiri tamen
poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire
declaretur.
§ 2. Incapaces habentur:
1° qui partes sunt
in causa, aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve
assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt
vel astiterunt;
2° sacerdotes, quod attinet ad ea
omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi
poenitens eorum manifestationem petierit; immo audita a quovis
et quoquo modo occasione confessionis, ne ut indicium quidem veritatis
recipi possunt.
Can. 1551. Pars, quae testem
induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversa pars postulare
potest ut nihilominus testis examinetur.
Can. 1552.
§ 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium
tribunali indicentur.
§ 2. Exhibeantur, intra terminum
a iudice praestitutum, articuli argumentorum super quibus petitur
testium interrogatio; alioquin petitio censeatur deserta.
Can. 1553. Iudicis est nimiam multitudinem testium refrenare.
Can. 1554. Antequam testes examinentur, eorum nomina
cum partibus communicentur; quod si id, prudenti iudicis existimatione,
fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante
testimoniorum publicationem fiat.
Can. 1555. Firmo
praescripto Can. 1550, pars petere potest ut testis excludatur, si
iusta exclusionis causa demonstretur ante testis excussionem.
Can. 1556. Citatio testis fit decreto iudicis testi
legitime notificato.
Can. 1557. Testis rite citatus pareat
aut causam suae absentiae iudici notam faciat.
Can. 1558.
§ 1. Testes sunt examini subiciendi in ipsa tribunalis sede, nisi
aliud iudici videatur.
§ 2. Cardinales, Patriarchae,
Episcopi et ii qui, suae civitatis iure, simili favore gaudent,
audiantur in loco ab ipsis selecto.
§ 3. Iudex decernat ubi
audiendi sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve
impedimentum impossibile vel difficile sit tribunalis sedem
adire, firmis praescriptis cann. 1418 et 1469, § 2.
Can. 1559.
Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex,
praesertim cum res est de bono privato, eas admittendas censuerit.
Assistere tamen possunt earum advocati vel procuratores,
nisi iudex propter rerum et personarum adiuncta censuerit secreto esse
procedendum.
Can. 1560. § 1. Testes seorsim
singuli examinandi sunt.
§ 2. Si testes inter se aut cum parte
in re gravi dissentiant, iudex discrepantes inter se
conferre seu comparare potest, remotis, quantum fieri poterit,
dissidiis et scandalo.
Can. 1561. Examen testis fit a
iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet
notarius; quapropter partes, vel promotor iustitiae, vel
defensor vinculi, vel advocati qui examini intersint, si alias
interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed
iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi
aliter lex particularis caveat.
Can. 1562. § 1. Iudex
testi in mentem revocet gravem obligationem dicendi totam et solam
veritatem.
§ 2. Iudex testi deferat iuramentum iuxta
Can. 1532; quod si testis renuat illud emittere, iniuratus audiatur.
Can. 1563. Iudex imprimis testis identitatem
comprobet; exquirat quaenam sit ipsi cum partibus necessitudo et, cum
ipsi interrogationes specificas circa causam defert,
sciscitetur quoque fontes eius scientiae et quo definito tempore ea,
quae asserit, cognoverit.
Can. 1564.
Interrogationes breves sunto, interrogandi captui accommodatae, non
plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae,
non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et
pertinentes ad causam quae agitur.
Can. 1565. § 1.
Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.
§ 2.
Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint
remota, ut nisi prius recolantur certo affirmari nequeant, poterit
iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo
fieri posse censeat.
Can. 1566. Testes ore testimonium
dicant, et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus
agatur; hoc enim in casu, adnotationes, quas secum attulerint,
consulere poterunt.
Can. 1567. § 1. Responsio statim
redigenda est scripto a notario et referre debet ipsa editi testimonii
verba, saltem quod attinet ad ea quae iudicii materiam
directe attingunt.
§ 2. Admitti potest usus machinae
magnetophonicae, dummodo dein responsiones scripto consignentur et
subscribantur, si fieri potest, a deponentibus.
Can. 1568.
Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut
recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de
interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus
memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.
Can. 1569. § 1. In fine examinis, testi legi debent quae
notarius de eius depositione scripto redegit, vel ipsi audita facere
quae ope magnetophonii de eius depositione incisa sunt,
data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi,
variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex
et notarius.
Can. 1570. Testes, quamvis iam excussi, poterunt
parte postulante aut ex officio, antequam acta seu
testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex
id necessarium vel utile ducat, dummodo collusionis vel
corruptelae quodvis absit periculum.
Can. 1571. Testibus,
iuxta aequam iudicis taxationem, refundi debent tum expensae,
quas fecerint, tum lucrum, quod amiserint, testificationis reddendae
causa.
Can. 1572. In aestimandis testimoniis iudex,
requisitis, si opus sit, testimonialibus litteris,
consideret:
1° quae condicio sit personae, quaeve
honestas;
2° utrum
de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur,
an de sua opinione, de fama, aut de auditu ab
aliis;
3° utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat,
an varius, incertus vel vacillans;
4° utrum testimonii
contestes habeat, aliisve probationis elementis confirmetur necne.
Can. 1573. Unius testis depositio plenam fidem facere
non potest, nisi agatur de teste qualificato qui deponat de rebus ex
officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud
suadeant.
Can. 1574. Peritorum opera utendum est quoties ex
iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum,
praeceptis artis vel scientiae innixum, requiruntur ad factum aliquod
comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam
dignoscendam.
Can. 1575. Iudicis est peritos nominare,
auditis vel proponentibus partibus, aut, si casus ferat,
relationes ab aliis peritis iam factas assumere.
Can. 1576.
Easdem ob causas quibus testis, etiam periti excluduntur aut
recusari possunt.
Can. 1577. § 1. Iudex, attentis iis quae a
litigantibus forte deducantur, singula capita decreto suo
definiat circa quae periti opera versari debeat.
§ 2. Perito
remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia
quibus egere potest ad suum munus rite et fideliter
exsequendum.
§ 3. Iudex, ipso perito audito, tempus praefiniat
intra
quod examen perficiendum est et relatio proferenda.
Can. 1578.
§ 1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam
conficiant, nisi iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat: quod
si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint,
diligenter adnotentur.
§ 2. Periti debent indicare perspicue
quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint
de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione
processerint in explendo munere sibi demandato et quibus
potissimum argumentis suae conclusiones nitantur.
§ 3. Peritus
accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius
necessariae videantur, suppeditet.
Can. 1579. § 1. Iudex non
peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera
quoque causae adiuncta attente perpendat.
§ 2. Cum reddit
rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis
peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
Can. 1580.
Peritis solvenda sunt expensae et honoraria a iudice ex
bono et aequo determinanda, servato iure particulari.
Can.
1581. § 1. Partes possunt peritos privatos, a iudice
probandos, designare.
§ 2. Hi, si iudex admittat, possunt acta
causae, quatenus opus sit, inspicere, peritiae exsecutioni
interesse; semper autem possunt suam relationem exhibere.
Can.
1582. Si ad definitionem causae iudex opportunum duxerit
ad aliquem locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id
praestituat, quo ea quae in accessu praestanda sint, auditis
partibus, summatim describat,
Can. 1583. Peractae
recognitionis instrumentum conficiatur.
Can. 1584.
Praesumptio
est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab
ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice
conicitur.
Can. 1585. Qui habet pro se iuris praesumptionem,
liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem
adversam.
Can. 1586. Praesumptiones, quae non statuuntur a
iure, iudex ne coniciat, nisi ex facto certo et determinato,
quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.
Can.
1587. Causa incidens habetur quoties, incepto per
citationem iudicio, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis
introducitur, non contineatur expresse, nihilominus
ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem
principalem.
Can. 1588. Causa incidens proponitur
scripto vel ore, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam
principalem, coram iudice competenti ad causam
principalem definiendam.
Can. 1589. § 1. Iudex, recepta
petitione et auditis partibus, expeditissime decernat utrum
proposita incidens quaestio fundamentum habere videatur et nexum cum
principali iudicio, an vero sit in limine reicienda; et,
si eam admittat, utrum talis sit gravitatis, ut solvi debeat per
sententiam interlocutoriam vel per decretum.
§ 2. Si vero
iudicet quaestionem incidentem non esse resolvendam ante sententiam
definitivam, decernat ut eiusdem ratio habeatur, cum
causa principalis definietur.
Can. 1590. § 1. Si quaestio
incidens solvi debeat per sententiam, serventur normae de
processu contentioso orali, nisi, attenta rei gravitate, aliud iudici
videatur.
§ 2. Si vero solvi debeat per decretum,
tribunal potest rem committere auditori vel praesidi.
Can.
1591. Antequam finiatur causa principalis, iudex vel tribunal
potest decretum vel sententiam interlocutoriam, iusta intercedente
ratione, revocare aut reformare, sive ad partis
instantiam, sive ex officio, auditis partibus.
Can. 1592. §
1. Si pars conventa citata non comparuerit nec idoneam
absentiae excusationem attulerit aut non responderit ad normam Can.
1507, § 1, iudex eam a iudicio absentem declaret et
decernat ut causa, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam
eiusque exsecutionem procedat.
§ 2. Antequam
decretum, de quo in § 1, feratur, debet, etiam per novam citationem, si
opus fuerit, constare citationem, legitime factam, ad
partem conventam tempore utili pervenisse.
Can. 1593. § 1. Si
pars conventa dein in iudicio se sistat aut responsum
dederit ante causae definitionem, conclusiones probationesque afferre
potest, firmo praescripto Can. 1600; caveat autem
iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras iudicium
protrahatur.
§ 2. Etsi non comparuerit aut responsum
non dederit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest
adversus sententiam; quod si probet se legitimo impedimento
fuisse detentam, quod sine sua culpa antea demonstrare non potuerit,
querela nullitatis uti potest.
Can. 1594. Si die et
hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuerit neque
idoneam excusationem attulerit:
1° iudex eum citet
iterum;
2° si actor novae citationi non paruerit, praesumitur
instantiae renuntiasse ad normam cann. 1524-1525;
3° quod
si postea in processu intervenire velit, servetur Can. 1593.
Can. 1595. § 1. Pars absens a iudicio, sive actor sive pars
conventa, quae iustum impedimentum non comprobaverit, tenetur
obligatione tum solvendi litis expensas, quae ob ipsius
absentiam factae sunt, tum etiam, si opus sit, indemnitatem alteri
parti praestandi.
§ 2. Si tum actor tum pars conventa
fuerint absentes a iudicio, ipsi obligatione expensas litis solvendi
tenentur in solidum.
Can. 1596. § 1. Is cuius
interest admitti potest ad interveniendum in causa, in qualibet litis
instantia, sive ut pars quae proprium ius defendit,
sive accessorie ad aliquem litigantem adiuvandum.
§ 2. Sed ut
admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici
exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret.
§
3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu in
quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad
probationes suas exhibendas, si causa ad periodum
probatoriam pervenerit.
Can. 1597. Tertium, cuius interventus
videatur necessarius, iudex, auditis partibus, debet in
iudicium vocare.
Can. 1598. § 1. Acquisitis probationibus,
iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet,
sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis
cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus
dari potest actorum exemplar; in causis vero ad bonum publicum
spectantibus iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod
actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen ut ius
defensionis semper integrum maneat.
§ 2. Ad
probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus
acquisitis, si iudex necessarium duxerit, iterum est
locus decreto de quo in § 1.
Can. 1599. § 1. Expletis omnibus
quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem
in causa devenitur.
§ 2. Haec conclusio habetur quoties aut
partes declarent se nihil aliud adducendum habere, aut utile
proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut
iudex declaret se satis instructam causam habere.
§
3. De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea acciderit, iudex
decretum ferat.
Can. 1600. § 1. Post conclusionem
in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios vocare aut alias
probationes, quae antea non fuerint petitae, disponere
tantummodo:
1° in causis, in quibus agitur de solo privato
partium bono, si omnes partes consentiant;
2° in ceteris
causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque
quodlibet fraudis vel subornationis periculum
removeatur;
3° in omnibus causis, quoties verisimile est, nisi
probatio nova admittatur, sententiam iniustam futuram esse
propter rationes, de quibus in Can. 1645, § 2, nn. 1-3.
§ 2.
Potest autem iudex iubere vel admittere ut exhibeatur
documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi
non potuit.
§ 3. Novae probationes publicentur,
servato Can. 1598, § 1.
Can. 1601. Facta conclusione in
causa, iudex congruum temporis spatium praestituat ad
defensiones vel animadversiones exhibendas.
Can. 1602. § 1.
Defensiones et animadversiones scriptae sint, nisi
disputationem pro tribunali sedente iudex, consentientibus partibus,
satis esse censeat.
§ 2. Si defensiones cum praecipuis
documentis typis imprimantur, praevia iudicis licentia requiritur,
salva secreti obligatione, si qua sit.
§ 3. Quoad
extensionem defensionum, numerum exemplarium, aliaque huiusmodi
adiuncta, servetur ordinatio tribunalis.
Can. 1603. § 1.
Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique
parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a
iudice praestitutum.
§ 2. Hoc ius partibus semel tantum esto,
nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc
autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data
censeatur.
§ 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius
habent
iterum replicandi partium responsionibus.
Can. 1604. § 1.
Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum
informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.
§ 2.
Si causae discussio scripto facta sit, iudex potest
statuere ut moderata disputatio fiat ore pro tribunali sedente, ad
quaestiones nonnullas illustrandas.
Can. 1605.
Disputationi orali, de qua in cann. 1602, § 1 et 1604, § 2, assistat
notarius ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars
postulet et iudex consentiat, de disceptatis et conclusis scripto
statim referre possit.
Can. 1606. Si partes parare
sibi tempore utili defensionem neglexerint, aut se remittant iudicis
scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et
probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam
pronuntiare, requisitis tamen animadversionibus promotoris
iustitiae et defensoris vinculi, si iudicio intersint.
Can.
1607. Causa iudiciali modo pertractata, si sit principalis,
definitur a iudice per sententiam definitivam; si sit incidens, per
sententiam interlocutoriam, firmo praescripto Can. 1589,
§ 1.
Can. 1608. § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae
requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem
sententia definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire
debet ex actis et probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare
iudex debet ex sua conscientia, firmis praescriptis legis de quarundam
probationum efficacia.
§ 4. Iudex qui eam
certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non constare de iure
actoris et conventum absolutum dimittat, nisi agatur de
causa iuris favore fruente, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est.
Can. 1609. § 1. In tribunali collegiali, qua die et
hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses statuat, et
nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis
sede conventus habeatur.
§ 2. Assignata conventui die, singuli
iudices scriptas afferant conclusiones suas in merito
causae, et rationes tam in iure quam in facto,quibus ad conclusionem
suam venerint; quae conclusiones actis causae
adiungantur, secreto servandae.
§ 3. Post divini Nominis
invocationem, prolatis ex ordine singulorum conclusionibus
secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu
relatore initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis
praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in
parte dispositiva sententiae.
§ 4. In discussione
autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere. Iudex
vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere
potest ut, si fiat appellatio, suae conclusiones ad tribunal superius
transmittantur.
§ 5. Quod si iudices in prima
discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri
poterit decisio ad novum conventum, non tamen ultra
hebdomadam, nisi ad normam Can. 1600 complenda sit causae instructio.
Can. 1610. § 1. Si iudex sit unicus, ipse
sententiam exarabit.
§ 2. In tribunali collegiali, ponentis seu
relatoris est exarare sententiam, desumendo motiva ex iis
quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero
iudicum praefinita fuerint motiva praeferenda; sententia
dein singulorum iudicum subicienda est approbationi.
§ 3.
Sententia edenda est non ultra mensem a die quo causa definita
est, nisi, in tribunali collegiali, iudices gravi ex ratione longius
tempus praestituerint.
Can. 1611. Sententia
debet:
1° definire controversiam coram tribunali agitatam, data
singulis dubiis congrua responsione;
2° determinare quae
sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae
sint;
3° exponere rationes seu motiva, tam in iure quam in
facto, quibus dispositiva sententiae pars innititur;
4° statuere
de litis expensis.
Can. 1612. § 1. Sententia, post
divini Nominis invocationem, exprimat oportet ex ordine qui sit iudex
aut tribunal; qui sit actor, pars conventa, procurator,
nominibus et domiciliis rite designatis, promotor iustitiae, defensor
vinculi, si partem in iudicio habuerint.
§ 2. Referre
postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et
formula dubiorum.
§ 3. Hisce subsequatur pars dispositiva
sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.
§ 4.
Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus prolata est et
cum subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agatur,
omnium iudicum et notarii.
Can. 1613. Regulae superius
positae de sententia definitiva sententiae quoque interlocutoriae
aptandae sunt.
Can. 1614. Sententia quam primum
publicetur, indicatis modis quibus impugnari potest; neque ante
publicationem vim ullam habet, etiamsi dispositiva pars,
iudice permittente, partibus significata sit.
Can. 1615.
Publicatio seu intimatio sententiae fieri potest vel tradendo
exemplar sententiae partibus aut earum procuratoribus, vel eisdem
transmittendo idem exemplar ad normam Can. 1509.
Can.
1616. § 1. Si in sententiae textu vel error irrepserit in calculis,
vel error materialis acciderit in transcribenda parte
dispositiva aut in factis vel partium petitionibus referendis, vel
omissa sint quae Can. 1612, § 4 requirit, sententia ab
ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad
partis instantiam sive ex officio, semper tamen auditis
partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.
§ 2. Si qua
pars refragetur, quaestio incidens decreto definiatur.
Can. 1617. Ceterae iudicis pronuntiationes, praeter
sententiam, sunt decreta, quae si mere ordinatoria non sint, vim non
habent, nisi saltem summarie motiva exprimant, vel ad motiva in alio
actu expressa remittant.
Can. 1618. Sententia
interlocutoria vel decretum vim sententiae definitivae habent, si
iudicium impediunt vel ipsi iudicio aut alicui ipsius
gradui finem ponunt, quod attinet ad aliquam saltem partem in causa.
Can. 1619. Firmis cann. 1622 et 1623, nullitates
actuum, positivo iure statutae, quae, cum essent notae parti querelam
proponenti, non sint ante sententiam iudici
denuntiatae, per ipsam sententiam sanantur, quoties agitur de causa ad
privatorum bonum attinenti.
Can. 1620. Sententia
vitio insanabilis nullitatis laborat, si:
1° lata est a iudice
absolute incompetenti;
2° lata est ab eo, qui careat
potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est;
3°
iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit;
4°
iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in Can. 1501, vel
non institutum fuit adversus aliquam partem
conventam;
5° lata est inter partes, quarum altera saltem non
habeat personam standi in iudicio;
6° nomine alterius quis
egit sine legitimo mandato;
7° ius defensionis alterutri parti
denegatum fuit;
8° controversia ne ex parte quidem
definita est.
Can. 1621. Querela nullitatis, de qua in Can.
1620, proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per
modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos
a die publicationis sententiae.
Can. 1622.
Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si:
1°
lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum
Can. 1425, § 1;
2° motiva seu rationes decidendi non
continet;
3° subscriptionibus caret iure praescriptis;
4°
non
refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata
fuit;
5° actu iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non
sit ad normam Can. 1619 sanata;
6° lata est contra partem
legitime absentem, iuxta Can. 1593, § 2.
Can. 1623. Querela
nullitatis in casibus, de quibus in Can. 1622, proponi potest intra
tres menses a notitia publicationis sententiae.
Can.
1624. De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit;
quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela
nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum
suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in
eius locum subrogetur ad normam Can. 1450.
Can. 1625. Querela
nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra
terminum ad appellationem statutum.
Can. 1626. § 1. Querelam
nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se
gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi,
quoties ipsis ius est interveniendi.
§ 2. Ipse iudex
potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare
intra terminum ad agendum Can. 1623 statutum, nisi
interea appellatio una cum querela nullitatis interposita fuerit, aut
nullitas sanata sit per decursum termini de quo in Can.
1623.
Can. 1627. Causae de querela nullitatis secundum normas
de processu contentioso orali tractari possunt.
Can.
1628. Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor
iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus
eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad
iudicem superiorem, salvo praescripto Can. 1629.
Can.
1629. Non est locus appellationi:
1° a sententia ipsius Summi
Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2° a sententia
vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad
normam Can. 1625;
3° a sententia quae in rem iudicatam
transiit;
4° a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria,
quae non habeant vim sententiae definitivae, nisi cumuletur
cum appellatione a sententia definitiva;
5° a sententia vel a
decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse
definiendam.
Can. 1630. § 1. Appellatio interponi debet coram
iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium
terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis
sententiae.
§ 2. Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso
appellante redigat.
Can. 1631. Si quaestio oriatur de iure
appellandi, de ea videat expeditissime tribunal appellationis
iuxta normas processus contentiosi oralis.
Can. 1632. § 1. Si
in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa
dirigatur, praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et
1439.
§ 2. Si alia pars ad aliud tribunal appellationis
provocaverit, de causa videt tribunal quod superioris est gradus, salvo
Can. 1415.
Can. 1633. Appellatio prosequenda est
coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione,
nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti
praestituerit.
Can. 1634. § 1. Ad prosequendam appellationem
requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis
superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari
huius sententiae et indicatis appellationis
rationibus.
§ 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae
intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim
termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici
appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio
suo quam primum satisfaciendi.
§ 3. Interea iudex a quo debet
acta ad normam Can. 1474 iudici appellationis transmittere.
Can. 1635. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive
coram iudice a quo sive coram iudice ad quem, deserta
censetur appellatio.
Can. 1636. § 1. Appellans potest
appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in Can.
1525.
§ 2. Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a
promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex
aliter caveat, a vinculi defensore vel promotore iustitiae tribunalis
appellationis.
Can. 1637. § 1. Appellatio facta ab
actore prodest etiam convento, et vicissim.
§ 2. Si plures sunt
conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex
ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra
omnes facta, quoties res petita est individua aut
obligatio solidalis.
§ 3. Si interponatur ab una parte super
aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia
appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus
incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim
dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est.
§
4. Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra
omnia sententiae capita.
Can. 1638. Appellatio exsecutionem
sententiae suspendit.
Can. 1639. § 1. Salvo praescripto
Can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi
causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque
litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel
confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex
parte.
§ 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam
Can. 1600.
Can. 1640. In gradu appellationis eodem
modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum
est; sed, nisi forte complendae sint probationes,
statim post litem ad normam Can. 1513, § 1 et Can. 1639, § 1
contestatam, ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.
Can. 1641. Firmo praescripto Can. 1643, res iudicata
habetur:
1° si duplex intercesserit inter easdem partes
sententia
conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi;
2° si
appellatio adversus sententiam non fuerit intra tempus utile
proposita;
3° si, in gradu appellationis, instantia perempta sit
vel eidem renuntiatum fuerit;
4° si lata sit sententia
definitiva, a qua non datur appellatio ad normam Can. 1629.
Can. 1642. § 1. Res iudicata firmitate iuris gaudet nec
impugnari potest directe, nisi ad normam Can. 1645, § 1.
§ 2.
Eadem facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque
exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare
potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.
Can. 1643. Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu
personarum, haud exceptis causis de coniugum separatione.
Can. 1644. § 1. Si duplex sententia conformis in causa de
statu personarum prolata sit, potest quovis tempore ad
tribunal appellationis provocari, novis iisque gravibus probationibus
vel argumentis intra peremptorium terminum triginta
dierum a proposita impugnatione allatis. Tribunal autem appellationis
intra mensem ab exhibitis novis probationibus et
argumentis debet decreto statuere utrum nova causae propositio admitti
debeat necne.
§ 2. Provocatio ad superius tribunal
ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non
suspendit, nisi aut lex aliter caveat aut tribunal
appellationis ad normam Can. 1650, § 3 suspensionem iubeat.
Can. 1645. § 1. Adversus sententiam quae transierit in rem
iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur
restitutio in integrum.
§ 2. De iniustitia autem manifesto
constare non censetur, nisi:
1° sententia ita probationibus
innitatur, quae postea falsae deprehensae sint, ut sine illis
probationibus pars sententiae dispositiva non sustineatur;
2°
postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et
contrariam decisionem exigentia indubitanter probent;
3°
sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;
4°
legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum
fuerit;
5° sententia adversetur praecedenti decisioni, quae in
rem iudicatam transierit.
Can. 1646. § 1. Restitutio in
integrum propter motiva, de quibus in Can. 1645, § 2, nn. 1 -3,
petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die
cognitionis eorundem motivorum computandos.
§ 2.
Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in Can. 1645, § 2, nn.
4 et 5, petenda est a tribunali appellationis, intra
tres menses a notitia publicationis sententiae; quod si in casu, de quo
in Can. 1645, § 2, n. 5, notitia praecedentis
decisionis serius habeatur, terminus ab hac notitia decurrit.
§
3 Termini de quibus supra non decurrunt, quamdiu laesus
minoris sit aetatis.
Can. 1647. § 1. Petitio restitutionis in
integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam
suspendit.
§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit
petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex
decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen
restitutionem petenti idonea cautione ut, si
restituatur in integrum, indemnis fiat.
Can. 1648. Concessa
restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito
causae.
Can. 1649. § 1. Episcopus, cuius est tribunal
moderari, statuat normas:
1° de partibus damnandis ad expensas
iudiciales solvendas vel compensandas;
2° de procuratorum,
advocatorum, peritorum et interpretum honorariis deque testium
indemnitate;
3° de gratuito patrocinio vel expensarum
deminutione concedendis;
4° de damnorum refectione quae debetur
ab
eo qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit;
5°
de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas
solvendas et damna reficienda.
§ 2. A pronuntiatione circa
expensas, honoraria et damna reficienda non datur distincta
appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem
iudicem, qui poterit taxationem emendare.
Can. 1650.
§ 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari
potest, salvo praescripto Can. 1647.
§ 2. Iudex qui
sententiam tulit et, si appellatio proposita sit, etiam iudex
appellationis, sententiae, quae nondum transierit in rem
iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad
instantiam partis, idoneis, si casus ferat, praestitis
cautionibus, si agatur de provisionibus seu praestationibus ad
necessariam sustentationem ordinatis, vel alia iusta causa
urgeat.
§ 3. Quod si sententia, de qua in § 2, impugnetur, iudex
qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc
probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri
posse, potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel
eam cautioni subicere.
Can. 1651. Non antea exsecutioni locus
esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur,
quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum
pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae
tenore includatur vel separatim edatur.
Can. 1652. Si
sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat,
quaestio incidens habetur, ab illo ipso iudice decidenda, qui tulit
sententiam exsecutioni mandandam.
Can. 1653. § 1.
Nisi lex particularis aliud statuat, sententiam exsecutioni mandare
debet per se vel per alium Episcopus dioecesis, in qua
sententia primi gradus lata est.
§ 2. Quod si hic renuat vel
neglegat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio,
exsecutio spectat ad auctoritatem cui tribunal appellationis ad normam
Can. 1439, § 3 subicitur.
§ 3. Inter religiosos
exsecutio sententiae spectat ad Superiorem qui sententiam exsecutioni
mandandam tulit aut iudicem delegavit.
Can. 1654.
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore
fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium
verborum sensum, exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de
exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de
merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse nullam
vel manifeste iniustam ad normam cann. 1620, 1622,
1645, abstineat ab exsecutione, et rem ad tribunal a quo lata est
sententia remittat, partibus certioribus factis.
Can.
1655. § 1. Quod attinet ad reales actiones, quoties adiudicata actori
res aliqua est, haec actori tradenda est statim ac
res iudicata habetur.
§ 2. Quod vero attinet ad actiones
personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel
ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso
tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et
prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque
infra quindecim dies coarctetur neque sex menses
excedat.
Can. 1656. § 1. Processu contentioso orali, de quo
in hac sectione, tractari possunt omnes causae a iure non
exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat.
§
2. Si processus oralis adhibeatur extra casus iure
permissos, actus iudiciales sunt nulli.
Can. 1657. Processus
contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico,
ad normam Can. 1424.
Can. 1658. § 1. Libellus quo lis
introducitur, praeter ea quae in Can. 1504 recensentur,
debet:
1° facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter,
integre et perspicue exponere;
2° probationes quibus
actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, ita
indicare ut statim colligi a iudice possint.
§ 2.
Libello adnecti debent, saltem in exemplari authentico, documenta
quibus petitio innititur.
Can. 1659. § 1. Si conamen
conciliationis ad normam Can. 1446, § 2 inutile cesserit, iudex, si
aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres
dies, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar
petitionis notificetur parti conventae, facta huic
facultate mittendi, intra quindecim dies, ad cancellariam tribunalis
scriptam responsionem.
§ 2. Haec notificatio effectus
habet citationis iudicialis, de quibus in Can. 1512.
Can. 1660.
Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti
actrici praefiniat terminum ad respondendum, ita ut ex allatis
utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum
perspectum habeat.
Can. 1661. § 1. Elapsis terminis, de
quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, formulam
dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies
celebrandam, omnes citet qui in ea interesse debent, addita pro
partibus dubii formula.
§ 2. In citatione partes certiores fiant
se posse, tres saltem ante audientiam dies, aliquod breve
scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda.
Can.
1662. In audientia primum tractantur quaestiones de quibus
in cann. 1459-1464.
Can. 1663. § 1. Probationes colliguntur in
audientia, salvo praescripto Can. 1418.
§ 2. Pars
eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium,
testium et peritorum.
Can. 1664. Responsiones partium,
testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum, redigendae
sunt scripto a notario, sed summatim et in iis
tantummodo quae pertinent ad substantiam rei controversae, et a
deponentibus subsignandae.
Can. 1665. Probationes, quae
non sint in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex
admittere tantum ad normam Can. 1452; postquam autem
vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam Can.
1600 novas probationes decernere.
Can. 1666. Si in
audientia probationes omnes colligi non potuerint, altera statuatur
audientia.
Can. 1667. Probationibus collectis, fit
in eadem audientia discussio oralis.
Can. 1668. § 1. Nisi ex
discussione aliquid supplendum in causae instructione
comperiatur, vel aliud exsistat quod impediat sententiam rite proferri,
iudex illico, expleta audientia, causam seorsum
decidat; dispositiva sententiae pars statim coram partibus praesentibus
legatur.
§ 2. Potest autem tribunal propter rei
difficultatem vel aliam iustam causam usque ad quintum utilem diem
decisionem differre.
§ 3. Integer sententiae textus,
motivis expressis, quam primum, ordinarie non ultra quindecim dies,
partibus notificetur.
Can. 1669. Si tribunal
appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum
contentiosum oralem esse adhibitum in casibus a iure exclusis,
nullitatem sententiae declaret et causam remittat tribunali quod
sententiam tulit.
Can. 1670. In ceteris quae ad rationem
procedendi attinent, serventur praescripta canonum de iudicio
contentioso ordinario. Tribunal autem potest suo decreto,
motivis praedito, normis processualibus, quae non sint ad validitatem
statutae, derogare, ut celeritati, salva iustitia,
consulat.
Can. 1671. Causae matrimoniales baptizatorum iure
proprio ad iudicem ecclesiasticum spectant.
Can. 1672.
Causae de effectibus matrimonii mere civilibus pertinent ad civilem
magistratum, nisi ius particulare statuat easdem causas,
si incidenter et accessorie agantur, posse a iudice ecclesiastico
cognosci ac definiri.
Can. 1673. In causis de
matrimonii nullitate, quae non sint Sedi Apostolicae reservatae,
competentia sunt:
1° tribunal loci in quo matrimonium
celebratum est;
2° tribunal loci in quo pars conventa domicilium
vel quasi- domicilium habet;
3° tribunal loci in quo
pars actrix domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio
eiusdem Episcoporum conferentiae degat et Viearius
iudicialis domicilii partis conventae, ipsa audita,
consentiat;
4° tribunal loci in quo de facto colligendae sunt
pleraeque
probationes, dummodo accedat consensus Vicarii iudicialis domicilii
partis conventae, qui prius ipsam interroget, num quid
excipiendum habeat.
Can. 1674. Habiles sunt ad matrimonium
impugnandum:
1° coniuges;
2° promotor iustitiae, cum
nullitas iam divulgata est, si matrimonium convalidari nequeat aut non
expediat.
Can. 1675. § 1. Matrimonium quod,
utroque coniuge vivente, non fuit accusatum, post mortem alterutrius
vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi
quaestio de validitate sit praeiudicialis ad aliam solvendam
controversiam sive in foro canonico sive in foro civili.
§ 2.
Si autem coniux moriatur pendente causa, servetur Can. 1518.
Can. 1676. Iudex, antequam causam acceptet et quotiescumque
spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si
fieri potest, ad matrimonium forte convalidandum et ad
coniugalem convictum restaurandum inducantur.
Can. 1677. § 1.
Libello acceptato, praeses vel ponens procedat ad
notificationem decreti citationis ad normam Can. 1508.
§ 2.
Transacto termino quindecim dierum a notificatione, praeses vel
ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petierit,
intra decem dies formulam dubii vel dubiorum decreto
suo statuat ex officio et partibus notificet.
§ 3. Formula dubii
non tantum quaerat an constet de nullitate matrimonii in
casu, sed determinare etiam debet quo capite vel quibus capitibus
nuptiarum validitas impugnetur.
§ 4. Post decem dies a
notificatione decreti, si partes nihil opposuerint, praeses vel ponens
novo decreto causae instructionem disponat.
Can.
1678. § 1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio sit,
etiam promotori iustitiae ius est:
1° examini
partium, testium et peritorum adesse, salvo praescripto Can.
1559;
2° acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et
documenta a partibus producta recognoscere.
§ 2. Examini, de quo
in § 1, n. 1, partes assistere nequeunt.
Can. 1679.
Nisi probationes aliunde plenae habeantur, iudex, ad partium
depositiones ad normam Can. 1536 aestimandas, testes de ipsarum
partium credibilitate, si fieri potest, adhibeat, praeter alia indicia
et adminicula.
Can. 1680. In causis de impotentia
vel de consensus defectu propter mentis morbum iudex unius periti vel
plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis
evidenter appareat; in ceteris causis servetur praescriptum Can. 1574.
Can. 1681. Quoties in instructione causae dubium
valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione,
tribunal potest, suspensa de consensu partium causa
nullitatis, instructionem complere pro dispensatione super rato, ac
tandem acta transmittere ad Sedem Apostolicam una cum
petitione dispensationis ab alterutro vel utroque coniuge et cum voto
tribunalis et Episcopi.
Can. 1682. § 1. Sententia,
quae matrimonii nullitatem primum declaraverit, una cum
appellationibus, si quae sint, et ceteris iudicii actis, intra
viginti dies a sententiae publicatione ad tribunal appellationis ex
officio transmittatur.
§ 2. Si sententia pro matrimonii
nullitate prolata sit in primo iudicii gradu, tribunal appellationis,
perpensis animadversionibus defensoris vinculi et, si
quae sint, etiam partium, suo decreto vel decisionem continenter
confirmet vel ad ordinarium examen novi gradus causam
admittat.
Can. 1683. Si in gradu appellationis novum
nullitatis matrimonii caput afferatur, tribunal potest, tamquam in
prima instantia, illud admittere et de eo iudicare.
Can. 1684.
§ 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem
primum declaravit, in gradu appellationis confirmata est vel decreto
vel altera sententia, ii, quorum matrimonium declaratum
est nullum, possunt novas nuptias contrahere statim ac decretum vel
altera sententia ipsis notificata est, nisi vetito ipsi
sententiae aut decreto apposito vel ab Ordinario loci statuto id
prohibeatur.
§ 2. Praescripta Can. 1644 servanda sunt,
etiam si sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, non altera
sententia sed decreto confirmata sit.
Can. 1685.
Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet
eandem notificare Ordinario loci in quo matrimonium
celebratum est. Is autem curare debet ut quam primum de decreta
nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in
matrimoniorum et baptizatorum libris mentio fiat.
Can. 1686.
Recepta petitione ad normam Can. 1677 proposita, Vicarius
iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest, praetermissis
sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum
interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia
declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel
exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti
dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari
certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi
mandati procuratoris.
Can. 1687. § 1. Adversus
hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit vel
vitia de quibus in Can. 1686 vel dispensationis defectum
non esse certa, appellare debet ad iudicem secundae instantiae, ad quem
acta sunt transmittenda quique scripto monendus est
agi de processu documentali.
§ 2. Integrum manet parti, quae se
gravatam putet, ius appellandi.
Can. 1688. Iudex
alterius instantiae, cum interventu defensoris vinculi et auditis
partibus, decernet eodem modo, de quo in Can. 1686, utrum
sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit iuxta
ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad
tribunal primae instantiae.
Can. 1689. In sententia partes
moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus,
quibus forte teneantur, altera erga alteram et erga prolem, ad
sustentationem et educationem praestandam.
Can. 1690.
Causae ad matrimonii nullitatem declarandam nequeunt processu
contentioso orali tractari.
Can. 1691. In ceteris quae ad
rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstet,
canones de iudiciis in genere et de iudicio
contentioso ordinario, servatis specialibus normis circa causas de
statu personarum et causas ad bonum publicum
spectantes.
Can. 1692. § 1. Separatio personalis coniugum
baptizatorum, nisi aliter pro locis particularibus legitime
provisum sit, decerni potest Episcopi dioecesani decreto vel iudicis
sententia ad normam canonum qui sequuntur.
§ 2. Ubi
decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur, vel si sententia
civilis praevidetur non contraria iuri divino,
Episcopus dioecesis commorationis coniugum poterit, perpensis
peculiaribus adiunctis, licentiam concedere adeundi forum
civile.
§ 3. Si causa versetur etiam circa effectus mere civiles
matrimonii, satagat iudex ut, servato praescripto § 2,
causa inde ab initio ad forum civile deferatur.
Can. 1693. §
1. Nisi qua pars vel promotor iustitiae processum
contentiosum ordinarium petant, processus contentiosus oralis
adhibeatur.
§ 2. Si processus contentiosus ordinarius
adhibitus sit et appellatio proponatur, tribunal secundi gradus ad
normam Can. 1682, § 2 procedat, servatis servandis.
Can.
1694. Quod attinet ad tribunalis competentiam, serventur praescripta
Can. 1673.
Can. 1695. Iudex, antequam causam
acceptet et quotiescumque spem boni exitus perspicit, pastoralia media
adhibeat, ut coniuges concilientur et ad coniugalem
convictum restaurandum inducantur.
Can. 1696. Causae de
coniugum separatione ad publicum quoque bonum spectant; ideoque
iis interesse semper debet promotor iustitiae, ad normam Can. 1433.
Can. 1697. Soli coniuges, vel alteruter, quamvis
altero invito, ius habent petendi gratiam dispensationis super
matrimonio rato et non consummato.
Can. 1698. § 1. Una
Sede Apostolica cognoscit de facto incomsummationis matrimonii et de
exsistentia iustae causae ad dispensationem
concedendam.
§ 2. Dispensatio vero ab uno Romano Pontifice
conceditur.
Can. 1699. § 1. Competens ad accipiendum
libellum, quo petitur dispensatio, est Episcopus dioecesanus domicilii
vel quasi-domicilii oratoris, qui, si constiterit de
fundamento precum, processus instructionem disponere debet.
§ 2.
Si tamen casus propositus speciales habeat difficultates
ordinis iuridici vel moralis, Episcopus dioecesanus consulat Sedem
Apostolicam.
§ 3. Adversus decretum quo Episcopus
libellum reicit, patet recursus ad Sedem Apostolicam.
Can.
1700. § 1. Firmo praescripto Can. 1681, horum processuum
instructionem committat Episcopus, stabiliter vel in singulis casibus,
tribunali suae vel alienae dioecesis aut idoneo
sacerdoti.
§ 2. Quod si introducta sit petitio iudicialis ad
declarandam nullitatem eiusdem matrimonii, instructio ad idem
tribunal committatur.
Can. 1701. § 1. In his processibus
semper intervenire debet vinculi defensor.
§ 2. Patronus non
admittitur, sed, propter casus difficultatem, Episcopus permittere
potest ut iurisperiti opera orator vel pars conventa
iuvetur.
Can. 1702. In instructione uterque coniux audiatur
et serventur, quatenus fieri possit, canones de
probationibus colligendis in iudicio contentioso ordinario et in causis
de matrimonii nullitate, dummodo cum horum processuum
indole componi queant.
Can. 1703. § 1. Non fit publicatio
actorum; iudex tamen, si conspiciat petitioni partis oratricis
vel exceptioni partis conventae grave obstaculum obvenire ob adductas
probationes, id parti cuius interest prudenter
patefaciat.
§ 2. Parti instanti documentum allatum vel
testimonium receptum iudex ostendere poterit et tempus praefinire ad
deductiones exhibendas.
Can. 1704. § 1. Instructor, peracta
instructione, omnia acta cum apta relatione deferat ad
Episcopum, qui votum pro rei veritate promat tum super facto
inconsummationis tum super iusta causa ad dispensandum et
gratiae opportunitate.
§ 2. Si instructio processus commissa sit
alieno tribunali ad normam Can. 1700, animadversiones pro
vinculo in eodem foro conficiantur, sed votum de quo in § 1 spectat ad
Episcopum committentem, cui instructor simul cum actis
aptam relationem tradat.
Can. 1705. § 1. Acta omnia Episcopus
una cum suo voto et animadversionibus defensoris vinculi
transmittat ad Sedem Apostolicam.
§ 2. Si, iudicio Apostolicae
Sedis, requiratur supplementum instructionis, id Episcopo
significabitur, indicatis elementis circa quae instructio complenda
est.
§ 3. Quod si Apostolica Sedes rescripserit ex
deductis non constare de inconsummatione, tunc iurisperitus de quo in
Can. 1701, § 2 potest acta processus, non vero votum
Episcopi, invisere in sede tribunalis ad perpendendum num quid grave
adduci possit ad petitionem denuo proponendam.
Can.
1706. Rescriptum dispensationis a Sede Apostolica transmittitur ad
Episcopum; is vero rescriptum partibus notificabit et
praeterea parocho tum loci contracti matrimonii tum suscepti baptismi
quam primum mandabit, ut in libris matrimoniorum et
baptizatorum de concessa dispensatione mentio fiat.
Can. 1707.
§ 1. Quoties coniugis mors authentico documento
ecclesiastico vel civili comprobari nequit, alter coniux a vinculo
matrimonii solutus non habeatur, nisi post declarationem
de morte praesumpta ab Episcopo dioecesano prolatam.
§ 2.
Declarationem, de qua in § 1, Episcopus dioecesanus tantummodo
proferre valet si, peractis opportunis investigationibus, ex testium
depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem
certitudinem de coniugis obitu obtinuerit. Sola coniugis absentia,
quamvis diuturna, non sufficit.
§ 3. In casibus incertis
et implexis Episcopus Sedem Apostolicam consulat.
Can. 1708.
Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive
ipse clericus sive Ordinarius, cui clericus subest vel in cuius
dioecesi ordinatus est.
Can. 1709. § 1. Libellus mitti
debet ad competentem Congregationem, quae decernet utrum causa ab ipsa
Curiae Romanae Congregatione an a tribunali ab ea
designato sit agenda.
§ 2. Misso libello, clericus ordines
exercere ipso iure vetatur.
Can. 1710. Si Congregatio
causam ad tribunal remiserit, serventur, nisi rei natura obstet,
canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso
ordinario, salvis praescriptis huius tituli.
Can. 1711. In
his causis defensor vinculi iisdem gaudet iuribus iisdemque
tenetur officiis, quibus defensor vinculi matrimonialis.
Can.
1712. Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae
ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria
amittit et ab omnibus obligationibus liberatur.
Can. 1713. Ad evitandas iudiciales contentiones transactio
seu reconciliatio utiliter adhibetur, aut controversia
iudicio unius vel plurium arbitrorum committi potest.
Can.
1714. De transactione, de compromisso, deque iudicio
arbitrali serventur normae a partibus selectae vel, si partes nullas
selegerint, lex ab Episcoporum conferentia lata, si qua
sit, vel lex civilis vigens in loco ubi conventio initur.
Can.
1715. § 1. Nequit transactio aut compromissum valide
fieri circa ea quae ad bonum publicum pertinent, aliaque de quibus
libere disponere partes non possunt.
§ 2. Si agitur de
bonis ecclesiasticis temporalibus, serventur, quoties materia id
postulat, sollemnitates iure statutae pro rerum
ecclesiasticarum alienatione.
Can. 1716. § 1. Si lex civilis
arbitrali sententiae vim non agnoscat, nisi a iudice
confirmetur, sententia arbitralis de controversia ecclesiastica, ut vim
habeat in foro canonico, confirmatione indiget
iudicis ecclesiastici loci, in quo lata est.
§ 2. Si autem lex
civilis admittat sententiae arbitralis coram civili iudice
impugnationem, in foro canonico eadem impugnatio proponi potest coram
iudice ecclesiastico, qui in primo gradu competens est
ad controversiam iudicandam.
Can. 1717. § 1. Quoties
Ordinarius notitiam, saltem veri similem, habet de delicto, caute
inquirat, per se vel per aliam idoneam personam, circa facta et
circumstantias et circa imputabilitatem, nisi haec inquisitio
omnino superflua videatur.
§ 2. Cavendum est ne ex hac
investigatione bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.
§ 3.
Qui investigationem agit, easdem habet, quas auditor in processu,
potestates et obligationes; idemque nequit, si postea
iudicialis processus promoveatur, in eo iudicem agere.
Can.
1718. § 1. Cum satis collecta videantur elementa, decernat
Ordinarius:
1° num processus ad poenam irrogandam vel
declarandam promoveri possit;
2° num id, attento Can. 1341,
expediat;
3° utrum processus iudicialis sit adhibendus an, nisi
lex vetet, sit procedendum per decretum extra iudicium.
§
2. Ordinarius decretum, de quo in § 1, revocet vel mutet, quoties ex
novis elementis aliud sibi decernendum videtur.
§ 3.
In ferendis decretis, de quibus in §§ 1 et 2, audiat Ordinarius, si
prudenter censeat, duos iudices aliosve iuris
peritos.
§ 4. Antequam ad normam § 1 decernat, consideret
Ordinarius num, ad vitanda inutilia iudicia, expediat ut,
partibus consentientibus, vel ipse vel investigator quaestionem de
damnis ex bono et aequo dirimat.
Can. 1719.
Investigationis acta et Ordinarii decreta, quibus investigatio initur
vel clauditur, eaque omnia quae investigationem
praecedunt, si necessaria non sint ad poenalem processum, in secreto
curiae archivo custodiantur.
Can. 1720. Si
Ordinarius censuerit per decretum extra iudicium esse
procedendum:
1° reo accusationem atque probationes, data
facultate
sese defendendi, significet, nisi reus, rite vocatus, comparere
neglexerit;
2° probationes et argumenta omnia cum duobus
assessoribus accurate perpendat;
3° Si de delicto certo constet
neque actio criminalis sit extincta, decretum ferat ad
normam cann. 1342-1350, expositis, breviter saltem, rationibus in iure
et in facto.
Can. 1721. § 1. Si Ordinarius
decreverit processum poenalem iudicialem esse ineundum, acta
investigationis promotori iustitiae tradat, qui accusationis
libellum iudici ad normam cann. 1502 et 1504 exhibeat.
§ 2.
Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor
iustitiae apud illud tribunal constitutus.
Can. 1722. Ad
scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad
iustitiae cursum tutandum, potest Ordinarius, audito promotore
iustitiae et citato ipso accusato, in quolibet processus
stadio accusatum a sacro ministerio vel ab aliquo officio et munere
ecclesiastico arcere, ei imponere vel interdicere
commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam
sanctissimae Eucharistiae participationem prohibere; quae
omnia, causa cessante, sunt revocanda, eaque ipso iure finem habent,
cessante processu poenali.
Can. 1723. § 1. Iudex
reum citans debet eum invitare ad advocatum, ad normam Can. 1481, § 1,
intra terminum ab ipso iudice praefinitum, sibi
constituendum.
§ 2. Quod si reus non providerit, iudex ante
litis contestationem advocatum ipse nominet, tamdiu in munere
mansurum quamdiu reus sibi advocatum non constituerit.
Can.
1724. § 1. In quolibet iudicii gradu renuntiatio instantiae
fieri potest a promotore iustitiae, mandante vel consentiente
Ordinario, ex cuius deliberatione processus promotus est.
§
2. Renuntiatio, ut valeat, debet a reo acceptari, nisi ipse sit a
iudicio absens declaratus.
Can. 1725. In causae
discussione, sive scripto haec fit sive ore, accusatus semper ius
habeat ut ipse vel eius advocatus vel procurator postremus
scribat vel loquatur.
Can. 1726. In quolibet poenalis iudicii
gradu et stadio, si evidenter constet delictum non esse a
reo patratum, iudex debet id sententia declarare et reum absolvere,
etiamsi simul constet actionem criminalem esse
extinctam.
Can. 1727. § 1. Appellationem proponere potest
reus, etiam si sententia ipsum ideo tantum dimiserit, quia
poena erat facultativa, vel quia iudex potestate usus est, de qua in
cann. 1344 et 1345.
§ 2. Promotor iustitiae appellare
potest quoties censet scandali reparationi vel iustitiae restitutioni
satis provisum non esse.
Can. 1728. § 1. Salvis
praescriptis canonum huius tituli, in iudicio poenali applicandi sunt,
nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere
et de iudicio contentioso ordinario, servatis specialibus norms de
causis quae ad bonum publicum spectant.
§ 2. Accusatus
ad confitendum delictum non tenetur, nec ipsi iusiurandum deferri
potest.
Can. 1729. § 1. Pars laesa potest actionem
contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso poenali
iudicio exercere, ad normam Can. 1596.
§ 2.
Interventus partis laesae, de quo in § 1, non amplius admittitur, si
factus non sit in primo iudicii poenalis gradu.
§ 3.
Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1628-1640, etiamsi
appellatio in poenali iudicio fieri non possit; quod si
utraque appellatio, licet a diversis partibus, proponatur, unicum fiat
iudicium appellationis, salvo praescripto Can.
1730.
Can. 1730. § 1. Ad nimias poenalis iudicii moras
vitandas potest iudex iudicium de damnis differre usque dum
sententiam definitivam in iudicio poenali protulerit.
§ 2.
Iudex, qui ita egerit, debet, postquam sententiam tulerit in
poenali iudicio, de damnis cognoscere, etiamsi iudicium poenale propter
propositam impugnationem adhuc pendeat, vel reus
absolutus sit propter causam quae non auferat obligationem reparandi
damna.
Can. 1731. Sententia lata in poenali
iudicio, etiamsi in rem iudicatam transierit, nullo modo ius facit erga
partem laesam, nisi haec intervenerit ad normam Can.
1729.
Can. 1732. Quae in canonibus huius sectionis de decretis
statuuntur, eadem applicanda sunt ad omnes administrativos
actus singulares, qui in foro externo extra iudicium dantur, iis
exceptis, qui ab ipso Romano Pontifice vel ab ipso Concilio
Oecumenico ferantur.
Can. 1733. § 1. Valde optandum est ut,
quoties quis gravatum se decreto putet, vitetur inter ipsum
et decreti auctorem contentio atque inter eos de aequa solutione
quaerenda communi consilio curetur, gravibus quoque personis
ad mediationem et studium forte adhibitis, ita ut per idoneam viam
controversia praecaveatur vel dirimatur.
§ 2.
Episcoporum conferentia statuere potest ut in unaquaque dioecesi
officium quoddam vel consilium stabiliter constituatur, cui,
secundum normas ab ipsa conferentia statuendas, munus sit aequas
solutiones quaerere et suggerere; quod si conferentia id non
iusserit, potest Episcopus eiusmodi consilium vel officium constituere.
§ 3. Officium vel consilium, de quo in § 2, tunc
praecipue operam navet, cum revocatio decreti petita est ad normam Can.
1734, neque termini ad recurrendum sunt elapsi; quod
si adversus decretum recursus propositus sit, ipse Superior, qui de
recursu videt, recurrentem et decreti auctorem hortetur,
quotiescumque spem boni exitus perspicit, ad eiusmodi solutiones
quaerendas.
Can. 1734. § 1. Antequam quis recursum
proponat, debet decreti revocationem vel emendationem scripto ab ipsius
auctore petere; qua petitione proposita, etiam
suspensio exsecutionis eo ipso petita intellegitur.
§ 2. Petitio
fieri debet intra peremptorium terminum decem dierum
utilium a decreto legitime intimato.
§ 3. Normae §§ 1 et 2 non
valent:
1° de recursu proponendo ad Episcopum adversus
decreta lata ab auctoritatibus, quae ei subsunt;
2° de recursu
proponendo adversus decretum, quo recursus hierarchicus
deciditur, nisi decisio data sit ab Episcopo;
3° de recursibus
proponendis ad normam cann. 57 et 1735.
Can. 1735. Si
intra triginta dies, ex quo petitio, de qua in Can. 1734, ad auctorem
decreti pervenit, is novum decretum intimet, quo vel
prius emendet vel petitionem reiciendam esse decernat, termini ad
recurrendum decurrunt ex novi decreti intimatione; si autem
intra triginta dies nihil decernat, termini decurrunt ex tricesimo
die.
Can. 1736. § 1. In iis materiis, in quibus
recursus hierarchicus suspendit decreti exsecutionem, idem efficit
etiam petitio, de qua in Can. 1734.
§ 2. In ceteris
casibus, nisi intra decem dies, ex quo petitio de qua in Can. 1734 ad
ipsum auctorem decreti pervenit, is exsecutionem
suspendendam decreverit, potest suspensio interim peti ab eius
Superiore hierarchico, qui eam decernere potest gravibus
tantum de causis et cauto semper ne quid salus animarum detrimenti
capiat.
§ 3. Suspensa decreti exsecutione ad normam § 2,
si postea recursus proponatur, is qui de recursu videre debet, ad
normam Can. 1737, § 3 decernat utrum suspensio sit
confirmanda an revocanda.
§ 4. Si nullus recursus intra statutum
terminum adversus decretum proponatur, suspensio
exsecutionis, ad normam § 1 vel § 2 interim effecta, eo ipso
cessat.
Can. 1737. § 1. Qui se decreto gravatum esse
contendit, potest ad Superiorem hierarchicum eius, qui decretum tulit,
propter quodlibet iustum motivum recurrere; recursus
proponi potest coram ipso decreti auctore, qui eum statim ad
competentem Superiorem hierarchicum transmittere debet.
§ 2.
Recursus proponendus est intra peremptorium terminum quindecim dierum
utilium, qui in casibus de quibus in Can. 1734, § 3
decurrunt ex die quo decretum intimatum est, in ceteris autem casibus
decurrunt ad normam Can. 1735.
§ 3. Etiam in casibus,
in quibus recursus non suspendit ipso iure decreti exsecutionem neque
suspensio ad normam Can. 1736, § 2 decreta est, potest
tamen gravi de causa Superior iubere ut exsecutio suspendatur, cauto
tamen ne quid salus animarum detrimenti capiat.
Can.
1738. Recurrens semper ius habet advocatum vel procuratorem
adhibendi, vitatis inutilibus moris; immo vero patronus ex
officio constituatur, si recurrens patrono careat et Superior id
necessarium censeat; semper tamen potest Superior iubere ut
recurrens ipse compareat ut interrogetur.
Can. 1739.
Superiori, qui de recursu videt, licet, prout casus
ferat, non
solum decretum confirmare vel irritum declarare, sed
etiam
rescindere, revocare, vel, si id Superiori magis expedire
videatur,
emendare, subrogare, ei obrogare.
Can. 1740.
Cum alicuius parochi ministerium ob aliquam causam, etiam citra
gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evadat, potest ipse
ab Episcopo dioecesano a paroecia amoveri.
Can.
1741. Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri
potest, hae praesertim sunt:
1° modus agendi qui
ecclesiasticae communioni grave detrimentum vel perturbationem
afferat;
2° imperitia aut permanens mentis vel corporis
infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem
reddunt;
3° bonae existimationis amissio penes probos et
graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevideantur non
brevi cessaturae;
4° gravis neglectus vel violatio
officiorum paroecialium quae post monitionem persistat;
5° mala
rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno,
quoties huic malo aliud remedium afferri nequeat.
Can. 1742.
§ 1. Si ex instructione peracta constiterit adesse causam
de qua in Can. 1740, Episcopus rem discutiat cum duobus parochis, e
coetu ad hoc stabiliter, a consilio presbyterali
constituto, Episcopo proponente, selectis; quod si exinde censeat ad
amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad
validitatem indicatis, parocho paterne suadeat ut intra tempus
quindecim dierum renuntiet.
§ 2. De parochis qui sunt
sodales instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, servetur
praescriptum Can. 682, § 2.
Can. 1743.
Renuntiatio a parocho fieri potest non solum pure et simpliciter, sed
etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo legitime
acceptari possit et reapse acceptetur.
Can. 1744. § 1. Si
parochus intra praestitutos dies non responderit, Episcopus
iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.
§
2. Si Episcopo constiterit parochum alteram invitationem
recepisse, non autem respondisse etsi nullo impedimento detentum, aut
si parochus renuntiationem nullis adductis motivis
recuset, Episcopus decretum amotionis ferat.
Can. 1745. Si
vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnet,
motiva allegans quae insufficientia Episcopo videantur, hic ut valide
agat:
1° invitet illum ut, inspectis actis, suas
impugnationes in relatione scripta colligat, immo probationes in
contrarium, si quas habeat, afferat;
2° deinde, completa,
si opus sit, instructione, una cum iisdem parochis de quibus in Can.
1742, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem
sint designandi, rem perpendat;
3° tandem statuat utrum parochus
sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
Can.
1746. Amoto parocho, Episcopus consulat sive assignatione alius
officii, si ad hoc idoneus sit, sive pensione, prout casus
ferat et adiuncta permittant.
Can. 1747. § 1. Parochus amotus
debet a parochi munere exercendo abstinere, quam primum
liberam relinquere paroecialem domum, et omnia quae ad paroeciam
pertinent ei tradere, cui Episcopus paroeciam
commiserit.
§ 2. Si autem de infirmo agatur, qui e paroeciali
domo sine incommodo nequeat alio transferri, Episcopus eidem
relinquat eius usum etiam exclusivum, eadem necessitate
durante.
§ 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum,
Episcopus non potest novum parochum nominare, sed per administratorem
paroecialem interim provideat.
Can. 1748. Si bonum
animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulet, ut parochus a
sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad
aliud officium transferatur, Episcopus eidem translationem scripto
proponat ac suadeat ut pro Dei atque animarum amore
consentiat.
Can. 1749. Si parochus consilio ac suasionibus
Episcopi obsequi non intendat, rationes in scriptis exponat.
Can. 1750. Episcopus, si, non obstantibus allatis rationibus,
iudicet a proposito non esse recedendum, cum duobus
parochis ad normam Can. 1742, § 1 selectis, rationes perpendat quae
translationi faveant vel obstent; quod si exinde
translationem peragendam censeat, paternas exhortationes parocho
iteret.
Can. 1751. § 1. His peractis, si adhuc et
parochus renuat et Episcopus putet translationem esse faciendam, hic
decretum translationis ferat, statuens paroeciam, elapso
praefinito tempore, esse vacaturam.
§ 2. Hoc tempore inutiliter
transacto, paroeciam vacantem declaret.
Can. 1752. In
causis translationis applicentur praescripta canonis 1747, servata
aequitate canonica et prae oculis habita salute animarum,
quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet.
Volver al principio
del Codex
|
|
|