|
CODEX CANONUM ECCLESIARUM
ORIENTALIUM
CANONES PRAELIMINARES
Can. 1 - Canones huius
Codicis omnes et solas Ecclesias
orientales catholicas respiciunt,
nisi, relationes cum Ecclesia
latina quod attinet, aliud
expresse statuitur.
Can. 2 - Canones Codicis,
in quibus plerumque ius antiquum
Ecclesiarum orientalium recipitur
vel accommodatur, praecipue ex
illo iure aestimandi sunt.
Can. 3 - Codex, etsi saepe
ad praescripta librorum
liturgicorum se refert, de re
liturgica plerumque non decernit;
quare haec praescripta sedulo
servanda sunt, nisi Codicis
canonibus sunt contraria.
Can. 4 - Canones Codicis
initas aut approbatas a Sancta
Sede conventiones cum nationibus
aliisve societatibus politicis
non abrogant neque eis derogant;
eaedem idcirco perinde ac in
praesens vigere pergent
contrariis Codicis praescriptis
minime obstantibus.
Can. 5 - Iura quaesita
itemque privilegia, quae a Sede
Apostolica ad haec usque tempora
personis physicis vel iuridicis
concessa in usu sunt nec
revocata, integra manent, nisi
Codicis canonibus expresse
revocantur.
Can. 6 - Codice vim
obtinente: 1° abrogatae sunt
omnes leges iuris communis vel
iuris particularis, quae sunt
canonibus Codicis contrariae aut
quas materiam respiciunt in
Codice ex integro ordinatam; 2°
revocatae sunt omnes
consuetudines, quae canonibus
Codicis reprobantur aut quae eis
contrariae sunt nec centenariae
vel immemorabiles.
TITULUS I DE CHRISTIFIDELIBUS
EORUMQUE OMNIUM IURIBUS ET
OBLIGATIONIBUS
Can. 7 - § 1.
Christifideles sunt, qui per
baptismum Christo incorporati in
populum Dei sunt constituti atque
hac ratione muneris Christi
sacerdotalis, prophetici et
regalis suo modo participes
secundum suam cuiusque
condicionem ad missionem
exercendam vocantur, quam Deus
Ecclesiae in mundo implendam
concredidit. § 2. Haec Ecclesia
in hoc mundo ut societas
constituta et ordinata subsistit
in Ecclesia catholica a
successore Petri et Episcopis in
communione cum eo gubernata.
Can. 8 - In plena
communione cum Ecclesia catholica
his in terris sunt illi
baptizati, qui in eius compage
visibili cum Christo iunguntur
vinculis professionis fidei,
sacramentorum et ecclesiastici
regiminis.
Can. 9 - § 1. Speciali
ratione cum Ecclesia conectuntur
catechumeni, qui Spiritu Sancto
movente expetunt explicita
voluntate, ut eidem
incorporentur, ideoque hac ipsa
voluntate et vita fidei, spei et
caritatis, quam agunt,
coniunguntur cum Ecclesia, quae
eos iam ut suos fovet. § 2.
Catechumenorum specialem curam
habet Ecclesia, quae, dum eos ad
vitam evangelicam ducendam
invitat eosque in participationem
Divinae Liturgiae, sacramentorum
et laudum divinarum introducit,
eisdem varias iam largitur
praerogativas, quae christianorum
sunt propriae.
Can. 10 - Verbo Dei
inhaerentes atque vivo Ecclesiae
magisterio authentico adhaerentes
tenentur christifideles fidem
immenso pretio a maioribus
custoditam ac transmissam integre
servare et aperte profiteri
necnon eam et exercendo magis
intellegere et in operibus
caritatis fructificare.
Can. 11 - Inter
christifideles omnes ex eorum
quidem in Christo regeneratione
viget vera circa dignitatem et
actionem aequalitas, qua cuncti
secundum suam cuiusque
condicionem et munus ad
aedificationem Corporis Christi
cooperantur.
Can. 12 - § 1.
Christifideles obligatione
tenentur sua cuiusque agendi
ratione ad communionem semper
servandam cum Ecclesia. § 2.
Magna cum diligentia obligationes
impleant, quibus tenentur erga
universam Ecclesiam et propriam
Ecclesiam sui iuris.
Can. 13 - Omnes
christifideles secundum suam
cuiusque condicionem ad sanctam
vitam ducendam atque ad Ecclesiae
incrementum eiusque iugem
sanctificationem promovendam
vires suas conferre debent.
Can. 14 - Omnes
christifideles ius et
obligationem habent allaborandi,
ut divinum salutis nuntium ad
omnes homines omnium temporum ac
totius orbis magis magisque
perveniat.
Can. 15 - § 1. Quae
Ecclesiae Pastores Christum
repraesentantes tamquam fidei
magistri declarant aut tamquam
Ecclesiae rectores statuunt,
christifideles propriae
responsabilitatis conscii
christiana oboedientia prosequi
tenentur. § 2. Christifidelibus
integrum est, ut necessitates
suas, praesertim spirituales,
suaque optata. Ecclesiae
Pastoribus patefaciant. § 3. Pro
scientia, competentia et
praestantia, quibus pollent,
ipsis ius est, immo et aliquando
obligatio, ut sententiam suam de
his, quae ad bonum Ecclesiae
pertinent, Ecclesiae Pastoribus
manifestent eamque, salva
integritate fidei et morum ac
reverentia erga eosdem Pastores
attentisque utilitate communi et
personarum dignitate, ceteris
christifidelibus notam faciant.
Can. 16 - Ius est
christifidelibus, ut ex
spiritualibus Ecclesiae bonis,
praesertim ex verbo Dei et
sacramentis, adiumenta ab
Ecclesiae Pastoribus accipiant.
Can. 17 - Ius est
christifidelibus, ut cultum
divinum persolvant secundum
praescripta propriae Ecclesiae
sui iuris utque propriam vitae
spiritualis formam sequantur
doctrinae quidem Ecclesiae
consentaneam. Can. 18 -
Integrum est christifidelibus, ut
libere condant atque moderentur
consociationes ad fines caritatis
vel pietatis aut ad vocationem
christianam in mundo fovendam
utque conventus habeant ad eosdem
fines in communi persequendos.
Can. 19 - Christifideles
cuncti, quippe qui Ecclesiae
missionem participent, ius
habent, ut propriis inceptis
apostolicam actionem promoveant
vel sustineant secundum suum
cuiusque statum et condicionem;
nullum tamen inceptum nomen
catholicum sibi vindicet, nisi
consensus accessit auctoritatis
competentis ecclesiasticae.
Can. 20 - Christifideles,
quippe qui baptismo ad vitam
doctrinae evangelicae congruentem
ducendam vocentur, ius habent ad
educationem christianam, qua ad
maturitatem humanae personae
prosequendam atque simul ad
mysterium salutis cognoscendum et
vivendum rite instruantur.
Can. 21 - Qui in scientias
sacras incumbunt, iusta libertate
fruuntur inquirendi necnon mentem
suam prudenter in eis aperiendi,
in quibus peritiam habent,
servato debito erga magisterium
Ecclesiae obsequio.
Can. 22 - Christifideles
omnes ius habent, ut a quacumque
coactione sint immunes in statu
vitae eligendo.
Can. 23 - Nemini licet
bonam famam, qua quis gaudet,
illegitime laedere nec ius ullius
personae ad propriam intimitatem
tuendam violare. Can. 24 - §
1. Christifidelibus competit, ut
iura, quae in Ecclesia habent,
legitime vindicent atque
defendant in foro competenti
ecclesiastico ad normam iuris. §
2. Christifidelibus ius quoque
est, ut, si ad iudicium ab
auctoritate competenti vocantur,
iudicentur servatis iuris
praescriptis cum aequitate
applicandis. § 3.
Christifidelibus ius est, ne
poenis canonicis nisi ad normam
legis puniantur.
Can. 25 - § 1.
Christifideles obligatione
tenentur necessitatibus
subveniendi Ecclesiae, ut eidem
praesto sint, quae ad fines ei
proprios praesertim ad cultum
divinum, ad opera apostolatus et
caritatis atque ad congruam
ministrorum sustentationem
necessaria sunt. § 2. Obligatione
quoque tenentur iustitiam
socialem promovendi necnon ex
propriis reditibus pauperibus
subveniendi praecepti Domini
memores. Can. 26 - § 1. In
iuribus suis exercendis
christifideles et singuli et in
consociationibus adunati rationem
habere debent boni communis
Ecclesiae necnon iurium aliorum
atque suarum erga alios
obligationum. § 2. Auctoritati
ecclesiasticae competit intuitu
boni communis exercitium iurium,
quae christifidelibus sunt
propria, moderari.
TITULUS II DE ECCLESIIS SUI
IURIS ET DE RITIBUS
Can. 27 - Coetus
christifidelium hierarchia ad
normam iuris iunctus, quem ut sui
iuris expresse vel tacite
agnoscit suprema Ecclesiae
auctoritas, vocatur in hoc Codice
Ecclesia sui iuris.
Can. 28 - §1. Ritus est
patrimonium liturgicum,
theologicum, spirituale et
disciplinare cultura ac rerum
adiunctis historiae populorum
distinctum, quod modo fidei
vivendae uniuscuiusque Ecclesiae
sui iuris proprio exprimitur. §
2. Ritus, de quibus in Codice
agitur, sunt, nisi aliud constat,
illi, qui oriuntur ex
traditionibus Alexandrina,
Antiochena, Armena, Chaldaea et
Constantinopolitana.
CAPUT I DE ASCRIPTIONE ALICUI
ECCLESIAE SUI IURIS
Can. 29 - § 1. Filius, qui
decimum quartum aetatis annum
nondum explevit, per baptismum
ascribitur Ecclesiae sui iuris,
cui pater catholicus ascriptus
est; si vero sola mater est
catholica aut si ambo parentes
concordi voluntate petunt,
ascribitur Ecclesiae sui iuris,
ad quam mater pertinet, salvo
iure particulari a Sede
Apostolica statuto. § 2. Si autem
filius, qui decimum quartum
aetatis annum nondum explevit,
est: 1° a matre non nupta natus,
ascribitur Ecclesiae sui iuris,
ad quam mater pertinet; 2°
ignotorum parentum, ascribitur
Ecclesiae sui iuris, cui ascripti
sunt ii, quorum curae legitime
commissus est; si vero de patre
et matre adoptantibus agitur,
applicetur § 1; 3° parentum non
baptizatorum, ascribitur
Ecclesiae sui iuris, ad quam
pertinet ille, qui eius
educationem in fide catholica
suscepit.
Can. 30 - Quilibet
baptizandus, qui decimum quartum
aetatis annum explevit, libere
potest seligere quamcumque
Ecclesiam sui iuris, cui per
baptismum in eadem susceptum
ascribitur, salvo iure
particulari a Sede Apostolica
statuto.
Can. 31 - Nemo quemvis
christifidelem ad transitum ad
aliam Ecclesiam sui iuris ullo
modo inducere praesumat. Can. 32
- § 1. Nemo potest sine
consensu Sedis Apostolicae ad
aliam Ecclesiam sui iuris valide
transire. § 2. Si vero agitur de
christifideli eparchiae alicuius
Ecclesiae sui iuris, qui transire
petit ad aliam Ecclesiam sui
iuris, quae in eodem territorio
propriam eparchiam habet, hic
consensus Sedis Apostolicae
praesumitur, dummodo Episcopi
eparchiales utriusque eparchiae
ad transitum scripto consentiant.
Can. 33 - Integrum est
mulieri ad Ecclesiam sui iuris
viri transire in matrimonio
celebrando vel eo durante;
matrimonio autem soluto libere
potest ad pristinam Ecclesiam sui
iuris redire.
Can. 34 - Si ad aliam
Ecclesiam sui iuris transeunt
parentes vel in matrimonio mixto
coniux catholicus, filii infra
decimum quartum aetatis annum
expletum ipso iure eidem
Ecclesiae ascribuntur; si vero in
matrimonio inter catholicos unus
tantum parentum ad aliam
Ecclesiam sui iuris transit,
filii transeunt solummodo, si
ambo parentes consenserunt;
expleto vero decimo quarto
aetatis anno filii ad pristinam
Ecclesiam sui iuris redire
possunt.
Can. 35 - Baptizati
acatholici ad plenam communionem
cum Ecclesia catholica
convenientes proprium ubique
terrarum retineant ritum eumque
colant et pro viribus observent,
proinde ascribantur Ecclesiae sui
iuris eiusdem ritus salvo iure
adeundi Sedem Apostolicam in
casibus specialibus personarum,
communitatum vel regionum. Can.
36 - Omnis transitus ad aliam
Ecclesiam sui iuris vim habet a
momento declarationis factae
coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha
loci vel parocho proprio aut
sacerdote ab alterutro delegato
et duobus testibus, nisi
rescriptum Sedis Apostolicae
aliud fert.
Can. 37 - Omnis ascriptio
alicui Ecclesiae sui iuris vel
transitus ad aliam Ecclesiam sui
iuris in libro baptizatorum
paroeciae, etiam, si casus fert,
Ecclesiae latinae, ubi baptismus
celebratus est, adnotetur; si
vero fieri non potest, in alio
documento in archivo paroeciali
parochi proprii Ecclesiae sui
iuris, cui ascriptio facta est,
asservando.
Can. 38 - Christifideles
Ecclesiarum orientalium, etsi
curae Hierarchae vel parochi
alterius Ecclesiae sui iuris
commissi, tamen propriae
Ecclesiae sui iuris permanent
ascripti. CAPUT II DE RITIBUS
SERVANDIS
Can. 39 - Ritus
Ecclesiarum orientalium ut
universae Ecclesiae Christi
patrimonium, in quo elucet ea,
quae ab Apostolis per Patres est
traditio, et quod fidei
catholicae divinam unitatem in
varietate affirmat, religiose
serventur et promoveantur.
Can. 40 - § 1. Hierarchae,
qui Ecclesiis sui iuris praesunt,
aliique Hierarchae omnes
studiosissime curent fidelem
custodiam et accuratam
observantiam proprii ritus nec in
eo mutationes admittant nisi
ratione eius organici progressus,
prae oculis tamen habentes mutuam
benevolentiam et unitatem
christianorum. § 2. Ceteri
clerici et sodales institutorum
vitae consecratae omnes proprium
ritum fideliter observare necnon
eius in dies maiorem cognitionem
perfectioremque usum acquirere
tenentur. § 3. Ceteri quoque
christifideles proprii ritus
cognitionem et aestimationem
foveant eumque ubique observare
tenentur, nisi iure aliquid
excipitur.
Can. 41 - Christifideles
cuiusvis Ecclesiae sui iuris,
etiam Ecclesiae latinae, qui
ratione officii, ministerii vel
muneris frequentes cum
christifidelibus alterius
Ecclesiae sui iuris relationes
habent, in cognitione et cultu
ritus eiusdem Ecclesiae accurate
pro gravitate officii, ministerii
vel muneris, quod implent,
instituantur.
TITULUS III DE SUPREMA
ECCLESIAE AUCTORITATE
Can. 42 - Sicut statuente
Domino sanctus Petrus et ceteri
Apostoli unum Collegium
constituunt, pari ratione Romanus
Pontifex, successor Petri, et
Episcopi, successores
Apostolorum, inter se
coniunguntur.
CAPUT I DE ROMANO
PONTIFICE
Can. 43 - Ecclesiae
Romanae Episcopus, in quo
permanet munus a Domino
singulariter Petro, primo
Apostolorum, concessum et
successoribus eius
transmittendum, Collegii
Episcoporum est caput, Vicarius
Christi atque universae Ecclesiae
his in terris Pastor, qui ideo vi
muneris sui suprema, plena,
immediata et universali in
Ecclesia gaudet potestate
ordinaria, quam semper libere
exercere potest.
Can. 44 - § 1. Supremam et
plenam in Ecclesia potestatem
Romanus Pontifex obtinet legitima
electione ab ipso acceptata una
cum ordinatione episcopali; quare
eandem potestatem obtinet a
momento acceptationis electus ad
summum pontificatum, qui
episcopali charactere insignitus
est; si vero charactere
episcopali electus caret, statim
ordinetur Episcopus. § 2. Si
contingit, ut Romanus Pontifex
muneri suo renuntiet, ad
validitatem requiritur, ut
renuntiatio libere fiat et rite
manifestetur, non vero, ut a
quopiam acceptetur.
Can. 45 - § 1. Romanus
Pontifex vi sui muneris non modo
in universam Ecclesiam potestate
gaudet, sed et super omnes
eparchias earumque coetus
potestatis ordinariae obtinet
principatum, quo quidem simul
roboratur atque vindicatur
potestas propria, ordinaria et
immediata, quam in eparchiam suae
curae commissam Episcopi habent.
§ 2. Romanus Pontifex in munere
supremi universae Ecclesiae
Pastoris explendo communione cum
ceteris Episcopis immo et
universa Ecclesia semper est
coniunctus; ipsi ius tamen est
determinare secundum necessitates
Ecclesiae modum sive personalem
sive collegialem huius muneris
exercendi. § 3. Contra sententiam
vel decretum Romani Pontificis
non datur appellatio neque
recursus.
Can. 46 - § 1. In eius
munere exercendo Romano Pontifici
praesto sunt Episcopi, qui eidem
cooperatricem operam dare possunt
variis rationibus, inter quas est
Synodus Episcoporum; auxilio
praeterea ei sunt Patres
Cardinales, Curia Romana, Legati
pontificii necnon aliae personae
itemque varia secundum
necessitates temporum instituta;
quae personae omnes et instituta
nomine et auctoritate eiusdem
munus sibi commissum explent in
bonum omnium Ecclesiarum secundum
normas ab ipso Romano Pontifice
statutas. § 2. Patriarcharum
ceterorumque Hierarcharum, qui
Ecclesiis sui iuris praesunt,
participatio in Synodo
Episcoporum regitur normis
specialibus ab ipso Romano
Pontifice statutis. Can. 47 -
Sede Romana vacante aut prorsus
impedita nihil innovetur in
universae Ecclesiae regimine;
serventur autem leges speciales
pro eisdem adiunctis latae.
Can. 48 - Nomine Sedis
Apostolicae vel Sanctae Sedis in
hoc Codice veniunt non solum
Romanus Pontifex, sed etiam, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura
rei constat, Dicasteria aliaque
Curiae Romanae instituta.
CAPUT II DE COLLEGIO
EPISCOPORUM
Can. 49 - Collegium
Episcoporum, cuius caput est
Romanus Pontifex cuiusque membra
sunt Episcopi vi sacramentalis
ordinationis et hierarchica
communione cum Collegii capite et
membris et in quo corpus
apostolicum continuo perseverat,
una cum capite suo et numquam
sine hoc capite subiectum quoque
supremae et plenae potestatis in
universam Ecclesiam exsistit.
Can. 50 - § 1. Potestatem
in universam Ecclesiam Collegium
Episcoporum sollemni modo exercet
in Concilio Oecumenico. § 2.
Eandem potestatem Collegium
Episcoporum exercet per unitam
Episcoporum in mundo dispersorum
actionem, quae ut talis a Romano
Pontifice est indicta aut libere
recepta ita, ut verus actus
collegialis effciatur. § 3.
Romani Pontificis est secundum
necessitates Ecclesiae seligere
et promovere modos, quibus
Collegium Episcoporum munus suum
in universam Ecclesiam
collegialiter exercet.
Can. 51 - § 1. Solius
Romani Pontificis est Concilium
Oecumenicum convocare, eidem per
se vel per alios praeesse, item
Concilium transferre, suspendere
vel dissolvere eiusque decreta
confirmare. § 2. Eiusdem Romani
Pontificis est res in Concilio
Oecumenico tractandas determinare
atque ordinem in eodem Concilio
servandum constituere; propositis
a Romano Pontifice quaestionibus
Patres Concilii Oecumenici alias
addere possunt ab eodem Romano
Pontifice approbandas. Can. 52
- § 1. Ius et obligatio est
omnibus et solis Episcopis, qui
membra sunt Collegii Episcoporum,
ut Concilio Oecumenico cum
suffragio deliberativo intersint.
§ 2. Ad Concilium Oecumenicum
insuper aliquot, qui episcopali
dignitate non sunt insigniti,
vocari possunt a suprema
Ecclesiae auctoritate, cuius est
eorum partes in Concilio
determinare.
Can. 53 - Si contingit, ut
Sedes Apostolica durante Concilii
Oecumenici celebratione vacet,
ipso iure hoc intermittitur,
donec novus Romanus Pontifex
Concilium Oecumenicum continuari
iusserit aut dissolverit.
Can. 54 - § 1. Concilii
Oecumenici decreta vim obligandi
non habent, nisi una cum Concilii
Patribus a Romano Pontifice
approbata ab eodem sunt
confirmata et eiusdem iussu
promulgata. § 2. Hac
confirmatione et promulgatione,
vim obligandi ut habeant, etiam
egent decreta, quae fert
Collegium Episcoporum, cum
actionem proprie collegialem
ponit secundum alium a Romano
Pontifice indictum vel libere
receptum modum.
TITULUS IV DE ECCLESIIS
PATRIARCHALIBUS
Can. 55 - Secundum
antiquissimam Ecclesiae
traditionem iam a primis
Conciliis Oecumenicis agnitam
viget in Ecclesia institutio
patriarchalis; quare singulari
honore prosequendi sunt
Ecclesiarum orientalium
Patriarchae, qui suae quisque
Ecclesiae patriarchali tamquam
pater et caput praesunt. Can. 56
- Patriarcha est Episcopus,
cui competit potestas in omnes
Episcopos non exceptis
Metropolitis ceterosque
christifideles Ecclesiae, cui
praeest, ad normam iuris a
suprema Ecclesiae auctoritate
approbati.
Can. 57 - § 1. Erectio,
restitutio, immutatio et
suppressio Ecclesiarum
patriarchalium supremae Ecclesiae
auctoritati reservatur. § 2.
Titulum unicuique Ecclesiae
patriarchali legitime agnitum vel
concessum tantum suprema
Ecclesiae auctoritas immutare
potest. § 3. Ecclesia
patriarchalis intra fines proprii
territorii habere debet fixam
sedem residentiae Patriarchae in
civitate principe, ex qua
Patriarcha titulum desumit, si
fieri potest, constitutam; haec
sedes transferri non potest nisi
gravissima de causa, de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis et habito Romani
Pontificis assensu.
Can. 58 - Patriarchae
Ecclesiarum orientalium ubique
terrarum praecedunt omnes
Episcopos cuiuscumque gradus
salvis normis specialibus de
praecedentia a Romano Pontifice
statutis.
Can. 59 - § 1. Patriarchae
Ecclesiarum orientalium, etsi
alii aliis tempore posteriores,
omnes aequales sunt ratione
dignitatis patriarchaIis salva
inter se honoris praecedentia. §
2. Ordo praecedentiae inter
antiquas Sedes patriarchales
Ecclesiarum orientalium est, ut
primo loco veniat Sedes
Constantinopolitana, post eam
Alexandrina, deinde Antiochena et
denique Hierosolymitana. § 3.
Inter ceteros Patriarchas
Ecclesiarum orientalium
praecedentia ordinatur secundum
antiquitatem Sedis patriarchalis.
§ 4. Inter Patriarchas
Ecclesiarum orientalium, qui
unius eiusdemque sunt tituli,
diversis tamen Ecclesiis
patriarchalibus praesunt,
praecedentiam obtinet, qui prius
promotus est ad dignitatem
patriarchalem.
Can. 60 - § 1. Patriarcha
in ecclesiis, quae
christifidelibus Ecclesiae, cui
praeest, destinatae sunt, et in
celebrationibus liturgicis
eiusdem Ecclesiae praecedit
ceteros Patriarchas, etsi sunt
Sedis titulo potiores vel
promotione seniores. § 2.
Patriarcha, qui actu potestatem
patriarchalem obtinet, praecedit
illos, qui titulum Sedis
patriarchalis olim habitae adhuc
servant.
Can. 61 - Patriarcha
procuratorem apud Sedem
Apostolicam habere potest a se de
assensu praevio Romani Pontificis
nominatum. Can. 62 -
Patriarcha, qui suo officio
renuntiavit, suum titulum et
honores in celebrationibus
liturgicis praesertim servat
itemque ius habet, ut sibi digna
sedes habitationis de suo
consensu assignetur atque media
ex bonis Ecclesiae patriarchalis
praebeantur, quibus suae
sustentationi proprio titulo
congruae provideatur firmo circa
praecedentiam can. 60, §
2.
CAPUT I DE ELECTIONE
PATRIARCHARUM
Can. 63 - Patriarcha
canonice eligitur in Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis.
Can. 64 - Iure particulari
recenseantur ea, quae
requiruntur, ut quis ad
patriarchalem dignitatem idoneus
habeatur, salvis semper eis, quae
in can. 180 praescribuntur.
Can. 65 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis coadunari debet in
patriarchali residentia aut in
alio loco ab Administratore
Ecclesiae patriarchalis de
consensu Synodi permanentis
designando. § 2. Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis coadunatio fieri
debet intra mensem a Sedis
patriarchalis vacatione
computandum firmo iure
particulari longius tempus, non
autem ultra bimestre, statuente.
Can. 66 - § 1. In electione
Patriarchae voce activa fruuntur
omnia et sola Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis membra. §
2. Vetitum est quemlibet alium
praeter Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis membra
electioni Patriarchae in aula
interesse eis clericis exceptis,
qui ad normam can. 71, § 1 ut
scrutatores vel actuarius Synodi
assumuntur. § 3. Nemini licet
ullo modo sive ante Synodum
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis sive ea durante
electioni Patriarchae se
immiscere.
Can. 67 - In electione
Patriarchae servari debent cann.
947 - 957 reprobata contraria
consuetudine, nisi aliud iure
communi statutum est.
Can. 68 - § 1. Omnes
Episcopi legitime convocati gravi
obligatione tenentur, ut
intersint electioni. § 2. Si quis
Episcopus iusto impedimento se
detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis; de legitimitate
impedimenti decidere est
Episcoporum, qui in loco
designato initio sessionum Synodi
praesentes sunt.
Can. 69 - Convocatione
canonice facta, si duae ex tribus
partibus Episcoporum, qui
tenentur Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis
interesse, demptis eis, qui
legitimo sunt impedimento
detenti, in loco designato
praesentes sunt, Synodus canonica
declaretur et ad electionem
procedi potest.
Can. 70 - Nisi ius
particulare aliud statuit, Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis de eligendo
Patriarcha praeest, qui inter
praesentes in prima sessione
electus est; interim praesidentia
Administratori Ecclesiae
patriarchalis reservatur.
Can. 71 - § 1. Scrutatores
et actuarius ad normam iuris
particularis assumi possunt etiam
inter presbyteros et diaconos. §
2. Circa ea, quae scrutinia
directe vel indirecte respiciunt,
omnes, qui Synodo intersunt,
gravi obligatione tenentur
servandi secretum.
Can. 72 - § 1. Is electus
est, qui duas ex tribus partibus
suffragiorum rettulit, nisi iure
particulari statuitur, ut post
congruum numerum scrutiniorum,
saltem trium, sufficiat pars
absolute maior suffragiorum et ad
normam can. 183, § § 3 et 4
electio perficiatur. § 2. Si
electio intra quindecim dies ab
inita Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis
computandos non peragitur, res ad
Romanum Pontificem devolvitur.
Can. 73 - Electio, si electus
est saltem Episcopus legitime
proclamatus, statim a praeside
vel, si praeses est electus, ab
Episcopo ordinatione episcopali
seniore totius Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis nomine
formula modoque in propria
Ecclesia patriarchali receptis
intimanda est electo; si vero
electus nondum est Episcopus
legitime proclamatus, secreto
servato ab omnibus, qui
quomodolibet electionis exitum
noverunt, etiam erga electum,
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis suspenditur et
intimatio fiat, si omnia
canonibus ad proclamationem
episcopalem requisita peracta
sunt.
Can. 74 - Electus intra
biduum utile ab intimatione
computandum manifestare debet,
num electionem acceptet; si vero
non acceptat aut si intra biduum
non respondet, omne ius ex
electione quaesitum amittit.
Can. 75 - Si electus
acceptavit et est Episcopus
ordinatus, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis procedat
secundum praescripta librorum
liturgicorum ad eius ut
Patriarchae proclamationem et
inthronizationem; si vero electus
nondum est Episcopus ordinatus,
inthronizatio valide fieri non
potest, antequam electus
ordinationem episcopalem
suscepit.
Can. 76 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis per synodicas
litteras Romanum Pontificem quam
primum certiorem faciat de
electione et de inthronizatione
canonice peractis atque de
professione fidei deque
promissione fideliter officium
suum implendi a novo Patriarcha
coram Synodo secundum probatas
formulas emissis; synodicae
litterae de electione peracta
mittantur quoque ad Patriarchas
aliarum Ecclesiarum orientalium.
§ 2. Novus Patriarcha per
litteras manu propria subscriptas
quam primum expostulare debet a
Romano Pontifice ecclesiasticam
communionem.
Can. 77 - § 1. Patriarcha
canonice electus valide exercet
suum officium tantummodo ab
inthronizatione, qua pleno iure
officium obtinet. § 2.
Patriarcha, antequam communionem
ecclosiasticam a Romano Pontifice
accepit, ne Synodum Episcoporum
Ecclesiae patriarchialis convocet
neque Episcopos ordinet.
CAPUT II DE IURIBUS ET
OBLIGATIONIBUS
PATRIACHARUM
Can. 78 - § 1. Potestas,
quae Patriarchae ad normam
canonum et legitimarum
consuetudinum in Episcopos
ceterosque christifideles
Ecclesiae, cui praeest, competit,
est ordinaria et propria, sed ita
personalis, ut non possit
Vicarium pro tota Ecclesia
patriarchali constituere aut
potestatem suam alicui ad
universitatem casuum delegare. §
2. Potestas Patriarchae exerceri
valide potest intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis tantum, nisi aliter
ex natura rei aut iure communi
vel particulari a Romano
Pontifice approbato constat.
Can. 79 - In omnibus
negotiis iuridicis Ecclesiae
patriarchalis Patriarcha eiusdem
personam gerit.
Can. 80 - Patriarchae est:
1° Metropolitae iura exercere et
obligationes implere in omnibus
locis, ubi provinciae erectae non
sunt; 2° neglegentiam
Metropolitarum ad normam iuris
supplere; 3° sede metropolitana
vacante Metropolitae iura
exercere et obligationes implere
in tota provincia; 4°
Metropolitam, qui oeconomum ad
normam can. 262, § 1 non
nominavit, monere; monitione in
cassum facta oeconomum per se
ipsum nominare.
Can. 81 - Romani
Pontificis acta ad Ecclesiam
patriarchalem pertinentia
Episcopis eparchialibus aliisve,
ad quos pertinent, per
Patriarcham nota fiant, nisi
Sedes Apostolica in casu directe
providit.
Can. 82 - § 1. Patriarcha
proprio iure potest: 1° decreta
ferre intra ambitum suae
competentiae, quibus pressius
determinantur modi in lege
applicanda servandi aut legum
observantia urgetur; 2°
instructiones ad christifideles
totius Ecclesiae, cui praeest,
dirigere ad sanam doctrinam
exponendam, pietatem fovendam,
abusus corrigendos et exercitia,
quae spirituale christifidelium
bonum foveant, approbanda et
commendanda; 3° litteras
encyclicas toti Ecclesiae, cui
praeest, dare circa quaestiones
propriam Ecclesiam et ritum
respicientes. § 2. Patriarcha
Episcopis ceterisque clericis
necnon sodalibus institutorum
vitae consecratae totius
Ecclesiae, cui praeest,
praecipere potest, ut sua
decreta, instructiones atque
litterae encyclicae in propriis
ecclesiis vel domibus publice
legantur et exponantur. § 3.
Patriarcha in omnibus, quae totam
Ecclesiam, cui praeest, veI
graviora negotia respiciunt, ne
omittat audire Synodum
permanentem vel Synodum
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel etiam conventum
patriarchalem.
Can. 83 - § 1. Salvo iure
et obligatione Episcopi
eparchialis canonice visitandi
propriam eparchiam Patriarcha ius
et obligationem habet in eadem
eparchia visitationem pastoralem
peragendi temporibus iure
particulari statutis. § 2.
Patriarcha potest gravi de causa
et de consensu Synodi permanentis
aliquam ecclesiam, civitatem,
eparchiam per se aut per alium
Episcopum visitare et tempore
huius visitationis omnia, quae in
visitatione canonica Episcopo
eparchiali competunt, peragere.
Can. 84 - § 1. Maxime
curet Patriarcha, ut sive ipse
sive Episcopi eparchiales
Ecclesiae, cui praeest, collatis
consiliis, praesertim in
conventibus iure praevisis, cum
Patriarchis ac Episcopis
eparchialibus aliarum Ecclesiarum
sui iuris, qui in eodem
territorio potestatem suam
exercent, unitatem actionis inter
se ceterosque christifideles
cuiuscumque Ecclesiae sui iuris
promoveant et viribus unitis
communia adiuvent opera ad bonum
religionis expeditius
promovendum, ad disciplinam
ecclesiasticam efficacius tuendam
necnon ad omnium christianorum
unitatem concorditer fovendam. §
2. Foveat quoque Patriarcha
frequentes collationes inter
Hierarchas ceterosque
christifideles, quos pro sua
prudentia convocandos censet, de
rebus pastoralibus aliisque
negotiis, quae aut totam
Ecclesiam, cui praeest, aut
aliquam provinciam vel regionem
respiciunt.
Can. 85 - § 1. Patriarcha
gravi de causa, de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis et consulta Sede
Apostolica potest provincias et
eparchias erigere, aliter
circumscribere, unire, dividere,
supprimere earumque gradum
hierarchicum immutare et sedem
eparchialem transferre. § 2.
Patriarchae de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis competit: 1°
Episcopo eparchiali Episcopum
coadiutorem vel Episcopum
auxiliarem dare servatis cann.
181, § 1, 182 - 187 et 212;
2° gravi de causa Metropolitam
vel Episcopum eparchialem aut
titularem ad aliam sedem
metropolitanam, eparchialem vel
titularem transferre; si quis
renuit, Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis rem
dirimat vel ad Romanum Pontificem
deferat. § 3. Patriarcha de
consensu Synodi permanentis
potest exarchias erigere,
immutare et supprimere. § 4. De
his decisionibus Patriarcha quam
primum Sedem Apostolicam
certiorem faciat.
Can. 86 - § 1. Patriarchae
competit: 1° Metropolitae vel
Episcopo litteras patriarchales
de provisione canonica dare; 2°
ordinare Metropolitas per se vel,
si impeditus est, per alios
Episcopos necnon, si ius
particulare ita fert, ordinare
etiam omnes Episcopos; 3°
Metropolitam post ordinationem
episcopalem inthronizare. § 2.
Ipso iure Patriarchae facultas
datur Metropolitas ceterosque
Episcopos Ecclesiae, cui praeest,
a Romano Pontifice extra fines
territorii eiusdem Ecclesiae
constitutos ordinandi et
inthronizandi, nisi aliud in casu
speciali expresse statuitur. § 3.
Ordinatio episcopalis et
inthronizatio fieri debent intra
terminos iure statutos, litterae
patriarchales vero de provisione
canonica intra decem dies post
electionis proclamationem dandae
sunt; de ordinatione episcopali
et de inthronizatione Sedes
Apostolica quam primum certior
fiat.
Can. 87 - Patriarcha
potest curare, ut in Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis ad normam cann.
181, §1 et 182 - 187
eligantur, dummodo congruae eorum
sustentationi provisum sit,
aliquot Episcopi curiae
patriarchalis, non tamen ultra
tres, quibus officium cum
residentia in curia patriarchali
conferat, eosque potest peractis
omnibus ad proclamationem
episcopalem requisitis ordinare.
Can. 88 - §1. Episcopi
Ecclesiae patriarchalis
Patriarchae honorem et obsequium
exhibeant debitamque oboedientiam
praestent; Patriarcha vero eosdem
Episcopos, qua par est
reverentia, prosequatur et
fraterna caritate complectatur. §
2. Patriarcha curet, ut
controversiae, quae inter
Episcopos forte oriuntur,
componantur firmo iure eas
quolibet tempore ad Romanum
Pontificem deferendi.
Can. 89 - § 1. Patriarchae
ius et obligatio est omnibus
clericis ad normam iuris
vigilandi; si quis poenam mereri
videtur, Hierarcham, cui clericus
immediate subditus est, moneat et
monitione in cassum facta in
clericum ipse ad normam iuris
procedat. § 2. Munus expediendi
negotia, quae totam Ecclesiam
patriarchalem respiciunt,
Patriarcha committere potest
clerico cuilibet consulto eius
Episcopo eparchiali vel, si de
sodali instituti religiosi veI
societatis vitae communis ad
instar religiosorum agitur, eius
Superiore maiore, nisi ius
particulare Ecclesiae
patriarchalis eorundem consensum
requirit; hunc clericum potest
etiam munere durante sibi
immediate subdere. § 3.
Patriarcha conferre potest
dignitatem in propria Ecclesia
patriarchali receptam cuilibet
clerico firmo can. 430, dummodo
accedat consensus scripto datus
Episcopi eparchialis, cui
clericus subditus est, vel, si de
sodali instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum agitur, eius
Superioris maioris.
Can. 90 - Patriarcha gravi
de causa potest consulto Episcopo
eparchiali atque de consensu
Synodi permanentis locum vel
personam iuridicam, quae non ad
institutum religiosum pertinet,
in ipso actu erectionis a
potestate Episcopi eparchialis
eximere sibique immediate
subicere, quod attinet ad
administrationem bonorum
temporalium necnon ad personas
eidem loco vel personae iuridicae
addictas in eis omnibus, quae ad
earum munus vel officium
spectant.
Can. 91 - Patriarcha
commemorari debet in Divina
Liturgia et in laudibus divinis
post Romanum Pontificem ab
omnibus Episcopis ceterisque
clericis secundum praescripta
librorum liturgicorum.
Can. 92 - § 1. Patriarcha
manifestet communionem
hierarchicam cum Romano
Pontifice, sancti Petri
successore, per fidelitatem,
venerationem et oboedientiam,
quae debentur supremo universae
Ecclesiae Pastori. § 2.
Patriarcha commemorationem Romani
Pontificis in signum plenae
communionis cum eo in Divina
Liturgia et in laudibus divinis
secundum praescripta librorum
liturgicorum debet facere et
curare, ut ab omnibus Episcopis
ceterisque clericis Ecclesiae,
cui praeest, fideliter fiat. § 3.
Patriarchae cum Romano Pontifice
frequens sit consuetudo ac
secundum normas specialiter
statutas ei relationem de statu
Ecclesiae, cui praeest, exhibeat
necnon intra annum a sua
electione, deinde pluries durante
munere visitationem ad Urbem
peragat sanctorum Apostolorum
Petri et Pauli limina veneraturus
atque sancti Petri successori in
primatu super universam Ecclesiam
se sistat. Can. 93 -
Patriarcha resideat in sede suae
residentiae, a qua ne absit nisi
canonica ex causa.
Can. 94 - Divinam
Liturgiam pro populo totius
Ecclesiae cui, praeest,
Patriarcha celebrare debet diebus
festis iure particulari statutis.
Can. 95 - § 1. Episcoporum
eparchialium obligationes, de
quibus in can. 196, tenent etiam
Patriarcham firmis de cetero
singulorum Episcoporum
obligationibus. § 2. Patriarcha
curet, ut Episcopi eparchiales
muneri pastorali fideliter
satisfaciant et in eparchia, quam
regunt, resideant; eorum zelum
excitet; si in aliqua re graviter
offenderunt, eos consulta, nisi
periculum in mora est, Synodo
permanenti monere ne ommittat et,
si monitiones optatum effectum
non sortiuntur, rem ad Romanum
Pontificem deferat. Can. 96 -
Circa orationes et pietatis
exercitia, dummodo proprio ritui
consonent, Patriarcha in tota
Ecclesia, cui praeest, eadem
potest ac Hierarchae loci.
Can. 97 - Patriarcha
diligenter vigilare debet rectae
administrationi omnium bonorum
ecclesiasticorum firma primaria
singulorum Episcoporum
eparchialium obligatione, de qua
in can. 1022, § 1.
Can. 98 - Patriarcha de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis et
praevio assensu Romani Pontificis
conventiones iuri a Sede
Apostolica statuto non contrarias
cum auctoritate civili inire
potest; easdem autem conventiones
Patriarcha ad effectum ducere non
potest nisi obtenta Romani
Pontificis approbatione.
Can. 99 - § 1. Patriarcha
curet, ut Statuta personalia in
regionibus, in quibus vigent, ab
omnibus serventur. § 2. Si plures
Patriarchae eodem in loco
potestate in Statutis
personalibus agnita vel concessa
utuntur, expedit, ut in negotiis
maioris momenti collatis
consiliis agant.
Can. 100 - Negotia, quae
plures eparchias respiciunt et
auctoritatem civilem tangunt,
Patriarcha ad se advocare potest;
statuere autem de eisdem non
potest nisi consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest,
et de consensu Synodi
permanentis; si vero res urget
nec suppetit tempus ad
coadunandos Episcopos Synodi
permanentis membra, horum vices
in casu gerunt Episcopi curiae
patriarchalis, si habentur, secus
vero duo Episcopi eparchiales
ordinatione episcopali seniores.
Can. 101 - Patriarcha in
propria eparchia, in monasteriis
stauropegiacis itemque in locis,
ubi nec eparchia nec exarchia
erecta est, eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus
eparchialis.
CAPUT III DE SYNODO
EPISCOPORUM ECCLESIAE
PATRIARCHALIS
Can. 102 - § 1. Ad Synodum
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vocari debent omnes
et soli Episcopi ordinati eiusdem
Ecclesiae ubicumque constituti
exclusis eis, de quibus in can.
953, § 1, vel eis, qui poenis
canonicis, de quibus in cann.
1433 et 1434, puniti sunt. § 2.
Quod attinet ad Episcopos
eparchiales extra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis constitutos et ad
Episcopos titulares, ius
particulare eorum suffragium
deliberativum coartare potest
firmis vero canonibus de
electione Patriarchae,
Episcoporum et candidatorum ad
offcia, de quibus in can. 149. §
3. Pro certis negotiis
expediendis a Patriarcha ad
normam iuris particularis vel de
consensu Synodi permanentis alii
invitari possunt praesertim
Hierarchae non Episcopi ac periti
ad suas opiniones Episcopis in
Synodo congregatis manifestandas
firmo can. 66, § 2.
Can. 103 - Patriarchae est
Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis convocare eique
praeesse. Can. 104 - § 1.
Omnes Episcopi ad Synodum
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis legitime vocati
gravi obligatione tenentur, ut
eidem Synodo intersint eis
exceptis, qui officio suo iam
renuntiaverunt. § 2. Si quis
Episcopus iusto impedimento se
detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis; de legitimitate
impedimenti decidere est
Episcoporum, qui in loco
designato initio sessionum Synodi
praesentes sunt.
Can. 105 - Pro Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis nemo ex eiusdem
Synodi membris procuratorem sui
loco mittere potest nec quisquam
plura suffragia habet.
Can. 106 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis convocari debet,
quoties: 1° expedienda sunt
negotia, quae ad exclusivam
competentiam Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis pertinent
aut pro quibus peragendis
consensus eiusdem Synodi
requiritur; 2° Patriarcha de
consensu Synodi permanentis id
necessarium iudicat; 3° tertia
saltem pars membrorum pro dato
negotio id postulat salvis semper
iuribus Patriarcharum,
Episcoporum aliarumque personarum
iure communi statutis. § 2.
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis praeterea convocari
debet, si ius particulare ita
fert, statis temporibus, etiam
quotannis.
Can. 107 - § 1. Nisi ius
particulare maiorem praesentiam
exigit et firmis cann. 69, 149 et
183, § 1, quaelibet sessio Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis canonica atque
singulum scrutinium validum est,
si maior pars Episcoporum, qui
tenentur eidem Synodo interesse,
praesens est. § 2. Firmis cann.
72, 149 et 183, § § 3 et 4
integrum est Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis latis
normis statuere, quot suffragia
et scrutinia requirantur, ut
decisiones synodales vim iuris
obtineant; secus servari debet
can. 924.
Can. 108 - § 1.
Patriarchae est Synodum
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis aperire necnon de
eiusdem Synodi consensu
transferre, prorogare, suspendere
et dissolvere. § 2. Patriarchae
quoque est praeauditis Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membris ordinem
servandum in quaestionibus
examinandis praeparare atque
approbationi Synodi initio
sessionum subicere. § 3. Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis durante singuli
Episcopi propositis quaestionibus
possunt alias addere, si saltem
tertia pars membrorum, quae
Synodo intersunt, consentit.
Can. 109 - Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis incohata nemini
Episcoporum licet discedere a
Synodi sessionibus nisi iusta de
causa a Synodo approbata.
Can. 110 - § 1. Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis exclusive competit
leges ferre pro tota Ecclesia
patriarchali, quae vim obtinent
ad normam can. 150, § § 2 et 3. §
2. Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis est tribunal ad
normam can. 1062. § 3. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis electionem
Patriarchae, Episcoporum et
candidatorum ad officia, de
quibus in can. 149, peragit. § 4.
Actus administrativi Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis non competunt, nisi
pro certis actibus Patriarcha
aliud statuit aut iure communi
actus aliqui eidem Synodo
reservantur et firmis canonibus,
qui consensum Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis
requirunt.
Can. 111 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis designat modum et
tempus promulgationis legum et
publicationis decisionum. § 2.
Item de secreto servando circa
acta et negotia tractata Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis est decidendum
salva obligatione secretum
servandi in casibus iure communi
statutis. § 3. Acta de legibus ac
decisionibus quam primum Romano
Pontifici mittantur; certa acta
vel etiam omnia cum ceteris
Ecclesiarum orientalium
Patriarchis de iudicio eiusdem
Synodi communicentur.
Can. 112 - § 1.
Patriarchae competit promulgatio
legum et publicatio decisionum
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis. § 2. Interpretatio
authentica legum Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis usque ad futuram
Synodum Patriarchae consulta
Synodo permanenti competit.
Can. 113 - Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis sua conficiat
statuta., in quibus provideatur
de secretaria Synodi, de
commissionibus praeparatoriis, de
ordine procedendi necnon de aliis
mediis, quae fini consequendo
efficacius consulant.
CAPUT IV
DE CURIA PATRIARCHALI
Can. 114 - § 1. Patriarcha
penes suam Sedem habere debet
curiam patriarchalem a curia
eparchiae Patriarchae distinctam,
quae constat ex Synodo
permanenti, Episcopis curiae
patriarchalis, tribunali
ordinario Ecclesiae
patriarchalis, oeconomo
patriarchali, cancellario
patriarchali, commissione de re
liturgica necnon aliis
commissionibus, quae iure curiae
patriarchali adiunguntur. § 2.
Personae ad curiam patriarchalem
pertinentes a Patriarcha ex
clericis totius Ecclesiae, cui
praeest, seligi possunt consulto
eorum Episcopo eparchiali vel, si
de sodalibus instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum agitur, eorum
Superiore maiore. § 3. Officia
utriusque curiae Patriarchae,
quatenus fieri potest, in eisdem
personis ne cumulentur.
Can. 115 - § 1. Synodus
permanens constat ex Patriarcha
et quattuor Episcopis ad
quinquennium designatis. § 2.
Horum Episcoporum tres a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis eliguntur, inter
quos saltem duo ex Episcopis
eparchialibus esse debent, unus
vero a Patriarcha nominatur. § 3.
Eodem tempore ac modo designentur
quattuor, quatenus fieri potest,
Episcopi, qui ex ordine a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis determinato Synodi
permanentis membra impedita
alternatim substituant.
Can. 116 - § 1.
Patriarchae est Synodum
permanentem convocare eique
praeesse. § 2. Si Patriarcha
impeditur, ne Synodo permanenti
intersit, Synodi sessionibus
praeest Episcopus ordinatione
episcopali senior inter Synodi
membra redintegrato quinario
numero ad normam can. 115, § 3. §
3. Si Synodus permanens definire
debet negotium, quod personam
alicuius Episcopi, qui membrum
eiusdem Synodi est, vel eius
eparchiam aut officium tangit,
hic quidem audiendus est, sed in
Synodo ei substituatur alius
Episcopus ad normam can. 115, §
3.
Can. 117 - Praeses et
omnia alia membra Synodi
permanentis, quae Synodo
interfuerunt, actis Synodi
subscribere debent.
Can. 118 - Suffragia in
Synodo permanenti debent esse
secreta, si de personis agitur;
in ceteris vero casibus, si
saltem unum ex membris id
expresse petivit.
Can. 119 - Si quod
negotium ad Synodi permanentis
competentiam pertinens
definiendum est, dum locum habet
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, decisio de hoc
negotio Synodo permanenti
reservatur, nisi Patriarcha de
consensu Synodi permanentis
decisionem Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis
committere opportunum iudicat.
Can. 120 - Synodus
permanens convocari debet statis
temporibus, saltem bis in anno,
et, quoties Patriarcha id
opportunum censet, et, quoties
expedienda sunt negotia, ad quae
ius commune requirit consensum
vel consilium eiusdem Synodi.
Can. 121 - Si gravi de
causa de iudicio Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis Synodus permanens
constitui non potest, Sedes
Apostolica certior fiat et
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis eligat duos
Episcopos, quorum unus ex
Episcopis eparchialibus esse
debet, qui cum Patriarcha causa
perdurante Synodi permanentis
vices gerunt.
Can. 122 - § 1. Pro
administratione bonorum Ecclesiae
patriarchalis Patriarcha de
consensu Synodi permanentis
nominet oeconomum patriarchalem
ab oeconomo eparchiae Patriarchae
distinctum, qui sit
christifidelis in re oeconomica
peritus et probitate praestans
excluso vero ad validitatem eo,
qui cum Patriarcha
consanguinitate vel affinitate
usque ad quartum gradum inclusive
coniunctus est. § 2. Oeconomus
patriarchalis nominatur ad tempus
iure particulari determinatum;
munere durante a Patriarcha
amoveri non potest nisi de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis aut, si
periculum in mora est, Synodi
permanentis. § 3. Oeconomus
patriarchalis rationem
administrationis exeuntis anni
necnon praevisionem accepti et
expensi anni incipientis Synodo
permanenti quotannis scripto
reddere debet; ratio
administrationis reddenda est
etiam, quoties a Synodo
permanenti petitur. § 4. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis potest rationem
administrationis necnon
praevisionem accepti et expensi
ab oeconomo patriarchali
exquirere et proprio examini
subicere.
Can. 123 - §1. In curia
patriarchali nominetur a
Patriarcha presbyter vel diaconus
omni exceptione maior, qui ut
cancellarius patriarchalis
cancellariae patriarchali et
archivo curiae patriarchalis
praeest a vices gerente, si casus
fert, a Patriarcha nominato
adiutus. § 2. Praeter
cancellarium eiusque vices
gerentem, qui ex officio suo
notarii sunt, Patriarcha alios
quoque notarios pro tota
Ecclesia, cui praeest, nominare
potest, quibus omnibus cann. 253
et 254 applicentur; quos notarios
etiam libere ab officio amovere
potest. § 3. Circa archivum
curiae patriarchalis serventur
cann. 256 - 260.
Can. 124 - Commissio
liturgica, quae in omni Ecclesia
patriarchali haberi debet,
ceteraeque commissiones pro
Ecclesiis sui iuris praescriptae
a Patriarcha eriguntur, ex
personis a Patriarcha nominatis
constituuntur necnon normis ab
ipso statutis reguntur, nisi
aliter iure cavetur.
Can. 125 - Expensae curiae
patriarchalis solvantur ex bonis,
quibus Patriarcha ad hunc finem
uti potest; si haec non
sufficiunt, singulae eparchiae
pro mensura a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis
determinanda ad expensas
solvendas concurrant.
CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI
VACANTE VEL IMPEDITA
Can. 126 - § 1. Sedes
patriarchalis vacat morte aut
renuntiatione Patriarchae. § 2.
Ad acceptationem renuntiationis
Patriarchae competens est Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis consulto Romano
Pontifice, nisi Patriarcha
Romanum Pontificem directe adiit.
Can. 127 - Nisi ius
particulare aliud fert, Sede
patriarchali vacante
Administrator Ecclesiae
patriarchalis est Episcopus
ordinatione episcopali senior
inter Episcopos curiae
patriarchalis vel, si desunt,
inter Episcopos, qui membra sunt
Synodi permanentis.
Can. 128 - Administratoris
Ecclesiae patriarchalis est: 1°
notitiam de Sedis patriarchalis
vacatione statim cum Romano
Pontifice necnon cum omnibus
Episcopis Ecclesiae patriarchalis
communicare; 2° normas speciales,
quas pro diversis adiunctis, in
quibus Sedis patriarchalis
vacatio locum habuit, ius commune
vel particulare aut Romani
Pontificis instructio, si qua
datur, praescribit, accurate
exsequi vel curare, ut alii eas
exsequantur; 3° Episcopos ad
Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis de eligendo
Patriarcha convocare et cetera
omnia ad eandem Synodum
necessaria disponere. Can. 129
- Administrator Ecclesiae
patriarchalis in eparchia
Patriarchae, in monasteriis
stauropegiacis itemque in locis
ubi nec eparchia nec exarchia
erecta est, eadem iura et
obligationes habet ac
Administrator eparchiae vacantis.
Can. 130 - § 1. Ad
Administratorem Ecclesiae
patriarchalis transit potestas
ordinaria Patriarchae eis omnibus
exclusis, quae agi non possunt
nisi de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis. § 2. Administrator
Ecclesiae patriarchalis non
potest Protosyncellum vel
Syncellos eparchiae Patriarchae
ab officio amovere nec Sede
patriarchali vacante quicquam
innovare. § 3. Etsi praerogativis
Patriarchae caret, Administrator
Ecclesiae patriarchalis praecedit
omnes Episcopos eiusdem
Ecclesiae, non autem in Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis de eligendo
Patriarcha.
Can. 131 - Administrator
Ecclesiae patriarchalis rationem
suae administrationis novo
Patriarchae quam primum reddere
debet.
Can. 132 - § 1. Sede
patriarchali quacumque de causa
ita impedita, ut Patriarcha ne
per litteras quidem cum Episcopis
eparchialibus Ecclesiae, cui
praeest, communicare possit,
regimen Ecclesiae patriarchalis
est ad normam can. 130 penes
Episcopum eparchialem intra fines
territorii eiusdem Ecclesiae
ordinatione episcopali seniorem,
qui ipse impeditus non est, nisi
Patriarcha alium Episcopum vel in
casu extremae necessitatis etiam
presbyterum designavit. § 2.
Patriarcha ita impedito, ut ne
per litteras quidem cum
christifidelibus propriae
eparchiae communicare possit,
regimen eiusdem eparchiae est
penes Protosyncellum; si vero et
ipse impeditus est, penes illum,
quem designavit Patriareha vel
is, qui Ecclesiam patriarchalem
interim regit. § 3. Qui regimen
interim suscepit, Romanum
Pontificem quam primum de Sede
patriarchali impedita et de
assumpto regimine certiorem
faciat.
CAPUT VI DE METROPOLITIS
ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Can. 133 - § 1.
Metropolitae, qui alicui
provinciae intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis praeest,
in eparchiis huius provinciae
praeter alia, quae iure communi
ei tribuuntur, est: 1° Episcopos
provinciae intra tempus iure
determinatum ordinare et
inthronizare firmo can. 86, § 1,
n. 2; 2° Synodum metropolitanam
temporibus a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarclialis statutis
convocare, quaestiones in ea
tractandas opportune instruere,
Synodo praeesse, eam transferre,
prorogare, suspendere et
dissolvere; 3° tribunal
metropolitanum erigere; 4°
vigilare, ut fides et disciplina
ecclesiastica accurate serventur;
5° visitationem canonicam
peragere, si eam Episcopus
eparchialis neglexit; 6° eum, qui
legitime ad officium propositus
vel electus est, nominare vel
confirmare, si Episcopus
eparchialis intra tempus iure
statutum iusto impedimento non
detentus id facere omisit,
itemque oeconomum eparchialem
nominare, si Episcopus
eparchialis monitus eum nominare
neglexit. § 2. In omnibus
negotiis iuridicis provinciae
Metropolita eiusdem personam
gerit.
Can. 134 - § 1.
Metropolitae dignitas semper
coniuncta est cum sede eparchiali
determinata. § 2. Metropolita in
propria eparchia eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus
eparchialis in sua.
Can. 135 - Metropolita
commemorandus est ab omnibus
Episcopis ceterisque clericis in
Divina Liturgia et in laudibus
divinis secundum praescripta
librorum liturgicorum.
Can. 136 - Metropolita,
qui praeest provinciae, praecedit
ubique Metropolitam titularem.
Can. 137 - Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis pressius determinet
iura et obligationes
Metropolitarum et Synodorum
metropolitanarum secundum
legitimas consuetudines propriae
Ecclesiae patriarchalis necnon
temporum et locorum adiuncta.
Can. 138 - Iura et
obligationes Metropolitae extra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis constituti eadem
sunt ac in can. 133, § 1, nn. 2
- 6 et § 2 necnon in cann.
135, 136, 160 et 1084, § 3
praescribuntur; circa cetera iura
et obligationes Metropolita
servat normas speciales a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis propositas et a
Sede Apostolica approbatas vel ab
ipsa hac Sede statutas.
Can. 139 - Episcopus
eparchialis, qui extra fines
territorii propriae Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
exercet et ad nullam provinciam
pertinet, aliquem Metropolitam
consulto Patriarcha et cum
approbatione Sedis Apostolicae
designet; huic Metropolitae
competunt iura et obligationes,
de quibus in can. 133, § 1, nn. 3
- 6.
CAPUT VII DE CONVENTU
PATRIARCHALI
Can. 140 - Conventus
patriarchalis est coetus
consultivus totius Ecclesiae, cui
Patriarcha praeest, qui
Patriarchae atque Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis adiutricem operam
praestat in negotiis maioris
momenti gerendis praesertim ad
apostolatus formas ac rationes
necnon disciplinam ecclesiasticam
cum occurrentibus aetatis
adiunctis atque bono communi
propriae Ecclesiae, ratione etiam
habita boni communis totius
territorii, ubi plures Ecclesiae
sui iuris exstant, apte
componendas.
Can. 141 - Conventus
patriarchalis convocari debet
quinto saltem quoque anno et de
consensu Synodi permanentis aut
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, quoties
Patriarchae id utile videtur.
Can. 142 - § 1.
Patriarchae est conventum
patriarchalem convocare, eidem
praeesse atque eum transferre,
prorogare, suspendere et
dissolvere; vice-praesidem,
qui in absentia Patriarchae
conventui praeest, ipse
Patriarcha nominet. § 2. Sede
patriarchali vacante conventus
patriarchalis suspenditur ipso
iure, donec novus Patriarcha de
re decreverit. Can. 143 - §
1. Ad conventum patriarchalem
convocandi sunt: 1° Episcopi
eparchiales ceterique Hierarchae
loci; 2° Episcopi titulares; 3°
Praesides confoederationum
monasticarum, Superiores
generales institutorum vitae
consecratae atque Superiores
monasteriorum sui iuris; 4°
rectores catholicarum studiorum
universitatum et ecclesiasticarum
studiorum universitatum necnon
decani facultatum theologiae et
iuris canonici, quae intra fines
territorii Ecclesiae, cuius
conventus tenetur, sedem habent;
5° rectores seminariorum maiorum;
6° ex unaquaque eparchia saltem
unus ex presbyteris eidem
eparchiae ascriptis praesertim
parochis, unus ex religiosis vel
sodalibus societatum vitae
communis ad instar religiosorum
necnon duo laici, nisi statuta
maiorem numerum determinant, qui
omnes modo ab Episcopo eparchiali
determinato designantur et
quidem, si de sodalibus instituti
religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum
agitur, de consensu Superioris
competentis. § 2. Omnes, qui ad
conventum patriarchalem
convocandi sunt, eidem interesse
debent, nisi iusto detinentur
impedimemto, de quo Patriarcham
certiorem facere tenentur;
Episcopi eparchiales vero
procuratorem sui loco mittere
possunt. § 3. Personae alterius
Ecclesiae sui iuris ad conventum
patriarchalem invitari et in eo
partem habere possunt ad normam
statutorum. § 4. Ad conventum
patriachalem etiam invitari
possunt aliquot observatores ex
Ecclesiis vel Communitatibus
ecclesialibus acatholicis.
Can. 144 - § 1. Firmo iure
cuiuslibet christifidelis
quaestiones Hierarchis indicandi
solius Patriarchae vel Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis est argumenta in
conventu patriarchali tractanda
determinare. § 2. Patriarchae est
per opportunas praevias
commissiones et consultationes
curare, ut omnes quaestiones apte
instruantur atque tempore
opportuno ad conventus membra
mittantur.
Can. 145 - Conventus
patriarchalis sua habeat statuta
a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis approbata, in
quibus normae ad finem conventus
obtinendum necessariae
contineantur.
CAPUT VIII DE TERRITORIO
ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE
POTESTATE PATRIARCHAE ET
SYNODORUM EXTRA HOC
TERRITORIUM
Can. 146 - § 1.
Territorium Ecclesiae, cui
Patriarcha praeest, ad illas
regiones extenditur, in quibus
ritus eidem Ecclesiae proprius
servatur et Patriarcha ius
legitime acquisitum habet
provincias, eparchias necnon
exarchias erigendi. § 2. Si quod
dubium de finibus territorii
Ecclesiae patriarchalis exoritur
aut si de immutatione finium
agitur, Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis est rem
investigare audita superiore
auctoritate administrativa
uniuscuiusque Ecclesiae sui
iuris, cuius interest, necnon re
in eadem Synodo discussa
petitionem apte instructam de
dubio solvendo vel de finibus
immutandis Romano Pontifici
porrigere, cuius solius est
dubium authentice dirimere vel
decretum de immutatione finium
ferre. Can. 147 - Intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis potestas
Patriarchae ac Synodorum
exercetur non tantum in omnes
christifideles eidem Ecclesiae
ascriptos, sed etiam in ceteros,
qui Hierarcham loci propriae
Ecclesiae sui iuris in eodem
territorio constitutum non habent
quique, etsi propriae Ecclesiae
permanent ascripti, curae
Hierarcharum loci eiusdem
Ecclesiae patriarchalis
committuntur firmo can. 916, § 5.
Can. 148 - § 1.
Patriarchae ius et obligatio est
circa christifideles, qui extra
fines territorii Ecclesiae, cui
praeest, commorantur, opportunas
informationes exquirendi etiam
per Visitatorem a se de assensu
Sedis Apostolicae missum. § 2.
Visitator, antequam suum munus
init, Episcopum eparchialem horum
christifidelium adeat eique
nominationis litteras exhibeat. §
3. Visitatione peracta Visitator
ad Patriarcham relationem mittat,
qui re in Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis discussa
Sedi Apostolicae opportuna media
proponere potest, ut ubique
terrarum tuitioni atque
incremento boni spiritualis
christifidelium Ecclesiae, cui
praeest, etiam per erectionem
paroeciarum ac exarchiarum veI
eparchiarum propriarum
provideatur.
Can. 149 - Candidatos,
saltem tres, ad officium Episcopi
eparchialis, Episcopi coadiutoris
vel Episcopi auxiliaris extra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis implendum Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis ad normam canonum
de electionibus Episcoporum
eligit et per Patriarcham Romano
Pontifici ad nominationem
proponit secreto servato ab
omnibus, qui quomodolibet
electionis exitum noverunt, etiam
erga candidatos. Can. 150 - §
1. Episcopi extra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis constituti habent
omnia iura et obligationes
synodalia ceterorum Episcoporum
eiusdem Ecclesiae firmo can. 102,
§ 2. § 2. Leges a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis latae et a
Patriarcha promulgatae, si Ieges
liturgicae sunt ubique terrarum
vigent; si vero leges
disciplinares sunt vel si de
ceteris decisionibus Synodi
agitur, vim iuris habent intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis. § 3. Velint
Episcopi eparchiales extra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis constituti legibus
disciplinaribus ceterisque
decisionibus synodalibus, quae
eorum competentiam non excedunt,
in propriis eparchiis vim iuris
tribuere; si vero hae leges vel
decisiones a Sede Apostolica
approbatae sunt, ubique terrarum
vim iuris habent.
TITULUS V DE ECCLESIIS
ARCHIEPISCOPALIBUS
MAIORIBUS
Can. 151 - Archiepiscopus
maior est Metropolita Sedis
determinatae vel agnitae a
suprema Ecclesiae auctoritate,
qui toti cuidam Ecclesiae
orientali sui iuris titulo
patriarchali non insignitae
praeest.
Can. 152 - Quae in iure
communi de Ecclesiis
patriarchalibus vel de
Patriarchis dicuntur, de
Ecclesiis archiepiscopalibus
maioribus vel de Archiepiscopis
maioribus valere intelleguntur,
nisi aliter iure communi expresse
cavetur vel ex natura rei
constat.
Can. 153 - § 1.
Archiepiscopus maior ad normam
cann. 63 - 74 eligitur. § 2.
Post acceptationem electi Synodus
Episcoporum Ecclesiae
archiepiscopalis maioris per
litteras synodicas Romanum
Pontificem certiorem facere debet
de electione canonice peracta;
ipse vero electus per litteras
manu propria subscriptas
expostulare debet a Romano
Pontifice suae electionis
confirmationem. § 3. Obtenta
confirmatione electus coram
Synodo Episcoporum Ecclesiae
archiepiscopalis maioris emittere
debet professionem fidei et
promissionem fideliter officium
suum implendi, deinde procedatur
ad eius proclamationem et
inthronizationem; si vero electus
nondum est Episcopus ordinatus,
inthronizatio valide fieri non
potest, antequam electus
ordinationem episcopalem
suscepit. § 4. Si vero
confirmatio denegatur, nova
electio fiat intra tempus a
Romano Pontifice statutum. Can.
154 - Honoris praecedentiam
immediate post Patriarchas
Archiepiscopi maiores obtinent
secundum ordinem erectionis
Ecclesiae, cui praesunt, in
Ecclesiam archiepiscopalem
maiorem.
TITULUS VI DE ECCLESIIS
METROPOLITANIS CETERISQUE
ECCLESIIS SUI IURIS
CAPUT I DE ECCLESIIS
METROPOLITANIS SUI IURIS
Can. 155 - § 1. Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest
Metropolita sedis determinatae a
Romano Pontifice nominatus et a
Consilio Hierarcharum ad normam
iuris adiutus. § 2. Solius
supremae Ecclesiae auctoritatis
est Ecclesias metropolitanas sui
iuris erigere, immutare et
supprimere earumque territorium
certis finibus circumscribere.
Can. 156 - § 1. Intra tres
menses ab ordinatione episcopali
vel, si iam Episcopus ordinatus
est, ab inthronizatione
computandos Metropolita
obligatione tenetur a Romano
Pontifice petendi pallium, quod
est signum suae potestatis
metropolitanae atque plenae
communionis Ecclesiae
metropolitanae sui iuris cum
Romano Pontifice. § 2. Ante
pallii impositionem Metropolita
non potest Consilium Hierarcharum
convocare et Episcopos ordinare.
Can. 157 - § 1. Potestas,
quae Metropolitae ad normam iuris
in Episcopos ceterosque
christifideles Ecclesiae
metropolitanae, cui praeest,
competit, est ordinaria et
propria, sed ita personalis, ut
ipse non possit Vicarium pro tota
Ecclesia metropolitana sui iuris
constituere aut potestatem suam
alicui ad universitatem casuum
delegare. § 2. Potestas
Metropolitae et Consilii
Hierarcharum valide exercetur
solummodo intra fines territorii
Ecclesiae metropolitanae sui
iuris. § 3. In omnibus negotiis
iuridicis Ecclesiae
metropolitanae sui iuris
Metropolita eiusdem personam
gerit.
Can. 158 - § 1. Ecclesiae
metropolitanae sui iuris sedes
est in civitate principe, a qua
Metropolita, qui eidem Ecclesiae
praeest, tituIum desumit. § 2.
Metropolita in eparchia sibi
concredita eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus
eparchialis in sua.
Can. 159 - In Ecclesia
metropolitana sui iuris, cui
praeest, Metropolitae praeter ea,
quae iure communi vel iure
particulari a Romano Pontifice
statuto ei tribuuntur, competit:
1° Episcopos eiusdem Ecclesiae
intra tempus iure determinatum
ordinare et inthronizare; 2°
Consilium Hierarcharum ad normam
iuris convocare, quaestiones in
eodem tractandas opportune
instruere, eidem praeesse atque
id transferre, prorogare,
suspendere et dissolvere; 3°
tribunal metropolitanum erigere;
4° vigilare, ut fides et
disciplina ecclesiastica accurate
serventur; 5° visitationem
canonicam in eparchiis peragere,
si eam Episcopus eparchialis
neglexit; 6° nominare
Administratorem eparchiae in
casu, de quo in can. 221, n. 4;
7° eum, qui legitime ad officium
propositus vel electus est,
nominare vel confirmare, si
Episcopus eparchialis intra
tempus iure statutum iusto
impedimento non detentus id
facere omisit, itemque oeconomum
eparchialem nominare, si
Episcopus eparchialis monitus eum
nominare neglexit. 8° Romani
Pontificis acta cum Episcopis
eparchialibus aliisque, ad quos
pertinent, communicare, nisi
Sedes Apostolica directe
providit, et praescriptorum, quae
in his actis continentur, fidelem
exsecutionem curare. Can. 160
- In negotiis extraordinariis
vel specialem difficultatem secum
ferentibus Episcopi eparchiales
Metropolitam et Metropolita
Episcopos eparchiales audire ne
omittant.
Can. 161 - Metropolita
commemorandus est post Romanum
Pontificem ab omnibus Episcopis
ceterisqne clericis in Divina
Liturgia et in laudibus divinis
secundum praescripta librorum
liturgicorum.
Can. 162 - Metropolita
commemorationem Romani Pontificis
in signum plenae communionis cum
eo in Divina Liturgia et in
laudibus divinis secundum
praescripta librorum
liturgicoriam debet facere et
curare, ut ab omnibus Episcopis
ceterisque clericis Ecclesiae
metropolitanae, cui praeest,
fideliter fiat.
Can. 163 - Metropolitae
cum Romano Pontifice frequens sit
consuetudo; visitatio vero, quam
singulis quinquenniis ad normam
can. 208, § 2 peragere debet,
quatenus fieri potest, una cum
omnibus Episcopis Ecclesiae
metropolitanae, cui praeest,
fiat.
Can. 164 - § 1. Ad
Consilium Hierarcharum vocari
debent omnes et soli Episcopi
ordinati eiusdem Ecclesiae
metropolitanae sui iuris
ubicumque constituti exclusis
eis, de quibus in can. 953, § 1,
vel eis, qui poenis canonicis, de
quibus in cann. 1433 et 1434,
puniti sunt; Episcopi alterius
Ecclesiae sui iuris nonnisi ut
hospites invitari possunt, si
maiori parti membrorum Consilii
Hierarcharum id placet. § 2.
Suffragium deliberativum in
Consilio Hierarcharum habent
Episcopi eparchiales et Episcopi
coadiutores; ceteri vero Episcopi
Ecclesiae metropolitanae sui
iuris hoc suffragium habere
possunt, si hoc in iure
particulari expresse statuitur.
Can. 165 - § 1. Omnes
Episcopi ad Consilium
Hierarcharum legitime vocati
gravi obligatione tenentur, ut
eidem Consilio intersint eis
exceptis, qui officio suo iam
renuntiaverunt. § 2. Si quis
Episcopus iusto impedimento se
detineri existimat, scripto suas
rationes aperiat Consilio
Hierarcharum; de legitimitate
impedimenti decidere est
Episcoporum, qui suffragium
deliberativum habent et in loco
designato initio sessionum
Consilii praesentes sunt. § 3.
Nemo ex Consilii Hierarcharum
membris procuratorem sui loco
mittere potest nec quisquam plura
suffragia habet. § 4. Consilio
Hierarcharum incohato nemini
eorum, qui interesse debent,
licet discedere nisi iusta de
causa a Consilii praeside
approbata.
Can. 166 - § 1. Nisi ius
particulare maiorem praesentiam
exigit, quaelibet Consilii
Hierarcharum sessio canonica
atque singulum scrutinium validum
est, si maior pars Episcoporum,
qui tenentur Consilio
Hierarcharum interesse, praesens
est. § 2. Consilium Hierarcharum
negotia. decidit ad partem
absolute maiorem suffragiorum
eorum, qui suffragium
deliberativum habent et
praesentes sunt.
Can. 167 - § 1. Firmis
canonibus, in quibus expresse de
potestate Consilii Hierarcharum
leges et normas ferendi agitur,
hoc Consilium eas ferre potest
etiam in eis casibus, in quibus
ius commune rem remittit ad ius
particulare Ecclesiae sui iuris.
§ 2. De legibus et normis a
Consilio Hierarcharum latis
Metropolita Sedem Apostolicam
quam primum certiorem faciat nec
leges ac normae valide promulgari
possunt, antequam Metropolita
notitiam a Sede Apostolica
scripto datam habuit de Consilii
actorum receptione; etiam de
ceteris in Consilio Hierarcharum
gestis Metropolita Sedem
Apostolicam certiorem faciat. §
3. Metropolitae est curare
promulgationem legum et
publicationem decisionum Consilii
Hierarcharum. § 4. Firmis
canonibus, in quibus expresse de
actibus administrativis
Metropolitae, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest,
agitur, eius est etiam illos
actus administrativos ponere, qui
iure communi superiori
auctoritati administrativae
Ecclesiae sui iuris committuntur,
de consensu tamen Consilii
Hierarcharum.
Can. 168 - Ad Metropolitae
et Episcoporum nominationem quod
attinet, Consilium Hierarcharum
pro unoquoque casu elenchum
componat trium saltem
candidatorum magis idoneorum
eundemque Sedi Apostolicae
secreto servato, etiam erga
candidatos, mittat; quem elenchum
ut componant, membra Consilii
Hierarcharum, si id expedire
iudicant, de necessitatibus
Ecclesiae et de dotibus
specialibus candidati ad
episcopatum sententiam aliquorum
presbyterorum vel aliorum
christifidelium sapientia
praestantium exquirere possunt.
Can. 169 - Consilium
Hierarcharum curet, ut
necessitatibus pastoralibus
christifidelium provideatur,
atque de eis potest statuere,
quae ad fidei incrementum
provehendum, ad actionem
pastoralem communem fovendam, ad
moderandos mores, ad proprium
ritum necnon ad disciplinam
ecclesiasticam communem servandam
opportuna esse videntur.
Can. 170 - Consilium
Hierarcharum locum habeat semel
saltem in anno et, quoties id
postulant specialia adiuncta aut
expedienda sunt negotia iure
communi huic Consilio reservata
vel pro quibus peragendis
consensus eiusdem Consilii
requiritur. Can. 171 -
Consilium Hierarcharum sua
conficiat statuta Sedi
Apostolicae transmittenda, in
quibus provideatur de secretaria
Consilii, de commissionibus
praeparatoriis, de ordine
procedendi necnon de aliis
mediis, quae fini consequendo
efficacius consulant.
Can. 172 - In Ecclesia
metropolitana sui iuris conventus
ad normam cann. 140 - 145
habeatur et quinto saltem quoque
anno convocetur; quae ibidem de
Patriarcha dicuntur, Metropolitae
competunt.
Can. 173 - § 1. Sede
metropolitana in Ecclesiis
metropolitanis sui iuris vacante:
1° Administrator Ecclesiae
metropolitanae sui iuris est
Episcopus eparchialis eiusdem
Ecclesiae ordinatione episcopali
senior, qui quam primum Romanum
Pontificem de sedis
metropolitanae vacatione
certiorem faciat; 2° ad
Administratorem Ecclesiae
metropolitanae sui iuris transit
potestas ordinaria Metropolitae
eis omnibus exclusis, quae agi
non possunt nisi de consensu
Consilii Hierarcharum; 3° sede
metropolitana vacante nihil
innovetur. § 2. Sede
metropolitana in his Ecclesiis
impedita serventur ea, quae de
Sede patriarchali impedita in
can. 132, § 1 statuta sunt; quae
ibidem de Patriarcha dicuntur,
Metropolitae competunt. § 3.
Circa sedem vacantem vel
impeditam eparchiae Metropolitae
serventur cann. 221 -
233.
CAPUT II DE CETERIS ECCLESIIS
SUI IURIS
Can. 174 - Ecclesia sui
iuris, quae neque est
patriarchalis nec
archiepiscopalis maior nec
metropolitana, concreditur
Hierarchae, qui ei praeest ad
normam iuris communis et iuris
particularis a Romano Pontifice
statuti.
Can. 175 - Hae Ecclesiae
immediate a Sede Apostolica
dependent; iura et obligationes
vero, de quibus in can. 159, nn.
3 - 8, Hierarcha a Sede
Apostolica delegatus exercet.
Can. 176 - Si ius commune
aliquid remittit ad ius
particulare aut ad superiorem
auctoritatem administrativam
Ecclesiae sui iuris, auctoritas
competens in his Ecclesiis est
Hierarcha, qui ei ad normam iuris
praeest, de consensu Sedis
Apostolicae, nisi aliud expresse
statuitur.
TITULUS VII DE EPARCHIIS ET DE
EPISCOPIS
CAPUT I DE EPISCOPIS
Can. 177 - § 1. Eparchia
est populi Dei portio, quae
Episcopo cum cooperatione
presbyterii pascenda concreditur
ita, ut Pastori suo adhaerens et
ab eo per Evangelium et
Eucharistiam in Spiritu Sancto
congregata Ecclesiam particularem
constituat, in qua vere inest et
operatur una, sancta, catholica
et apostolica Christi Ecclesia. §
2. In erectione, immutatione et
suppressione eparchiarum intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis servandus est can.
85, § 1; in ceteris casibus
eparchiarum erectio, immutatio et
suppressio competit soli Sedi
Apostolicae.
Can. 178 - Episcopus
eparchialis, cui scilicet
eparchia nomine proprio pascenda
concredita est, eam ut vicarius
et legatus Christi regit;
potestas, qua ipse nomine Christi
personaliter fungitur, est
propria, ordinaria et immediata,
etsi a suprema Ecclesiae
auctoritate exercitium eiusdem
potestatis ultimatim regitur et
certis limitibus intuitu
utilitatis Ecclesiae vel
christifidelium circumscribi
potest.
Can. 179 - Episcopi,
quibus eparchia nomine proprio
regenda concredita non est,
quodcumque aliud munus in
Ecclesia exercent vel
exercuerunt, Episcopi titulares
vocantur.
Art. I DE ELECTIONE
EPISCOPORUM
Can. 180 - Ut quis idoneus
ad episcopatum habeatur,
requiritur, ut sit: 1° firma
fide, bonis moribus, pietate,
animarum zelo et prudentia
praestans; 2° bona existimatione
gaudens; 3° vinculo matrimonii
non ligatus; 4° annos natus
saltem triginta quinque; 5° a
quinquennio saltem in ordine
presbyteratus constitutus; 6° in
aliqua scientia sacra doctor vel
licentiatus vel saltem peritus.
Can. 181 - § 1. Episcopi
intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis ad sedem
eparchialem vacantem vel aliud
munus implendum designantur
electione canonica ad normam
cann. 947 - 957, nisi aliter
iure communi cavetur. § 2. Ceteri
Episcopi a Romano Pontifice
nominantur firmis cann. 149 et
168.
Can. 182 - § 1. Candidatos
ad episcopatum idoneos sola
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis membra proponere
possunt, quorum est etiam ad
normam iuris particularis
informationes et documenta, quae
necessaria sunt, ut candidatorum
idoneitas comprobetur, colligere
auditis, si opportunum ducunt,
secreto et singillatim aliquibus
presbyteris vel etiam aliis
christifidelibus prudentia et
vita christiana praestantibus. §
2. Episcopi de informationibus
Patriarcham tempore opportuno
ante Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis convocationem
certiorem faciant; Patriarcha
vero propriis, si casus fert,
additis informationibus rem ad
omnia Synodi membra mittat. § 3.
Nisi ius particulare a Romano
Pontifice approbatum aliud fert,
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis nomina candidatorum
examinet et secreto scrutinio
elenchum candidatorum componat,
qui per Patriarcham ad Sedem
Apostolicam mittatur ad assensum
Romani Pontificis obtinendum. §
4. Assensus Romani Pontificis
semel praestitus pro singulis
candidatis valet, donec explicite
revocatus erit, quo in casu nomen
candidati ex elencho expungendum
est. Can. 183 - § 1.
Convocatione canonice facta, si
duae ex tribus partibus
Episcoporum, qui tenentur Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis interesse, demptis
eis, qui legitimo sunt
impedimento detenti, in loco
designato praesentes sunt,
Synodus canonica declaretur et ad
electionem procedi potest. § 2.
Episcopi, quem prae ceteris
dignum et idoneum coram Domino
censent, libere eligant. § 3. Ad
electionem requiritur pars
absolute maior suffragiorum
eorum, qui praesentes sunt; post
tria inefficacia scrutinia
suffragia feruntur in quarto
scrutinio super eis duobus
tantummodo candidatis, qui in
tertio scrutinio maiorem partem
suffragiorum receperunt. § 4. Si
in tertio aut quarto scrutinio ob
paritatem suffragiorum non
constat, quis sit candidatus pro
novo scrutinio vel quis electus
sit, paritas dirimatur in favorem
eius, qui est ordinatione
presbyterali senior; si nemo
ordinatione presbyterali alios
praecedit, qui est aetate senior.
Can. 184 - § 1. Si electus
est ex recensitis in elencho
candidatorum, ad quem Romanus
Pontifex assensum iam praestitit,
peracta electio a Patriarcha sub
secreto intimanda est electo. §
2. Si electus electionem
acceptavit, Patriarcha de
acceptatione electionis atque de
die proclamationis statim Sedem
Apostolicam certiorem faciat.
Can. 185 - § 1. Si electus
non est ex recensitis in elencho
candidatorum, statim Patriarcha
Sedem Apostolicam de peracta
electione certiorem faciat ad
obtinendum Romani Pontificis
assensum secreto servato ab
omnibus, qui quomodolibet
electionis exitum noverunt, etiam
erga electum, donec de assensu
notitia ad Patriarcham
pervenerit. § 2. Obtento assensu
Romani Pontificis Patriarcha sub
secreto electionem intimet electo
et ad normam can. 184, § 2 agat.
Can. 186 - § 1. Si Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis congregari non
potest, Patriarcha consulta Sede
Apostolica suffragia Episcoporum
per litteras exquirat; quo in
casu Patriarcha ad validitatem
actus uti debet opera duorum
Episcoporum scrutatorum, qui
designandi sunt ad normam iuris
particularis vel, si deest, a
Patriarcha de consensu Synodi
permanentis. § 2. Scrutatores
secreto servato litteras
Episcoporum aperiant, suffragia
numerent et relationi scripto
datae de peracto scrutinio una
cum Patriarcha subscribant. § 3.
Si quis ex candidatis in hoc
unico scrutinio partem absolute
maiorem suffragiorum Synodi
membrorum obtinuit, electus
habeatur et Patriarcha ad normam
can. 184 vel 185 procedat; secus
Patriarcha rem ad Sedem
Apostolicam deferat.
Can. 187 - § 1. Cuilibet
ad episcopatum promovendo
necessaria est provisio canonica,
qua Episcopus eparchialis
determinatae eparchiae
constituitur vel aliud
determinatum munus ei in Ecclesia
committitur. § 2. Candidatus ante
ordinationem episcopalem emittat
professionem fidei necnon
promissionem oboedientiae erga
Romanum Pontificem et in
Ecclesiis patriarchalibus etiam
promissionem oboedientiae erga
Patriarcham in eis, in quibus
Patriarchae ad normam iuris
subiectus est.
Can. 188 - § 1. Nisi
legitimo impedimento detinetur,
promovendus ad episcopatum debet
intra tres menses a die
proclamationis, si de electo
agitur, vel a receptis
apostolicis litteris, si de
nominato agitur, computandos
ordinationem episcopalem
suscipere. § 2. Episcopus
eparchialis intra quattuor menses
a sua electione vel nominatione
computandos debet possessionem
canonicam eparchiae capere.
Can. 189 - § 1.
Possessionem canonicam eparchiae
capit Episcopus eparchialis ipsa
inthronizatione legitime peracta,
in qua publice litteras
apostolicae vel patriarchales de
provisione canonica leguntur. §
2. De peracta inthronizatione
documentum conficiatur ab ipso
Episcopo eparchiali una cum
cancellario et saltem duobus
testibus subscribendum et in
archivo curiae eparchialis
asservandum. § 3. Ante
inthronizationem Episcopus in
regimen eparchiae neque per se
neque per alios nec ullo titulo
se ingerat; si vero aliquod
officium in eparchia habet, illud
retinere et exercere potest. Art.
II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS
EPISCOPORUM EPARCHIALIUM
Can. 190 - In omnibus
negotiis iuridicis eparchiae
Episcopus eparchialis eiusdem
personam gerit.
Can. 191 - § 1. Episcopi
eparchialis est eparchiam sibi
concreditam cum potestate
legislativa, exsecutiva et
iudiciali regere. § 2. Potestatem
legislativam exercet Episcopus
eparchialis ipse per se;
potestatem exsecutivam exercet
sive per se sive per
Protosyncellum vel Syncellos;
potestatem iudicialem sive per se
sive per Vicarium iudicialem et
iudices.
Can. 192 - § 1. In
exercendo suo munere pastorali
Episcopus eparchialis sollicitum
se praebeat erga omnes
christifideles, qui eius curae
committuntur cuiusvis sunt
aetatis, condicionis, nationis
vel Ecclesiae sui iuris tum in
territorio eparchiae habitantes
tum in eodem ad tempus versantes,
animum intendens apostolicum ad
eos etiam, qui ob vitae suae
condicionem ordinaria cura
pastorali non satis frui possunt,
necnon ad eos, qui a religionis
praxi defecerunt. § 2. Speciali
modo curet Episcopus eparchialis,
ut omnes christifideles suae
curae commissi unitatem inter
christianos foveant secundum
principia ab Ecclesia approbata.
§ 3. Episcopus eparchialis
commendatos sibi in Domino habeat
non baptizatos et curet, ut et
eis ex testimonio christifidelium
in communione ecclesiastica
viventium eluceat caritas
Christi. § 4. Episcopus
eparchialis speciali
sollicitudine prosequatur
presbyteros, quos tamquam
adiutores et consiliarios audiat,
eorum iura tueatur et curet, ut
obligationes suo statui proprias
impleant eisdemque praesto sint
media et institutiones, quibus ad
vitam spiritualem et
intellectualem fovendam egent. §
5. Curet Episcopus eparchialis,
ut clericorum eorumque familiae,
si coniugati sunt, congruae
sustentationi atque congruenti
praecaventiae et securitati
sociali necnon assistentiae
sanitariae ad normam iuris
provideatur.
Can. 193 - § 1. Episcopus
eparchialis, cuius curae
christifideles alterius Ecclesiae
sui iuris commissi sunt, gravi
obligatione tenetur omnia
providendi, ut hi christifideles
propriae Ecclesiae ritum
retineant eumque colant ac pro
viribus observent et cum
auctoritate superiore eiusdem
Ecclesiae relationes foveant. §
2. Spiritualibus necessitatibus
horum christifidelium Episcopus
eparchialis provideat, si fieri
potest, per presbyteros vel
parochos eiusdem Ecclesiae sui
iuris ac christifideles aut etiam
per Syncellum ad curam horum
christifidelium constitutum. § 3.
Episcopi eparchiales, qui
huiusmodi presbyteros, parochos
vel Syncellos ad curam
christifidelium Ecclesiarum
patriarchalium constituunt,
rationes cum Patriarchis, quorum
interest, ineant et illis
consentientibus propria
auctoritate agant certiore quam
primum facta Sede Apostolica; si
vero Patriarchae quacumque de
causa dissentiunt, res ad Sedem
Apostolicam deferatur.
Can. 194 - Episcopus
eparchialis dignitates clericis
sibi subditis ceteris exclusis
conferre potest ad normam tamen
iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris.
Can. 195 - Vocationes
sacerdotales, diaconales,
monachorum ceterorumque sodalium
institutorum vitae consecratae ac
missionales quam maxime Episcopus
eparchialis foveat. Can. 196
- § 1. Veritates fidei
credendas et moribus applicandas
Episcopus eparchialis
christifidelibus proponere et
illustrare tenetur per se ipse
frequenter praedicans; curet
etiam, ut praescripta iuris de
verbi Dei ministerio, de homilia
praesertim et institutione
catechetica sedulo serventur ita,
ut universa doctrina christiana
omnibus tradatur. § 2.
Integritatem et unitatem fidei
Episcopus eparchialis firmiter
tueatur.
Can. 197 - Episcopus
eparchialis, cum memor sit se
obligatione teneri exemplum
sanctitatis praebendi in
caritate, humilitate et vitae
simplicitate, omni ope promovere
studeat sanctitatem
christifidelium secundum suam
cuiusque vocationem atque, cum
sit praecipuus mysteriorum Dei
dispensator, annitatur, ut
christifideles suae curae
commissi sacramentorum
celebratione et praesertim
Divinae Eucharistiae
participatione in gratia crescant
atque paschale mysterium penitus
cognoscant et vivant ita, ut unum
efficiant Corpus in unitate
caritatis Christi.
Can. 198 - Divinam
Liturgiam pro populo eparchiae
sibi concreditae Episcopus
eparchialis frequenter celebret;
diebus vero iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
praescriptis celebrare debet.
Can. 199 - § 1. Episcopus
eparchialis utpote totius vitae
liturgicae in eparchia sibi
concredita moderator, promotor
atque custos vigilet, ut illa
quam maxime foveatur atque
secundum praescripta necnon
legitimas consuetudines propriae
Ecclesiae sui iuris ordinetur. §
2. Curet Episcopus eparchialis,
ut in propria ecclesia cathedrali
celebretur saltem pars laudum
divinarum, etiam cottidie,
secundum legitimas consuetudines
propriae Ecclesiae sui iuris;
item, ut in qualibet paroecia pro
viribus diebus dominicis et
festis atque praecipuis
sollemnitatibus earumque vigiliis
laudes divinae celebrentur. § 3.
Episcopus eparchialis frequenter
praesit laudibus divinis in
ecclesia cathedrali aliave
ecclesia praesertim diebus festis
de praecepto aliisque
sollemnitatibus, in quibus partem
habet notabilis populi pars.
Can. 200 - Episcopi
eparchialis est in tota eparchia
functiones sacras celebrare, quae
secundum praescripta librorum
liturgicorum ab ipso omnibus
insignibus pontificalibus induto
sollemniter perficiendae sunt,
non vero extra fines propriae
eparchiae sine expresso vel
saltem rationabiliter praesumpto
Episcopi eparchialis consensu.
Can. 201 - § 1. Universae
Ecclesiae unitatem cum tueri
debeat, Episcopus eparchialis
disciplinam ecclesiasticam
communem promovere necnon
observantiam omnium legum
ecclesiasticarum atque
legitimarum consuetudinum urgere
tenetur. § 2. Vigilet Episcopus
eparchialis, ne abusus in
disciplinam ecclesiasticam
irrepant praesertim circa verbi
Dei ministerium, celebrationem
sacramentorum et sacramentalium,
cultum Dei et Sanctorum,
exsecutionem piarum voluntatum.
Can. 202 - Episcopi
eparchiales plurium Ecclesiarum
sui iuris in eodem territorio
potestatem suam exercentes
curent, ut collatis consiliis in
periodicis conventibus unitatem
actionis foveant et viribus
unitis communia adiuvent opera ad
bonum religionis expeditius
promovendum et ad disciplinam
ecclesiasticam efficacius
tuendam.
Can. 203 - § 1. Varias
apostolatus formas in eparchia
foveat Episcopus eparchialis
atque curet, ut in tota eparchia
vel in eiusdem particularibus
districtibus omnia opera
apostolatus servata uniuscuiusque
propria indole sub suo moderamine
coordinentur. § 2. Urgeat
Episcopus eparchialis
obligationem, qua tenentur
christifideles ad apostolatum pro
sua quisque condicione et
aptitudine exercendum, atque eos
adhortetur, ut varia opera
apostolatus secundum necessitates
loci et temporis participent et
adiuvent. § 3. Consociationes
christifidelium, quae finem
spiritualem directe aut indirecte
persequuntur, Episcopus
eparchialis promoveat eas, si id
expedit, erigendo, approbando,
laudando vel commendando ad
normam iuris.
Can. 204 - § 1. Episcopus
eparchialis, etsi Episcopum
coadiutorem vel Episcopum
auxiliarem habet, obligatione
tenetur in eparchia propria
residendi. § 2. Praeterquam causa
obligationum, quae legitime
absentiam a propria eparchia
requirunt, Episcopus eparchialis
ab eparchia iusta de causa
quotannis abesse potest non ultra
mensem continuum aut intermissum,
dummodo cautum sit, ne ex ipsius
absentia eparchia quicquam
detrimenti capiat. § 3. Diebus
vero praecipuarum sollemnitatum
iure particulari secundum
traditionem propriae Ecelesiae
sui iuris statutarum Episcopus
eparchialis a propria eparchia ne
absit nisi gravi de causa. § 4.
Si Episcopus eparchialis intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
exercens ultra sex menses ab
eparchia sibi concredita
illegitime afuit, Patriarcha rem
ad Romanum Pontificem statim
deferat; in ceteris casibus hoc
faciat Metropolita, vel, si ipse
Metropolita illegitime afuit,
Episcopus eparchialis ordinatione
episcopali senior eidem
Metropolitae subiectus.
Can. 205 - § 1. Tenetur
Episcopus eparchialis obligatione
eparchiam vel ex toto vel ex
parte quotannis canonice
visitandi ita, ut singulis saltem
quinquenniis totam eparchiam ipse
per se vel, si legitime est
impeditus, per Episcopum
coadiutorem aut per Episcopum
auxiliarem aut per Protosyncellum
vel Syncellum aut per alium
presbyterum canonice visitet. §
2. Visitationi canonicae Episcopi
eparchialis obnoxiae sunt
personae, instituta catholica,
res et loca sacra, quae intra
fines eparchiae sunt. § 3.
Sodales institutorum religiosorum
necnon societatum vitae communis
ad instar religiosorum iuris
pontificii vel patriarchalis
eorumque domus Episcopus
eparchialis visitare potest
tantum in casibus iure expressis.
Can. 206 - § 1. Episcopus
eparchialis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
egercens tenetur singulis
quinquenniis relationem
Patriarchae facere circa statum
eparchiae sibi concreditae
secundum modum a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis statutum; exemplar
relationis Episcopus quam primum
ad Sedem Apostolicam mittat. § 2.
Ceteri Episcopi eparchiales
singulis quinquenniis eandem
relationem Sedi Apostolicae
facere debent et, si de Episcopis
alicuius Ecclesiae patriarchalis
vel Ecclesiae metropolitanae sui
iuris agitur, exemplar relationis
Patriarchae vel Metropolitae quam
primum mittant.
Can. 207 - Episcopus
eparchialis cuiuscumque Ecclesiae
sui iuris, etiam Ecclesiae
latinae, Sedem Apostolicam
certiorem faciat occasione
relationis quinquennalis de statu
et necessitatibus
christifidelium, qui, etsi alii
Ecclesiae sui iuris ascripti,
eius curae commissi sunt. Can.
208 - § 1. Episcopus
eparchialis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
exercens intra quinquennium a sua
inthronizatione computandum
visitationem ad Urbem peragat, si
fieri potest una cum Patriarcha,
sanctorum Apostolorum Petri et
Pauli limina veneraturus atque
sancti Petri successori in
primatu super universam Ecclesiam
se sistat. § 2. Ceteri Episcopi
eparchiales singulis quinquenniis
per se vel, si legitime sunt
impediti, per alium visitationem
ad Urbem peragere debent; si vero
de Episcopis alicuius Ecclesiae
patriarchalis agitur, optandum
est, ut visitatio saltem
aliquoties una cum Patriarcha
fiat.
Can. 209 - § 1.
Commemorationem Romani Pontificis
ante omnes in signum plenae
communionis cum eo in Divina
Liturgia et in laudibus divinis
secundum praescripta librorum
liturgicorum Episcopus
eparchialis facere debet et
curare, ut a ceteris clericis
eparchiae fideliter fiat. § 2.
Episcopus eparchialis
commemorandus est ab omnibus
clericis in Divina Liturgia et in
laudibus divinis secundum
praescripta librorum
liturgicorum.
Can. 210 - § 1. Episcopus
eparchialis, qui septuagesimum
quintum annum aetatis explevit
aut ob infirmam valetudinem
aliave gravi de causa officio suo
implendo minus aptus evasit,
rogatur, ut renuntiationem ab
officio exhibeat. § 2.
Renuntiatio ab officio Episcopi
eparchialis exhibenda est
Patriarchae, si de Episcopo
eparchiali intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercente agitur;
in ceteris casibus renuntiatio
Romano Pontifici exhibenda est et
praeterea, si Episcopus ad
Ecclesiam patriarchalem pertinet,
Patriarchas quam primum
notificanda. § 3. Ad
acceptationem renuntiationis
Patriarcha indiget consensu
Synodi permanentis, nisi
praecessit invitatio ad
renuntiandum a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis facta.
Can. 211 - § 1. Episcopus
eparchialis, cuius renuntiatio ab
officio acceptata est, titulum
Episcopi emeriti eparchiae, quam
rexit, obtinet atque sedem
habitationis in ipsa eparchia
servare potest, nisi certis in
casibus ob specialia adiuncta a
Sede Apostolica vel, si de
eparchia intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sita
agitur, a Patriarcha de consensu
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis aliter providetur.
§ 2. Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel
Consilium Hierarcharum curare
debet, ut congruae et dignae
Episcopi emeriti sustentationi
provideatur, attenta quidem
primaria obligatione, qua tenetur
eparchia, cui inservivit.
Art. III DE EPISCOPIS
COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS
AUXILIARIBUS
Can. 212 - § 1. Si
necessitates pastorales eparchiae
id suadent, unus vel plures
Episcopi auxiliares petente
Episcopo eparchiali
constituantur. § 2. Gravioribus
in adiunctis, etiam indolis
personalis, constitui potest ex
officio Episcopus coadiutor cum
iure successionis specialibus
potestatibus praeditus.
Can. 213 - § 1. Episcopus
coadiutor praeter iura et
obligationes, quae iure communi
statuuntur, etiam ea habet, quae
in litteris de provisione
canonica determinantur. § 2. Iura
et obligationes Episcopi
coadiutoris a Patriarcha
constituti determinat ipse
Patriarcha consulta Synodo
permanenti; si vero de Episcopo
coadiutore omnibus iuribus et
obligationibus Episcopi
eparchialis instruendo agitur,
requiritur consensus Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis. § 3. Iura et
obligationes Episcopi auxiliaris
ea sunt, quae iure communi
statuuntur.
Can. 214 - § 1. Episcopus
coadiutor et Episcopus
auxiliaris, ut sui officii
possessionem canonicam capiant,
debent litteras de provisione
canonica Episcopo eparchiali
ostendere. § 2. Episcopus
coadiutor debet praeterea
litteras de provisione canonica
ostendere collegio consultorum
eparchialium. § 3. Si vero
Episcopus.eparchialis plene est
impeditus, sufficit, ut Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris
litteras de provisione canonica
ostendant collegio consultorum
eparchialium. § 4. Ostensioni
litterarum de provisione canonica
adesse debet cancellarius, qui
rem in acta referat.
Can. 215 - § 1. Episcopus
coadiutor vices gerit Episcopi
eparchialis absentis vel
impediti; nominari debet
Protosyncellus et ei prae aliis
Episcopus eparchialis committat
ea, quae ex iure mandatum
speciale requirunt. § 2.
Episcopus eparchialis firma § 1
nominet Episcopum auxiliarem
Protosyncellum; si tamen plures
sunt, unum ex eis nominet
Protosyncellum, alios vero
Syncellos. § 3. Episcopus
eparchialis in perpendendis
causis maioris momenti praesertim
indolis pastoralis Episcopos
auxiliares prae ceteris consulat.
§ 4. Episcopus coadiutor et
Episcopus auxiliaris eo, quod in
partem sollicitudinis Episcopi
eparchialis vocati sunt, ita
officium suum exerceant, ut in
omnibus negotiis unanima
consensione cum ipso agant.
Can. 216 - § 1. Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris
iusto impedimento non detenti
debent, quoties sunt ab Episcopo
eparchiali requisiti, functiones
obire, quas Episcopus eparchialis
ipse peragere deberet. § 2. Quae
episcopalia iura et functiones
Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris possunt et volunt
exercere, Episcopus eparchialis
habitualiter aliis ne committat.
Can. 217 - Episcopus
coadiutor et Episcopus auxiliaris
obligatione tenentur residendi in
eparchia, a qua praeterquam
ratione alicuius muneris extra
eparchiam implendi aut feriarum
causa, quae ultra mensem ne
protrahantur, ne discedant nisi
ad breve tempus.
Can. 218 - Ad
renuntiationem ab officio
Episcopi coadiutoris vel Episcopi
auxiliaris quod attinet,
applicentur cann. 210 et 211, §
2; his Episcopis tribuitur
emeriti titulus officii, quod
antea expleverunt.
Art. IV DE SEDE EPARCHIALI
VACANTE VEL IMPRDITA
Can. 219 - Sedes
eparchialis vacat Episcopi
eparchialis morte, renuntiatione,
translatione ac privatione.
Can. 220 - Circa sedes
eparchiales vacantes intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sitas praeter cann.
225 - 232 et firmis cann. 222
et 223 haec servanda sunt: 1°
Patriarcha de sedis eparchialis
vacatione quam primum certiorem
faciat Sedem Apostolicam; 2°
usque ad nominationem
Administratoris eparchiae
potestas ordinaria Episcopi
eparchialis transit ad
Patriarcham, nisi aliter iure
particulari Ecclesiae
patriarchalis vel a Romano
Pontifice provisum est; 3°
Patriarchae est nominare
Administratorem eparchiae intra
mensem utilem ab accepta notitia
de sedis eparchialis vacatione
computandum consultis Episcopis
curiae patriarchalis, si
habentur, secus consulta Synodo
permanenti; elapso inutiliter
mense, Administratoris nominatio
ad Sedem Apostolicam devolvitur;
4° Administrator eparchiae emissa
coram Patriarcha professione
fidei potestatem obtinet non
exercendam tamen nisi capta
possessione canonica officii,
quae fit ostendendo litteras eius
nominationis collegio consultorum
eparchialium; 5° Patriarchae est
curare, ut sedi eparchiali
vacanti quam primum nec ultra
terminos iure communi statutos
dignus idoneusque Episcopus
eparchialis detur.
Can. 221 - Exceptis
sedibus eparchialibus vacantibus,
de quibus in can. 220, in ceteris
casibus sede eparchiali vacante
praeter cann. 225 - 232 et
firmis cann. 222 et 223 haec
servanda sunt: 1° Metropolita,
secus ille, qui ad normam can.
271, § 5 collegio consultorum
eparchialium praeest, Sedem
Apostolicam et, si de eparchia
Ecclesiae patriarchalis agitur,
etiam Patriarcham quam primum de
sedis eparchialis vacatione
certiorem faciat; 2° regimen
eparchiae, nisi a Sede Apostolica
aliter provisum est, usque ad
constitutionem Administratoris
eparchiae transit ad Episcopum
auxiliarem vel, si plures sunt,
ad Episcopum auxiliarem
ordinatione episcopali seniorem
vel, si Episcopus auxiliaris non
habetur, ad collegium consultorum
eparchialium; praedicti eparchiam
interim regunt potestate, quam
ius commune Protosyncello
agnoscit; 3° collegium
consultorum eparchialium intra
octo dies ab accepta notitia de
sedis eparchialis vacatione
computandos debet Administratorem
eparchiae eligere, sed ad
validitatem electionis requiritur
pars absolute maior suffragiorum
membrorum eiusdem collegii; 4° si
intra octo dies Administrator
eparchiae electus non est vel si
electus condicionibus in can.
227, § 2 ad validitatem
electionis requisitis caret,
nominatio Administratoris
eparchiae devolvitur ad
Metropolitam vel, si hic deest
vel est impeditus, ad Sedem
Apostolicam; 5° Administrator
eparchiae legitime electus vel
nominatus statim potestatem
obtinet neque indiget ulla
confirmatione; de sua electione
vel ex parte Metropolitae
nominatione quam primum Sedem
Apostolicam certiorem faciat et,
si ad Ecclesiam patriarchalem
pertinet, etiam Patriarcham.
Can. 222 - Episcopus
coadiutor, dummodo officii sui
possessionem canonicam iam
ceperit, sede eparchiali vacante
ipso iure evadit Administrator
eparchiae, donec ut Episcopus
eparchialis inthronizatus erit.
Can. 223 - In casu
translationis ad aliam sedem
eparchialem Episcopus intra duos
menses ab intimatione
translationis computandos debet
possessionem canonicam novae
eparchiae capere; interim vero in
priore eparchia: 1°
Administratoris eparchiae iura et
obligationes habet; 2° privilegia
honorifica Episcoporum
eparchialium conservat; 3°
reditus prioris officii integros
percipit.
Can. 224 - § 1.
Protosyncellus et Syncelli sede
eparchiali vacante statim ab
officio cessant, nisi sunt: 1°
Episcopi ordinati; 2° in eparchia
Patriarchae constituti; 3° in
eparchia intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sita
constituti, donec Administrator
eparchiae possessionem canonicam
sui officii ceperit. § 2. Quae a
Protosyncello et Syncellis, qui
sede eparchiali vacante statim ab
officio cessant, legitime gesta
sunt, donec certam notitiam de
sedis eparchialis vacatione
acceperint, vim habent. § 3.
Episcopus auxiliaris sede
eparchiali vacante retinet
potestates a iure quidem collatas
et sub auctoritate
Administratoris eparchiae
exercendas, quas sede eparchiali
plena ut Protosyncellus vel
Syncellus habebat, nisi aliud a
Sede Apostolica vel iure
particulari propriae Ecclesiae
patriarchalis statuitur.
Can. 225 - § 1. Unus
tantum eligitur vel nominatur
Administrator eparchiae reprobata
contraria consuetudine. § 2. Si
oeconomus eparchialis fit
Administrator eparchiae, alium
oeconomum eparchialem consilium a
rebus oeconomicis interim eligat.
Can. 226 - In
Administratore eparchiae
constituendo nullam sibi
potestatis partem nec Patriarcha
nec collegium consultorum
eparchialium retinere potest nec
gerendo officio tempus
determinare aliasve restrictiones
praestituere.
Can. 227 - § 1.
Administrator eparchiae sit
integritate, pietate, sana
doctrina et prudentia praestans.
§ 2. Valide ad officium
Administratoris eparchiae eligi
vel nominari tantum potest
Episcopus aut presbyter, qui
vinculo matrimonii non est
ligatus, tricesimum quintum
aetatis annum explevit et ad
eandem sedem eparchialem vacantem
non est iam electus, nominatus
vel, translatus; si hae
condiciones posthabitae sunt,
actus illius, qui Administrator
eparchiae electus vel nominatus
est, ipso iure nulli sunt.
Can. 228 - § 1. Sede
eparchiali vacante nihil
innovetur. § 2. Illi, qui interim
eparchiae regimen curant,
vetantur quidpiam agere, quod vel
eparchiae vel episcopalibus
iuribus praeiudicium afferre
potest; speciatim prohibentur
ipsi ac omnes alii, ne sive per
se sive per alium documenta
curiae eparchialis subtrahant,
destruant vel mutent.
Can. 229 - Administrator
eparchiae eadem iura et
obligationes habet ac Episcopus
eparchialis, nisi aliter iure
cavetur vel ex natura rei
constat.
Can. 230 - Nisi aliter est
legitime provisum: 1°
Administrator eparchiae ius habet
ad iustam remunerationem lege
iuris particularis statuendam vel
legitima consuetudine
determinatam, quae desumi debet
ex bonis eparchiae; 2° cetera
emolumenta ad Episcopum
eparchialem spectantia, dum sedes
eparchialis vacat, futuro
Episcopo eparchiali pro
necessitatibus eparchiae
reserventur servatis praescriptis
iuris particularis, quae modum,
quo emolumenta erogari debent,
determinant.
Can. 231 - § 1.
Renuntiatio Administratoris
eparchiae exhibenda est
Patriarchae, si ipse
Administratorem designavit, secus
collegio consultorum
eparchialium, quo in casu eam
acceptari, ut valeat, necesse non
est. § 2. Amotio Administratoris
eparchiae intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis pertinet
ad Patriarcham de consensu Synodi
permanentis; secus vero Sedi
Apostolicae reservatur. § 3. Post
mortem, renuntiationem vel
amotionem Administratoris
eparchiae novus constituatur ab
eadem auctoritate et eodem modo
ac pro priore praescriptum est. §
4. Administrator eparchiae cessat
ab officio capta a novo Episcopo
eparchiali possessione canonica
eparchiae; novus Episcopus
eparchialis rationem
administrationis ab eo exigere
potest.
Can. 232 - § 1. Oeconomus
eparchialis sede eparchiali
vacante officium suum impleat sub
auctoritate Administratoris
eparchiae; ad oeconomum
eparchialem devolvitur
administratio bonorum
ecclesiasticorum, quae ob sedis
eparchialis vacationem
administratorem non habent, nisi
Patriarcha aut collegium
consultorum eparchialium aliter
providerunt. § 2. Ad
renuntiationem vel amotionem
oeconomi eparchialis sede
eparchiali vacante quod attinet,
servandus est can. 231, § § 1 et
2. § 3. Resoluto quovis modo iure
oeconomi eparchialis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis novi oeconomi
electio vel nominatio pertinet ad
Patriarcham consultis Episcopis
curiae patriarchalis, si
habentur, secus consulta Synodo
permanenti; in ceteris casibus
oeconomus eligitur a collegio
consultorum eparchialium. § 4.
Oeconomus eparchialis novo
Episcopo eparchiali rationem
reddere debet suae
administrationis, qua reddita,
nisi ab eodem in officio suo
confirmatur, ab officio cessat.
Can. 233 - § 1. Sede
eparchiali per Episcopi
eparchialis captivitatem,
relegationem, exilium aut
inhabilitatem ita impedita, ut ne
per litteras quidem cum
christifidelibus sibi commissis
communicare ipse possit, regimen
eparchiae est penes Episcopum
coadiutorem, nisi aliter providit
Patriarcha de consensu Synodi
permanentis in eparchiis sitis
intra fines territorii Ecclesiae,
cui praeest, aut Sedes
Apostolica; si vero Episcopus
coadiutor deest aut impeditus
est, penes Protosyncellum,
Syncellum vel alium idoneum
sacerdotem ab Episcopo eparchiali
designatum, cui ipso iure
competunt iura et obligationes
Protosyncelli; potest vero
Episcopus eparchialis tempore
opportuno plures designare, qui
sibi invicem in officio
succedunt. § 2. Si iidem desunt
aut impediti sunt, ne eparchiae
regimen assumant, collegii
consultorum eparchialium est
sacerdotem eligere, qui eparchiam
regat. § 3. Qui eparchiam intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis regendam suscepit,
quam primum Patriarcham certiorem
faciat de sede eparchiali
impedita et de assumpto officio;
in ceteris casibus certiorem
faciat Sedem Apostolicam et, si
ad Ecclesiam patriarchalem
pertinet, etiam
Patriarcham.
Art. V DE ADMINISTRATORIBUS
APOSTOLICIS
Can. 234 - § 1. Eparchiae
regimen sede eparchiali sive
plena sive vacante aliquando
Romanus Pontifex gravibus et
specialibus de causis
Administratori apostolico
committit. § 2. Iura,
obligationes et privilegia
Administratoris apostolici
desumuntur ex litteris suae
nominationis.
CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM
EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE
ADIUVANTIBUS
Art. I DE CONVENTU
EPARCHIALI
Can. 235 - Conventus
eparchialis adiutricem praestat
operam Episcopo eparchiali in
eis, quae ad speciales
necessitates vel utilitatem
eparchiae referuntur.
Can. 236 - Conventus
eparchialis convocetur, quoties
iudicio Episcopi eparchialis et
consulto consilio presbyterali
adiuncta id suadent. Can. 237
- § 1. Episcopi eparchialis
est conventum eparchialem
convocare, eidem per se vel per
alium praeesse, eum transferre,
prorogare, suspendere et
dissolvere. § 2. Sede eparchiali
vacante conventus eparchialis
suspenditur ipso iure, donec
novus Episcopus eparchialis de re
decreverit. Can. 238 - § 1.
Ad conventum eparchialem
convocandi sunt eumque adire
debent: 1° Episcopus coadiutor et
Episcopi auxiliares; 2°
Protosyncellus, Syncelli,
Vicarius iudicialis ac oeconomus
eparchialis; 3° consultores
eparchiales; 4° rector seminarii
eparchialis maioris; 5°
protopresbyteri; 6° unus saltem
parochus ex unoquoque districtu
eligendus ab omnibus, qui ibi
actu curam animarum habent,
protopresbytero electioni
praesidente; item eligendus est
alius presbyter, qui eodem
impedito eius locum teneat; 7°
membra consilii presbyteralis
atque aliquot delegati consilii
pastoralis, si exstat, ab eodem
consilio eligendi modo et numero
iure particulari statutis; 8°
aliquot diaconi ad normam iuris
particularis electi; 9°
Superiores monasteriorum sui
iuris atque aliquot Superiores
ceterorum institutorum vitae
consecratae, quae in eparchia
domum habent, eligendi modo et
numero iure particulari statutis;
10° laici electi a consilio
pastorali, si exstat, secus modo
ab Episcopo eparchiali
determinato ita, ut numerus
laicorum tertiam partem membrorum
conventus eparchialis non
superet. § 2. Episcopus
eparchialis, si opportunum
iudicat, potest ad conventum
eparchialem invitare alios quoque
non exclusis personis aliarum
Ecclesiarum sui iuris, quibus
omnibus etiam ius suffragium
ferendi concedere potest. § 3. Ad
conventum eparchialem etiam
invitari possunt aliquot
observatores ex Ecclesiis vel
Communitatibus ecclesialibus
acatholicis.
Can. 239 - Ii, qui
conventum eparchialem adire
debent, non possunt, etsi
legitimo impedimento detenti
sunt, mittere procuratorem, qui
eorum nomine conventui eparchiali
intersit, sed Episcopum
eparchialem de impedimento
certiorem faciant.
Can. 240 - § 1. Firmo iure
cuiuslibet christifidelis
quaestiones in conventu
eparchiali tractandas indicandi
solius Episcopi eparchialis est
argumenta in hoc conventu
tractanda statuere. § 2.
Episcopus eparchialis tempore
opportuno unam vel plures
constituat commissiones, quarum
est argumenta in conventu
eparchiali tractanda apparare. §
3. Curet etiam Episcopus
eparchialis, ut tempore opportuno
omnibus, qui convocati sunt,
argumentorum tractandorum schema
tradatur. § 4. Propositae
quaestiones omnes liberae
disceptationi in sessionibus
conventus eparchialis
subiciantur.
Can. 241 - Solus est in
conventu eparchiali legislator
Episcopus eparchialis ceteris
tantum suffragium consultivum
habentibus; solus subscribit
decisionibus quibuscumque, quae
in conventu eparchiali factae
sunt; quae, si in eodem conventu
promulgantur, statim obligare
incipiunt, nisi aliter expresse
cavetur.
Can. 242 - Textum legum,
declarationum et decretorum, quae
in conventu eparchiali data sunt,
Episcopus eparchialis communicet
cum auctoritate, quam ius
particulare propriae Ecclesiae
sui iuris determinavit.
Art. II DE CURIA
EPARCHIALI
Can. 243 - § 1. Episcopus
eparchialis penes suam sedem
habere debet curiam eparchialem,
quae ipsum invat in regimine
eparchiae sibi commissae. § 2. Ad
curiam eparchialem pertinent
Protosyncellus, Syncelli,
Vicarius iudicialis, oeconomus
eparchialis et consilium a rebus
oeconomicis, cancellarius,
iudices eparchiales, promotor
iustitiae et defensor vinculi,
notarii et aliae personae, quae
ad curiae eparchialis officia
recte implenda ab Episcopo
eparchiali assumuntur. § 3.
Episcopus eparchialis
necessitatibus vel utilitate
eparchiae exigentibus alia quoque
officia in curia eparchiali
constituere potest.
Can. 244 - § 1. Nominatio
et amotio ab officio eorum, qui
officia in curia eparchiali
exercent, spectat ad Episcopum
eparchialem. § 2. Omnes, qui ad
officia in curia eparchiali
admittuntur, debent: 1°
promissionem emittere de officio
fideliter implendo secundum modum
iure aut ab Episcopo eparchiali
determinatum; 2° secretum servare
intra limites et secundum modum
iure aut ab Episcopo eparchiali
determinatos.
1° De Protosyncello et de
Syncellis
Can. 245 - In unaquaque
eparchia constituendus est
Protosyncellus, qui potestate
ordinaria vicaria ad normam iuris
communis praeditus Episcopum
eparchialem in totius eparchiae
regimine adiuvet.
Can. 246 - Quoties rectum
eparchiae regimen id requirit,
constitui possunt unus aut plures
Syncelli, qui nempe ipso iure in
determinata eparchiae parte aut
in certo negotiorum genere aut
circa christifideles alii
Ecclesiae sui iuris ascriptos
certive personarum coetus eandem
habet potestatem ac ius commune
Protosyncello tribuit.
Can. 247 - § 1.
Protosyncellus et Syncelli libere
ab Episcopo eparchiali nominantur
et ab eo libere amoveri possunt
firmo can. 215, § § 1 et 2. § 2.
Protosyncellus et Syncellus sint
sacerdotes caelibes, nisi ius
particulare propriae Ecclesiae
sui iuris aliud statuit, quatenus
fieri potest ex clericis
eparchiae ascriptis, annos nati
non minus triginta, in aliqua
scientia sacra doctores vel
licentiati vel saltem periti,
sana doctrina, probitate,
prudentia ac rerum gerendarum
experientia commendati. § 3.
Protosyncelli vel Syncelli
officium ne conferatur Episcopi
eparchialis consanguineis usque
ad quartum gradum inclusive. § 4.
Episcopus eparchialis potest
Protosyncellum et Syncellos etiam
ex alia eparchia vel ex alia
Ecclesia sui iuris assumere de
consensu tamen eorum Episcopi
eparchialis.
Can. 248 - § 1. Nisi
aliter iure communi expresse
cavetur, Protosyncello in tota
eparchia, Syncellis vero intra
ambitum officii sibi collati
eadem competit potestas regiminis
exsecutiva ac Episcopo eparchiali
eis exceptis, quae Episcopus
eparchialis sibi vel aliis
reservavit aut quae ex iure
requirunt ipsius mandatum
speciale, quo non obtento actus,
ad quem huiusmodi mandatum
requiritur, est nullus. § 2.
Protosyncello et Syncellis intra
ambitum eorum competentiae
competunt etiam facultates
habituales a Sede Apostolica
Episcopo eparchiali concessae
necnon rescriptorum Sedis
Apostolicae vel Patriarchae
exsecutio, nisi aliter expresse
cautum est aut electa est
industria personae Episcopi
eparchialis.
Can. 249 - Protosyncellus
et Syncelli de praecipuis
negotiis et gerendis et gestis
Episcopo eparchiali referre
debent nec umquam contra eius
voluntatem et mentem agant.
Can. 250 - Protosyncelli
et Syncelli presbyteri durante
munere habent privilegia et
insignia primae post episcopalem
dignitatis.
Can. 251 - § 1.
Protosyncellus et Syncelli ab
officio cessant elapso tempore
determinato, renuntiatione ab
Episcopo eparchiali acceptata vel
amotione. § 2. Sede eparchiali
vacante cirra Protosyncellum et
Syncellos servetur can. 224. § 3.
Suspenso officio Episcopi
eparchialis suspenditur potestas
Protosyncelli et Syncellorum,
nisi Episcopi ordinati
sunt.
2° De cancellario aliisque
notariis et de archivo curiae
eparchialis
Can. 252 - § 1. In curia
eparchiali constituatur
cancellarius, qui sit presbyter
vel diaconus, cuius praecipua
obligatio, nisi aliud iure
particulari statuitur, est
curare, ut acta curiae redigantur
et expediantur atque in archivo
curiae eparchialis asserventur. §
2. Si necesse videtur,
cancellario dari potest adiutor,
cui nomen sit
vice-cancellarii. § 3.
Cancellarius necnon
vice-cancellarius sunt ipso
iure notarii curiae eparchialis.
Can. 253 - § 1. Praeter
cancellarium constitui possunt
alii notarii, quorum subscriptio
publicam fidem facit et quidem
sive ad quaelibet acta sive ad
acta iudicialia dumtaxat sive ad
acta certae causae aut negotii
tantum. § 2. Notarii debent esse
integrae famae et omni suspicione
maiores; in causis, quibus fama
clerici in discrimen vocari
potest, notarius debet esse
sacerdos.
Can. 254 - Notariorum est:
1° conscribere acta et documenta
circa decreta, dispositiones,
obligationes vel alia, quae eorum
operam requirunt; 2° scripto
fideliter redigere ea, quae
geruntur, et actis de his rebus
cum indicatione loci, diei,
mensis et anni subscribere; 3°
acta vel documenta legitime
petenti servatis servandis
exhibere et eorum exemplaria cum
originali conformia declarare.
Can. 255 - Cancellarius
aliique notarii libere ab officio
amoveri possunt ab Episcopo
eparchiali, non autem ab
Administratore eparchiae nisi de
consensu collegii consultorum
eparchialium.
Can. 256 - § 1. Episcopus
eparchialis in loco tuto archivum
curiae eparchialis constituat, in
quo documenta, quae ad negotia
eparchiae spectant, asserventur.
§ 2. Omni diligentia ac
sollicitudine conficiatur
inventarium documentorum, quae in
archivo curiae eparchialis
asservantur, cum brevi eorum
synopsi.
Can. 257 - § 1. Archivum
curiae eparchialis clausum sit
oportet eiusque clavem habeant
Episcopus eparchialis et
cancellarius; nemini licet in
illud ingredi sine licentia aut
solius Episcopi eparchialis aut
Protosyncelli simul et
cancellarii. § 2. Ius est eis,
quorum interest, ut documentorum,
quae natura sua sunt publica
quaeque ad statum suae personae
pertinent, exemplar authenticum
per se vel per procuratorem
recipiant.
Can. 258 - Ex archivo
curias eparchialis non licet
efferre documenta nisi ad breve
tempus tantum atque de licentia
aut solius Episcopi eparchialis
aut Protosyncelli simul et
cancellarii. Can. 259 - § 1.
Sit in curia eparchiali etiam
archivum secretum aut saltem in
archivo curiae eparchialis
armarium secretum omnino clausum
et obseratum, quod de loco
amoveri non potest, in quo
documenta secreto servanda
asserventur. § 2. Singulis annis
destruantur acta procedurarum in
poenis irrogandis in materia
morum, quarum rei vita cesserunt
aut quae a decennio terminatae
sunt, retento facti brevi
summario et textu sententiae
definitivae vel decreti.
Can. 260 - § 1. Archivi
secreti vel armarii secreti
clavem habeat solus Episcopus
eparchialis. § 2. Sede eparchiali
vacante archivum secretum vel
armarium secretum ne aperiantur
nisi in casu verae necessitatis
ab ipso Administratore eparchiae.
§ 3. Ex archivo secreto vel
armario secreto documenta ne
efferantur.
Can. 261 - § 1. Curet
Episcopus eparchialis, ut etiam
acta et documenta archivorum
ecclesiarum cathedralium,
paroecialium aliarumque intra
fines territorii eparchiae
exstantium diligenter asserventur
atque actorum et documentorum
inventarii duo exemplaria
conficiantur, quorum alterum in
proprio archivo, alterum in
archivo curiae eparchialis
asserventur. § 2. Ut acta et
documenta ad haec archiva
pertinentia inspiciantur aut
efferantur, serventur normae ab
Episcopo eparchiali
statutae.
3° De oeconomo eparchiali et
de consilio a rebus
oeconomicis
Can. 262 - § 1. Episcopus
eparchialis consultis collegio
consultorum eparchialium atque
consilio a rebus oeconomicis
nominet oeconomum eparchialem,
qui sit christifidelis in re
oeconomica peritus et probitate
praestans. § 2. Oeconomus
eparchialis nominatur ad tempus
iure particulari determinatum;
munere durante ne amoveatur nisi
gravi de causa ab Episcopo
eparchiali aestimanda consultis
collegio consultorum eparchialium
atque consilio a rebus
oeconomicis. § 3. Oeconomi
eparchialis est sub Episcopi
eparchialis potestate, qui eius
iura ac relationes ad consilium a
rebus oeconomicis pressius
determinet, bona temporalia
eparchiae administrare,
administrationi bonorum
ecclesiasticorum in tota eparchia
vigilare, eorum conservationi,
tutelae et incremento providere,
administratorum localium
neglegentiam supplere et bona
ecclesiastica, quae
administratore iure designato
carent, per se administrare. § 4.
Oeconomus eparchialis rationem
administrationis Episcopo
eparchiali quotannis et, quoties
ab ipso Episcopo petitur, reddere
debet; Episcopus eparchialis vero
per consilium a rebus oeconomicis
rationes ab oeconomo eparchiali
exhibitas examinet. § 5. Circa
obligationes oeconomi eparchialis
sede eparchiali vacante servandus
est can. 232.
Can. 263 - § 1. Episcopus
eparchialis consilium a rebus
oeconomicis erigat, quod constet
ex praeside, qui est ipse
Episcopus eparchialis, et aliquot
personis idoneis etiam iuris
civilis, si fieri potest, peritis
ab Episcopo eparchiali consulto
collegio consultorum eparchialium
nominandis, nisi iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris iam
alio aequivalenti modo provisum
est, firmo semper, ut ab aliis
electi vel nominati indigeant
confirmatione Episcopi
eparchialis. § 2. Oeconomus
eparchialis ipso iure est membrum
consilii a rebus oeconomicis. §
3. A consilio a rebus oeconomicis
excluduntur ii, qui cum Episcopo
eparchiali usque ad quartum
gradum inclusive consanguinitatis
vel affinitatis coniuncti sunt. §
4. Episcopus eparchialis in
actibus maioris momenti rem
oeconomicam respicientibus
consilium a rebus oeconomicis
audire ne praetermittat; huius
autem membra tantum suffragium
consultivum habent, nisi iure
communi in casibus specialiter
expressis vel ex documento
fundationis eorum consensus
exigitur. § 5. Praeter alia
munera ipsi iure communi commissa
consilii a rebus oeconomicis est
quotannis rationem apparare
quaestuum et erogationum, quae
pro toto eparchiae regimine anno
venturo praevidentur, necnon anno
exeunte rationem accepti et
expensi approbare.
Art. III DE CONSILIO
PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO
CONSULTORUM EPARCHIALIUM
Can. 264 - In eparchia
constitui debet concilium
presbyterale, scilicet coetus
sacerdotum presbyterium
repraesentans, qui Episcopum
eparchialem suo consilio ad
normam iuris adiuvet in eis, quae
ad necessitates operis pastoralis
et bonum eparchiae spectant.
Can. 265 - Consilium
presbyterale habeat propria
statuta ab Episcopo eparchiali
approbata firmis normis iuris
communis et iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 266 - Circa
constitutionem consilii
presbyteralis haec serventur: 1°
congrua pars membrorum ad normam
iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris eligatur a
sacerdotibus ipsis; 2° aliquot
sacerdotes ad normam statutorum
esse debent membra nata, qui
scilicet ratione officii sibi
demandati ad consilium pertinent;
3° Episcopo eparchiali integrum
est aliquot membra libere
nominare.
Can. 267 - § 1. In
eligendis membris consilii
presbyteralis vocem activam et
passivam habent: 1° omnes
presbyteri eparchiae ascripti; 2°
ceteri sacerdotes, qui in
eparchia domicilium vel
quasi-domicilium habent et
simul in eiusdem eparchiae bonum
aliquod munus exercent. § 2.
Quatenus in statutis providetur,
vox activa et passiva conferri
potest etiam aliis sacerdotibus,
qui domicilium vel
quasi-domicilium in eparchia
habent.
Can. 268 - Modus eligendi
membra consilii presbyteralis a
statutis determinandus est ita,
ut, quatenus fieri potest,
sacerdotes presbyterii
repraesententur ratione habita
praesertim diversorum
ministeriorum variorumque
eparchiae districtuum.
Can. 269 - § 1. Episcopi
eparchialis est consilium
presbyterale convocare, eidem
praeesse atque quaestiones in
eodem tractandas determinare aut
a membris propositas accipere. §
2. Episcopus eparchialis
consilium presbyterale audiat in
negotiis maioris momenti et in
casibus iure communi expressis
consulere debet; eius autem
consensu eget solummodo in
casibus iure commnni expresse
determinatis firmo iure
Patriarchae circa negotia
eparchiae, quam ipse regit,
consilium presbyterale etiam in
his casibus nonnisi consulendi. §
3. Consilium presbyterale numquam
agere potest sine Episcopo
eparchiali, ad quem solum etiam
cura spectat ea divulgandi, quae
in ipso consilio gesta sunt.
Can. 270 - § 1. Membra
consilii presbyteralis
designentur ad tempus in statutis
determinandum ita tamen, ut
integrum consilium vel aliqua
eius pars intra quinquennium
renovetur. § 2. Sede eparchiali
vacante consilium presbyterale
cessat eiusque munera implentur a
collegio consultorum
eparchialium; intra annum a capta
possessione canonica eparchiae
computandum Episcopus eparchialis
debet novum consilium
presbyterale constituere. § 3. Si
consilium presbyterale munus sibi
in bonum eparchiae commissum non
implet aut eodem graviter
abutitur, Episcopus eparchialis
consulto Metropolita aut, si de
ipsa sede metropolitana agitur,
consulto Episcopo eparchiali
ordinatione episcopali seniore
eidem Metropolitae subiecto illud
dissolvere potest, sed intra
annum novum consilium
presbyterale constituere debet.
Can. 271 - § 1. Episcopus
eparchialis constituere debet
collegium consultorum
eparchialium, cui competunt
munera iure determinata. § 2.
Collegium consultorum
eparchialium ad quinquennium
constituitur, quo tamen elapso
munera sua propria exercere
pergit, donec novum collegium
constitutum erit. § 3. Membra
collegii consultorum eparchialium
debent esse numero non minus quam
sex nec plus quam duodecim; si
quacumque de causa intra
determinatum quinquennium numerus
minimus membrorum collegii iam
non habetur, Episcopus
eparchialis quam primum collegium
nominatione novi membri integret,
secus collegium valide agere non
potest. § 4. Membra collegii
consultorum eparchialium libere
nominantur ab Episcopo eparchiali
ex eis, qui tempore nominationis
sunt membra consilii
presbyteralis. § 5. Collegio
consultorum eparchialium praeest
Episcopus eparchialis; sede
eparchiali vacante vel impedita
is, qui interim Episcopi
eparchialis locum tenet aut, si
constitutus non est, sacerdos in
eodem collegio sacra ordinatione
senior. § 6. Quoties ius statuit
Episcopum eparchialem indigere
consensu collegii consultorum
eparchialium, Patriarcha in
negotiis eparchiae, quam ipse
regit, sufficit, ut hoc collegium
consulat.
Art. IV DE CONSILIO
PASTORALI
Can. 272 - In eparchia, si
adiuncta pastoralia id suadent,
constituatur consilium pastorale,
cuius est sub anctoritate
Episcopi eparchialis ea, quae ad
opera pastoralia in eparchia
spectant, investigare, perpendere
atque de eis conclusiones
practicas proponere.
Can. 273 - § 1. Consilium
pastorale, quod coetus
consultivus tantum est, constat
ex clericis, ex religiosis vel
sodalibus societatum vitae
communis ad instar religiosorum
et praesertim ex laicis
designatis modo ab Episcopo
eparchiali determinato. § 2.
Consilium pastorale ita
constituatur, ut, quatenus fieri
potest, christifideles eparchiae
ratione habita diversorum generum
personarum, consociationum et
aliorum inceptorum
repraesententur. § 3. Una cum his
christifidelibus Episcopus
eparchialis potest alios quoque,
etiam alterius Ecclesiae sui
iuris, pro opportunitate ad
consilium pastorale invitare. §
4. Ad consilium pastorale ne
designentur nisi christifideles
certa fide, bonis moribus et
prudentia praestantes.
Can. 274 - § 1. Consilium
pastorale constituitur ad tempus
secundum praescripta statutorum,
quae ab Episcopo eparchiali
dantur. § 2. Sede eparchiali
vacante consilium pastorale
cessat.
Can. 275 - Ad solum
Episcopum eparchialem pertinet
consilium pastorale secundum
necessitates apostolatus
convocare, eidem praeesse et ea,
quae in eodem tractata sunt,
publicare.
Art. V DE
PROTOPRESBYTERIS
Can. 276 - § 1.
Protopresbyter est presbyter, qui
districtui ex pluribus paroeciis
constanti praeficitur, ut ibidem
nomine Episcopi eparchialis
munera iure determinata expleat.
§ 2. Huiusmodi districtus
erigere, immutare et supprimere
secundum necessitates actionis
pastoralis pertinet ad Episcopum
eparchialem consulto consilio
presbyterali.
Can. 277 - § 1. Ad
protopresbyteri officium, quod
salvo iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris cum officio
parochi certae paroeciae
stabiliter coniungi non debet,
Episcopus eparchialis nominet
auditis, si opportunum ducit,
parochis et vicariis
paroecialibus districtus, de quo
agitur, presbyterum doctrina et
apostolica alacritate praestantem
praesertim inter parochos. § 2.
Protopresbyter nominatur ad
tempus iure particulari
determinatum. § 3. Episcopus
eparchialis protopresbyterum
iusta de causa ab officio amovere
potest.
Can. 278 - § 1.
Protopresbytero praeter
potestates et facultates a iure
particulari ei collatas ius et
obligatio est: 1° actionem
pastoralem communem promovendi et
coordinandi; 2° prospiciendi, ut
clerici vitam ducant proprio
statui congruam atque suis
obligationibus diligenter
satisfaciant; 3° providendi, ut
Divina Liturgia et laudes divinae
secundum praescripta librorum
liturgicorum celebrentur, ut
decor et nitor ecclesiarum
sacraeque supellectilis
praesertim in celebratione
Divinae Liturgiae et custodia
Divinae Eucharistiae accurate
serventur, ut recte conscribantur
et asserventur libri paroeciales,
ut bona ecclesiastica sedulo
administrentur, denique, ut domus
paroecialis debita diligentia
curetur. § 2. In districtu sibi
concredito protopresbyter: 1°
operam det, ut clerici
frequentent collationes, quas
Hierarcha loci opportunas iudicat
ad scientias sacras et res
pastorales promovendas; 2° curet,
ut clericis subsidia spiritualia
praesto sint, itemque maxime
sollicitus sit de eis, qui in
difficilioribus versantur
circumstantiis aut problematibus
anguntur. § 3. Curet
protopresbyter, ne parochi, quos
graviter aegrotantes novit,
eorumque familia, si coniugati
sunt, spiritualibus et
materialibus auxiliis careant
atque ut eorum, qui decesserunt,
funera digne celebrentur;
provideat quoque, ne occasione
aegrotationis vel mortis
depereant aut asportentur libri,
documenta, sacra supellex
aliaque, quae ad Ecclesiam
pertinent. § 4. Protopresbyter
obligatione tenetur secundum
determinationem ab Episcopo
eparchiali factam paroecias
visitandi.
CAPUT III DE PAROECIIS, DE
PAROCHIS ET DE VICARIIS
PAROECIALIBUS
Can. 279 - Paroecia est
certa communitas christifidelium
in eparchia stabiliter
constituta, cuius cura pastoralis
committitur parocho.
Can. 280 - § 1. Paroecia
regulariter sit territorialis,
quae scilicet omnes complectatur
christifideles certi territorii;
si vero de iudicio Episcopi
eparchialis consulto consilio
presbyterali id expedit,
erigantur paroeciae personales
ratione nationis, linguae,
ascriptionis christifidelium alii
Ecclesiae sui iuris immo vel alia
definita ratione determinatae. §
2. Paroecias erigere, immutare et
supprimere est Episcopi
eparchialis consulto consilio
presbyterali. § 3. Paroecia
legitime erecta ipso iure persona
iuridica est.
Can. 281 - § 1. Parochus
est presbyter, cui ut praecipuo
cooperatori Episcopi eparchialis
tamquam pastori proprio cura
animarum committitur in
determinata paroecia sub
auctoritate eiusdem Episcopi
eparchialis. § 2. Persona
iuridica valide parochus esse non
potest.
Can. 282 - § 1. Episcopus
eparchialis, non vero
Administrator eparchiae, potest
consulto consilio presbyterali ac
de consensu Superioris maioris
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum paroeciam
erigere in ecclesia eiusdem
instituti vel societatis firmo
can. 480. § 2. Haec erectio fieri
debet mediante conventione
scripto data inter Episcopum
eparchialem et Superiorem maiorem
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum, qua accurate
statuantur, quae ad ministerium
paroeciale implendum, ad personas
paroeciae addicendas, ad res
oeconomicas spectent, ac quaenam
sint iura et obligationes
sodalium eiusdem instituti vel
societatis in illa ecclesia et
quaenam parochi.
Can. 283 - Episcopus
eparchialis certos coetus
personarum, aedificia et loca,
quae in paroeciae territorio sunt
et iure non exempta, a parochi
cura ex toto aut ex parte ne
subducat nisi gravi de causa.
Can. 284 - § 1. Ius
nominandi parochos competit soli
Episcopo eparchiali, qui eos
libere nominat. § 2. Ad paroeciam
vero sodali instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum concredendam
Superior maior presbyterum
idoneum sui instituti vel
societatis Episcopo eparchiali ad
nominationem proponit salvis
conventionibus initis cum
Episcopo eparchiali vel alia
auctoritate a iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
determinata. § 3. Parochus in suo
officio stabilis est, quare ad
tempus determinatum ne nominetur
nisi: 1° agitur de sodali
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum; 2°
candidatus ad hoc scripto
consensit; 3° agitur de casu
speciali, quo in casu requiritur
consensus collegii consultorum
eparchialium; 4° ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris id
permittit.
Can. 285 - § 1. Ut
presbyter parochus nominari
possit, oportet sit bonis
moribus, sana doctrina, animarum
zelo, prudentia ceterisque
virtutilius et dotibus praeditus,
quae ad ministerium paroeciale
cum laude implendum iure
requiruntur. § 2. Si presbyter
matrimonio est iunctus, boni
mores et in uxore et in filiis
suis secum degentibus
requiruntur. § 3. Paroeciam
vacantem Episcopus eparchialis
conferat illi, quem omnibus
perpensis adiunctis aestimat
idoneum omni personarum
acceptione remota; ut iudicium de
idoneitate ferat, audiat
protopresbyterum aptasque
investigationes peragat auditis,
si opportunum ducit, etiam aliis
christifidelibus praesertim
clericis.
Can. 286 - Sede eparchiali
vacante aut impedita ad
Administratorem eparchiae
aliumve, qui eparchiam interim
regit, pertinet: 1° parochum
nominare presbyterum a Superiore
maiore ad normam can. 284, § 2
propositum; 2° parochum ex aliis
presbyteris nominare, si sedes
eparchialis unum saltem annum
vacavit aut impedita est. Can.
287 - § 1. Parochus unius
paroeciae tantum curam
paroecialem habeat; ob penuriam
tamen presbyterorum aut alia
adiuncta plurium vicinarum
paroeciarum cura eidem parocho
concredi potest. § 2. In eadem
paroecia unus tantum habeatur
parochus; si vero ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris
permittit, ut paroecia pluribus
presbyteris committatur, idem ius
particulare accurate determinet,
quaenam sint iura et obligationes
moderatoris, qui actionem
communem dirigat atque de eadem
Episcopo eparchiali respondeat,
et quaenam ceterorum
presbyterorum.
Can. 288 - Parochus a
provisione canonica obtinet curam
animarum, quam tamen eidem
exercere non licet nisi capta ad
normam iuris particularis
possessione canonica paroeciae.
Can. 289 - § 1. In
exsequendo munere docendi
parochus obligatione tenetur
verbum Dei praedicandi omnibus
christifidelibus, ut hi in fide,
spe et caritate radicati in
Christo crescant et communitas
christiana illud testimonium
caritatis reddat, quod Dominus
commendavit; itemque institutione
catechetica christifideles ad
plenam mysterii salutis
cognitionem ducendi unicuique
aetati accommodatam; ad hanc
institutionem tradendam non solum
sodalium institutorum
religiosorum vel societatum vitae
communis ad instar religiosorum
auxilium quaerat, sed etiam
laicorum cooperationem. § 2. In
perficiendo munere sanctificandi
curet parochus, ut celebratio
Divinae Liturgiae centrum sit et
culmen totius vitae communitatis
christianae; itemque allaboret,
ut christifideles spirituali
pabulo pascantur per devotam et
frequentem sacramentorum
susceptionem atque per consciam
et actuosam in laudibus divinis
participationem; meminerit etiam
parochus quam maxime sacramentum
paenitentiae ad vitam christianam
fovendam conferre; quare facilem
se praebeat ad hoc sacramentum
ministrandum vocatis ad hoc, si
opus est, aliis etiam
sacerdotibus, qui varias linguas
callent. § 3. In adimplendo
munere regendi imprimis curet
parochus, ut proprium gregem
cognoscat; cum autem omnium ovium
sit minister, vitae christianae
incrementum foveat tum in
singulis christifidelibus tum in
consociationibus praesertim
apostolatui addictis tum in tota
communitate paroeciali; domos
igitur et scholas visitet, prout
munus pastorale id exigit;
adulescentibus et iuvenibus
studiose prospiciat; pauperes et
infirmos paterna caritate
prosequatur; specialem denique
curam de opificibus habeat atque
allaboret, ut christifideles
operibus apostolatus auxilium
praestent.
Can. 290 - § 1. In omnibus
negotiis iuridicis paroeciae
parochus eiusdem personam gerit.
§ 2. Functiones sacrae maioris
momenti, ut sunt celebratio
sacramentorum initiationis
christianae, benedictio
matrimoniorum firmo can. 302, §
2, exsequiae ecclesiasticae ad
parochum spectant ita, ut
vicariis paroecialibus eas
perficere non liceat nisi de
licentia saltem praesumpta ipsius
parochi.
Can. 291 - Oblationes
omnes eis exceptis, de quibus in
cann. 715 - 717, quae
occasione perfuncti muneris
pastoralis a parocho ceterisque
clericis paroeciae addictis
recipiuntur, ad massam
paroecialem deferri debent, nisi
de contraria offerentis voluntate
constat circa oblationes plene
voluntarias; Episcopo eparchiali
consulto consilio presbyterali
competit statuere praescripta,
quibus destinationi harum
oblationum necnon iustae
remunerationi parochi
ceterorumque paroeciae clericorum
ad normam can. 390 provideatur.
Can. 292 - § 1. Parochus
obligatione tenetur residendi in
domo paroeciali prope ecclesiam
paroecialem; potest tamen
Hierarcha loci iusta de causa
permittere, ut alibi commoretur,
dummodo ministerium paroeciale
nihil inde detrimenti capiat. §.
2. Nisi gravis obstat ratio,
parocho feriarum gratia licet
quotannis a paroecia abesse non
ultra mensem continuum aut
intermissum; quod in tempus
feriarum dies non computantur,
quibus semel in anno parochus
recessui spirituali vacat;
parochus autem, si ultra
hebdomadam a paroecia abesse
vult, tenetur de hoc proprium
Hierarcham loci certiorem facere.
§ 3. Episcopi eparchialis est
normas statuere, quibus
prospiciatur, ut parochi absentia
durante curae paroeciae
provideatur per sacerdotem
debitis potestatibus et
facultatibus praeditum.
Can. 293 - Memor sit
parochus se debere sua cottidiana
conversatione et sollicitudine
baptizatis et non baptizatis,
catholicis et acatholicis,
exemplum ministerii vere
sacerdotalis et pastoralis
exhibere omnibusque testimonium
veritatis et vitae reddere et ut
bonus pastor illos quoque
quaerere, qui baptizati quidem in
Ecclesia catholica a susceptione
sacramentorum se abstinent vel
immo a fide defecerunt.
Can. 294 - Divinam
Liturgiam pro populo paroeciae
sibi concreditae parochus
frequenter celebret, diebus vero
iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris praescriptis
celebrare tenetur.
Can. 295 - In paroecia
habeantur ad normam iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris opportuna consilia ad
res pastorales et oeconomicas
tractandas.
Can. 296 - § 1. In
paroecia habeantur libri
paroeciales, liber scilicet
baptizatorum, matrimoniorum,
defunctorum aliique secundum
normas iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris aut,
si hae desunt, ab ipso Episcopo
eparchiali statutas; prospiciat
parochus, ut libri paroeciales
servatis eisdem normis recte
conscribantur atque asserventur.
§ 2. In libro baptizatorum
adnotentur quoque ascriptio
baptizati determinatae Ecclesiae
sui iuris ad normam can. 37,
ministratio chrismationis sancti
myri necnon, quae ad
christifidelium pertinent statum
canonicum ratione matrimonii
salvo quidem can. 840, § 3,
ratione adoptionis itemque
ratione ordinis sacri vel
professionis perpetuae in
instituto religioso; hae
adnotationes in testimonium
baptismi semper referantur. § 3.
Testimonia, quae de statu
canonico christifidelium dantur,
et omnia documenta, quae momentum
habere possunt iuridicum ab ipso
parocho eiusve delegato
subscribantur et sigillo
paroeciali muniantur. § 4. In
paroecia habeatur archivum, in
quo libri paroeciales asserventur
una cum Hierarcharum epistulis
aliisque documentis necessitatis
vel utilitatis causa servandis;
quae omnia ab Episcopo eparchiali
eiusve delegato visitationis
canonicae vel alio tempore
opportuno inspicienda parochus
caveat, ne ad extraneorum manus
perveniant. § 5. Libri
paroeciales antiquiores quoque
asserventur ad normam iuris
particularis. Can. 297 - § 1.
Parochus ab officio cessat
renuntiatione ab Episcopo
eparchiali acceptata, elapso
tempore determinato, amotione vel
translatione. § 2. Parochus
expleto septoagesimo quinto
aetatis anno rogatur, ut
renuntiationem ab officio
exhibeat Episcopo eparchiali, qui
omnibus personae et loci
inspectis adiunctis de eadem
acceptanda aut differenda
decernat; renuntiantis congruae
sustentationi et habitationi ab
Episcopo eparchiali providendum
est attentis normis iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris.
Can. 298 - Si vacat
paroecia aut parochus quacumque
de causa a munere pastorali in
paroecia exercendo impeditur,
Episcopus eparchialis quam primum
aliquem sacerdotem nominet
administratorem paroeciae.
Can. 299 - § 1.
Administrator paroeciae eadem
iura et obligationes habet ac
parochus, nisi ab Episcopo
eparchiali aliud statuitur. § 2.
Administratori paroeciae nihil
agere licet, quod praeiudicium
afferre potest iuribus parochi
aut damno esse potest bonis
paroecialibus. § 3. Administrator
paroeciae expleto munere parocho
rationem reddat.
Can. 300 - § 1. Paroecia
vacante itemque parocho a munere
pastorali exercendo penitus
impedito ante administratoris
paroeciae nominationem curam
paroeciae interim assumat
vicarius paroecialis et quidem,
si plures sunt, eorum ordinatione
presbyterali senior aut, si
vicarii desunt, parochus
vicinior; Episcopus eparchialis
autem tempestive determinet,
quaenam cuique paroecia vicinior
habenda sit. § 2. Qui paroeciae
regimen interim assumpsit,
Episcopum eparchialem de re
statim certiorem faciat.
Can. 301 - § 1. Si ad
curam pastoralem paroeciae debite
implendam necesse aut opportunum
est, parocho adiungi possunt unus
vel plures vicarii paroeciales,
qui debent esse presbyteri. § 2.
Vicarius paroecialis constitui
potest sive pro tota paroecia
sive pro determinata paroeciae
parte. § 3. Vicarium paroecialem
libere nominat Episcopus
eparchialis audito, nisi aliter
prudenter iudicat, parocho et, si
de sodali instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum agitur,
servato can. 284, § 2.
Can. 302 - § 1. Vicarii
paroecialis iura et obligationes
ex iure communi et particulari
necnon ex litteris Episcopi
eparchialis desumantur et sub
auctoritate parochi exercenda
sunt sed, nisi aliter expresse
cavetur et excepta obligatione,
de qua in can. 294, vicarius
paroecialis debet ratione officii
parochum adiuvare in toto
ministerio paroeciali et, si res
fert, parochi vicem supplere. §
2. Ratione autem officii vicarius
paroecialis facultate matrimonia
benedicendi praeditus non est;
hanc tamen facultatem, etiam
generalem, ei conferre potest
praeter Hierarcham loci etiam
parochus intra fines paroeciae;
quam facultatem, si ipsi collata
est, vicarius paroecialis aliis
quoque sacerdotibus singulis in
casibus conferre potest. § 3.
Vicarius paroecialis tamquam
parochi cooperator praestantem et
actuosam operam cottidie impendat
in munere pastorali; inter
parochum et vicarium paroecialem
fraterna habeatur conversatio,
mutua caritas et reverentia
semper vigeat iidemque consiliis,
auxilio et exemplo se invicem
adiuvent curae paroeciali
concordi voluntate communique
studio providentes. § 4. Vicarius
paroecialis obligatione tenetur
in paroecia residendi secundum
praescripta Episcopi eparchialis
vel legitimas consuetudines;
circa tempus feriarum vero
vicarius paroecialis idem ius
habet ac parochus.
Can. 303 - Vicarius
paroecialis potest ab Episcopo
eparchiali amoveri iusta de
causa; si vero vicarius
paroecialis est sodalis instituti
religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum,
servetur can. 1391, § 2.
CAPUT IV DE RECTORIBUS
ECCLESIARUM
Can. 304 - Rector
ecclesiae est presbyter, cui cura
demandatur alicuius ecclesiae,
quae nec paroecialis est nec
adnexa domui instituti vitae
consecratae. Can. 305 - § 1.
Rector ecclesiae nominatur ab
Episcopo eparchiali salvo iure
Superioris maioris instituti
religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum
presbyterum idoneum sui instituti
vel societatis ad nominationem
proponendi. § 2. Etsi ecclesia
pertinet ad aliquod institutum
vitae consecratae clericale iuris
pontificii vel patriarchalis,
Episcopo eparchiali competit
rectorem ecclesiae a Superiore
propositum nominare. § 3. Si
ecclesia coniuncta est cum
seminario aliove collegio, quod a
presbyteris regitur, rector
seminarii vel collegii est simul
rector ecclesiae, nisi aliud
Episcopus eparchialis statuit.
Can. 306 - § 1. In
ecclesia sibi commissa rectori
ecclesiae functiones paroeciales
peragere non licet nisi
consentiente aut, si res fert,
delegante parocho et firmo can.
336, § 2. § 2. Rector ecclesiae
potest ibidem Divinam Liturgiam
et laudes divinas celebrare
salvis legitimis fundationis
statutis atque, dummodo haec de
iudicio Hierarchae loci nullo
modo ministerio paroeciali
praeiudicium afferant.
Can. 307 - Hierarcha loci,
si id opportunum censet, potest
rectori ecclesiae praecipere, ut
determinatas in ecclesia sibi
commissa celebret functiones
sacras, etiam paroeciales, necnon
ut ecclesia pateat certis
christifidelium coetibus.
Can. 308 - Sine rectoris
ecclesiae vel auctoritatis
superioris licentia saltem
praesumpta nemini licet in
ecclesia Divinam Liturgiam vel
laudes divinas celebrare,
sacramenta ministrare aliasve
functiones sacras peragere; haec
vero licentia dari vel denegari
debet ad normam iuris.
Can. 309 - Rector
ecclesiae sub auctoritate
Hierarchae loci servatisque
legitimis statutis et iuribus
quaesitis debet curare, ut Divina
Liturgia, sacramenta et laudes
divinae secundum praescripta
librorum liturgicorum et iuris in
ecclesia celebrentur, onera
fideliter impleantur, bona
ecclesiastica diligenter
administrentur, sacrae
supellectilis atque aedium
sacrarum conservationi et decori
provideatur nec quidpiam fiat,
quod sanctitati loci ac
reverentiae domui Dei debitae
quoquo modo non congruat. Can.
310 - Rectorem ecclesiae
Episcopus eparchialis amovere
potest iusta de causa; si vero
rector ecclesiae est sodalis
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum, servetur
can. 1391, § 2.
TITULUS VIII DE EXARCHIIS ET
DE EXARCHIS
Can. 311 - § 1. Exarchia
est populi Dei portio, quae ob
specialia adiuncta ut eparchia
non est erecta quaeque
territorialiter vel alia ratione
circumscripta Exarcho pascenda
concreditur. § 2. In erectione,
immutatione et suppressione
exarchiae, quae intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalia sita est, servandus
est can. 85, § 3; erectio,
immutatio et suppressio ceterarum
exarchiarum soli Sedi Apostolicae
competit.
Can. 312 - Exarchus
exarchiam regit aut nomine
illius, a quo nominatus est, aut
nomine proprio; de qua re in
erectione vel immutatione
exarchiae constare debet.
Can. 313 - Quae in iure de
eparchiis vel de Episcopis
eparchialibus dicuntur, valent
etiam de exarchiis vel de
Exarchis, nisi aliter iure
expresse cavetur vel ex natura
rei constat.
Can. 314 - § 1. Intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis Exarchus nominatur
a Patriarcha de consensu Synodi
permanentis et firmis cann. 181
- 188, si de Exarcho agitur,
qui Episcopus ordinandus est; in
ceteris casibus nominatio Exarchi
competit soli Sedi Apostolicae. §
2. Exarchus a Patriarcha
nominatus ab officio amoveri non
potest nisi de concensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis. § 3. Exarchus
possessionem canonicam exarchiae
sibi concreditae capit decretum
nominationis ostendens ei, qui
interim exarchiam regit.
Can. 315 - § 1. Exarchus
extra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis constitutus a
Patriarcha presbyteros idoneos
expetere potest, qui curam
pastoralem christifidelium in
exarchia suscipiant; Patriarcha
autem, quatenus fieri potest,
petitioni Exarchi satisfaciat. §
2. Presbyteri a Patriarcha ad
tempus determinatum aut
indeterminatum in exarchiam missi
exarchiae addicti habentur et in
omnibus subsunt potestati
Exarchi.
Can. 316 - A decretis
Exarchi, qui nomine Romani
Pontificis vel Patriarchae
exarchiam regit, recursus fit
respective ad Sedem Apoatolicam
vel Patriarcham; a decretis
Exarchi, qui nomine proprio
exarchiam regit, recursus fit ad
ordinariam normam iuris.
Can. 317 - Exarchus
obligatione tenetur sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli limina
visitandi ad normam can. 208
exceptis Exarchis, qui nomine
Patriarchae exarchiam sibi
concreditam regunt.
Can. 318 - § 1. Exarchus a
Patriarcha nominatus debet quinto
quoque anno relationem scripto
datam ad Patriarcham de statu
spirituali et temporali exarchiae
mittere. § 2. Exarchus a Romano
Pontifice nominatus eandem
relationem Sedi Apostolicae
singulis quinquenniis debet
facere et, si ad Ecclesiam
patriarchalem pertinet, etiam
Patriarchae exemplar relationis
quam primum mittere.
Can. 319 - § 1. Legibus de
conventu eparchiali, de curia
eparchiali, de consilio
presbyterali, de collegio
consultorum eparchialium et de
consilio pastorali Exarchus
tenetur locorum et personarum
rationi iudicio anctoritatis,
quae exarchiam erexit vel
immutavit, aeque accommodatis. §
2. Si collegium consultorum ad
normam can. 271, § 3 constitui
non potest, Exarchus constituat
coetum ex prudentioribus
presbyteris non minus quam
tribus, quatenus fieri potest
inter membra consilii
presbyteralis, si hoc exstat,
selectis, cuius consensum vel
consilium exquirere debet,
quoties ius statuit Episcopum
eparchialem ad agendum indigere
consensu vel consilio collegii
consultorum eparchialium.
Can. 320 - § 1. Exarchiae
vacantis vel impeditae regimen
transit ad Protosyncellum aut, si
deest, ad parochum ordinatione
presbyterali seniorem. § 2. Ille,
ad quem exarchiae regimen interim
devenit, quam primum debet
certiorem facere auctoritatem,
cuius est Exarchum nominare, ut
provideat; interim vero uti
potest omnibus potestatibus et
facultatibus sive ordinariis sive
delegatis, quas Exarchus habuit,
nisi eidem commissae sunt
industria personae Exarchi.
Can. 321 - § 1. Exarchus,
qui Episcopus ordinatus non est,
habet durante munere privilegia
et insignia primae post
episcopalem dignitatis. § 2. In
his privilegiis et insignibus
retinendis vel minus expleto
munere servetur ius
particulare.
TITULUS IX DE CONVENTIBUS
HIERARCHARUM PLURIUM ECCLESIARUM
SUI IURIS
Can. 322 - § 1. Ubi id de
iudicio Sedis Apostolicae
opportunum videtur, Patriarchae,
Metropolitae Ecclesiarum
metropolitanarum sui iuris,
Episcopi eparchiales et, si
statuta ita ferunt, etiam ceteri
Hierarchae loci plurium
Ecclesiarum sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, in eadem
natione vel regione potestatem
suam exercentes ad periodicos
conventus statis temporibus
convocandi sunt a Patriarcha
aliave auctoritate a Sede
Apostolica designata, ut
communicatis prudentiae et
experientiae luminibus et
collatis consiliis sancta fiat ad
commune Ecclesiarum bonum virium
conspiratio, qua unitas actionis
foveatur, communia opera
inventur, bonum religionis
expeditius promoveatur atque
disciplina ecclesiastica
efficacius servetur. § 2.
Decisiones huius conventus vim
iuridice obligandi non habent,
nisi de eis agitur, quae nulli
possunt esse praeiudicio ritui
uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris
vel potestati Patriarcharum,
Synodorum, Metropolitarum atque
Consiliorum Hierarcharum atque
simul saltem per duas ex tribus
partibus suffragiorum membrorum
suffragium deliberativum
habentium latae necnon a Sede
Apostolica approbatae sunt. § 3.
Decisio, etsi unanimo suffragio
facta, quae quomodocumque
competentiam huius conventus
excedit, omni vi caret, donec ab
ipso Romano Pontifice approbata
erit. § 4. Unusquisque conventus
Hierarcharum plurium Ecclesiarum
sui iuris sua conficiat statuta,
in quibus foveatur, quatenus
fieri potest, etiam participatio
Hierarcharum Ecclesiarum, quae
nondum sunt in plena communione
cum Ecclesia catholica; statuta,
ut valeant, a Sede Apostolica
approbari debent.
TITULUS X DE CLERICIS
Can. 323 - § 1. Clerici,
qui etiam ministri sacri
vocantur, sunt christifideles,
qui ab auctoritate competenti
ecclesiastica electi per donum
Spiritus Sancti in sacra
ordinatione receptum deputantur,
ut in Christi Pastoris missione
et potestate partem habentes
Ecclesiae sint ministri. § 2.
Ratione sacrae ordinationis
clerici ex divina institutione a
ceteris christifidelibus
distinguuntur.
Can. 324 - Clerici inter
se communione hierarchica iuncti
et in variis gradibus constituti
unum ministerium ecclesiasticum
divinitus institutum diversimode
participant.
Can. 325 - Clerici ratione
sacrae ordinationis distinguuntur
in Episcopos, presbyteros et
diaconos. Can. 326 - Clerici
in gradibus ordinis ipsa sacra
ordinatione constituuntur;
potestatem autem exercere non
possunt nisi ad normam
iuris.
Can. 327 - Si praeter
Episcopos, presbyteros vel
diaconos alii etiam ministri in
ordine minore constituti et
generatim clerici minores vocati
ad populi Dei servitium vel ad
functiones sacrae liturgiae
exercendas admittuntur vel
instituuntur, iidem reguntur
tantum iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris.
CAPUT I DE INSTITUTIONE
CLERICORUM
Can. 328 - Ecclesiae
proprium ius et obligatio est
clericos aliosque suos ministros
instituendi; quae obligatio
singulariter et impensius
exercetur seminariis erigendis et
regendis.
Can. 329 - § 1. Opus
fovendarum vocationum praesertim
ad ministeria sacra ad totam
communitatum christianam
pertinet, quae pro sua
corresponsabilitate sollicita sit
oportet de necessitatibus
ministerii universae Ecclesiae:
1° curent parentes, magistri
aliique vitae christianae primi
educatores, ut familiis et
scholis spiritu evangelico
animatis pueri et iuvenes Dominum
per Spiritum Sanctum vocantem
libere auscultare eique libenter
respondere possint; 2° clerici,
imprimis parochi, studeant
vocationes sive in adulescentibus
sive in aliis, etiam provectioris
aetatis, dignoscere atque fovere;
3° Episcopi eparchialis praecipue
est coniunctis viribus cum aliis
Hierarchis in vocationibus
provehendis gregem suum excitare
inceptaque coordinare. § 2. Iure
particulari provideatur, ut opera
ad vocationes provehendas sive
regionalia sive, quatenus fieri
potest, eparchialia in omnibus
Ecclesiis instituantur, quae
aperta sint oportet ad universae
Ecclesiae necessitates, praecipue
missionales. Can. 330 - § 1.
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum est edere rationem
institutionis clericorum, qua ius
commune pressius explicandum est
pro seminariis intra fines
territorii propriae Ecclesiae
sitis; in ceteris casibus vero
Episcopi eparchialis est
conficere huius generis rationem
eparchiae suae propriam firmo
can. 150, § 3; istarum
auctoritatum est rationem etiam
immutare. § 2. Ratio
institutionis clericorum potest
esse, conventionibus etiam
initis, communis toti regioni vel
nationi vel immo aliis Ecclesiis
sui iuris cauto, ne quid indoles
rituum detrimenti capiat. § 3.
Ratio institutionis clericorum,
iure communi fideliter servato et
prae oculis habita traditione
propriae Ecclesiae sui iuris,
comprehendat praeter alia normas
magis speciales circa formationem
personalem, spiritualem,
doctrinalem et pastoralem
alumnorum necnon circa singulas
disciplinas tradendas atque
ordinationem cursuum et
examinum.
Art. I DE SEMINARIIS ERIGENDIS
ET REGENDIS
Can. 331 - § 1. In
seminario minore instituuntur
imprimis ii, qui iudicia
vocationis ad ministeria sacra
exhibere videntur, ut facilius et
clarius eam sibi dignoscere
deditoque animo excolere possint;
ad normam iuris particularis
institui etiam possunt ii, qui,
etsi ad statum clericalem vocati
non videntur, ad quaedam
ministeria vel opera apostolatus
implenda formari possunt. Alia
vero instituta, quae ex propriis
statutis eisdem finibus
inserviunt etsi nomine differunt,
seminario minore aequiparantur. §
2. In seminario maiore plenius
excolitur, probatur atque
confirmatur vocatio eorum, qui
certis signis idonei iam
aestimantur ad ministeria sacra
stabiliter suscipienda.
Can. 332 - § 1. Seminarium
minus erigatur in unaquaque
eparchia, si id postulat bonum
Ecclesiae et vires opesque
sinunt. § 2. Erigendum est
seminarium maius, quod inserviat
aut uni amplissimae eparchiae
aut, si non toti Ecclesiae sui
iuris, saltem conventionibus
initis pluribus eparchiis eiusdem
Ecclesiae sui iuris, immo et
diversarum Ecclesiarum sui iuris,
quae in eadem regione vel natione
eparchiam habent, ita, ut tum
congruo alumnorum numero tum ea,
qua par est, moderatorum ac
magistrorum probe paratorum copia
necnon subsidiis sufficientibus
optimisque viribus coniunctis
institutioni provideatur, cui
nihil desideratur.
Can. 333 - Etsi optandum
est, ut alumnis unius Ecclesiae
sui iuris seminarium, praecipue
minus, reservetur, ob speciales
circumstantias in idem seminarium
alumni etiam aliarum Ecclesiarum
sui iuris admitti possunt.
Can. 334 - § 1. Seminarium
pro propria eparchia erigitur ab
Episcopo eparchiali; seminarium
pluribus eparchiis commune ab
Episcopis eparchialibus earundem
eparchiarum vel ab auctoritate
superiore, tamen de consensu
Consilii Hierarcharum, si de
Metropolita Ecclesiae
metropolitanae sui iuris agitur,
aut de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, si de Patriarcha.
§ 2. Episcopi eparchiales, pro
quorum subditis seminarium
commune erectum est, non possunt
aliud seminarium valide erigere
sine consensu auctoritatis, quae
seminarium commune erexit, aut,
si de seminario ab ipsis
Episcopis eparchialibus erecto
agitur, sine unanimi consensu
partium convenientium vel sine
consensu auctoritatis superioris.
Can. 335 - § 1. Seminarium
legitime erectum ipso iure
persona iuridica est. § 2. In
omnibus negotiis iuridicis rector
seminarii eiusdem personam gerit,
nisi ius particulare vel statuta
seminarii aliud statuunt.
Can. 336 - § 1. Seminarium
pluribus eparchiis commune
subiectum est Hierarchae
designato ab eis, qui seminarium
erexerunt. § 2. Exemptum a
regimine paroeciali seminarium
est; pro omnibus, qui in
seminario sunt, parochi officium,
excepta materia matrimoniali et
firmo can. 734, impleat rector
seminarii eiusve delegatus.
Can. 337 - § 1. Seminarium
propria statuta habeat, in quibus
determinentur imprimis finis
specialis seminarii et
competentia auctoritatum;
statuantur praeterea modus
nominationis vel electionis,
duratio in officio, iura et
obligationes atque iusta
remuneratio moderatorum,
officialium et magistrorum ac
consiliorum necnon rationes,
quibus ipsi immo et alumni curam
rectoris in disciplina seminarii
praesertim servanda participent.
§ 2. Seminarium habeat quoque
proprium directorium, quo normae
rationis institutionis clericorum
adiunctis specialibus
accommodatae in effectum ducantur
necnon pressius determinentur
potiora disciplinae seminarii
capita, quae firmis statutis ad
institutionem alumnorum ac vitam
cottidianam totiusque seminarii
ordinem spectant. § 3. Statuta
seminarii approbatione indigent
auctoritatis, quae seminarium
erexit cuique etiam competit. si
casus fert, ea mutare; haec circa
directorium spectant ad
auctoritatem in statutis
determinatam. Can. 338 - § 1.
In quolibet seminario habeantur
rector et, si casus fert,
oeconomus aliique moderatores et
officiales. § 2. Rectoris est ad
normam statutorum moderamen
generale seminarii curare,
statutis et directorio seminarii
ab omnibus observandis instare,
opera aliorum moderatorum et
officialium coordinare totiusque
seminarii unitatem ac
collaborationem fovere.
Can. 339 - § 1. Assit
quoque saltem unus pater
spiritualis a rectore distinctus,
praeter quem alumni quemlibet
alium presbyterum a rectore ad
eorundem directionem spiritualem
approbatum libere petere possunt.
§ 2. Praeter confessarios
ordinarios alii quoque
confessarii sint designati vel
invitati integro alumnorum iure
quemlibet confessarium, etiam
extra seminarium, salva
disciplina seminarii petendi. §
3. In iudicandis personis non
licet confessariorum vel patrum
spiritualium votum exquirere.
Can. 340 - § 1. Si cursus
tradendarum disciplinarum in ipso
seminario instituuntur, assit
congruus numerus magistrorum apte
selectorum in sua quisque
scientia vere peritorum, in
seminario maiore quidem congruis
gradibus academicis ornatorum. §
2. Praeparatione propria
constanter ad diem perducta
magistri conferant inter se et
cum seminarii moderatoribus
concorditer cooperantes ad
integram futurorum Ecclesiae
ministrorum institutionem, inter
varietates disciplinarum unitati
fidei ac formationi intenti. § 3.
Magistri scientiarum sacrarum
vestigia sanctorum Patrum ac ab
Ecclesia collaudatorum Doctorum
praesertim Orientis secuti ex
praeclaro thesauro ab eisdem
tradito doctrinam illustrare
nitantur.
Can. 341 - § 1.
Auctoritatis, quae seminarium
erexit, est curare, ut
provideatur seminarii expensis
etiam per tributa vel oblationes,
de quibus in cann. 1012 et 1014.
§ 2. Tributo pro seminario
obnoxiae sunt etiam domus
religiosorum, nisi solis
eleemosynis sustentantur aut in
eis sedes studiorum, de qua in
cann. 471, § 2 et 536, § 2, actu
habetur.
Art. II DE INSTITUTIONE AD
MINISTERIA
Can. 342 - § 1. Ii tantum
in seminarium admittantur alumni,
qui probantur ex documentis ad
normam statutorum requisitis
habiles esse. § 2. Nemo
recipiatur, nisi certo constat de
susceptis sacramentis baptismi et
chrismationis sancti myri. § 3.
Qui antea in alio seminario vel
in aliquo instituto religioso vel
societate vitae communis ad
instar religiosorum alumni
fuerunt, ne admittantur nisi
obtento testimonio rectoris aut
Superioris praesertim de causa
dimissionis vel discessus.
Can. 343 - Alumni, etsi in
seminarium alterius Ecclesiae sui
iuris vel plurium Ecclesiarum sui
iuris commune admissi, proprio
ritu instituantur reprobata
contraria consuetudine. Can. 344
- § 1. Adulescentes et
iuvenes in seminario minore
degentes congruentem servent
consuetudinem cum propriis
familiis et coaetaneis, qua
indigent ad sanam evolutionem
psychologicam, praesertim
affectivam; sedulo autem vitentur
omnia, quae secundum sanas
psychologiae et paedagogiae
normas liberam electionem status
quocumque modo minuere possunt. §
2. Apta directione spirituali
adiuti assuescant alumni ad
decisiones personales et
responsabiles in luce Evangelii
faciendas et ad suas varias
ingenii dotes iugiter excolendas
non praetermissis ullis
virtutibus humanae naturae
congruentibus. § 3. Curriculum
studiorum seminarii minoris
comprehendat ea, quae in
unaquaque natione ad studia
superiora incohanda requiruntur
et, quatenus ratio studiorum
permittit, etiam ea, quae
praesertim ad ministeria sacra
suscipienda utilia sunt;
communiter curetur, ut alumni
civilem studiorum titulum
consequantur et perinde studia
etiam alibi prosequi possint, si
ad id eligendum perventum est. §
4. Alumni provectioris aetatis
instituantur sive in seminario
sive in instituto speciali
ratione habita etiam praecedentis
uniuscuiusque formationis.
Can. 345 - Institutio
alumnorum in seminario maiore
perficiatur suppletis eis, quae
forte in singulis casibus
institutioni seminario minori
propriae defuerunt, formatione
spirituali, intellectuali et
pastorali inter se integrantibus
ita, ut efficiantur ministri
Christi in medio Ecclesiae, lux
et sal mundi huius temporis.
Can. 346 - § 1. Aspirantes
ad ministeria sacra formentur, ut
in Spiritu Sancto consortium
familiare cum Christo colant et
in omnibus Deum quaerant ita, ut
Christi Pastoris caritate impulsi
omnes homines dono suae ipsorum
vitae regno Dei lucrifacere
solliciti fiant. § 2. Ex verbo
Dei et sacramentis imprimis vim
pro sua vita spirituali et
apostolico labore robur in dies
hauriant: 1° verbi Dei vigili
atque constanti meditatione et
secundum Patres fideli
illustratione assuescant alumni
ad suam vitam magis vitae Christi
configurandam et in fide, spe et
caritate firmati se exerceant ad
vivendum secundum formam
Evangelii; 2° participent assidue
Divinae Liturgiae, quae appareat
et seminarii vitae, sicut est
totius vitae christianae, fons et
culmen; 3° laudes divinas iugiter
celebrare secundum proprium ritum
addiscant et ex eis vitam
spiritualem alant; 4° directione
spirituali magni habita addiscant
conscientiam suam recte discutere
et sacramentum paenitentiae
frequenter suscipiant; 5° Sanctam
Mariam semper Virginem, Dei
Matrem, quam Christus omnium
hominum Matrem constituit,
filiali pietate prosequantur; 6°
foveantur quoque pietatis
exercitia, quae ad spiritum
orationis vocationisque
apostolicae robur ac munimen
conducunt, ea imprimis, quae a
veneranda traditione propriae
Ecclesiae sui iuris commendata
sunt; utcumque suadetur recessus
spiritualis et instructio de
ministeriis sacris, exhortatio in
via spiritus; 7° ad sensum
Ecclesiae et servitii eius
educantur alumni necnon ad
virtutem oboedientiae et ad
sociam cum fratribus
cooperationem; 8° ad ceteras
quoque virtutes, quae ad
vocationem suam maxime conferunt,
excolendas adiuventur sicut
discretio spirituum, castitas,
animi fortitudo; illas quoque
virtutes aestiment atque
excolant, quae inter homines
pluris fiunt et Christi ministrum
commendant, quarum sunt animi
sinceritas, assidua iustitiae
cura, spiritus paupertatis, in
promissis servata fides, in
agendo urbanitas, in colloquendo
modestia cum caritate coniuncta.
§ 3. Disciplinares seminarii
normae secundum alumnorum
maturitatem ita applicentur, ut
alumni, dum gradatim sibi
moderari addiscunt, libertate
sapienter uti, sponte et
diligenter agere assuescant.
Can. 347 - Institutio
doctrinalis eo tendat, ut alumni
cultura generali loci et temporis
callentes ingeniique humani
conata et peracta scrutantes
amplam atque solidam doctrinam in
scientiis sacris acquirant ita,
ut fidei pleniore intellectu
eruditi et firmati Christi
Magistri luce homines sui
temporis efficacius illuminare ac
veritati inservire possint.
Can. 348 - § 1. Pro eis,
qui ad sacerdotium destinantur,
studia seminarii maioris firmo
can. 345 complectantur cursus
philosophicos et theologicos, qui
aut successive aut coniuncte
peragi possunt; eadem studia
completum saltem sexennium
comprehendant ita quidem, ut
tempus philosophicis disciplinis
dedicatum integrum biennium,
tempus vero studiis theologicis
integrum quadriennium adaequet. §
2. Cursus philosophico -
theologici initium sumant
introductione in mysterium
Christi et oeconomiam salutis nec
concludantur, quin ostendatur
ratione habita ordinis seu
hierarchiae veritatum doctrinae
catholicae omnium disciplinarum
inter se relatio atque cohaerens
compositio.
Can. 349 - § 1.
Philosophica institutio eo
tendat, ut formationem in
scientiis humanis perficiat;
quare, ratione habita sapientiae
tum antiquae tum recentis aetatis
sive universae familiae humanae
sive praesertim propriae
culturae, quaeratur imprimis
patrimonium philosophicum
perenniter validum. § 2. Cursus
historici et systematici ita
tradantur, ut alumni discretione
intellectuali acuta vera et falsa
facilius secernere possint et
mente Deo loquenti aperta
investigationes theologicas rite
prosequi possint et aptiores
fiant ad ministeria obeunda
colloquio inito cum excultis
quoque hominibus huius temporis.
Can. 350 - § 1.
Disciplinae theologicae in lumine
fidei ita tradantur, ut alumni
doctrinam catholicam ex divina
Revelatione haustam profunde
penetrent atque in sua cultura
exprimant ita, ut sit et
alimentum propriae vitae
spiritualis et ad ministerium
efficacius obeundum perutile
instrumentum. § 2. Universae
theologiae veluti anima sit
oportet Sacra Scriptura, quae
omnes disciplinas sacras
informare debet; unde doceantur
praeter exegeseos accuratam
methodum capita oeconomiae
salutis principalia necnon
potiora themata theologiae
biblicae. § 3. Liturgia edoceatur
ratione habita eius specialis
momenti utpote necessarius fons
doctrinae et spiritus vere
christiani. § 4. Donec unitas,
quam Christus Ecclesiae suae
vult, non plene in actum
deducatur, oecumenismus sit una
ex necessariis rationibus
cuiuscumque disciplinae
theologicae.
Can. 351 - Magistri
scientiarum sacrarum, cum de
mandato auctoritatis
ecclesiasticae doceant, doctrinam
ab ipsa propositam fideliter
tradant et in omnibus magisterio
constanti ac moderationi
Ecclesiae humiliter obsequantur.
Can. 352 - § 1. Formatio
pastoralis aptanda est ad loci et
temporis condiciones, ad dotes
alumnorum sive caelibum sive
coniugatorum et ad necessitates
ministeriorum, ad quae se
praeparant. § 2. Instituantur
alumni imprimis in arte
catechetica et homiletica,
celebratione liturgica,
administratione paroeciae,
dialogo evangelizationis cum non
credentibus vel non christianis
vel christidelibus minus
fervidis, apostolatu sociali et
instrumentorum communicationis
socialis non posthabitis
disciplinis auxiliaribus sicut
psychologia et sociologia
pastoralis. § 3. Etsi se
praeparant alumni ad ministeria
in propria Ecclesia sui iuris
obeunda, ad spiritum vere
universalem formentur, quo ubique
terrarum in servitium animarom
occurrere animo parati sint;
edoceantur ideo de universae
Ecclesiae necessitatibus et
praesertim de apostolatu
oecumenismi et evangelizationis.
Can. 353 - Habeantur ad
normam iuris particularis
exercitationes et probationes ad
formationem praecipue pastoralem
firmandam conferentes, sicut
servitium sociale vel
caritativum, institutio
catechetica, praesertim vero
tirocinium pastorale decursu
formationis
philosophico-theologicae et
tirocinium diaconale ante
ordinationem presbyteralem.
Can. 354 - Institutio
diaconis ad sacerdotium non
destinatis propria ex normis
supra datis aptetur ita, ut
curriculum studiorum saltem per
triennium protrahatur prae oculis
habitis propriae Ecclesiae sui
iuris traditionibus de diaconia
liturgiae, verbi et caritatis.
Can. 355 - Ordinandi debite
edoceantur de obligationibus
clericorum atque ad eas magno
animo suscipiendas et implendas
educentur.
Can. 356 - § 1. Rector
seminarii singulis annis
relationem de profectu
formationis alumnorum mittat ad
eorundem Episcopum eparchialem
aut, si casus fert, Superiorem
maiorem; de statu autem seminarii
ad eos, qui seminarium erexerunt.
§ 2. Episcopus eparchialis vel
Superior maior suorum alumnorum
formationi consulturi frequenter
seminarium visitent, praesertim
si agitur de promovendis ad
ordines sacros.
Caput II DE ASCRIPTIONE
CLERICORUM ALICUI
EPARCHIAE
Can. 357 - § 1. Quilibet
clericus debet esse ut clericus
ascriptus aut alicui eparchiae
aut exarchiae aut instituto
religioso aut societati vitae
communis ad instar religiosorum
aut instituto vel consociationi,
quae ius clericos sibi ascribendi
adepta sunt a Sede Apostolica vel
intra fines territorii Ecclesiae,
cui praeest, a Patriarcha de
consensu Synodi permanentis. § 2.
Quod de clericorum alicui
eparchiae ascriptione et de
dimissione ab ea statuitur, valet
congrua. congruis referendo etiam
de aliis supra dictis personis
iuridicis necnon iure particulari
ita ferente de ipsa Ecclesia
patriarchali, nisi aliter iure
expresse cautum est.
Can. 358 - Per
ordinationem diaconalem aliquis
ut clericus ascribitur eparchiae,
pro cuius servitio ordinatur,
nisi ad normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris
eidem eparchiae iam ascriptus
est.
Can. 359 - Ut clericus
alicui eparchiae iam ascriptus ad
aliam eparchiam valide transire
possit, a suo Episcopo eparchiali
obtinere debet litteras
dimissionis ab eodem subscriptas
et pariter ab Episcopo eparchiali
eparchiae, cui ascribi desiderat,
litteras ascriptionis ab eodem
subscriptas.
Can. 360 - § 1.
Transmigratio clerici in aliam
eparchiam retenta ascriptione fit
ad tempus determinatum, etiam
pluries renovandum, per
conventionem scripto factam inter
utrosque Episcopos eparchiales,
qua iura et obligationes clerici
veI partium stabiliantur. § 2.
Quinquennio elapso post legitimam
transmigrationem clericus ipso
iure eparchiae hospiti
ascribitur, si huic voluntati
eius utrique Episcopo eparchiali
scripto manifestatae neuter intra
quattuor menses scripto
contradixit. Can. 361 -
Clerico praesertim
evangelizationis causa universae
Ecclesiae sollicito transitus vel
transmigratio in aliam eparchiam
gravi clericorum penuria
laborantem, dummodo sit ad
ministeria ibi peragenda paratus
atque aptus, ne denegetur nisi ob
veram necessitatem propriae
eparchiae vel Ecclesiae sui
iuris.
Can. 362 - § 1. Iusta de
causa, clericus ex
transmigratione revocari potest a
proprio Episcopo eparchiali vel
remitti ab Episcopo eparchiali
hospite conventionibus initis
necnon aequitate servatis. § 2.
Ex transmigratione in propriam
eparchiam legitime redeunti salva
et tecta sint omnia iura, quae
haberet, si in ea sacro
ministerio addictus esset.
Can. 363 - Clericum
eparchiae ascribere vel ab ea
dimittere vel licentiam
transmigrandi clerico concedere
valide non possunt: 1°
Administrator Ecclesiae
patriarchalis sine consensu
Synodi permanentis; Exarchus
patriarchalis et Administrator
eparchiae sine consensu
Patriarchae; 2° in ceteris
casibus Administrator eparchiae
nisi post annum a sedis
eparchialis vacatione et de
consensu collegii consultorum
eparchialium.
Can. 364 - Ascriptio
clerici alicui eparchiae non
cessat nisi alteri eparchiae
valida ascriptione vel amissione
status clericalis.
Can. 365 - § 1. Ad licitum
transitum vel transmigrationem
requiruntur iustae causae, quales
sunt Ecclesiae utilitas vel bonum
ipsius clerici; licentia autem ne
denegetur nisi exstantibus
gravibus causis. § 2. Iure
particulari Ecclesiae sui iuris
ita ferente ad licitum transitum
ad eparchiam alterius Ecclesiae
sui iuris requiritur etiam, ut
Episcopus eparchialis clericum
dimittens consensum auctoritatis
ab eodem iure particulari
determinatae obtineat.
Can. 366 - § 1. Episcopus
eparchialis suae eparchiae
alienum clericum ne ascribat,
nisi: 1° necessitates vel
utilitas eparchiae id exigunt; 2°
sibi constat de aptitudine
clerici ad ministeria peragenda,
praesertim si clericus ab alia
Ecclesia sui iuris pervenit; 3°
sibi ex legitimo documento
constat de legitima dimissione ex
eparchia et habet ab Episcopo
eparchiali dimittente opportuna
testimonia de curriculo vitae et
moribus clerici, etiam, si opus
est, sub secreto. 4° clericus
scripto declaravit se novae
eparchiae servitio devovere ad
normam iuris. § 2. Episcopus
eparchialis de peracta suae
eparchiae ascriptione clerici
priorem Episcopum eparchialem
quam primum certiorem
faciat.
Caput III DE IURIBUS ET
OBLIGATIONIBUS CLERICORUM
Can. 367 - Clerici primam
habent obligationem Regnum Dei
omnibus annuntiandi et amorem Dei
erga homines in ministerio verbi
et sacramentorum, immo et tota
vita repraesentandi ita, ut omnes
invicem et super omnia Deum
diligentes in Corpus Christi,
quod est Ecclesia, aedificentur
atque crescant.
Can. 368 - Ad
perfectionem, quam Christus suis
discipulis proponit, speciali
ratione tenentur clerici, cum Deo
sacra ordinatione novo modo sint
consecrati, ut Christi aeterni
Sacerdotis in servitium populi
Dei aptiora instrumenta
efficiantur et simul sint gregi
forma exemplaris.
Can. 369 - § 1. Clerici in
lectionem et meditationem verbi
Dei cottidie incumbant ita, ut
Christi auditores fideles atque
attenti facti evadant veraces
ministri praedicationis; in
oratione, in celebrationibus
liturgicis et praesertim in
devotione erga mysterium
Eucharistiae assidui sint;
conscientiam suam cottidie
discutiant et sacramentum
paenitentiae frequenter
suscipiant; Sanctam Mariam semper
Virginem, Dei Matrem colant et ab
ea gratiam se conformandi eius
Filio implorent aliaque propriae
Ecclesiae sui iuris exercitia
pietatis peragant. § 2.
Directionem spiritualem magni
faciant et statutis temporibus
secundum iuris particularis
praescripta recessibus
spiritualibus vacent. Can. 370
- Clerici speciali
obligatione tenentur Romano
Pontifici, Patriarchae et
Episcopo eparchiali reverentiam
et oboedientiam exhibendi.
Can. 371 - §1. Ius habent
clerici obtinendi a proprio
Episcopo eparchiali praemissis
iure requisitis aliquod officium,
ministerium vel munus in
servitium Eccleciae exercendum. §
2. Suscipiendum est clericis ac
fideliter implendum omne
officium, ministerium vel munus
ab auctoritate competenti eis
commissum, quandocumque id de
eiusdem auctoritatis iudicio
necessitates Ecclesiae exigunt. §
3. Ut vero professionem civilem
exercere possint, requiritur
licentia proprii Hierarchae.
Can. 372 - § 1.
Institutione, quae ad ordines
sacros requiritur, peracta in
scientias sacras incumbere ne
desinant clerici, immo
profundiorem et ad diem
accommodatam earundem cognitionem
et usum acquirere satagant per
cursus formativos a proprio
Hierarcha approbatos. § 2.
Frequentent quoque collationes,
quas Hierarcha opportunas
iudicavit ad scientias sacras et
res pastorales promovendas. § 3.
Scientiarum profanarum quoque,
earum praesertim, quae cum
scientiis sacris artius
cohaereant, talem sibi copiam
comparare ne neglegant, qualem
excultos homines habere decet.
Can. 373 - Caelibatus
clericorum propter regnum
coelorum delectus et sacerdotio
tam congruus ubique permagni
faciendus est, prout fert
universae Ecclesiae traditio;
item status clericorum matrimonio
iunctorum praxi Ecclesiae
primaevae et Ecclesiarum
orientalium per saecula sancitus
in honore habendus est.
Can. 374 - Clerici
caelibes et coniugati castitatis
decore elucere debent; iuris
particularis est statuere
opportuna media ad hunc finem
assequendum adhibenda.
Can. 375 - In vita
familiari ducenda atque filiis
educandis clerici coniugati
ceteris christifidelibus
praeclarum exemplum praebeant.
Can. 376 - Vita communis
inter clericos caelibes laudanda,
quatenus fieri potest, foveatur,
ut ipsi in vita spirituali et
intellectuali colenda mutuo
adiuventur et aptius in
ministerio cooperari possint.
Can. 377 - Omnes clerici
laudes divinas celebrare debent
secundum ius particulare propriae
Ecclesiae sui iuris.
Can. 378 - Divinam
Liturgiam clerici frequenter ad
normam iuris particularis
celebrent praesertim diebus
dominicis et festis de praecepto;
immo enixe commendatur celebratio
cottidiana.
Can. 379 - Clerici
confratribus cuiuslibet Ecclesiae
sui iuris vinculo caritatis uniti
ad unum omnes conspirent, ad
aedificationem nempe Corporis
Christi, et proinde, cuiuscumque
sunt condicionis, etsi diversis
officiis fungentes, inter se
cooperentur seque invicem
adiuvent.
Can. 380 - Sollicitudinem
habeant clerici omnes vocationes
ad ministeria sacra et ad vitam
in institutis vitae consecratae
ducendam promovendi non solum
praedicatione, catechesi aliisve
opportunis mediis, sed imprimis
vitae ac ministerii testimonio.
Can. 381 - § 1. Zelo
apostolico ardentes clerici
omnibus exemplo sint in
beneficentia et hospitalitate
praesertim erga aegrotantes,
afflictos, persecutionem
patientes, exiliatos et profugos.
§ 2. Obligatione tenentur
clerici, nisi iusto impedimento
sunt detenti, suppeditandi ex
spiritualibus Ecclesiae bonis
verbi Dei praesertim et
sacramentorum adiumenta
christifidelibus, qui opportune
petunt, rite sunt dispositi nec
iure a sacramentis suscipiendis
prohibentur. § 3. Clerici
laicorum dignitatem atque
propriam partem, quam in missione
Ecclesiae habent, agnoscant et
promoveant praesertim charismata
laicorum multiformia probantes
necnon competentiam et
experientiam eorum in bonum
Ecclesiae vertentes speciatim
modis iure praevisis.
Can. 382 - Abstineant
prorsus clerici ab eis omnibus,
quae statum eorum secundum normas
iure particulari pressius
determinatas dedecent, et etiam
evitent ea, quae ab eo aliena
sunt.
Can. 383 - Clerici, etsi
non secus ac ceteri cives iura
civilia et politica aequo iure
habeant oportet, tamen: 1°
officia publica, quae
participationem in exercitio
potestatis civilis secumferunt,
assumere vetantur; 2° cum
servitium militare statui
clericali minus congruat, illud
ne capessant voluntarii nisi de
sui Hierarchae licentia; 3°
utantur exceptionibus, quas ab
exercendis muneribus et officiis
publicis a statu clericaIi
alienis necnon servitio militari
in eorum favorem concedunt leges
civiles aut conventiones vel
consuetudines.
Can. 384 - § 1. Ministri
reconciliationis omnium in
Christi caritate satagant clerici
pacem, unitatem et concordiam
iustitia innixam inter homines
fovere. § 2. In factionibus
politicis atque in moderandis
consociationibus syndicalibus
activam partem ne habeant, nisi
iudicio Episcopi eparchialis vel
iure particulari ita ferente
Patriarchae aut alterius
auctoritatis iura Ecclesiae
tuenda aut bonum commune
promovendam id requirunt.
Can. 385 - § 1. Spiritu
paupertatis Christi imbuti
clerici studeant simplicitate
vitae supernorum bonorum coram
mundo testes esse et bona
temporalia discretione spirituali
recto usui destinent; bona autem,
quae occasione exercitii officii,
ministerii vel muneris
ecclesiastici sibi comparant,
provisa ex eis sua congrua
sustentatione et obligationum
proprii status impletione,
operibus apostolatus veI
caritatis impertiant atque
communicent. § 2. Prohibentur
clerici per se vel per alios
negotiationem aut mercaturam
exercere sive in propriam sive in
aliorum utilitatem nisi de
licentia auctoritatis iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris determinatae aut Sedis
Apostolicae. § 3. A fideiubendo,
etiam de bonis propriis, clericus
prohibetar nisi consulto proprio
Episcopo eparchiali vel, si casus
fert, Superiore maiore.
Can. 386 - § 1. Clerici,
etsi officium residentiale non
habent, a sua tamen eparchia per
notabile tempus iure particulari
determinandum sine licentia
saltem praesumpta Hierarchae loci
proprii ne discedant. § 2.
Clericus, qui extra propriam
eparchiam commoratur, Episcopo
eparchiali loci in eis, quae
eiusdem clerici status
obligationes respiciunt, subditus
est; si ibi per tempus non breve
commoraturus est, Hierarcham loci
sine mora certiorem faciat.
Can. 387 - Quod ad vestis
habitum clericorum spectat, ius
particulare servetur.
Can. 388 - Clerici iuribus
et insignibus, quae adnexa sunt
dignitatibus sibi collatis, uti
non possunt extra loca, ubi suam
potestatem exercet auctoritas,
quae dignitatem concessit vel ad
eiusdem dignitatis concessionem
nihil excipiens scripto
consensit, aut nisi auctoritatem,
quae dignitatem concessit,
comitantur vel eiusdem personam
gerunt aut nisi consensum
Hierarchae loci obtinuerunt. Can.
389 - Clerici quaslibet
contentiones evitare studeant; si
tamen quaedam contentio
exsurrexit inter eos, ad forum
Ecclesiae deferatur et hoc, si
fieri potest, etiam fiat, si de
contentionibus inter clericos et
alios christifideles agitur.
Can. 390 - § 1. Clerici
ius habent ad congruam
sustentationem et ideo pro
implendo eis commisso officio vel
munere iustam remunerationem
percipiendi, quae, si agitur de
clericis coniugatis, consulere
debet etiam eorum familiae
sustentandae, nisi aliter iam
sufficienter provisum est. § 2.
Item ius habent, ut sui suaeque
familiae, si coniugati sunt,
congruenti praecaventiae et
securitati sociali necnon
assistentiae sanitariae
provideatur; ut hoc ius ad
effectum deduci possit,
obligatione tenentur clerici
instituto, de quo in can. 1021, §
2, ad normam iuris particularis
pro sua parte conferre.
Can. 391 - Integrum est
clericis firmo can. 578, § 3 se
cum aliis consociare ad fines
consequendos statui clericali
congruentes; competit autem
Episcopo eparchiali de hac
congruentia authentice iudicare.
Can. 392 - Ius clericorum
est ad debitum quotannis feriarum
tempus iure particulari
determinandum.
Can. 393 - Clericis,
cuiuscumque sunt condicionis,
cordi sit sollicitudo omnium
Ecclesiarum et ideo se ad
inserviendum, ubicumque urget
necessitas, promptos exhibeant et
praesertim permittente vel
exhortante proprio Episcopo
eparchiali vel Superiore ad suum
ministerium in missionibus vel
regionibus clericorum penuria
laborantibus exercendum.
CAPUT IV DE AMISSIONE STATUS
CLERICALIS
Can. 394 - Sacra ordinatio
semel valide suscepta numquam
irrita fit; clericus tamen statum
clericalem amittit: 1° sententia
iudiciali aut decreto
administrativo, quo invaliditas
sacrae ordinationis declaratur;
2° poena depositionis Iegitime
irrogata; 3° rescripto Sedis
Apostolicae vel ad normam can.
397 Patriarchae; hoc vero
rescriptum diaconis sine
gravibus, presbyteris vero sine
gravissimis causis a Patriarcha
licite concedi non potest nec a
Sede Apostolica conceditur.
Can. 395 - Clericus, qui
statum clericalem ad normam iuris
amittit, cum eo amittit iura
statui clericali propria nec
ullis iam tenetur obligationibus
status clericalis firmo tamen
can. 396; potestatem ordinis
exercere prohibetur salvis cann.
725 et 735, § 2; ipso iure
privatur omnnibus officiis,
ministriis, muneribus et qualibet
potestate delegata.
Can. 396 - Praeter casus,
in quibus invaliditas sacrae
ordinationis declarata est,
amissio status clericalis non
secumfert dispensationem ab
obligatione caelibatus, quae a
solo Romano Pontifice conceditur.
Can. 397 - Patriarcha de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel, si
periculum in mora est, Synodi
permanentis, amissionem status
clericalis concedere potest
clericis intra fines territorii
propriae Ecclesiae patriarchalis
domicilium vel
quasi-domicilium habentibus,
qui obligatione caelibatus non
tenentur aut, si tenentur,
dispensationem ab hac obligatione
non petunt; in ceteris casibus
res ad Sedem Apostolicam
deferatur.
Can. 398 - Qui rescripto
Sedis Apostolicae statum
clericalem amisit, inter clericos
a sola Sede Apostolica denuo
admitti potest; qui vero a
Patriarcha, amissionem status
clericalis obtinuit, etiam a
Patriarcha inter clericos denuo
admitti potest.
TITULUS XI DE LAICIS
Can. 399 - Nomine laicorum
in hoc Codice intelleguntur
christifideles, quibus indoles
saecularis propria ac specialis
est quique in saeculo viventes
missionem Ecclesiae participant
neque in ordine sacro constituti
neque statui religioso ascripti
sunt.
Can. 400 - Laici praeter
ea iura et obligationes, quae
cunctis christifidelibus sunt
communia et ea, quae in aliis
canonibus statuuntur, eadem iura
et obligationes habent ac in
canonibus huius tituli
recensentur.
Can. 401 - Laicorum
imprimis est ex vocatione propria
res temporales gerendo et
secundum Deum ordinando Regnum
Dei quaerere ideoque in vita
privata, familiari et
politico-sociali testes
Christo esse ac ipsum aliis
manifestare, leges iustas in
societate propugnare atque fide,
spe et caritate fulgentes
fermenti instar ad mundi
sanctificationem conferre. Can.
402 - Ius est laicis, ut
ipsis agnoscatur ea in rebus
civitatis terrenae libertas, quae
omnibus civibus competit; eadem
tamen libertate utentes curent,
ut suae actiones spiritu
evangelico imbuantur, et ad
doctrinam attendant ab Ecclesiae
magisterio propositam caventes
tamen, ne in quaestionibus
opinabilibus propriam sententiam
ut doctrinam Ecclesiae proponant.
Can. 403 - § 1. Firmo iure
et obligatione proprium ritum
ubique servandi laici ius habent
actuose in celebrationibus
liturgicis cuiuscumque Ecclesiae
sui iuris participandi secundum
praescripta librorum
liturgicorum. § 2. Si Ecclesiae
necessitates vel vera utilitas id
suadent et ministri sacri desunt,
possunt laicis quaedam
ministrorum sacrorum functiones
committi ad normam iuris.
Can. 404 - § 1. Praeter
institutionem catecheticam inde
ab infantia habendam laici ius et
obligationem habent acquirendi
cognitionem uniuscuiusque ingenii
dotibus et condicioni aptatam
doctrinae a Christo revelatae et
a magisterio authentico Ecclesiae
traditae non solum ut, secundum
eiusdem doctrinam vivere valeant,
sed etiam, ut ipsi eam enuntiare
atque, si opus est, defendere
possint. § 2. Ius quoque habent
acquirendi pleniorem illam
cognitionem in scientiis sacris,
quae in ecclesiasticis studiorum
universitatibus vel facultatibus
aut in institutis scientiarum
religiosarum traduntur, ibidem
lectiones frequentando et gradus
academicos consequendo. § 3. Item
servatis praescriptis circa
idoneitatem requisitam statutis
habiles sunt ad mandatum docendi
disciplinas sacras ab auctoritate
competenti ecclesiastica
recipiendum.
Can. 405 - Patrimonio
liturgico, theologico, spirituali
et, disciplinari etiam laici
sedulo studeant ita tamen, ut
mutua benevolentia ac aestimatio
atque unitas actionis inter
laicos diversarum Ecclesiarum sui
iuris foveantur nec varietas
rituum noceat bono communi
societatis, in qua vivunt, sed
potius ad idem bonum in dies
magis conducat.
Can. 406 - Laici memores
obligationis, de qua in can. 14,
sciant illam eo magis urgere in
eis adiunctis, in quibus nonnisi
per ipsos Evangelium audire et
Christum cognoscere homines
possunt.
Can. 407 - Laici, qui in
statu coniugali vivunt, secundum
propriam vocationem speciali
obligatione tenentur per
matrimonium et familiam ad
aedificationem populi Dei
allaborandi. Can. 408 - § 1.
Habiles sunt laici debita
scientia, experientia et
honestate praestantes, ut tamquam
periti aut consultores ab
auctoritatibus ecclesiasticis
audiantur sive singuli sive ut
membra variorum consiliorum et
conventuum, ut paroecialium,
eparchialium, patriarchalium. §
2. Praeterquam ad munera
ecclesiastica, ad quae laici iure
communi admittuntur, ipsi ab
auctoritate competenti ad alia
quoque munera assumi possunt eis
exceptis, quae ordinem sacrum
requirunt vel quae iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris laicis expresse
vetantur. § 3. Circa muneris
ecclesiastici exercitium laici
plene subduntur auctoritati
ecclesiasticae.
Can. 409 - § 1. Laici, qui
permanenter aut ad tempus
speciali Ecclesiae servitio
addicuntur, obligatione tenentur,
ut aptam acquirant formationem ad
munus suum debite implendum
requisitam utque hoc munus
conscie, impense et diligenter
impleant. § 2. Ipsi ius habent ad
iustam remuIierationem suae
condicioni aptatam, qua decenter,
servatis quoque iuris civilis
praescriptis, necessitatibus
propriis ac familiae providere
possint; itemque ius habent, ut
sui suaeque familiae congruenti
praecaventiae et securitati
sociali necnon assistentiae
sanitariae provideatur. TITULUS
XII DE MONACHIS CETERISQUE
RELIGIOSIS ET DE SODALIBUS
ALIORUM INSTITUTORUM VITAE
CONSECRATAE
CAPUT I DE MONACHIS CETERISQUE
RELIGIOSIS
Art. I CANONES
GENERALES
Can. 410 - Status
religiosus est stabilis in
communi vivendi modus in aliquo
instituto ab Ecclesia approbato,
quo christifideles Christum,
Magistrum et Exemplum
Sanctitatis, sub actione Spiritus
Sancti pressius sequentes novo ac
speciali titulo consecrantur per
vota publica oboedientiae,
castitatis et paupertatis sub
legitimo Superiore ad normam
statutorum servanda, saeculo
renuntiant ac totaliter se
devovent caritatis perfectioni
assequendae in servitium Regni
Dei pro Ecclesiae aedificatione
et mundi salute utpote signa
coelestem gloriam praenuntiantia.
Can. 411 - Status
religiosus ab omnibus fovendus et
promovendus est.
1° De dependentia religiosorum
ab Episcopo eparchiali, a
Patriarcha, a Sede
Apostolica.
Can. 412 - § 1. Religiosi
omnes subduntur Romano Pontifici
ut suo supremo Superiori, cui
obligatione parendi tenentur
etiam vi voti oboedientiae. § 2.
Quo melius institutorum bono
atque apostolatus necessitatibus
provideatur, Romanus Pontifex
ratione sui primatus in universam
Ecclesiam intuitu utilitatis
communis instituta vitae
consecratae ab Episcopi
eparchialis regimine eximere
potest sibique soli vel alii
auctoritati ecclesiasticae
subicere.
Can. 413 - Ad regimen
internum et disciplinam
religiosam quod attinet,
instituta religiosa, nisi aliter
iure cavetur, si sunt iuris
pontificii, immediate et
exclusive Sedi Apostolicae
subiecta sunt; si vero sunt iuris
patriarchalis vel eparchialis,
immediate subiecta sunt
Patriarchae vel Episcopo
eparchiali firmo can. 418, § 2.
Can. 414 - § 1. Ad
monasteria et congregationes
iuris eparchialis quod attinet,
Episcopo eparchiali competit: 1°
typica monasteriorum et statuta
congregationum atque immutationes
in ea ad normam iuris introductas
approbare salvis eis, quae ab
auctoritate superiore approbata
sunt; 2° dispensationes ab eisdem
typicis vel statutis, quae
potestatem Superiorum
religiosorum excedunt et ab ipso
legitime petuntur, singulis in
casibus et per modum actus dare;
3° visitare monasteria, etiam
dependentia, necnon singulas
domos congregationum in suo
territorio, quoties visitationem
canonicam ibi peragit aut quoties
rationes vere speciales eius
iudicio id suadent. § 2. Haec
iura Patriarchae competunt circa
ordines et congregationes iuris
patriarchalis, quae intra fines
territorii Ecclesiae, cui
praeest, domum principem habent;
secus eadem iura circa ordines
omnes necnon circa monasteria et
congregationes, quae non sunt
iuris eparchialis, competunt soli
Sedi Apostolicae. § 3. Si
congregatio iuris eparchialis ad
alias eparchias propagatur, nihil
in ipsis statutis valide mutari
potest nisi de consensu Episcopi
eparchialis eparchiae, in qua
sita est domus princeps,
consultis tamen Episcopis
eparchialibus, in quorum
eparchiis ceterae domus sitae
sunt.
Can. 415 - § 1. Religiosi
omnes subsunt potestati
Hierarchae loci in eis, quae
spectant ad publicam
celebrationem cultus divini, ad
verbi Dei praedicationem populo
tradendam, ad christifidelium
praesertim purorum religiosam et
moralem educationem, ad
institutionem catecheticam et
liturgicam, ad status clericalis
decorem necnon ad varia opera in
eis, quae apostolatum respiciunt.
§ 2. Episcopo eparchiali ius et
obligatio est singula monasteria
atque domos ordinum et
congregationum in eius territorio
sita visitare his in rebus,
quoties visitationem canonicam
ibi peragit aut quoties graves
causae eius iudicio id suadent. §
3. Episcopus eparchialis nonnisi
de consensu Superiorum
competentium potest religiosis
opera apostolatus vel munera
eparchiae propria committere
firmo iure communi ac servata
institutorum disciplina
religiosa, indole propria atque
fine specifico. § 4. Religiosi,
qui extra domum delictum
commiserunt nec a proprio
Superiore ab Hierarcha loci
praemonito puniuntur, ab hoc
puniri possunt, etsi domo
legitime exierunt et domum
reversi sunt.
Can. 416 - Patriarchae
necnon Hierarchae loci conventus
promoveant cum Superioribus
religiosorum, statis temporibus
et quoties id opportunum videtur,
ut pro operibus apostolatus, quae
a sodalibus exercentur, collatis
consiliis concorditer procedant.
Can. 417 - Si in domus
institutorum iuris patriarchalis
vel pontificii eorumve Ecclesias
abusus irrepserunt et Superior ab
Hierarcha loci monitus prospicere
neglexit, idem Hierarcha loci
obligatione tenetur rem statim
deferendi ad auctoritatem, cui
institutum ipsum immediate
subiectum est.
2° De Superioribus et de
sodalibus institutorum
religiosorum
Can. 418 - § 1. Superiores
maiores sunt Praeses
confoederationis monasticae,
Snperior monasterii sui iuris,
Superior generalis ordinis vel
congregationis, Superior
provincialis, eorundem vicarii
aliique ad instar provincialium
potestatem habentes itemque ii,
qui, si praedicti desunt, interim
legitime succedunt in officium. §
2. Nomine Superioris monachorum
ceterorumque religiosorum non
venit Hierarcha loci nec
Patriarcha firmis canonibus, qui
Patriarchae vel Hierarchae loci
potestatem in ipsos tribuunt.
Can. 419 - § 1. Praeses
confoederationis monasticae,
Superior rnonasterii sui iuris
non confoederati et Superior
generalis ordinis vel
congregationis relationem de
statu institutorum, quibus
praesunt, quinto saltem quoque
anno ad auctoritatem, cui
immediate subditi sunt, mittere
debent secundum formulam ab eadem
auctoritate statutam. § 2.
Superiores institutorum iuris
eparchialis vel patriarchalis
exemplar relationis etiam Sedi
Apostolicae mittant.
Can. 420 - § 1. Superiores
maiores, quos ad munus
visitatoris typicum monasterii
aut statuta ordinis vel
congregationis designant,
temporibus in eisdem determinatis
omnes domos sibi subiectas
visitent per se vel per alios, si
sunt legitime impediti. § 2.
Sodales cum visitatore
fiducialiter agant, cui legitime
interroganti respondere tenentur
secundum veritatem in caritate;
nemini vero licet quoquo modo
sodales ab hac obligatione
avertere aut visitationis finem
aliter impedire. § 3. Hierarcha
loci debet omnes domos religiosas
visitare, si Superior maior, cui
visitatio iure competit, intra
quinque annos eas non visitavit
et monitus ab Hierarcha loci eas
visitare neglexit.
Can. 421 - Superiores
gravi obligatione tenentur
curandi, ut sodales sibi commissi
vitam secundum typicum vel
statuta propria componant;
Superiores sodales exemplo et
hortatione iuvent in fine status
religiosi assequendo, eorum
necessitatibus personalibus
convenienter subveniant, infirmos
sedulo curent ac visitent,
corripiant inquietos, consolentur
pusillanimes, patientes sint erga
omnes.
Can. 422 - § 1. Superiores
permanens habeant consilium ad
normam typici vel statutorum
constitutum, cuius opera in
officio exercendo utantur; in
casibus iure praescriptis eius
consensum aut consilium ad normam
can. 934 exquirere tenentur. § 2.
Iure particulari statuatur, utrum
in domibus, in quibus minus quam
sex sodales degunt, consilium
haberi debeat necne.
Can. 423 - Monasterium,
confoederatio monastica, ordo et
congregatio eorumque provinciae
et domus legitime erecta ipso
iure sunt personae iuridicae;
capacitatem vero eorum
acquirendi, possidendi,
administrandi et alienandi bona
temporalia typicum vel statuta
excludere aut coartare possunt.
Can. 424 - In typico vel
statutis normae statuantur de usu
et administratione bonorum ad
propriam paupertatem fovendam,
exprimendam et tuendam.
Can. 425 - Bona temporalia
institutorum religiosorum
reguntur cann. 1007 - 1054,
nisi aliter iure communi cavetur
vel ex natura rei constat. Can.
426 - Omnes et singuli
religiosi, Superiores aeque ac
subditi, debent non solum, quae
emiserunt vota, fideliter
integreque servare, sed etiam
secundum typicum vel statuta
mente et propositis fundatoris
fideliter servatis vitam
componere atque ita ad
perfectionem sui status
contendere.
Can. 427 - Omnes et
singuli religiosi tenentur
obligationibus, quae clericis
iure communi praescribuntur, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura
rei constat. Can. 428 -
Instituto religioso sodalis a
votis perpetuis ut clericus
ascribitur ordinatione diaconali
vel in casu clerici alicui
eparchiae iam ascripti
professione perpetua.
Can. 429 - Litterae
religiosorum ad Superiores eorum
necnon ad Hierarcham loci,
Patriarcham, Legatum Romani
Pontificis et Sedem Apostolicam
missae itemque litterae, quas
ipsi ab eisdem recipiunt, nulli
inspectioni obnoxiae sunt.
Can. 430 - Non licet
titulos mere honorificos
dignitatum vel officiorum
religiosis conferre, nisi agitur
typico vel statutis id
permittentibus de titulis
officiorum Superiorum maiorum,
quae religiosi iam exercuerunt.
Can. 431 - § 1. Religiosus
sine consensu scripto dato
proprii Superioris maioris non
potest inde a prima professione
ad dignitatem vel officium extra
proprium institutum promoveri eis
exceptis, quae per electionem a
Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis peractam
conferuntur, et firmo can. 89, §
2; expleto munere ad monasterium,
ordinem vel congregationem redire
debet. § 2. Religiosus, qui fit
Patriarcha, Episcopus vel
Exarchus: 1° manet votis ligatus
ceterisque suae professionis
obligationibus adhuc tenetur eis
exceptis, quae cum sua dignitate
ipse prudenter iudicat componi
non posse; voce activa et passiva
in proprio monasterio, ordine vel
congregatione caret; a potestate
Superiorum eximitur et vi voti
oboedientiae soli Romano
Pontifici manet obnoxius; 2°
expleto munere vero, qui ad
monasterium, ordinem vel
congregationem firmis de cetero
cann. 62 et 211 redit, vocem
activam et passivam habere
potest, si typicum vel statuta id
permittunt. § 3. Religiosus, qui
fit Patriarcha, Episcopus vel
Exarchus: 1° si per professionem
capacitatem acquirendi dominii
bonorum amisit, bonorum, quae
ipsi obveniunt, habet usum,
usumfructum et administrationem;
proprietatem vero Patriarcha,
Episcopus eparchialis, Exarchus
acquirit Ecclesiae patriarchali,
eparchiae, exarchiae; ceteri
monasterio vel ordini; 2° si per
professionem dominium bonorum non
amisit, bonorum, quae habebat,
recuperat usum, usumfructum et
administrationem; quae postea
ipsi obveniunt, sibi plene
acquirit; 3° in utroque casu de
bonis, quae ipsi obveniunt non
intuitu personae, debet disponore
secundum offerentium voluntatem.
Can. 432 - Monasterium
dependens, domus vel provincia
instituti religiosi cuiusvis
Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, quod de
consensu Sedis Apostolicae alii
Ecclesiae sui iuris ascribitur,
ius huius Ecclesiae servare debet
salvis praescriptis typici vel
statutorum, quae internum regimen
eiusdem instituti respiciunt, et
privilegiis a Sede Apostolica
concessis.
Art. II DE MONASTERIIS
Can. 433 - § 1.
Monasterium dicitur domus
religiosa, in qua sodales ad
evangelicam perfectionem tendunt
servatis regulis et traditionibus
vitae monasticae. § 2.
Monasterium sui iuris est illud,
quod ab alio monasterio non
dependet et regitur proprio
typico ab auctoritate competenti
approbato. Can. 434 -
Monasterium est iuris pontificii,
si a Sede Apostolica erectum aut
per eiusdem decretum ut tale
agnitum est; iuris patriarchalis,
si est stauropegiacum; iuris
eparchialis, si ab Episcopo
erectum, decretum agnitionis
Sedis Apostolicae consecutum non
est.
1° De erectione et de
suppressione
monasteriorum
Can. 435 - § 1. Episcopi
eparchialis est erigere
monasterium sui iuris consulto
intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis Patriarcha aut in
ceteris casibus consulta Sede
Apostolica. § 2. Patriarchae
reservatur erectio monasterii
stauropegiaci.
Can. 436 - § 1. Quodvis
monasterium sui iuris monasteria
dependentia habere potest, quorum
alia sunt filialia, si ex ipso
actu erectionis vel ex decreto
secundum typicum lato ad
condicionem monasterii sui iuris
tendere possunt, alia vero sunt
subsidiaria. § 2. Ad valide
erigendum monasterium dependens
requiritur consensus scripto
datus auctoritatis, cui
monasterium sui iuris subiectum
est, et Episcopi eparchialis
loci, ubi hoc monasterium
erigitur.
Can. 437 - § 1. Licentia
erigendi monasterium, etiam
dependens, secumfert ius habendi
ecclesiam et ministeria sacra
peragendi itemque pia opera, quae
monasterii ad normam typici sunt
propria, exercendi salvis
clausulis legitime appositis. §
2. Ut aedificentur et aperiantur
schola, hospitium vel similis
aedes separata a monasterio,
requiritur pro quovis monasterio
consensus scripto datus Episcopi
eparchialis. § 3. Ut monasterium
in alios usus convertatur, eadem
sollemnia requiruntur ac ad
erigendum illud, nisi agitur de
conversione, quae ad internum
regimen et disciplinam religiosam
dumtaxat refertur.
Can. 438 - § 1.
Patriarchae est supprimere intra
fines territorii Ecclesiae, cui
praeest, monasterium sui iuris
vel filiale iuris eparchialis vel
stauropegiacum gravi de causa, de
consensu Synodi permanentis et
rogante vel consulto Episcopo
eparchiali, si monasterium est
iuris eparchialis, et consulto
Superiore monasterii et Praeside
confoederationis, si monasterium
est confoederatum, salvo recursu
in suspensivo ad Romanum
Pontificem. § 2. Cetera
monasteria sui iuris vel filialia
sola Sedes Apostolica supprimere
potest. § 3. Monasterium
subsidiarium supprimi potest
decreto dato a Superiore
monasterii, a quo dependet, ad
normam typici et de consensu
Episcopi eparchialis. § 4. Bona
monasterii sui iuris suppressi
cedunt confoederationi, si fuit
confoederatum; secus eparchiae
vel, si fuit stauropegiacum,
Ecclesiae patriarchali; bona
autem monasterii dependentis
suppressi cedunt monasterio sui
iuris; de bonis vero suppressi
monasterii iuris pontificii Sedi
Apostolicae reservatur statuere
salva omni in casu offerentium
voluntate. Can. 439 - § 1.
Plura eiusdem Eparchiae
monasteria sui iuris Episcopo
eparchiali subiecta
confoederationem inire possunt de
consensu scripto dato eiusdem
Episcopi eparchialis, cuius est
etiam confoederationis statuta
approbare. § 2. Confoederatio
inter plura monasteria sui iuris
diversarum eparchiarum vel
stauropegiaca intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sita iniri potest
consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest,
et de consensu Patriarchae, cui
reservatur quoque
confoederationis statuta
approbare. § 3. In ceteris
casibus de confoederatione
ineunda Sedes Apostolica adeatur.
Can. 440 - § 1. Monasterii
sui iuris non confoederati
aggregatio et confoederati a
confoederatione separatio eidem
auctoritati reservatur, de qua in
can. 439. § 2. Confoederatio
autem intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis supprimi
non potest nisi a Patriarcha de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis,
consultis Episcopis
eparchialibus, quorum interest,
ac Praeside confoederationis
salvo recursu in suspensivo ad
Romanum Pontificem; ceterarum
confoederationum suppressio
reservatur Sedi Apostolicae. § 3.
De bonis, quae ad ipsam
confoederationum suppressam
pertinent, statuere reservatur
auctoritati, quae
confoederationem suppressit,
salva offerentium voluntate;
Patriarcha hoc in casu indiget
consensu Synodi
permanentis.
2° De monasteriorum
Superioribus, Synaxibus et
oeconomis
Can. 441 - § 1. In
monasteriis Superiores et Synaxes
eam potestatem habent, quae iure
communi et typico determinatur. §
2. Superiores in monasteriis sui
iuris habent potestatem
regiminis, quatenus ipsis a iure
vel ab auctoritate, cui subditi
sunt, expresse conceditur, firmo
can. 979. § 3. Potestas Praesidis
confoederationis monasticae
praeter ea, quae iure communi
determinata sunt, in statutis
eiusdem confoederationis
determinanda est.
Can. 442 - Firmo
monasterii sui iuris typico, quod
potiora exigit, ut quis habilis
sit ad officium Superioris
monasterii sui iuris
suscipiendum, requiritur, ut
professionem perpetuam emiserit,
per decem saltem annos professus
sit et annos quadraginta
expleverit.
Can. 443 - § 1. Superior
monasterii sui iuris eligitur in
Synaxi ad normas typici coadunata
et servatis cann. 947 - 960,
salvo iure Episcopi eparchialis
ut Synaxi electionis per se vel
per alium praesit. § 2. In
electione vero Superioris
monasterii sui iuris confoederati
Synaxi electionis praeest per se
vel per alium Praeses eiusdem
confoederationis.
Can.•444 - § 1. Officium
Superioris monasterii sui iuris
confertur ad tempus
indeterminatum, nisi aliud fert
typicum. § 2. Nisi typicum aliud
praescribit, Superiores
monasteriorum dependentium
constituuntur ad tempus in ipso
typico determinatum a Superiore
monasterii sui iuris de consensu
sui consilii, si monasterium est
filiale, consulto vero eodem
consilio, si est subsidiarium. §
3. Superiores vero, qui
septuagesimum quintum aetatis
annum expleverunt vel qui ob
infirmam valetudinem aliave gravi
de causa officio suo implendo
minus apti evaserunt,
renuntiationem ab officio Synaxi,
cuius est eam acceptare,
exhibeant.
Can. 445 - Sodales Synaxis
electionis eos eligere satagant,
quos in Domino vere dignos et
idoneos ad officium Superioris
agnoscunt, se abstinentes a
quovis abusu et praesertim a
suffragiorum procuratione tam pro
se ipsis quam pro aliis.
Can. 446 - In proprio
monasterio Superior resideat
neque ab eodem discedat nisi ad
normam typici.
Can. 447 - § 1. Pro
administratione bonorum
temporalium sit in monasterio
oeconomus, qui officio suo
fungatur sub moderamine
Superioris. § 2. Superior
monasterii sui iuris officium
oeconomi eiusdem monasterii simul
ne gerat; officium vero oeconomi
monasterii dependentis, etsi
melius ab officio Superioris
distinguitur, componi tamen cum
eo potest, si necessitas id
exigit. § 3. Oeconomus nominatur
a Superiore monasterii sui iuris
de consensu sui consilii, nisi
typicum aliud fert.
3° De admissione in
monasterium sui iuris et de
novitiatu
Can. 448 - Ut quis in
monasterium sui iuris admittatur,
requiritur, ut recta intentione
moveatur, ad vitam monasticam
ducendam sit idoneus nec ullo
detineatur impedimento iure
statuto.
Can. 449 - Candidatus,
antequam ad novitiatum
admittitur, per temporis spatium
in typico determinatum in
monasterio degere debet sub
speciali cura probati sodalis.
Can. 450 - Firmis
praescriptis typici, quae potiora
exigunt, ad novitiatum valide
admitti non possunt: 1°
acatholici; 2° qui poena canonica
puniti sunt exceptis poenis, de
quibus in can. 1426, § 1; 3° ii,
quibus imminet gravis poena ob
delictum, de quo legitime
accusati sunt; 4° qui
duodevicesimum aetatis annum
nondum expleverunt, nisi agitur
de monasterio, in quo habetur
professio temporaria, quo in casu
sufficit aetas septemdecim
annorum; 5° qui monasterium
ingrediuntur vi, metu gravi aut
dolo inducti vel ii, quos
Superior eodem modo inductus
recipit; 6° coniuges durante
matrimonio; 7° qui ligantur
vinculo professionis religiosae
vel alio sacro vinculo in
instituto vitae consecratae, nisi
de legitimo transitu agitur.
Can. 451 - Nemo licite ad
novitiatum monasterii alterius
Ecclesiae sui iuris admitti
potest sine licentia Sedis
Apostolicae, nisi de candidato
agitur, qui destinatus est
monasterio dependenti, de quo in
can. 432, propriae Ecclesiae.
Can. 452 - § 1. Clerici
eparchiae ascripti ad novitiatum
licite admitti non possunt nisi
consulto proprio Episcopo
eparchiali; nec licite admitti
possunt, si Episcopus eparchialis
contradicit ex eo, quod eorum
discessus in grave animarum
detrimentum cedit, quod aliter
vitari minime potest, aut si de
iis agitur, qui ad ordines sacros
in monasterio destinati aliquo
impedimento iure statuto
detinentur. § 2. Item licite in
monasterium admitti non possunt
parentes, quorum opera est ad
filios alendos et educandos
necessaria, aut filii, qui patri
vel matri, avo vel aviae in gravi
necessitate constitutis subvenire
debent, nisi monasterium aliter
de re providit.
Can. 453 - § 1. Superioris
monasterii sui iuris est
admittere ad novitiatum consulto
suo consilio. § 2. Ipsi Superiori
constare debet opportunis mediis
adhibitis de idoneitate atque de
plena libertate candidati in
statu monastico eligendo. § 3.
Circa documenta a candidatis
praestanda necnon circa diversa
testimonia de eorum bonis moribus
et idoneitate colligenda
serventur praescripta typici.
Can•454 - In typico
determinandae sunt normae circa
dotem, si requiritur, a
candidatis praestandam et sub
speciali vigilantia Hierarchae
loci administrandam necnon de
integra dote sine fructibus iam
maturis quavis de causa a
monasterio discedenti
restituenda.
Can. 455 - Novitiatus
incipit a susceptione habitus
monastici vel alio modo in typico
praescripto.
Can. 456 - § 1.
Monasterium sui iuris habere
potest proprios novitios, qui in
eodem monasterio sub ductu idonei
sodalis vitae monasticae
initiantur. § 2. Novitiatus, ut
validus sit, peragi debet in ipso
monasterio sui iuris aut
Superioris decisione consulto
eius consilio in alio monasterio
sui iuris eiusdem
confoederationis. § 3. Si vero
aliquod monasterium sui iuris
sive confoederatum sive non
confoederatum praescripta de
institutione novitiorum implere
non potest, Superior tenetur
obligatione novitios mittendi in
aliud monasterium, in quo eadem
praescripta religiose servantur.
Can. 457 - § 1.
Novitiatus, ut validus sit, per
triennium integrum et continuum
peragi debet; in monasteriis
vero, in quibus professio
temporaria praemittitur
professioni perpetuae, sufficit
unus annus novitiatus. § 2. In
unoquoque anno novitiatus
absentia tribus mensibus sive
continuis sive intermissis
brevior valididatem non afficit,
sed tempus deficiens, si
quindecim dies superat, suppleri
debet. § 3. Novitiatus ultra
triennium ne extendatur firmo
can. 461, § 2.
Can. 458 - § 1. Novitiorum
institutioni praeficiendus est ut
magister ad normam typici sodalis
prudentia, caritate, pietate,
scientia et vitae monasticae
observantia praestans, decem
saltem annos professus. § 2. Iura
et obligationes huius magistri in
eis praesertim, quae ad modum
institutionis novitiorum necnon
ad relationes ad Synaxim et
Superiorem monasterii spectant,
determinentur in typico.
Can. 459 - § 1. Tempore
novitiatus iugiter incumbendum
est, ut sub ductu magistri
informetur novitii animus studio
typici, piis meditationibus
assiduaque prece, eis
perdiscendis, quae ad vota et ad
virtutes pertinent,
exercitationibus opportunis ad
vitia exstirpanda, ad
compescendos animi motus, ad
virtutes acquirendas. § 2.
Tempore novitiatus ne destinentur
novitii operibus exterioribus
monasterii nec dedita opera
studiis vacent litterarum,
scientiarum aut artium.
Can. 460 - Novitius non
potest valide suis bonis quovis
modo renuntiare aut eadem
obligare firmo can. 467, § 1.
Can. 461 - § 1. Novitius
potest monasterium sui iuris
libere deserere aut a Superiore
vel a Synaxi secundum typicum
iusta de causa dimitti. § 2.
Exacto novitiatu, si iudicatur
idoneus, novitius ad professionem
admittatur, secus dimittatur; si
vero dubium superest de eius
idoneitate, potest novitiatus
tempus ad normam typici
prorogari, non tamen ultra
annum.
4° De consecratione seu
professione monastica
Can. 462 - § 1. Status
monasticus definitive assumitur
professione perpetua, in qua
comprehenduntur tria vota
perpetua oboedientiae, castitatis
et paupertatis. § 2. In emittenda
professione serventur praescripta
typici et librorum liturgicorum.
Can. 463 - Quod attinet ad
diversos professionis monasticae
gradus, standum est typico
monasterii salva vi iuridica
professionis secundum ius
commune.
Can. 464 - Ad validitatem
professionis monasticae perpetuae
requiritur, ut: 1° novitiatus
valide peractus sit; 2° novitius
admittatur ad professionem a
Superiore proprii monasterii sui
iuris de consensu sui consilii
necnon recipiatur professio ab
eodem Superiore per se vel per
alium; 3° professio sit expressa
nec vi, metu gravi aut dolo
emissa vel recepta; 4° cetera ad
validitatem professionis in
typico requisita impleantur.
Can. 465 - Ea, quae iure
communi de professione temporaria
praescribuntur, valent etiam de
monasteriis, in quibus talis
professio secundum typicum
professioni perpetuae
praemittitur.
Can. 466 - Professio
monastica perpetua actus votis
contrarios reddit invalidos, si
actus irriti fieri possunt.
Can. 467 - § 1. Candidatus
ad professionem monasticam
perpetuam debet intra sexaginta
dies ante professionem omnibus
bonis, quae actu habet, cui
mavult, sub condicione secuturae
professionis renuntiare;
renuntiatio ante hoc tempus facta
ipso iure nulla est. § 2. Emissa
professione ea omnia statim
fiant, quae necessaria sunt, ut
renuntiatio etiam iure civili
effectum consequatur.
Can. 468 - § 1. Quaecumque
bona temporalia quovis titulo
sodali post professionem
perpetuam obveniunt, a monasterio
acquiruntur. § 2. De debitis et
obligationibus, quae sodalis post
professionem perpetuam contraxit
de licentia Superioris,
respondere debet monasterium; si
vero sine licentia Superioris
debita contraxit, ipse sodalis
respondere debet. § 3. Firmum
tamen est contra eum, in cuius
rem aliquid ex inito contractu
versum est, semper posse actionem
institui. Can. 469 - Sodalis
emissa professione perpetua
amittit ipso iure quaelibet
officia, si quae habet, et
propriam eparchiam atque pleno
iure monasterio aggregatur.
Can. 470 - Documentum
emissae professionis perpetuae ab
ipso sodali et ab eo, qui
professionem etiam ex delegatione
recepit, subscriptum asservetur
in archivo monasterii; Superior
proprii monasterii sui iuris
debet de eadem quam primum
certiorem facere parochum, apud
quem baptismus sodalis adnotatus
est.
5° De institutione sodalium et
de disciplina monastica
Can. 471 - § 1. Modus
institutionis sodalium in typico
ita determinetur, ut ad vitam
sanctitatis plenius assequendam
permanenter excitentur necnon ut
ipsorum ingenii dotes evolvantur
studio sacrae doctrinae et
acquisitione humanae culturae pro
temporum necessitatibus et sic
aptiores evadant in exercitio
artium atque operum, quae a
monasterio legitime assumuntur. §
2. Institutio monachorum, qui ad
ordines sacros destinantur,
praeterea fieri debet secundum
rationem institutionis
clericorum, de qua in can. 330,
in ipso monasterio, si sedem
studiorum ad normam can. 340, § 1
instructam habet, aut sub ductu
probati moderatoris in alio
seminario vel instituto studiorum
superiorum ab auctoritate
ecclesiastica approbato. Can. 472
- Superior monasterii sui
iuris ad normam typici dare
potest suis sodalibus a votis
perpetuis litteras dimissorias ad
sacram ordinationem; hae litterae
mittendae sunt Episcopo
eparchiali loci, ubi monasterium,
etiam dependens, situm est vel,
si de monasterio stauropegiaco
agitur, Episcopo a Patriarcha
designato.
Can. 473 - § 1. In
singulis monasteriis laudes
divinae cottidie celebrentur ad
normam typici et legitimarum
consuetudinum; item omnibus
diebus celebretur Divina Liturgia
eis exceptis, qui praescriptis
librorum liturgicorum
excipiuntur. § 2. Curent
Superiores monasteriorum, ut
omnes sodales ad normam typici:
1° legitime non impediti cottidie
laudibus divinis atque Divinae
Liturgiae, quoties celebratur,
participent, contemplationi rerum
divinarum vacent et in alia
pietatis exercitia sedulo
incumbant; 2° libere ac
frequenter ad patres spirituales
et confessarios accedere possint;
3° quotannis per aliquot dies
recessui spirituali vacent.
Can. 474 - § 1. Sodales
monasteriorum frequenter ad
normam typici sacramentum
paenitentiae suscipiant. § 2.
Firmo typico, quod confessionem
suadet apud determinatos
confessarios, omnes sodales
monasterii sacramentum
paenitentiae suscipere possunt a
quocumque sacerdote facultate hoc
sacramentum ministrandi praedito
firma disciplina monastica.
Can. 475 - § 1. In
singulis monasteriis plures pro
sodalium numero patres
spirituales et confessarii
designentur ab ipso Superiore
monasterii, si de
presbyteris-monachis eiusdem
monasterii agitur, qui facultate
sacramentum paenitentiae
ministrandi praediti sunt, secus
vero ab Hierarcha loci audito
Superiore monasterii sui iuris,
qui praevie communitatem, cuius
interest, consulere debet. § 2.
Pro monasteriis in quibus
presbyteri-monachi non sunt,
Hierarcha loci eodem modo
designet sacerdotem, cuius est
regulariter in monasterio Divinam
Liturgiam celebrare et verbum Dei
praedicare firmo can. 612, § 2.
Can. 476 - Sodales monasterii
tam intra quam extra monasterium
habitum monasticum a proprio
typico praescriptum induant.
Can. 477 - § 1. In
monasterio servetur clausura modo
in typico praescripto, salvo iure
Superioris per modum actus et
gravi de causa in partes
clausurae obnoxias admittendi
personas alterius sexus praeter
illas, quae secundum typicum
clausuram ingredi possunt. § 2.
Partes monasterii clausurae
obnoxiae manifesto indicentur. §
3. Clausurae fines accurate
praescribere aut iusta de causa
mutare est Superioris monasterii
sui iuris de consensu sui
consilii atque certiore facto
Episcopo eparchiali.
Can. 478 - Superior
monasterii potest permittere, ut
sodales extra monasterium degant
ad tempus in typico determinatum;
ad absentiam vero, quae unum
annum excedit nisi causa
studiorum vel infirmitatis
intercedit, requiritur licentia
auctoritatis, cui monasterium
subiectum est.
Can. 479 - Si de iudicio
Hierarchae loci auxilium
monasteriorum ad institutionem
catecheticam populi necessarium
est, omnes Superiores ab eodem
Hierarcha requisiti debent per se
vel per alios illam populo
tradere in propriis ecclesiis.
Can. 480 - In ecclesia
monasterii paroecia erigi non
potest nec monachi parochi
nominari possunt sine consensu
Patriarchae intra fines
territorii Ecclesiae, cui
praeest, aut in ceteris casibus
Sedis Apostolicae.
6° De eremitis
Can. 481 - Eremita est
sodalis monasterii sui iuris, qui
in coelestium contemplatione se
totum collocat et ab hominibus
mundoque ex toto segregatur. Can.
482 - Ad vitam eremiticam
legitime aggrediendam requiritur,
ut sodalis licentiam Superioris
monasterii sui iuris, ad quod
pertinet, de consensu eius
consilii obtinuerit et saltem sex
annos a die perpetuae
professionis computandos vitam in
monasterio peregerit.
Can. 483 - Locus, ubi
eremita vivit, sit a Superiore
monasterii designatus atque
speciali modo a saeculo et a
ceteris partibus monasterii
segregatus; si vero locus extra
saepta monasterii invenitur,
requiritur insuper consensus
scripto datus Episcopi
eparchialis.
Can. 484 - Eremita a
Superiore monasterii dependet
atque canonibus de monachis et
typico monasterii obligatur,
quatenus cum vita eremitica
componi possunt.
Can. 485 - Superior
monasterii sui iuris potest de
consensu sui consilii imponere
finem vitae eremiticae iusta de
causa, etiam invito
eremita.
7° De monasterio
stauropegiaco
Can. 486 - § 1. Patriarcha
gravi de causa, consulto Episcopo
eparchiali atque de consensu
Synodi permanentis potest in ipso
actu erectionis monasterio sui
iuris statum monasterii
stauropegiaci concedere. § 2.
Monasterium stauropegiacum
Patriarchae immediate subiectum
est ita, ut ipse solus eadem iura
et obligationes habet ac
Episcopus eparchialis circa
monasterium, sodales eidem
ascriptos necnon personas, quae
diu noctuque in monasterio
degunt; ceterae vero personae
monasterio addictae immediate et
exclusive Patriarchae subduntur
in eis solummodo, quae ad eorum
munus vel officium
spectant.
8° De transitu ad aliud
monasterium
Can. 487 - § 1. Sodalis
non potest transire a monasterio
sui iuris ad aliud eiusdem
confoederationis sine consensu
scripto dato Praesidis
confoederationis. § 2. Ad
transitum a monasterio non
confoederato ad aliud monasterium
eidem auctoritati subiectum
requiritur consensus eiusdem
auctoritatis; si vero
monasterium, ad quod transitus
fit, alii auctoritati subiectum
est, requiritur etiam consensus
huius auctoritatis. § 3.
Patriarcha, Episcopus eparchialis
et Praeses confoederationis hunc
consensum dare non possunt nisi
consulto Superiore monasterii sui
iuris, a quo transitus fit. § 4.
Ad validitatem transitus ad
monasterium alterius Ecclesiae
sui iuris requiritur insuper
consensus Sedis Apostolicae. § 5.
Transitus fit admissione a
Superiore novi monasterii sui
iuris de consensu Synaxis
concessa.
Can. 488 - § 1. Transiens
ad aliud monasterium sui iuris
eiusdem confoederationis nec
novitiatum peragit nec novam
professionem emittit et a die
transitus amittit iura et
solvitur ab obligationibus
prioris monasterii, alterius iura
et obligationes suscipit et, si
clericus est, eidem etiam ut
clericus ascribitur. § 2.
Transiens a monasterio sui iuris
ad aliud monasterium sui iuris ad
nullam vel ad diversam
confoederationem pertinens servet
praescripta typici monasterii, ad
quod fit transitus, circa
obligationem peragendi novitiatum
et emittendi professionem; si
vero in typico de re non cavetur,
nec novitiatum peragit nec novam
professionem emittit, sed
effectus transitus locum habent a
die, quo transitus fit, nisi
Superior monasterii ab eo exigit,
ut aliquod tempas non ultra annum
experimenti causa in monasterio
transigat; transacto experimenti
tempore aut a Superiore de
consensu sui consilii vel Synaxis
ad normam typici stabiliter novo
monasterio ascribatur aut ad
pristinum monasterium redeat. §
3. In transitu a monasterio sui
iuris ad ordinem vel
congregationem serventur congrua
congruis referendo cann. 544 et
545. § 4. Monasterium sui iuris,
a quo sodalis discedit, bona
servat, quae ipsius sodalis
ratione iam ei quaesita sunt;
quod spectat ad dotem, ea debetur
sine fructibus iam maturis a die
transitus monasterio, ad quod
transitus fit.
9° De exclaustratione et de
discessu a monasterio
Can. 489 - § 1. Indultum
exclaustrationis a monasterio sui
iuris nonnisi sodali a votis
perpetuis concedere potest ad
petitionem ipsius sodalis
auctoritas, cui monasterium
subiectum est, audito Superiore
monasterii sui iuris una cum suo
consilio. § 2. Episcopus
eparchialis hoc indultum nonnisi
ad triennium concedere potest.
Can. 490 - Petente
Superiore monasterii sui iuris de
consensu sui consilii
exclaustratio imponi potest ab
auctoritate, cui monasterium
subiectum est, gravi de causa
servata aequitate et caritate.
Can. 491 - Sodalis
exclaustratus manet votis ligatus
atque ceteris obligationibus
professionis monasticae, quae cum
suo statu componi possunt, adhuc
tenetur; habitum monasticum debet
deponere; perdurante tempore
exclanstrationis caret voce
activa et passiva; Episcopo
eparchiali loci, ubi commoratur,
loco Superioris proprii
monasterii subditus est etiam vi
voti oboedientiae. Can. 492 -
§ 1. Sodalis a votis perpetuis
indultum discedendi a monasterio
et redeundi ad vitam saecularem
ne petat nisi gravissimis de
causis coram Domino perpensis;
petitionem suam deferat Superiori
monasterii sui iuris, qui eam una
cum voto suo suique consilii ad
Sedem Apostolicam mittat. § 2.
Huiusmodi indultum Sedi
Apostolicae reservatur.
Can. 493 - § 1. Indultum
discedendi a monasterio et
redeundi ad vitam saecularem
legitime concessum et sodali
intimatum, nisi in actu
intimationis ab ipso sodali
reiectum est, ipso iure secumfert
dispensationem a votis necnon ab
omnibus obligationibus ex
professione ortis, non vero ab
illis ordini sacro adnexis, si
sodalis in ordine sacro
constitutus est. § 2. Si sodalis,
qui a monasterio discessit et ad
vitam saecularem rediit, in
monasterium rursus recipitur,
novitiatum ac professionem
instaurat, perinde ac si numquam
vitae religiosae addictus esset.
Can. 494 - § 1. Monachus a
votis perpetuis et in ordine
sacro constitutus, si indultum
discedendi a monasterio et
redeundi ad saeculum obtinuit,
non potest ordines sacros
exercere, donec Episcopum
eparchialem benevolum receptorem
invenerit. § 2. Episcopus
eparchialis eum recipere potest
sive absolute sive experimenti
causa ad quinquennium; in primo
casu monachus est ipso iure
eparchiae ascriptus, in altero
vero exacto quinquennio, nisi
antea expresse dimissus est.
Can. 495 - Sodalis, qui
post emissam professionem
monasterium illegitime deseruit,
debet sine mora ad monasterium
redire; Superiores debent eum
sollicite requirere et, si vera
paenitentia motus redit,
suscipere; secus vero ad normam
iuris puniatur vel etiam
dimittatur.
Can. 496 - § 1. Qui
perdurante professione temporaria
gravi de causa a monasterio
discedere et ad vitam saecularem
redire vult, petitionem suam
Superiori monasterii sui iuris
deferat. § 2. Superior hanc
petitionem una cum voto suo
suique consilii ad Episcopum
eparchialem mittat, cuius est,
etsi de monasteriis iuris
pontificii agitur, hoc in casu
indultum discedendi a monasterio
et ad vitam saecularem redeundi
concedere, nisi ius particulare
id pro monasteriis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sitis Patriarchae
reservat.
10° De dimissione
monachorum
Can. 497 - § 1. Ipso iure
dimissus a monasterio habendus
est sodalis qui: 1° fidem
catholicam publice abiecit; 2°
matrimonium celebravit vel etiam
civiliter tantum attentavit. § 2.
His in casibus Superior
monasterii sui iuris consulto suo
consilio sine mora collectis
probationibus declarationem facti
emittat, ut iuridice constet de
dimissione, atque quam primum de
re auctoritatem, cui monasterium
immediate subiectum est,
certiorem faciat.
Can. 498 - § 1. Sodalis,
qui causa est imminentis et
gravissimi sive exterioris
scandali sive erga monasterium
damni, a Superiore monasterii sui
iuris de consensu eius consilii
statim ex monasterio eici potest
habitu monastico statim deposito.
§ 2. Superior monasterii sui
iuris, si casus fert, curet, ut
processus dimissionis ad normam
iuris promoveatur, aut rem
auctoritati, cui monasterium
subiectum est, deferat. § 3.
Sodalis ex monasterio eiectus,
qui in ordine sacro constitutus
est, ab exercitio ordinis sacri
prohibetur, nisi auctoritas, cui
monasterium subiectum est, aliter
decernit.
Can. 499 - Perdurante
professione temporaria sodalis
dimitti potest a Superiore
monasterii sui iuris de consensu
eius consilii secundum can. 552,
§ § 2 et 3, sed dimissio, ut
valeat, confirmari debet ab
Episcopo eparchiali vel, si ius
particulare ita fert pro
monasteriis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sitis, a
Patriarcha.
Can. 500 - § 1. Ad
dimittendum sodalem a votis
perpetuis firmo can. 497
competens est Praeses
confoederationis monasticae vel
Superior monasterii sui iuris non
confoederati, uterque de consensu
sui consilii, quod in casu simul
cum Superiore praeside ex quinque
saltem membris ad validitatem
constare debet ita, ut, si desunt
vel absunt ordinarii consiliarii,
alii ad normam typici vel
statutorum confoederationis
advocentur; suffragatio autem
secreto fieri debet. § 2. Ad
dimissionem valide decernendam
praeter alias condiciones in
typico forte statutas requiritur,
ut: 1° causae dimissionis sint
graves, culpabiles et iuridice
comprobatae una cum defectu
emendationis; 2° dimissioni
praecesserint, nisi natura causae
dimissionis id excludit, duae
monitiones cum formali
comminatione dimissionis, quae in
cassum cesserunt; 3° causae
dimissionis sodali scripto
manifestatae sint data ei post
singulas monitiones plena
opportunitate se defendendi; 4°
tempus utile in typico statutum
ab ultima monitione elapsum sit.
§ 3. Responsiones sodalis scripto
datae alligantur actis, quae eis,
de quibus in § 1, submittenda
sunt. § 4. Decretum dimissionis
exsecutioni mandari non potest,
nisi est ab auctoritate, cui
monasterium subiectum est,
approbatum. Can. 501 - § 1.
Decretum dimissionis quam primum
sodali, cuius interest,
intimetur. § 2. Sodalis vero
potest adversus decretum
dimissionis intra quindecim dies
cum effectu suspensivo sive
recursum interponere sive, nisi
decretum dimissionis a Sede
Apostolica confirmatum est,
postulare, ut causa via iudiciali
tractetur. § 3. De recursu
adversus decretum dimissionis
videt Sedes Apostolica vel, si de
sodali agitur, qui domicilium
intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis habet, Patriarcha.
§ 4. Si vero causa via iudiciali
tractanda est, de ea videt
tribunal auctoritatis immediate
superioris ei, qui decretum
dimissionis confirmavit; Superior
vero, qui decretum dimissionis
tulit, acta in re collecta tradat
eidem tribunali et procedatur
secundum canones de iudicio
poenali appellatione remota.
Can. 502 - Legitima
dimissione, ea exclusa, de qua in
can. 497, ipso iure cessant omnia
vincula necnon obligationes ex
professione monastica orta et, si
sodalis in ordine sacro
constitutus est, servari debet
can. 494.
Can. 503 - § 1. Qui a
monasterio legitime discedit vel
ab eo legitime dimissus est,
nihil ab eo repetere potest ob
quamlibet operam in eo
praestitam. § 2. Monasterium
tamen aequitatem et caritatem
servet erga sodalem, qui ab eo
separatur.
Art. III DE ORDINIBUS ET
CONGREGATIONIBUS
Can. 504 - § 1. Ordo est
societas ab auctoritate
competenti ecclesiastica erecta,
in qua sodales, etsi non sunt
monachi, professionem emittunt,
quae professioni monasticae
aequiparatur. § 2. Congregatio
est societas ab auctoritate
competenti ecclesiastica erecta,
in qua sodales professionem
emittunt cum tribus votis
publicis oboedientiae, castitatis
et paupertatis, quae tamen
professioni monasticae non
aequiparatur, sed propriam vim
habet ad normam iuris.
Can. 505 - § 1. Ordo est
iuris pontificii, si a Sede
Apostolica erectus aut per
eiusdem decretum ut talis agnitus
est; iuris patriarchalis vero, si
a Patriarcha erectus decretum
agnitionis Sedis Apostolicae
consecutus non est. § 2.
Congregatio est: 1° iuris
pontificii, si a Sede Apostolica
erecta aut per eiusdem decretum
ut talis agnita est; 2° iuris
patriarchalis, si a Patriarcha
erecta aut per eiusdem decretum
ut talis agnita est nec decretum
agnitionis Sedis Apostolicae
consecuta est; 3° iuris
eparchialis, si ab Episcopo
eparchiali erecta decretum
agnitionis Sedis Apostolicae vel
Patriarchae consecuta non est. §
3. Ordo vel congregatio est
clericalis, si ratione finis seu
propositi a fundatore intenti vel
vi legitimae consuetudinis sub
moderamine est presbyterorum,
ministeria ordini sacro propria
assumit et ut talis ab
auctoritate ecclesiastica
agnoscitur.
1° De erectione et de
suppressione ordinis,
congregationis, provinciae,
domus
Can. 506 - § 1. Episcopus
eparchialis erigere potest tantum
congregationes; sed eas ne erigat
nisi consulta Sede Apostolica et
insuper intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis nisi
consulto Patriarcha. § 2.
Patriarcha erigere potest ordines
et congregationes de consensu
Synodi permanentis atque Sede
Apostolica consulta. § 3. Intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis congregatio iuris
eparchialis, quae in plures
eparchias eiusdem territorii
diffusa est, fieri potest iuris
patriarchalis decreto Patriarchae
consultis eis, quorum interest,
et de consensu synodi
permanentis. Can. 507 - § 1.
Ordo, etiam iuris patriarchalis,
legitime erectus, etsi ex una
tantum domo constat, supprimi non
potest nisi a Sede Apostolica,
cui etiam reservatur de bonis
suppressi ordinis statuere salva
offerentium voluntate. § 2.
Congregationem iuris
patriarchalis vel eparchialis
legitime erectam, etsi ex una
tantum domo constat, supprimere
potest praeter Sedem Apostolicam
Patriarcha intra fines territorii
Ecclesiae, cui praeest, consultis
eis, quorum interest, et de
consensu Synodi permanentis
necnon Sedis Apostolicae.
Can. 508 - § 1. Provincia
indicat partem eiusdem ordinis
vel congregationis ex pluribus
domibus constantem, quam Superior
maior immediate regit. § 2.
Ordinem vel congregationem in
provincias dividere, provincias
coniungere, aliter circumscribere
vel supprimere novasque erigere,
pertinet ad auctoritatem a
statutis ordinis vel
congregationis determinatam. § 3.
De bonis suppressae provinciae
statuere salva iustitia et
offerentium voluntate spectat,
nisi statuta aliter cavent, ad
Synaxim generalem vel urgente
necessitate ad Superiorem
generalem de consensu sui
consilii.
Can. 509 - § 1. Ordo vel
congregatio domum valide erigere
non potest nisi de consensu
scripto dato Episcopi
eparchialis; si agitur de
erigenda prima domo ordinis vel
congregationis iuris
patriarchalis in aliqua eparchia,
requiritur intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis consensus
Patriarchae vel in ceteris
casibus Sedis Apostolicae. § 2.
Quae dicuntur in can. 437, valent
etiam de domibus ordinum et
congregationum. Can. 510 -
Domus ordinis vel congregationis
valide supprimi non potest nisi
consulto Episcopo eparchiali;
suppressio vero unicae domus
ordinis vel congregationis eidem
auctoritati reservatur, cuius est
secundum can. 507 ipsum ordinem
vel congregationem
supprimere.
2° De Superioribus, de
Synaxibus et de oeconomis in
ordinibus et
congregationibus
Can. 511 - § 1. In
ordinibus et congregationibus
Superiores et Synaxes eam
potestatem habent, quae iure
communi et statutis determinatur.
§ 2. In ordinibus et
congregationibus clericalibus
iuris pontificii vel
patriarchalis autem Superiores et
Synaxes insuper habent potestatem
regiminis pro foro externo et
interno ad normam statutorum.
Can. 512 - § 1. Synaxis
generalis, quae superior
auctoritas ad normam statutorum
est, efformetur ita, ut totum
ordinem vel congregationem
repraesentans verum signum
eiusdem unitatis in caritate
fiat. § 2. Non solum provinciae
et domus, sed etiam omnis sodalis
optata sua modo in statutis
determinato Synaxi generali
libere mittere potest.
Can. 513 - § 1. Ut sodales
ad officium Superioris valide
nominentur aut eligantur,
requiritur congruum tempus post
professionem perpetuam a statutis
determinandum, quod, si de
Superioribus maioribus agitur,
debet esse saltem decennium a
prima professione computandum. §
2. Si de Superiore generali
agitur, praeterea ad validitatem
requiritur, ut annos triginta
quinque expleverit.
Can. 514 - § 1. Superiores
ad tempus determinatum et
conveniens temporis spatium
constituantur, nisi pro Superiore
generali aliud ferunt statuta. §
2. Possunt tamen antequam tempus
determinatum elapsum est ab
officio amoveri vel ad aliud
transferri ob causas et secundum
modum a statutis determinata. §
3. In statutis aptis normis
provideatur, ne sodales diutius
sine intermissione Superiores
sint.
Can. 515 - § 1. Superior
generalis electione designetur ad
normam statutorum. § 2. Ceteri
Superiores ad normam statutorum
designentur, ita tamen, ut, si
eliguntur, confirmatione
Superioris maioris competentis
indigeant; si vero nominantur,
apta consultatio praecedat. § 3.
In electionibus sedulo serventur
cann. 947 - 960 necnon can.
445.
Can. 516 - § 1. Sint pro
administratione bonorum
temporalium in ordinibus et
congregationibus oeconomi:
oeconomus generalis, qui bona
totius ordinis vel congregationis
administret, oeconomus
provincialis, qui provinciae,
oeconomus localis, qui singularum
domorum; qui omnes officio suo
fungantur sub moderamine
Superioris. § 2. Oeconomi
generalis et oeconomi
provincialis officium implere
Superior maior ipse non potest;
officium vero oeconomi localis,
etsi melius ab officio Superioris
distinguitur, componi tamen cum
eo potest, si necessitas id
exigit. § 3. Si de modo oeconomos
designandi statuta silent, ii a
Superiore maiore de consensu sui
consilii nominentur.
3° De admissione in ordines et
congregationes et de
novitiatu
Can. 517 - § 1. Aetas ad
validam admissionem in novitiatum
ordinis vel congregationis
requisita est decimus septimus
annus expletus; circa cetera
requisita ad admissionem in
novitiatum serventur cann. 448,
450, 452 et 454. § 2. Ad
novitiatum instituti religiosi
alterius Ecclesiae sui iuris nemo
licite admitti potest sine
licentia Sedis Apostolicae, nisi
de candidato agitur, qui
destinatus est provinciae vel
domui, de qua in can. 432,
propriae Ecclesiae.
Can. 518 - Antequam
candidatus ad novitiatum
admittitur, sit congruenter
praeparatus sub speciali cura
probati sodalis per tempus et
secundum modum a statutis
determinatum.
Can. 519 - Ius admittendi
candidatos ad novitiatum pertinet
ad Superiores maiores ad normam
statutorum servato can. 453, § § 2
et 3.
Can. 520 - Novitiatus
incipit modo a statutis
praescripto.
Can. 521 - Sedis
novitiatus erectio, translatio et
suppressio fit per decretum
Superioris generalis de consensu
eius consilii. Can. 522 - §
1. Novitiatus ut validus sit,
peragi debet in domo, in qua est
sedes novitiatus; in casibus
specialibus et ad modum
exceptionis ex concessione
Superioris generalis de consensu
eius consilii novitiatus peragi
potest in alia eiusdem ordinis
vel congregationis domo sub
moderamine alicuius probati
sodalis, qui vices magistri
novitiorum gerit. § 2. Superior
maior permittere potest, ut
novitiorum coetus per certum
temporis spatium in alia proprii
ordinis vel congregationis domo a
se designata commoretur.
Can. 523 - § 1. Ad
validitatem novitiatus
requiritur, ut annum integrum et
continuum complectatur; absentia
vero tribus mensibus sive
continuis sive intermissis
brevior validitatem non afficit,
sed tempus deficiens, si
quindecim dies superat, suppleri
debet, etsi exercitationibus
apostolicis ad novitiorum
institutionem perficiendam
deditum erat. § 2. Si longius
tempus novitiatus in statutis
praescribitur, illud non
requiritur, ut valeat professio.
Can. 524 - § 1. Novitiorum
institutioni praeficiendus est ut
magister ad normam statutorum
sodalis prudentia, caritate,
pietate, scientia et status
religiosi observantia praestans,
decem saltem annos professus et,
si de ordine vel congregatione
clericali agitur, in ordine
presbyteratus constitutus. § 2.
Magistro, si opus est,
cooperatores dentur, qui in
omnibus ei subsint circa
moderamen novitiatus et
institutionem novitiorum. § 3.
Solius magistri est consulere
novitiorum institutioni et ad
ipsum solum novitiatus moderamen
spectat ita, ut nemini liceat his
se quovis praetextu immiscere
exceptis illis Superioribus,
quibus id a statutis permittitur,
ac visitatoribus; ad disciplinam
religiosam vero totius domus quod
attinet, magister, quemadmodum et
novitii, Superiori subditus est.
§ 4. Novitius potestati magistri
ac Superiorum subest eisque
oboedire tenetur.
Can. 525 - § 1. Ea, quae
praescribuntur in cann. 459 -
461, valent etiam de ordinibus et
congregationibus. § 2. Antequam
professionem temporariam emittit,
novitius debet ad totum tempus,
quo eadem professione ligatus
est, bonorum suorum, quae actu
habet et quae ipsi forte postea
supervenient, administrationem
cedere, cui mavult, et de
eorundem usu et usufructu libere
disponere.
4° De professione in ordinibus
et congregationibus
Can. 526 - § 1. Professio
temporaria cum tribus votis
oboedientiae, castitatis et
paupertatis emittatur ad tempus
in statutis determinatum. § 2.
Haec professio ad normam
statutorum pluries renovari
potest ita tamen, ut complexive
numquam ad tempus, quod triennio
brevius vel sexennio longius est,
extendatur.
Can. 527 - Ad validitatem
professionis temporariae
requiritur, ut: 1° novitiatus
valide peractus sit; 2° novitius
admittatur ad professionem a
Superiore competenti secundum
statuta de consensu sui consilii
necnon recipiatur professio ab
eodem Superiore per se vel per
alium; 3° professio sit expressa
nec vi, metu gravi aut dolo
emissa vel recepta; 4° cetera ad
validitatem professionis in
statutis requisita impleantur.
Can. 528 - Sodalis a votis
temporariis eadem obligatione ac
sodalis a votis perpetuis tenetur
observandi statuta; voce activa
et passiva caret, nisi aliter in
statutis expresse cavetur.
Can. 529 - § 1. Professio
temporaria actus votis contrarios
reddit illicitos, sed non
invalidos. § 2. Haec professio
non aufert sodali proprietatem
bonorum suorum neque capacitatem
alia bona acquirendi; sodali
tamen non licet per actum inter
vivos dominium bonorum suorum
titulo gratioso abdicare. § 3.
Quidquid autem sodalis a votis
temporariis industria sua aut
intuitu ordinis vel
congregationis acquirit, ipsi
ordini vel congregationi
acquirit; nisi contrarium
legitime probatur, sodalis
praesumitur acquirere intuitu
ordinis vel congregationis. § 4.
Cessionem vel dispositionem, de
quibus in can. 525, § 2, sodalis
a votis temporariis mutare potest
non quidem proprio arbitrio, sed
de Superioris maioris consensu,
dummodo mutatio saltem de
notabili bonorum parte ne fiat in
favorem ordinis vel
congregationis; per discessum
autem ab ordine vel congregatione
eiusmodi cessio ac dispositio
habere vim desinit. § 5. Si
sodalis a votis temporariis
debita et obligationes contraxit,
ipse respondere debet, nisi de
Superioris licentia negotium
ordinis vel congregationis
gessit. § 6. Emissa professione
temporaria ipso iure vacant
quaelibet professi officia.
Can. 530 - In
congregationibus sodalis saltem
ante professionem perpetuam
testamentum, quod etiam in iure
civili validum sit, libere
condat.
Can. 531 - Per
professionem perpetuam sodalis
statum religiosum definitive
assumit, propriam eparchiam
amittit ac ordini vel
congregationi pleno iure
aggregatur.
Can. 532 - Ad validitatem
professionis perpetuae praeter
requisita, de quibus in can. 464,
requiritur, ut praecesserit
professio temporaria ad normam
can. 526.
Can. 533 - In ordinibus
professio perpetua professioni
perpetuae monasticae
aequiparatur, proinde valent de
ea cann. 466 - 468.
Can. 534 - In
congregationibus: 1° effectus
canonici professionis perpetuae
iidem manent ac in can. 529 de
professione temporaria
determinantur, nisi aliter iure
communi cavetur; 2° Superior
maior de consensu sui consilii
potest sodali a votis perpetuis
id petenti licentiam bona sua
cedendi salvis normis prudentiae
concedere; 3° Synaxis generalis
est in statuta introducere, si
opportunum videtur,
renuntiationem obligatoriam
patrimonii a sodali acquisiti vel
aequirendi, quae tamen ante
professionem perpetuam fieri non
potest.
Can. 535 - § 1. In
emittenda quavis professione
serventur praescripta statutorum.
§ 2. Documentum emissae
professionis ab ipso sodali et ab
eo, qui professionem, etiam ex
delegatione, recepit, subscriptum
asservetur in archivo ordinis vel
congregationis; si de professione
perpetua agitur, Superior maior
debet de eadem quam primum
certiorem facere parochum, apud
quem sodalis baptismus adnotatus
est.
5° De institutione sodalium et
de disciplina religiosa in
ordinibus et
congregationibus
Can. 536 - § 1. Modus
institutionis sodalium servato
can. 471, § 1 determinatur in
statutis. § 2. Institutio
sodalium, qui ad ordines sacros
destinantur, praeterea fieri
debet secundum rationem
institutionis clericorum, de qua
in can. 330, in sede studiorum
ordinis vel congregationis a
Synaxi generali vel a
Superioribus maioribus ad normam
statutorum approbata; si vero
sedes studiorum propria ad normam
can. 340, § 1 haberi non potest,
sodales institui debent sub ductu
probati moderatoris in alio
seminario vel instituto studiorum
superiorum ab auctoritate
ecclesiastica approbato. Can. 537
- § 1. Superiores maiores ad
normam statutorum dare possunt
litteras dimissorias ad sacram
ordinationem sodalibus a votis
perpetuis. § 2. Episcopus, ad
quem Superior litteras
dimissorias mittere debet, est
Episcopus eparchialis loci, ubi
ordinandus domicilium habet; ad
alium Episcopum vero, si
Episcopus eparchialis licentiam
dedit aut est alterius Ecclesiae
sui iuris ac ordinandus aut est
absens aut denique, si sedes
eparchialis vacat et eam regit,
qui Episcopus ordinatus non est;
de quibus necesse est Episcopo
ordinanti in singulis casibus
constet authentico curiae
eparchialis documento.
Can. 538 - § 1. In
singulis domibus ordinum et
congregationum laudes divinae
celebrentur ad normam statutorum
et legitimarum consuetudinum. §
2. Curent Superiores, ut omnes
sodales ad normam statutorum ea,
quae in can. 473, § 2
praescribuntur, impleant. § 3.
Sodales ordinum et congregationum
sacramentum paenitentiae
frequenter suscipiant et servetur
can. 474, § 2.
Can. 539 - § 1. Superiores
curent ut sodalibus idonei
confessarii, praesto sint. § 2.
Confessarii in ordinibus et
congregationibus clericalibus
iuris pontificii vel
patriarchalis a Superiore maiore
ad normam statutorum designentur;
in ceteris casibus vero ab
Hierarcha loci audito Superiore,
qui praevie communitatem, cuius
interest, consulere debet.
Can. 540 - Ad habitum
sodalium quod spectat, standum
est praescriptis statutorum et
extra proprias domus etiam normis
Episcopi eparchialis.
Can. 541 - Normae circa
clausuram in statutis singulorum
ordinum et congregationum
secundum propriam indolem
determinentur firmo iure
Superiorum, etiam localium, per
modum actus et iusta de causa
aliud permittendi.
Can. 542 - Curent
Superiores, ut sodales a se
designati praesertim in eparchia,
in qua degunt, si ab Hierarcha
loci vel parocho eorum auxilium
requiritur ad consulendum
necessitatibus christifidelium,
illud intra et extra proprias
ecclesias salvis instituti indole
et disciplina religiosa libenter
praestent.
Can. 543 - Sodalis ordinis
vel congregationis, qui parochus
est, manet votis ligatus atque
ceteris suae professionis
obligationibus necnon statutis
adhuc tenetur, quatenus horum
observantia cum sui officii
obligationibus consistere potest;
ad disciplinam religiosam quod
attinet, subest Superiori, in eis
vero, quae ad officium parochi
spectant, eadem iura et
obligationes habet ac ceteri
parochi eodemque modo Episcopo
eparchiali subest.
6° De transitu ad alium
ordinem vel congregationem aut ad
monasterium sui iuris
Can. 544 - § 1. Intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis sodalis ad aliud
institutum religiosum valide
transire potest de consensu
scripto dato Patriarchae et de
consensu proprii Superioris
generalis et Superioris generalis
ordinis vel congregationis, ad
quem transire vult, aut, si de
transitu ad monasterium agitur,
Superioris monasterii sui iuris;
ad hunc consensum praestandum
Superiores indigent praevio
consensu sui consilii vel, si de
monasterio agitur, Synaxis. § 2.
Sodalis valide transire potest a
congregatione iuris eparchialis
ad aliud institutum religiosum
iuris eparchialis de consensu
scripto dato Episcopi eparchialis
loci, ubi est domus princeps
instituti religiosi, ad quod fit
transitus, consulto Superiore
generali congregationis, a qua
fit transitus, et consentiente
Superiore generali congregationis
aut Superiore monasterii sui
iuris, ad quod fit transitus; ad
hunc consensum praestandum
Superiores indigent praevio
consensu sui consilii vel, si de
monasterio agitur, Synaxis. § 3.
Ceteris in casibus sodalis non
potest ad aliud institutum
religiosum valide transire nisi
de consensu Sedis Apostolicae. §
4. Ad validitatem transitus ad
institutum religiosum alterius
Ecclesiae sui iuris requiritur
consensus Sedis Apostolicae.
Can. 545 - § 1. Transiens
novitiatum ex toto peragere
debet, nisi Superior generalis
vel Superior monasterii sui
iuris, uterque de consensu sui
consilii, tempus novitiatus ob
specialia adiuncta reducit, sed
non infra sex menses; novitiatu
durante manentibus votis iura et
obligationes particulares, quae
sodalis in priore ordine vel
congregatione habuit, suspensa
sunt et ipse Superioribus et
magistro novitiorum novi
instituti religiosi subest etiam
vi voti oboedientiae. § 2. Post
peractum novitiatum transiens,
qui iam professus a votis
perpetuis est, publice
professionem perpetuam emittat
secundum praescripta statutorum
novi instituti religiosi, qua
professione novo instituto plene
aggregatur et, si clericus est,
ei etiam ut clericus ascribitur;
qui vero adhuc professus a votis
temporariis est, eodem modo
professionem temporariam emittat
saltem per triennium duraturam,
nisi totum triennium novitiatus
in monasterio sui iuris, ad quod
transit, peregit. § 3. Si in novo
instituto religioso sodalis
professionem non emittit, ad
pristinum redire debet, nisi
interim tempus professionis
elapsum est. § 4. Circa bona et
dotem servetur can. 488, §
4.
7° De exclaustratione et de
discessu ab ordine vel
congregatione
Can. 546 - § 1. Professus
a votis temporariis elapso
professionis tempore libere
potest institutum religiosum
derelinquere. § 2. Qui
perdurantibus votis temporariis
gravi de causa petit, ut ordinem
vel congregationem derelinquat, a
Superiore generali de consensu
eius consilii consequi potest
indultum definitive ab ordine vel
congregatione discedendi et ad
vitam saecularem redeundi cum
effectibus, de quibus in can.
493; in congregationibus iuris
eparchialis indultum ut valeat
confirmari debet ab Episcopo
eparchiali loci, ubi est domus
princeps eiusdem congregationis.
Can. 547 - § 1. Superior
maior iusta de causa consulto suo
consilio sodalem a votis
temporariis a renovandis eisdem
votis vel ab emittenda
professione perpetua excludere
potest. § 2. Infirmitas physica
vel psychica, etiam post
professionem temporariam
contracta, quae de iudicio
peritorum sodalem a votis
temporariis reddit ineptum ad
vitam in instituto religioso
ducendam, causam constituit eum
non admittendi ad professionem
temporariam renovandam vel ad
professionem perpetuam
emittendam, nisi ob neglegentiam
instituti vel ob laborem in
instituto peractum infirmitas
contracta est. § 3. Si vero
sodalis perdurantibus votis
temporariis amens evasit, etsi
novam professionem emittere non
potest, ab instituto tamen
dimitti non potest. Can. 548
- § 1. Indultum
exclaustrationis concedi potest
ab auctoritate, cui ordo vel
congregatio subiectus est, audito
Superiore generali una cum suo
consilio; impositio vero
exclaustrationis ab eadem
auctoritate fit petente Superiore
generali de consensu sui
consilii. § 2. De cetero circa
exclaustrationem serventur cann.
489 - 491.
Can. 549 - § 1. Sodalis a
votis perpetuis indultum
discedendi ab ordine vel
congregatione et ad vitam
saecularem redeundi ne petat nisi
gravissimis de causis; petitionem
suam deferat Superiori generali,
qui eam una cum voto suo suique
consilii ad auctoritatem
competentem mittat. § 2.
Huiusmodi indultum in ordinibus
Sedi Apostolicae reservatur; in
congregationibus vero praeter
Sedem Apostolicam id concedere
potest etiam: 1° Patriarcha
omnibus sodalibus, qui domicilium
intra fines territorii Ecclesiae,
cui praeest, habent, consulto, si
de congregationibus iuris
eparchialis agitur, Episcopo
eparchiali; 2° Episcopus
eparchialis eparchiae, in qua
sodalis domicilium habet, si
agitur de congregatione iuris
eparchialis. § 3. Indultum
discedendi ab ordine vel
congregatione eosdem effectus
canonicos habet ac in can. 493
statuuntur; de sodali vero, qui
in ordine sacro constitutus est,
valet praeterea can. 494.
Can. 550 - Sodalis, qui ex
domo proprii ordinis vel
congregationis illegitime abest
cum animo se subducendi a
potestate Superiorum, sollicite
ab eisdem Superioribus quaeratur;
si vero intra tempus a statutis
praescriptum non redit, ad normam
iuris puniatur vel etiam
dimittatur.
8° De dimissione ab ordine vel
congregatione
Can. 551 - Quae de
dimissione vel de eiectione in
cann. 497 et 498 praescribuntur,
valent etiam de sodalibus ordinum
vel congregationum; auctoritas
competens vero est Superior maior
consulto suo consilio aut, si de
eiectione agitur, de consensu
eiusdem consilii; si periculum
est in mora nec tempus suppetit
adeundi Superiorem maiorem, etiam
Superior localis de consensu sui
consilii et statim certiore facto
Superiore maiore sodalem eicere
potest.
Can. 552 - § 1. Sodalis a
votis temporariis dimitti potest
a Superiore generali de consensu
sui consilii, nisi in statutis
dimissio reservatur Episcopo
eparchiali vel alii auctoritati,
cui ordo vel congregatio
subiectus est. § 2. Ad
dimissionem decernendam praeter
alias condiciones a statutis
forte praescriptas serventur: 1°
causae dimissionis debent esse
graves et ex parte sodalis etiam
externae et culpabiles; 2°
defectus spiritus religiosi, qui
aliis scandalo esse potest, est
sufficiens dimissionis causa, si
repetita monitio una cum salutari
paenitentia in cassum cessit; 3°
auctoritati dimittenti causae
dimissionis certo innotescere
debent, etsi necesse non est, ut
eaedem formaliter comprobentur;
sed sodali semper manifestari
debent data ei plena
opportunitate se defendendi,
eiusque responsiones auctoritati
dimittenti fideliter subiciantur.
§ 3. Recursus contra decretum
dimissionis effectum suspensivum
habet.
Can. 553 - Ad dimittendum
sodalem a votis perpetuis
competens est Superior generalis;
de cetero observandi sunt cann.
500 - 503.
CAPUT II DE SOCIETATIBUS VITAE
COMMUNIS AD INSTAR
RELIGIOSORUM
Can. 554 - § 1.
Institutum, in quo sodales
consilia evangelica aliquo sacro
vinculo, non vero votis
religiosis profitentur atque
vivendi rationem status religiosi
imitantur sub regimine Superiorum
secundum statuta, est societas
vitae communis ad instar
religiosorum. § 2. Haec societas
est iuris pontificii, iuris
patriarchalis vel eparchialis ad
normam can. 505, § 2; est vero
clericalis ad normam can. 505, §
3; dependet ab auctoritate
ecclesiastica ut congregationes
ad normam cann. 413 - 415,
419, 420, § 3 et, salvo iure
particulari a Sede Apostolica
statuto, can. 418, § 2. § 3.
Sodales harum societatum, ad
effectus canonicos quod attinet,
religiosis aequiparantur, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura
rei constat.
Can. 555 - Sodales omnes
harum societatum subduntur Romano
Pontifici ut suo supremo
Superiori, cui parendi
obligatione tenentur etiam vi
sacri vinculi oboedientiae.
Can. 556 - Circa
erectionem et suppressionem
societatis eiusque provinciarum
vel domorum eadem valent ac quae
de congregationibus in cann. 506
- 510 statuta sunt.
Can. 557 - Regimen
determinatur statutis societatis,
sed in omnibus applicentur, nisi
rei natura obstat, quae de
congregationibus in cann. 422 et
511 - 515 statuta sunt.
Can. 558 - § 1. Societas
eiusque provinciae et domus
legitime erectae ipso iure sunt
personae iuridicae ad normam can.
423. § 2. Administratio bonorum
regitur cann. 424, 425 et 516. §
3. Quidquid sodalibus obvenit
intuitu societatis, societati
acquiritur; cetera bona sodales
secundum statuta retinent,
acquirunt ac administrant.
Can. 559 - § 1. In
admittendis candidatis in
societatem serventur statuta
salvis cann. 450 et 451. § 2.
Circa institutionem sodalium item
serventur statuta; in
instituendis vero illis, qui ad
ordines sacros destinantur,
serventur praeterea canones de
institutione clericorum.
Can. 560 - § 1. Superior
maior societatis ad normam
statutorum dare potest suis
sodalibus perpetuo cooptatis
litteras dimissorias ad sacram
ordinationem; hae litterae
mittendae sunt Episcopo, de quo
in can. 537, § 2. § 2. Sodalis
perpetuo cooptatus ut clericus
societati ascribitur ordinatione
diaconali vel in casu clerici
alicui eparchiae iam ascripti
perpetua cooptatione.
Can. 561 - Sodales
societatis tenentur
obligationibus, quae clericis
iure communi praescribuntur, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura
rei constat, firmis iuribus et
obligationibus in statutis
determinatis.
Can. 562 - § 1. Circa
transitum ad aliam societatem
vitae communis ad instar
religiosorum vel institutum
religiosum requiritur consensus
Superioris generalis societatis,
a qua transitus fit, et, si de
transitu ad societatem vel
institutum alterius Ecclesiae sui
iuris agitur, etiam consensus
Sedis Apostolicae. § 2. Sodalis,
qui transit ad institutum
religiosum, integrum novitiatum
peragere debet et ceteris
novitiis eiusdem instituti
aequiparatur; circa professionem
standum est statutis novi
instituti. § 3. Firmis cann. 497
et 498 ad dimittendum sodalem
perpetuo cooptatum competens est
Superior generalis servatis de
cetero cann. 500 - 503;
sodalis temporarie cooptatus vero
dimittitur ad normam can. 552. §
4. In statutis societatis
determinetur auctoritas, cuius
est sacrum vinculum
solvere.
CAPUT III DE INSTITUTIS
SAECULARIBUS
Can. 563 - § 1. Institutum
saeculare est societas, in qua
sodales: 1° ad seipsos Deo totos
dedicandum per professionem trium
consiliorum evangelicorum
secundum statuta aliquo sacro
vinculo ab Ecclesia recognito
firmatam tendunt; 2° actuositatem
apostolicam ad instar fermenti in
saeculo et ex saeculo exercent
ita, ut omnia ad robur et
incrementum Corporis Christi
spiritu evangelico imbuantur; 3°
vivendi rationem religiosorum non
imitantur, sed vitam communionis
inter se secundum propria statuta
agunt; 4° clerici vel laici, ad
omnes effectus canonicos quod
attinet, in suo quisque statu
manent. § 2. Instituta saecularia
sunt iuris pontificii, iuris
patriarchalis vel iuris
eparchialis ad normam can. 505, §
2.
Can. 564 - Sodales
institutorum saecularium
subduntur Romano Pontifici ut suo
supremo Superiori, cui parendi
obligatione tenentur etiam vi
sacri vinculi oboedientiae.
Can. 565 - Sodalis
instituti saecularis per
ordinationem diaconalem ut
clericus ascribitur eparchiae,
pro cuius servitio ordinatus est,
nisi vi concessionis Sedis
Apostolicae vel, si de instituto
saeculari iuris patriarchalis
agitur, Patriarchae eidem
instituto ascribitur.
Can. 566 - Circa
erectionem et suppressionem
institutorum saecularium, eorum
statuta necnon dependentiam ab
auctoritate ecclesiastica
serventur, quae de
congregationibus in cann. 414,
506, 507, § 2, 509 et 510 statuta
sunt.
Can. 567 - § 1. Instituta
saecularia eorumque provinciae et
domus legitime erectae ipso iure
sunt personae iuridicae ad normam
can. 423. § 2. Administratio
bonorum regitur cann. 424 et 425.
Can. 568 - § 1. In
admittendis candidatis serventur
statuta firmo can. 450. § 2.
Sodalis instituto saeculari
perpetuo cooptatus dimittitur
decreto ad normam statutorum
dato, quod exsecutioni mandari
non potest, nisi est ab Episcopo
eparchiali vel ab auctoritate
superiore competenti approbatum;
eiusdem Episcopi eparchialis vel
auctoritatis est etiam sacrum
vinculum solvere.
Can. 569 - Iuris
particularis uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris est pressius
de institutis saecularibus
statuere.
CAPUT IV DE ALIIS FORMIS VITAE
CONSECRATAE ATQUE DE SOCIETATIBUS
VITAE APOSTOLICAE
Can. 570 - Iure
particulari aliae species
constitui possunt ascetarum, qui
vitam eremiticam imitantur, sive
ad instituta vitae consecratae
pertinent sive non; item virgines
et viduae consecratae seorsum in
saeculo castitatem professione
publica profitentes constitui
possunt.
Can. 571 - Novas formas
vitae consecratae approbare soli
Sedi Apostolicae reservatur;
Patriarchae autem atque Episcopi
eparchiales nova vitae
consecratae dona a Spiritu Sancto
Ecclesiae concredita discernere
satagant et promotores adiuvent,
quo melius proposita exprimant et
aptis statutis protegant.
Can. 572 - Societates
vitae apostolicae, quarum sodales
sine votis religiosis finem
apostolicum societatis proprium
prosequuntur et, vitam fraternam
in communi ducentes secundum
propriam vitae rationem, per
observantiam constitutionum ad
perfectionem caritatis tendunt,
quaeque institutis vitae
consecratae accedunt, reguntur
tantum iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris vel a Sede
Apostolica statuto.
TITULUS XIII DE
CHRISTIFIDELIUM
CONSOCIATIONIBUS
Can. 573 - § 1.
Consociationes ab auctoritate
competenti ecclesiastica erectae
vel ab ipsa per decretum
approbatae sunt personae
iuridicae in Ecclesia et vocantur
consociationes publicae. § 2.
Ceterae consociationes, etsi ab
auctoritate ecclesiastica
laudantur vel commendantur,
consociationes privatae vocantur;
hae consociationes in Ecclesia
non agnoscuntur, nisi earum
statuta ab auctoritate competenti
recognoscuntur, de cetero vero
reguntur tantummodo iure
particulari firmo can. 577.
Can. 574 - Salvo de cetero
can. 18 solius auctoritatis
ecclesiasticae competentis est
erigere christifidelium
consociationes, quae sibi
proponunt doctrinam christianam
nomine Ecclesiae tradere aut
cultum publicum promovere vel
quae alios intendunt fines,
quorum prosecutio natura sua
eidem auctoritati ecclesiasticae
reservatur. Can. 575 - § 1.
Auctoritas competens ad erigendas
vel approbandas christifidelium
consociationes est pro
consociationibus et earundem
confoederationibus: 1°
eparchialibus Episcopus
eparchialis, non vero
Administrator eparchiae, eis
tamen consociationibus exceptis,
quarum erectio ex privilegio
apostolico vel patriarchali aliis
reservata est; 2° quae omnibus
christifidelibus alicuius
Ecclesiae patriarchalis vel
metropolitanae sui iuris patent
quaeque sedem principem intra
fines territorii eiusdem
Ecclesiae habent, Patriarcha
consulta Synodo permanenti vel
Metropolita consultis duobus
Episcopis eparchialibus
ordinatione episcopali
senioribus; 3° alterius speciei
Sedes Apostolica. § 2. Ad
erectionem sectionis cuiuscumque
consociationis non eparchialis
requiritur consensus scripto
datus Episcopi eparchialis;
consensus tamen ab Episcopo
eparchiali praestitus pro
erectione domus instituti
religiosi valet etiam ad
erigendam in eadem domo vel
ecclesia ei adnexa
consociationem, quae illius
instituti est propria.
Can. 576 - § 1. Omnis
consociatio sua habeat statuta,
quibus determinantur
consociationis nomen, finis,
sedes, regimen et condiciones
requisitae ad ascriptionem;
praeterea in statutis
determinantur agendi rationes
attentis ritu propriae Ecclesiae
sui iuris, necessitatibus loci et
temporis vel utilitate. § 2.
Statuta eorumque immutatio
approbatione indigent
auctoritatis ecclesiasticae, quae
consociationem erexit vel
approbavit.
Can. 577 - § 1. Quaelibet
consociatio subest vigilantiae
auctoritatis ecclesiasticae, quae
eam erexit vel approbavit; huius
auctoritatis est curare, ut in
eadem integritas fidei et morum
servetur, et vigilare, ne in
disciplinam ecclesiasticam abusus
irrepant. § 2. Episcopi
eparchialis est vigilare omnibus
consociationibus in suo
territorio activitatem
exercentibus et, si casus fert,
auctoritatem, quae consociationem
erexit vel approbavit, certiorem
facere et insuper, si actio
consociationis in grave damnum
cedit doctrinae vel disciplinae
ecclesiasticae aut scandalo est
christifidelibus, remedia
opportuna interim adhibere.
Can. 578 - § 1. Membrorum
receptio fiat ad normam iuris
communis ac statutorum
consociationis. § 2. Eadem
persona ascribi potest pluribus
consociationibus. § 3. Sodales
institutorum religiosorum possunt
consociationibus ad normam typici
vel statutorum de consensu sui
Superioris nomen dare.
Can. 579 - Nulla
consociatio christifidelium
propria membra ut clericos sibi
ascribere potest nisi ex speciali
concessione a Sede Apostolica
vel, si de consociatione, de qua
in can. 575, § 1, n. 2, agitur, a
Patriarcha de consensu Synodi
permanentis data.
Can. 580 - Qui fidem
catholicam publice abiecit vel a
communione cum Ecclesia catholica
publice defecit vel
excommunicatione maiore irretitus
est, valide in consociationes
recipi non potest; si vero iam
legitime ascriptus est, ab
Hierarcha loci ipso iure dimissus
declaretur. Can. 581 - Nemo
legitime ascriptus a
consociatione dimittatur nisi
iusta de causa ad normam iuris
communis et statutorum.
Can. 582 - Consociatio
legitime erecta vel approbata
bona temporalia ad normam cann.
1007 - 1054 et statutorum
administrat sub vigilantia
auctoritatis, quae eam erexit vel
approbavit, cui quotannis
administrationis rationem reddere
debet. Can. 583 - § 1.
Consociationes a Sede Apostolica
erectae vel approbatae nonnisi ab
eadem supprimi possunt. § 2.
Ceterae consociationes, firmo
can. 927, § 2 et salvo iure
recursus in suspensivo ad normam
iuris, praeterquam a Sede
Apostolica supprimi possunt: 1° a
Patriarcha de consensu Synodi
permanentis vel a Metropolita,
qui Ecclesiae metropolitanae sui
iuris praeest, de consensu duorum
Episcoporum eparchialium
ordinatione episcopali seniorum;
2° ab Episcopo eparchiali, si ab
eo erectae vel approbatae
sunt.
TITULUS XIV DE EVANGELIZATIONE
GENTIUM
Can. 584 - § 1. Christi
mandato omnes gentes
evangelizandi obsequens et
Spiritus Sancti gratia
caritateque mota Ecclesia se
totam missionariam agnoscit. § 2.
Evangelizatio gentium ita fiat,
ut servata integritate fidei et
morum Evangelium se in cultura
singulorum populorum exprimere
possit, in catechesi scilicet, in
ritibus propriis liturgicis, in
arte sacra, in iure particulari
ac demum in tota vita ecclesiali.
Can. 585 - § l. Singularum
Ecclesiarum sui iuris est iugiter
curare, ut per praecones apte
praeparatos et ab auctoritate
competenti ad normam iuris
communis missos Evangelium
praedicetur in universum mundum
sub moderamine Romani Pontificis.
§ 2. Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilio
Hierarcharum assit commissio ad
omnium eparchiarum efficaciorem
collaborationem provehendam in
activitate Ecclesiae missionali.
§ 3. In singulis eparchiis
sacerdos designetur ad incepta
pro missionibus efficaciter
promovenda. § 4. Christifideles
cognitionem et amorem missionum
in se ipsis et in aliis foveant,
pro illis orent atque vocationes
excitent illasque suis subsidiis
liberaliter sustineant.
Can. 586 - Severe
prohibetur, ne quis ad Ecclesiam
amplectendam cogatur vel artibus
importunis inducatur aut
alliciatur; omnes vero
christifideles curent, ut
vindicetur ius ad libertatem
religiosam, ne quis iniquis
vexationibus ab Ecclesia
deterreatur.
Can. 587 - § 1. Qui se
Ecclesiae coniungere volunt,
caerimoniis liturgicis
admittantur ad catechumenatum,
qui non sit mera dogmatum
praeceptorumque expositio, sed
totius vitae christianae
institutio et tirocinium debite
protractum. § 2. Qui
catechumenatui ascripti sunt, ius
habent, ut admittantur ad
liturgiam verbi aliasque
celebrationes liturgicas
christifidelibus non reservatas.
§ 3. Iuris particularis est
normas ferre, quibus
catechumenatus ordinetur
determinando, quaenam a
catechumenis sint praestanda et
quaenam eis agnoscantur
praerogativae.
Can. 588 - Integrum est
catechumenis ascribi cuivis
Ecclesiae sui iuris ad normam
can. 30; caveatur tamen, ne quid
ipsis suadeatur, quod obstare
possit eorundem ascriptioni
Ecclesiae, quae eorum culturae
magis consentanea est.
Can. 589 - Missionarii
sive exteri sive autochthoni sint
congruis dotibus et ingenio
idonei; sint apte instituti in
missiologia et in spiritualitate
missionaria necnon instructi in
historia et cultura populorum,
qui evangelizandi sunt.
Can. 590 - In activitate
missionali curandum est, ut
novellae Ecclesiae quam primum
maturitatem consequantur atque
plene constituantur ita, ut sub
ductu propriae hierarchiae sibi
providere et opus evangelizandi
assumere atque continuare
possint. Can. 591 -
Missionarii sedulo curent, ut: 1°
vocationes ad ministeria sacra
inter neophytos prudenter
promoveantur ita, ut novellae
Ecclesiae quam primum
autochthonis clericis floreant;
2° catechistae ita instituantur,
ut tamquam validi cooperatores
ministrorum sacrorum munus suum
in evangelizatione necnon in
actione liturgica quam optime
exsequi possint; iure particulari
provideatur, ut catechistae
iustam remunerationem habeant.
Can. 592 - § 1. Speciali
cura in territoriis missionum
aptae formae apostolatus laicorum
foveantur; instituta vitae
consecratae, ratione habita
singulorum populorum ingenii et
indolis, promoveantur; scholae et
alia huiusmodi educationis
christianae et progressus
culturalis instituta, ut opus
est, constituantur. § 2. Item
dialogus et cooperatio cum
non-christianis sedulo et
prudenter foveantur.
Can. 593 - § 1. Omnes
presbyteri cuiuscumque
condicionis in territoriis
missionum operam praestantes
utpote unum presbyterium
efformantes ardenter in
evangelizatione cooperentur. § 2.
Ipsi cum ceteris missionariis
christianis, ut unum pro Christo
Domino testimonium reddant,
libenter collaborent ad normam
can. 908.
Can. 594 - Territoria
missionum sunt, quae Sedes
Apostolica ut talia
agnovit.
TITULUS XV DE MAGISTERIO
ECCLESIASTICO
CAPUT I DE ECCLESIAE MUNERE
DOCENDI IN GENERE
Can. 595 - § 1. Ecclesiae,
cui Christus Dominus depositum
fidei concredidit, ut Spiritu
Sancto assistente veritatem
revelatam sancte custodiret,
penitus perscrutaretur, fideliter
annuntiaret atque exponeret, ius
nativum a qualibet humana
potestate independens et
obligatio est omnibus hominibus
Evangelium praedicandi. § 2.
Ecclesiae competit semper et
ubique principia moralia, etiam
ad ordinem socialem spectantia,
annuntiare necnon iudicium ferre
de quibuslibet rebus humanis,
quatenus dignitas personae
humanae eiusque iura
fundamentalia aut salus animarum
id exigunt.
Can. 596 - In nomine
Ecclesiae docendi munus solis
Episcopis competit; in eodem
tamen munere partem habent ad
normam iuris sive ii, qui
Episcoporum per ordinem sacrum
effecti sunt cooperatores, sive
ii, qui in ordine sacro non
constituti mandatum docendi
receperunt.
Can. 597 - § 1.
Infallibitate in magisterio vi
muneris sui gaudet Romanus
Pontifex, si ut supremus omnium
christifidelium Pastor et Doctor,
cuius est fratres suos in fide
confirmare, doctrinam de fide vel
de moribus tenendam definitivo
actu proclamat. § 2.
Infallibilitate in magisterio
pollet quoque Collegium
Episcoporum, si magisterium
exercent Episcopi in Concilio
Oecumenico coadunati, qui ut
fidei et morum doctores et
iudices pro universa Ecclesia
doctrinam de fide vel de moribus
ut definitive tenendam declarant,
aut si per orbem dispersi
communionis nexum inter se et cum
sancti Petri successore servantes
una cum eodem Romano Pontifice
authentice res fidei vel morum
docentes in unam sententiam
tamquam definitive tenendam
conveniunt. § 3. Infallibiliter
definita nulla intellegitur
doctrina, nisi id manifesto
constat.
Can. 598 - Fide divina et
catholica ea omnia credenda sunt,
quae verbo Dei scripto vel
tradito, uno scilicet deposito
fidei Ecclesiae commisso,
continentur et simul ut divinitus
revelata proponuntur sive ab
Ecclesiae magisterio sollemni
sive ab eius magisterio ordinario
et universali, quod quidem
communi adhaesione
christifidelium sub ductu sacri
magisterii manifestatur; tenentur
igitur omnes christifideles;
quascumque devitare doctrinas
eisdem contrarias.
Can. 599 - Non quidem
fidei assensus, religiosum tamen
intellectus et voluntatis
obsequium praestandum est
doctrinae de fide et de moribus,
quam sive Romanus Pontifex sive
Collegium Episcoporum enuntiant,
cum magisterium authenticum
exercent, etsi definitivo actu
eandem proclamare non intendunt;
christifideles ergo curent, ut
devitent, quae cum eadem non
congruunt.
Can. 600 - Episcopi, qui
sunt in communione cum Collegii
capite et membris, sive singuli
sive in Synodis aut in Conciliis
particularibus congregati, etsi
infallibilitate in docendo non
pollent, christifidelium suae
curae commissorum authentici sunt
fidei doctores et magistri; cui
magisterio authentico suorum
Episcoporum christifideles
religioso animi obsequio
adhaerere tenentur.
Can. 601 - Singulis
Ecclesiis onus incumbit imprimis
a Patriarchis et Episcopis
exercendum modo unicuique
generationi et culturae
accommodato ad perennes hominum
interrogationes de sensu vitae
respondendi necnon christianae
solutioni problematum urgentiorum
sub luce Evangelii signa temporum
perscrutando consulendi ita, ut
clarescat ubique magis lux
Christi illuminans omnes homines.
Can. 602 - In cura
pastorali non tantum principia
scientiarum sacrarum, sed etiam
inventa aliarum scientiarum
agnoscantur et ita adhibeantur,
ut christifideles ad magis
consciam et reflexam vitam fidei
ducantur.
Can. 603 - Litterarum
artiumque cultus pro earum vi ad
sensum fidei singulari efficacia
exprimendum et communicandum
agnitis iusta libertate et
diversitate culturali provehatur.
Can. 604 - Ecclesiae
Pastorum imprimis est sedulo
curare, ut inter varietates
enuntiationum doctrinae in variis
Ecclesiis idem sensus fidei
servetur atque promoveatur ita,
ut integritas et unitas fidei
damnum non patiatur, immo
catholicitas Ecclesiae per
legitimam diversitatem in
meliorem lucem ponatur.
Can. 605 - Ad Episcopos
praesertim in Synodis vel
Consiliis coadunatos,
singulariter vero ad Sedem
Apostolicam pertinet integritatem
et unitatem fidei bonosque mores
auctoritative promovere,
custodire et religiose defendere,
etiam reprobando, quatenus opus
est, sententias, quae eisdem
contrariae sunt, vel monendo de
eis, quae eadem in discrimen
ponere possunt.
Can. 606 - § 1.
Theologorum est pro sua mysterii
salutis profundiore intellegentia
et scientiarum sacrarum
affiniumque necnon novarum
quaestionum peritia fideliter
magisterio Ecclesiae authentico
obsequentes simulque ea, qua par
est, libertate utentes fidem
Ecclesiae illustrare et defendere
progressuique doctrinali
consulere. § 2. In veritatibus
theologicis investigandis et
exprimendis eorum est
communitatis fidei aedificandae
sollicitos esse atque cum
Episcopis in eorum munere docendi
sollerter cooperari. § 3. Qui in
theologicas disciplinas
praesertim in seminariis,
studiorum universitatibus et
facultatibus incumbunt, cum
hominibus, qui in aliis scientiis
excellunt, collatis consiliis
atque viribus cooperari
studeant.
CAPUT II DE VERBI DEI
MINISTERIO
Can. 607 - Verbi Dei
ministerium, praedicatio nempe,
catechesis omnisque instructio
christiana, inter quae homilia
liturgica eximium locum habeat
oportet, Sacra Scriptura
salubriter nutriatur atque sacra
traditione innitatur; celebratio
verbi Dei vero opportune
foveatur.
Can. 608 - Episcopi,
presbyteri et diaconi pro suo
cuiusque ordinis sacri gradu
primi munus verbi Dei ministerii
habent ad normam iuris
exercendum; ceteri vero
christifideles pro sua cuiusque
idoneitate, statu vitae et
mandato accepto libenter hoc
ministerium participent.
Art. I DE VERBI DEI
PRAEDICATIONE
Can. 609 - Verbi Dei
praedicationem moderari in suo
territorio competit Episcopo
eparchiali firmo iure communi.
Can. 610 - § 1. Episcopis
ius est verbum Dei ubique
terrarum praedicare, nisi
Episcopus eparchialis in casu
speciali expresse renuit. § 2.
Presbyteri facultate praediti
sunt praedicandi ibi, quo
legitime mittuntur vel
invitantur. § 3. Eadem facultate
praedicandi praediti sunt etiam
diaconi, nisi ius particulare
aliud statuit. § 4. In
extraordinariis adiunctis maxime
ad supplendam penuriam clericorum
ceteris quoque christifidelibus
dari potest ab Episcopo
eparchiali mandatum praedicandi
etiam in ecclesia firmo can. 614,
§ 4.
Can. 611 - Vi officii
facultate praedicandi praediti
sunt omnes, quibus cura animarum
commissa est, qui etiam invitare
possunt ad praedicandum suae
curae commissis quemlibet
presbyterum vel firmo can. 610, §
3 diaconum, nisi legitime
prohibiti sunt.
Can. 612 - § 1. In
institutis religiosis vel
societatibus vitae communis ad
instar religiosorum clericalibus
iuris pontificii vel
patriarchalis praedicationem
moderari pertinet ad Superiores
maiores. § 2. Invitare vero ad
praedicandum propriis sodalibus
quemlibet presbyterum vel firmo
can. 610, § 3 diaconum, nisi
legitime prohibiti sunt, possunt
omnes Superiores, etiam locales,
cuiuslibet instituti vitae
consecratae.
Can. 613 - Contra decretum
Hierarchae, quo quis prohibetur
praedicare, datur recursus in
devolutivo tantum, qui sine mora
definiendus est.
Can. 614 - § 1. Homilia,
qua per anni liturgici cursum ex
Sacra Scriptura mysteria fidei et
normae vitae christianae
exponuntur, ut pars ipsius
liturgiae valde commendatur. § 2.
Parochis et rectoribus
ecclesiarum incumbit obligatio
curandi, ut saltem diebus
dominicis et festis de praecepto
intra Divinam Liturgiam homilia
habeatur, quae ne omittatur nisi
gravi de causa. § 3. Parocho non
licet obligationem populo eius
curae pastorali commisso
praedicandi per alium
habitualiter persolvere nisi
iusta de causa ab Hierarcha loci
approbata. § 4. Homilia sacerdoti
aut, ad normam iuris
particularis, etiam diacono
reservatur.
Can. 615 - Episcopi
eparchiales normis datis curent,
ut opportunis temporibus ad
populi christiani renovationem
spiritualem specialis series
sacrae praedicationis habeatur.
Can. 616 - § 1. Verbi Dei
praedicatores sepositis humanae
sapientiae verbis abstrusisque
argumentis christifidelibus
praedicent integrum mysterium
Christi, qui est via et veritas
et vita; ostendant res terrestres
et instituta humana secundum Dei
Creatoris consilium ad hominum
salutem quoque ordinari et ideo
ad aedificationem Corporis
Christi non parum conferre posse.
§ 2. Edoceant ideo etiam
doctrinam Ecclesiae de dignitate
personae humanae eiusque iuribus
fundamentalibus, de vita
familiari, de consortio civili et
sociali necnon de sensu iustitiae
in vita oeconomica et laboris
persequendo, qui confert ad pacem
in terris construendam et ad
progressum populorum
consequendum.
Art. II DE INSTITUTIONE
CATECHETICA
Can. 617 - Singularum
Ecclesiarum sui iuris praesertim
vero earum Episcoporum est gravis
obligatio catecheseos tradendae,
qua fides ad maturitatem
adducatur et formetur Christi
discipulus per cognitionem
profundiorem et magis ordinatam
doctrinae Christi et per
adhaesionem in dies artiorem
ipsius Personae. Can. 618 -
Parentes primi obligatione
tenentur verbo et exemplo filios
in fide et vitae christianae
praxi efformandi; pari
obligatione tenentur ii, qui
parentum locum tenent, atque
patrini.
Can. 619 - Praeter
familiam christianam ipsa
paroecia atque quaevis communitas
ecclesialis curare debent
membrorum suorum institutionem
catecheticam atque eorum
integrationem in ipsam
communitatem illas praebendo
condiciones, in quibus ea, quae
didicerunt, quam plenissime
vivere possunt.
Can. 620 - Consociationes
et motus et circuli
christifidelium, sive ad fines
pietatis et apostolatum sive ad
opera caritatis et adiumenti
intendunt, formationem religiosam
membrorum suorum curent sub ductu
Hierarchae loci.
Can. 621 - § 1. Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilio
Hierarcharum competit intra fines
territorii propriae Ecclesiae
normas de institutione
catechetica in directorium
catecheticum apte componendas
ferre servatis eis, quae a
suprema Ecclesias auctoritate
praescripta sunt. § 2. In
directorio catechetico ratio
habeatur indolis specialis
Ecclesiarum orientalium ita, ut
momentum biblicum et liturgicum
necnon traditiones propriae
Ecclesiae sui iuris in
patrologia, hagiographia et ipsa
iconographia in catechesi
tradenda eluceant. § 3. Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum est curare, ut
catechismi ad varios coetus
christifidelium accommodati simul
cum subsidiis ac instrumentis
provideantur necnon varia incepta
catechetica provehantur atque
inter se componantur.
Can. 622 - § 1. In quavis
Ecclesia sui iuris assit
commissio de re catechetica, quae
etiam cum aliis Ecclesiis sui
iuris pro eodem territorio vel
regione socio-culturali
constitui potest. § 2.
Commissioni de re catechetica
praesto sit etiam centrum
catecheticum, cuius est subsidio
esse eisdem Ecclesiis ad incepta
catechetica coordinate et
efficacius persolvenda atque
inservire catechistarum
formationi etiam permanenti.
Can. 623 - § 1. Episcopi
eparchialis est institutionem
catecheticam in sua eparchia
summa cum sollicitudine
provehere, dirigere atque
moderari. § 2. Ad quem finem
assit curiae eparchiali centrum
catecheticum eparchiale.
Can. 624 - § 1. Parochus
summam operam dare debet attentis
normis ab auctoritate competenti
statutis ad catechesim tradendam
omnibus suae curae pastorali
commissis, cuiuscumque sunt
aetatis vel condicionis. § 2.
Parochis adiutricem operam
praestare tenentur presbyteri et
diaconi paroeciae addicti;
sodales autem institutorum
religiosorum ad normam cann. 479
et 542. § 3. Alii christifideles
rite formati libenter suam
adiutricem operam catechesi
tradendae conferant.
Can. 625 - Rationem
oecumenicam habeat oportet
catechesis rectam imaginem
aliarum Ecclesiarum atque
Communitatum ecclesialium
praebendo; curandum tamen omnino
est, ut in tuto ponatur recta
ratio catecheseos catholicae.
Can: 626 - Meminerint omnes,
qui catechesi tradendae
inserviunt, se Ecclesiae partes
gerere et ad verbum Dei
revelatum, non proprium
communicandum missos esse;
proinde doctrinam Ecclesiae
integram modo catechizandis
quidem accommodato eorumque
culturae exigentiis respondenti
proponant.
CAPUT III DE EDUCATIONE
CATHOLICA
Can. 627 - § 1. Cura
filios educandi imprimis spectat
ad parentes vel ad eorum locum
tenentes; quare eorundem est in
familiae christianae ambitu fide
illuminato atque amore mutuo
animato filios educare praesertim
ad pietatem erga Deum et
dilectionem proximi. § 2. Si
propriae vires transcenduntur, ut
consulatur integrae filiorum
educationi, parentum quoque est
aliis partem muneris educationis
concredere necnon eligere
instrumenta educationis
necessaria vel utilia. § 3.
Parentes in instrumentis
educationis eligendis iustam
libertatem habeant oportet firmo
can. 633; quare operam dent
christifideles, ut hoc ius a
societate civili agnoscatur et
secundum exigentias institiae
congruis etiam subsidiis
foveatur.
Can. 628 - § 1. Ecclesiae,
cum novas creaturas per baptismum
generaverit, est simul cum
parentibus earundem educationem
catholicam curare. § 2. Omnes,
quibus cura animarum commissa
est, debent auxilio esse
parentibus ad filios educandos,
eosdem proprii iuris et
obligationis conscios reddere et
educationi religiosae praesertim
iuventutis providere.
Can. 629 - Curent omnes
educatores, ut attendatur
integrae personae humanae
formationi ita, ut dotibus
physicis, intellectualibus et
moralibus harmonice excultis
iuvenes virtutibus christianis
instructi conformentur ad Deum
perfectius cognoscendum et
diligendum, ad valores humanos et
morales recta conscientia
aestimandos et vera libertate
amplectendos et simul exculto
sensu iustitiae et
responsabilitatis socialie ad
fraternum cum aliis consortium
prosequendum.
Can. 630 - § 1. Magno
animo operam dent christifideles,
ut congrua educationis et
instructionis beneficia ad omnes
homine ubique terrarum citius
extendi possint speciali cura
habita illorum, qui sunt
tenuioris fortunae. § 2. Faveant
omnes christifideles inceptis
Ecclesiae ad educationem
provehendam aptis, praecipue ad
scholas erigendas, dirigendas et
sustinendas.
Art. I DE SCHOLIS, PRAESERTIM
CATHOLICIS
Can. 631 - § 1. Inter
varia instrumenta educationis
speciali cura fovenda est schola
catholica, in quam convergat
oportet sollicitudo parentum,
magistrorum necnon communitatis
ecclesialis. § 2. Ecclesiae ius
est scholas cuiusvis generis et
gradus erigendi ac moderandi.
Can. 632 - Schola in iure
non reputatur catholica, nisi ut
talis erecta est ab Episcopo
eparchiali vel ab auctoritate
superiore ecclesiastica aut ab
eisdem ut talis agnita. Can. 633
- § 1. Episcopo eparchiali
competit de scholis quibuslibet
iudicare et decernere, utrum
exigentiis educationis
christianae respondeant necne;
item eidem competit gravi de
causa frequentiam alicuius
scholae christifidelibus
prohibere. § 2. Parentes filios
in scholas catholicas ceteris
paribus mittendos curent.
Can. 634 - § 1. Scholae
catholicae est obligatio propria
communitatis scholaris ambitum
spiritu evangelico libertatis et
caritatis animatum creare,
adulescentes adiuvare, ut in
propria persona evolvenda una
simul crescant secundum novam
creaturam, quae per baptismum
effecti sunt, atque universam
culturam humanam ad nuntium
salutis ordinare ita, ut
cognitio, quam alumni de mundo,
vita et homine gradatim
acquirunt, fide illuminetur. § 2.
Haec adiunctis propriis
accommodare moderante auctoritate
competenti ecclesiastica est
ipsius scholae catholicae, si
maiore ex parte ab alumnis
acatholicis frequentatur. § 3.
Scholae catholicae est non minus
quam aliarum scholarum fines
culturales et humanam socialemque
iuvenum formationem prosequi.
Can. 635 - Episcopi
eparchialis praecipue est curare,
ut habeantur scholae catholicae,
praesertim ubi aliae scholae
desunt vel adaequatae non sunt,
etiam scholae professionales et
technicae, quatenus pro loci et
temporis adiunctis speciali
ratione requiruntur. Can. 636
- § 1. Institutio catechetica
in scholis quibuslibet Episcopi
eparchialis auctoritati et
vigilantiae subiecta est. § 2.
Episcopi eparchialis quoque est
nominare aut approbare magistros
religionis catholicae eosque, si
ratio fidei vel morum id
requirit, amovere vel exigere, ut
amoveantur. Can. 637 - In
scholis, in quibus institutio
catholica deest vel ad iudicium
Episcopi eparchialis non
sufficit, supplenda est vera
formatio catholica omnium
alumnorum catholicorum.
Can. 638 - § 1. Episcopo
eparchiali competit ius canonice
visitandi omnes scholas
catholicas in eius eparchia
exsistentes exceptis scholis,
quae exclusive patent propriis
alumnis instituti vitae
consecratae iuris pontificii vel
patriarchalis, et salva omni in
casu institutorum vitae
consecratae autonomia circa
proprias scholas moderandas. § 2.
Ubi sunt plures Episcopi
eparchiales, ius canonice
visitandi competit illi, qui
scholam fundavit vel approbavit,
nisi aliter in statutis
fundationis aut conventione
speciali inter eosdem inita
cavetur.
Can. 639 - Magistri, cum
maxime sint auctores, ut schola
catholica sua proposita et
incepta ad rem deducere possit,
debent esse doctrina praestantes
atque vitae testimonio exemplares
et sociam imprimis cum
parentibus, sed et cum aliis
scholis praestent operam.
Art. II DE CATHOLICIS
STUDIORUM UNIVERSITATIBUS
Can. 640 - § 1. Catholica
studiorum universitas hunc finem
prosequitur, ut publica, stabilis
atque universalis praesentia
efficiatur mentis christianae in
totius culturae altioris
promovendae studio; ideo
constituit investigationis,
reflexionis et instructionis
superioris ordinis institutionem,
in qua Evangelii luce multifaria
cognitio humana illustretur. § 2.
Alia instituta studiorum
superiorum vel facultates
catholicae autonomae, quae eundem
finem prosequuntur, catholicae
studiorum universitati
aequiparantur, non autem
ecclesiasticae studiorum
universitates et facultates, de
quibus in cann. 646 - 650.
Can. 641 - In Catholicis
studiorum universitatibus
singulae disciplinae propriis
principiis, propria methodo atque
propria inquisitionis
scientificae libertate ita
excolantur, ut profundior in dies
earum disciplinarum intellegentia
obtineatur et, novis
progredientis aetatis
quaestionibus ac
investigationibus accuratissime
consideratis, altius
perspiciatur, quomodo fides et
ratio in unum verum conspirent,
atque formentur homines doctrina
vere praestantes ad graviora
officia in societate obeunda
parati atque fidei in mundo
testes. Can. 642 - § 1.
Catholica stndiorum universitas
est institutum studiorum
superiorum, quod ut talis erectum
aut approbatum est sive a
superiore auctoritate
administrativa Ecclesiae sui
iuris praevie consulta Sede
Apostolica sive ab ipsa Sede
Apostolica; de quo constare debet
publico documento. § 2. Intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis haec superior
auctoritas est Patriarcha de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis. Can. 643
- In catholicis studiorum
universitatibus, in quibus nulla
facultas theologiae exstat,
saltem cursus theologici
studentibus variarum facultatum
accommodati tradantur.
Can. 644 - Qui disciplinas
ad fidem et mores spectantes
docent in catholicis studiorum
universitatibus, muniti esse
debent mandato auctoritatis
ecclesiasticae designatae ab eis,
de quibus in can. 642; eadem
auctoritas hoc mandatum gravi de
causa auferre potest praesertim
si deficiunt idoneitas
scientifica vel paedagogica,
probitas vel doctrinae
integritas. Can. 645 -
Hierarcharum est collatis
consiliis providere, ut etiam
apud alias universitates
convictus et centra universitaria
catholica habeantur, in quibus
christifideles accurate selecti
et praeparati iuventuti
universitariae spirituale et
intellectuale adiutorium
permanens praebeant.
Art. III DE ECCLESIASTICIS
STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET
FACULTATIBUS
Can. 646 - Assidue
provehendae sunt imprimis ab
Hierarchis ecclesiasticae
studiorum universitates et
facultates, eae nempe, quae de
divina Revelatione et de
scientiis cum ea conexis
praesertim agunt ac propterea cum
evangelizandi munere Ecclesiae
artius coniunguntur.
Can. 647 - Ecclesiasticae
studiorum universitatis vel
facultatis finis est: 1° divinam
Relationem et ea, quae cum eadem
coniuncta sunt, profundius et
scientifice investigare, divinae
Revelationis veritates
systematice enucleare ac
ordinare, novas progredientis
aetatis quaestiones in eius luce
considerare et coaevis hominibus
ratione propriae culturae
accommodata exhibere; 2°
studentes in variis disciplinis
secundum doctrinam catholicam
altius instituere eosque ad
diversa opera apostolatus,
ministerii vel magisterii in
eisdem disciplinis congrue
praeparare atque formationem
continuam promovere.
Can. 648 - Ecclesiasticae
studiorum universitates et
facultates sunt, quae ab
auctoritate competenti
ecclesiastica canonice erectae
vel approbatae scientias sacras
et scientias cum eisdem conexas
excolunt et tradunt et auctae
sunt iure conferendi gradus
academicos, qui effectus
canonicos habent.
Can. 649 - Erectio vel
approbatio ecclesiasticarum
studiorum universitatum vel
facultatum fit a Sede Apostolica
aut a superiore anctoritate
administrativa, de qua in can.
642, una cum Sede Apostolica.
Can. 650 - Circa statuta
ecclesiasticae studiorum
universitatis vel facultatis,
praesertim quod attinet ad
regimen, administrationem,
docentium nominationem vel
cessationem ab officio, rationem
studiorum et graduum academicorum
collationem, servandae sunt
normae a Sede Apostolica
latae.
CAPUT IV DE INSTRUMENTIS
COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN
SPECIE DE LIBRIS
Can. 651 - § 1. Ad
Evangelium ubique terrarum
annuntiandi munus obeundum
Ecclesia aptis mediis uti tenetur
et ideo ius instrumenta
communicationis socialis
adhibendi et in specie scripta
libere typis edendi ei ubique
vindicetur oportet. § 2. Omnes
christifideles pro sua parte in
tanta missione Ecclesiae
collaborent inceptaque huius
apostolatus sustineant ac
foveant; insuper ii praesertim,
qui in communicationibus
efficiendis et transmittendis
periti sunt, actioni pastorali
Episcoporum adiutricem operam
sollicite praestent atque omni
studio satagant, ut eorundem
instrumentorum usus spiritu
Christi imbuatur.
Can. 652 - § 1. Episcopi
eparchiales curent, ut auxilio
praesertim institutorum de
instrumentis communicationis
socialis christifideles
edoceantur de critico et proficuo
usu eorundem instrumentorum;
inter varia haec instituta
cooperationem foveant; peritorum
formationi provideant; denique,
quod magis quam mala castigando
et condemnando effici potest,
incepta bona promoveant laudando
et benedicendo imprimis bonos
libros. § 2. Ad integritatem
fidei et morum tuendam Episcopo
eparchiali, Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis, Consilio
Hierarcharum atque Sedi
Apostolicae competit prohibere,
ne christifideles instrumentis
communicationis socialis,
quatenus eidem integritati
detrimento sunt, utantur vel ea
cum aliis communicent.
Can. 653 - Iuris
particularis est normas pressius
statuere de usu radiophonico,
cinematographico, televisifico et
eiusmodi in tractandis eis, quae
ad doctrinam catholicam aut mores
referunt.
Can. 654 - Normae iuris
communis de libris valent etiam
de quibuslibet aliis scriptis aut
sermonibus per inventa technica
quomodolibet reproductis et
divulgationi publicae destinatis.
Can. 655 - § 1.
Christifidelibus aditus ad Sacram
Scripturam late pateat oportet;
proinde aptae et rectae versiones
sufficientibus explicationibus
instructae, ubi desunt,
conficiantur cura Episcoporum
eparchialium, immo, quatenus id
convenienter et utiliter fieri
potest, communi cum aliis
christianis opera. § 2. Omnibus
christifidelibus, praesertim
pastoribus animarum curae sit
diffundere exemplaria Sacrae
Scripturae aptis instructa
adnotationibus ad usum etiam
non-christianorum
accommodatis. § 3. Ad usum
liturgicum vel catecheticum eae
tantum editiones Sacrae
Scripturae adhibeantur, quae
approbatione ecclesiastica
praeditae sunt; ceterae editiones
saltem licentia ecclesiastica
munitae esse debent.
Can. 656 - § 1. In
celebrationibus liturgicis
adhibeantur tantum libri
approbatione ecclesiastica
praediti. § 2. Libri precum vel
devotionum ad usum publicum vel
privatum christifidelium
destinati indigent licentia
ecclesiastica.
Can. 657 - § 1. Textuum
liturgicorum approbatio praevia
Sedis Apostolicae recognitione
reservatur in Ecclesiis
patriarchalibus Patriarchae de
consensu Synodi Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis; in
Ecclesiis metropolitanis sui
iuris Metropolitae de consensu
Consilii Hierarcharum; in ceteris
Ecclesiis hoc ius est solius
Sedis Apostolicae atque intra
limites ab eadem statutos
Episcoporum eorumque coetuum
legitime constitutorum. § 2.
Eisdem auctoritatibus quoque
competit ius approbandi versiones
eorundem librorum ad usum
liturgicum destinatas facta
relatione, si de Ecclesiis
patriarchalibus vel
metropolitanis sui iuris agitur,
ad Sedem Apostolicam. § 3. Ad
iterum edendos libros liturgicos
vel eorum in aliam linguam
versiones ad usum liturgicum
destinatas vel eorum partes
requiritur et sufficit, ut
constet de concordantia cum
editione approbata ex
attestatione Hierarchae loci, de
quo in can. 662, § 1. § 4. In
mutationibus textuam liturgicorum
attendatur can. 40, § 1.
Can. 658 - § 1. Catechismi
necnon alia scripta ad
institutionem catecheticam in
scholis cuiusque generis et
gradus destinata eorumve
versiones approbatione
ecclesiastica egent. § 2. Eadem
norma applicanda est ad alios
quoque libros de fide aut moribus
tractantes si adhibentur ut
textus, quo institutio
catechetica nitatur.
Can. 659 - Commendatur, ut
scripta quaelibet, quae fidem
catholicam aut mores illustrant,
saltem licentia ecclesiastica
munita sint, salvis praescriptis
institutorum vitae consecratae,
quae plus exigunt.
Can. 660 - In diariis,
foliis aut libellis periodicis,
qui religionem catholicam aut
bonos mores manifesto impetere
solent, ne quid scribant
christifideles nisi iusta et
rationabili de causa; clerici
autem et sodales institutorum
religiosorum insuper nonnisi de
licentia eorum, de quibus in can.
662.
Can. 661 - § 1. Licentia
ecclesiastica cum solo verbo
imprimatur expressa significat
opus ab erroribus circa fidem
catholicam ut mores esse immune.
§ 2. Approbatio vero ab
auctoritate competenti concessa
ostendit textum ab Ecclesia
acceptum aut opus doctrinae
authenticae Ecclesiae consonum
esse. § 3. Si opus insuper ab
Episcopo eparchiali vel ab
auctoritate superiore laudatum
vel benedictum est, hoc
significat illud doctrinam
authenticam Ecclesiae bene
exprimere ideoque commendandum
esse.
Can. 662 - § 1. Approbatio
vel licentia ecclesiastica ad
libros edendos, nisi aliud iure
expresse statuitur, concedi
potest sive ab Hierarcha loci
proprio auctoris sive ab
Hierarcha loci, ubi publici iuris
fiunt, sive denique ab
auctoritate superiore, quae in
personas vel locos potestatem
regiminis exsecutivam exercet. §
2. Sodales institutorum
religiosorum, ut scripta
quaestiones de fide catholica aut
moribus tractantia edere possint,
licentia quoque egent sui
Superioris maioris ad normam
typici vel statutorum.
Can. 663 - § 1. Licentia
aliquod opus edendi aut alicuius
operis approbatio, laudatio vel
benedictio valet pro textu
originali, non autem pro novis
editionibus vel versionibus. § 2.
Si agitur de editionibus Sacrae
Scripturae vel aliis libris, qui
approbatione ecclesiastica ad
normam iuris indigent, approbatio
ab uno Hierarcha loci legitime
concessa non sufficit, ut iidem
in alia eparchia adhiberi
possint, sed requiritur
explicitus consensus Hierarchae
loci eiusdem eparchiae.
Can. 664 - § 1. Iudicium
de libris committi poteat ab
Hierarcha loci censoribus ex
elencho a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel
Consilio Hierarcharum confecto
aut pro eius prudentia aliis
personis, quibus confidit;
denique constitui potest
commissio specialis censorum,
quam Hierarcha loci, Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilium
Hierarcharum consulere possunt. §
2. Censores eligantur scientia,
recta doctrina et prudentia
praestantes et in suo obeundo
officio omni personarum
acceptione seposita iudicium
ferant secundum doctrinam
catholicam, sicut a magisterio
authentico Ecclesiae proponitur.
§ 3. Censores opinionem scripto
dare debent; quae si favet,
Hierarcha pro suo prudenti
iudicio licentiam aut
approbationem concedat expresso
suo nomine; secus rationes
denegationis cum operis auctore
communicet. Can. 665 - § 1.
Caveant parochi et rectores
ecclesiarum, ne in suis ecclesiis
icones vel imagines ab arte sacra
germana alienae aut libri
religioni christianae vel moribus
minus consonantes exponantur,
vendantur aut distribuantur. § 2.
Item parochorum et rectorum
ecclesiarum necnon moderatorum
scholarum catholicarum est
curare, ut spectacula cuiusvis
speciei sub eorum patrocinio
volvenda sensu discretionis
christianae seligantur. § 3.
Caveant christifideles omnes, ne
ea, de quibus in § 1, emendo,
vendendo, legendo vel cum aliis
communicando sibi aliisve damnum
spirituale inferant.
Can. 666 - § 1. Opus
intellectuale auctoris sub tutela
iuris est sive, quatenus
manifestat personalitatem illius,
sive, quatenus fons est iurium
patrimonialium. § 2. Sub tutela
iuris sunt textus legum et
actorum officialium cuiuscumque
auctoritatis ecclesiasticae atque
eorum collectiones authenticae;
ideoque ea iterum edere non licet
nisi impetrata eiusdem vel
auctoritatis superioris licentia
et servatis condicionibus ab
eadem praescriptis. § 3. Iure
particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris normae magis
determinatae de hac re ferantur
servatis praescriptis iuris
civilis circa iura
auctoris.
TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET
PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
Can. 667 - Per sacramenta,
quae Ecclesia dispensare tenetur,
ut sub signo visibili mysteria
Christi communicet, Dominus
noster Iesus Christus homines in
virtute Spiritus Sancti
sanctificat, ut singulari modo
Dei Patris veri adoratores fiant,
eosque sibi ipsi et Ecclesiae,
suo Corpori, inserit; quare
christifideles omnes, praesertim
vero ministri sacri, eisdem
sacramentis religiose celebrandis
et suscipiendis praescripta
Ecclesiae diligenter servent.
Can. 668 - § 1. Cultus
divinus, si defertur nomine
Ecclesiae a personis legitime ad
hoc deputatis et per actus ab
auctoritate ecclesiastica
approbatos, dicitur publicus;
secus privatus. § 2. Ad cultus
divini publici ordinationem
auctoritas competens ea est, de
qua in can. 657, firmo can. 199,
§ 1; nemo alius quidquam ab hac
auctoritate statutis addat, ab
eis demat aut eadem mutet.
Can. 669 - Cum sacramenta
eadem sint pro universa Ecclesia
et ad divinum depositum
pertineant, solius supremae
Ecclesiae auctoritatis est
approbare vel definire, quae ad
eorum validitatem sunt requisita.
Can. 670 - § 1.
Christifideles catholici iusta de
causa adesse possunt cultui
divino aliorum christianorum et
in eo partem habere servatis eis,
quae habita ratione gradus
communionis cum Ecclesia
catholica ab Episcopo eparchiali
aut ab auctoritate superiore
statuta sunt. § 2. Si christianis
acatholicis desunt loca, in
quibus cultum divinum digne
celebrent, Episcopus eparchialis
usum aedificii catholici vel
coemeterii vel ecclesiae
concedere potest ad normam iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris.
Can. 671 - § 1. Ministri
catholici sacramenta licite solis
christifidelibus catholicis
ministrant, qui pariter eadem a
solis ministris catholicis licite
suscipiunt. § 2. Si vero
necessitas id postulat aut vera
spiritualis utilitas id suadet et
dummodo periculum vitetur erroris
vel indifferentismi licet,
christifidelibus catholicis,
quibus physice aut moraliter
impossibile est accedere ad
ministrum catholicum, sacramenta
paenitentiae, Eucharistiae et
unctionis infirmorum suscipere a
ministris acatholicis, in quorum
Ecclesiis valida exsistunt
praedicta sacramenta. § 3. Item
ministri catholici licite
sacramenta paenitentiae,
Eucharistiae et unctionis
infirmorum ministrant
christifidelibus Ecclesiarum
orientalium, quae plenam
communionem cum Ecclesia
catholica non habent, si sua
sponte id petunt et rite sunt
dipositi; quod etiam valet circa
christifideles aliarum
Ecclesiarum, quae iudicio Sedis
Apostolicae, ad sacramenta quod
attinet, in pari condicione ac
praedictae Ecclesiae orientales
versantur. § 4. Si vero adest
periculum mortis aut de iudicio
Episcopi eparchialis aut Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum alia urget gravis
necessitas, ministri catholici
licite eadem sacramenta
ministrant ceteris quoque
christianis plenam communionem
cum Ecclesia catholica non
habentibus, qui ad ministrum
propriae Communitatis ecclesialis
accedere non possunt atque sua
sponte id petunt, dummodo circa
eadem sacramenta fidem
manifestent fidei Ecclesiae
catholicae consentaneam et rite
sint dispositi. § 5. Pro casibus,
de quibus in § § 2, 3 et 4, normae
iuris particularis ne ferantur
nisi post consultationem cum
auctoritate competenti saltem
locali Ecclesiae vel Communitatis
ecclesialis acatholicae, cuius
interest.
Can. 672 - § 1. Sacramenta
baptismi, chrismationis sancti
myri et sacrae ordinationis
iterari non possunt. § 2. Si vero
prudens dubium exsistit, num re
vera aut num valide celebrata
sint, dubio quidem post seriam
investigationem permanente sub
condicione ministrentur. Can. 673
- Celebratio sacramentorum,
imprimis Divinae Liturgiae,
utpote actio Ecclesiae, quatenus
fieri potest, cum actuosa
participatione christifidelium
fiat.
Can. 674 - § 1. In
sacramentis celebrandis accurate
serventur ea, quae in libris
liturgicis continentur. § 2.
Minister sacramenta celebret
secundum praescripta liturgica
propriae Ecclesiae sui iuris,
nisi aliud iure statuitur vel
ipse specialem facultatem a Sede
Apostolica obtinuit.
CAPUT I DE BAPTISMO
Can. 675 - § 1. In
baptismo homo per lavacrum aquae
naturalis cum invocatione nominis
Dei Patris et Filii et Spiritus
Sancti a peccato liberatur, ad
vitam novam regeneratur, Christum
induit et Ecclesiae, quae eius
Corpus est, incorporatur. § 2.
Tantummodo baptismo in re
suscepto homo fit capax ceterorum
sacramentorum.
Can. 676 - In casu
necessitatis urgentis ministrari
licet baptismum ea tantum
ponendo, quae sunt ad validitatem
necessaria.
Can. 677 - § 1. Baptismus
ministratur ordinarie a
sacerdote; sed eius ministratio
competit salvo iure particulari
parocho proprio baptizandi aliive
sacerdoti de eiusdem parochi vel
Hierarchae loci licentia, quae
gravi de causa legitime
praesumitur. § 2. In casu autem
necessitatis baptismum ministrare
licet diacono aut eo absente vel
impedito alii clerico, sodali
instituti vitae consecratae vel
cuilibet alii christifideli;
patri vero vel matri, si alius,
qui baptizandi modum novit,
praesto non est. Can. 678 - §
1. In alieno territorio nemini
licet sine debita licentia
baptismum ministrare; haec vero
licentia a parocho diversae
Ecclesiae sui iuris denegari non
potest sacerdoti Ecclesiae sui
iuris, cui baptizandus
ascribendus est. § 2. In locis,
ubi non pauci degunt
christifideles parochum Ecclesiae
sui iuris, cui ascripti sunt, non
habentes, Episcopus eparchialis
presbyterum eiusdem Ecclesiae
designet, si fieri potest, qui
baptismum ministret.
Can. 679 - Baptismi
suscipiendi capax est omnis et
solus homo nondum baptizatus.
Can. 680 - Foetus
abortivus, si vivit et si id
fieri potest, baptizetur.
Can. 681 - § 1. Ut infans
licite baptizetur, oportet: 1°
spes habeatur fundata eum in fide
Erclesiae catholicae educatum iri
firma § 5; 2° parentes, saltem
eorum unus, aut is, qui legitime
eorundem locum tenet,
consentiant. § 2. Infans
expositus et inventus, nisi de
eiusdem baptismo certe constat,
baptizetur. § 3. Rationis usu ab
infantia destituti baptizandi
sunt ut infantes. § 4 Infans sive
parentum catholicornm sive etiam
acatholicorum, qui in eo versatur
vitae discrimine, ut prudenter
praevideatur moriturus, antequam
usum rationis attingit, licite
baptizatur. § 5. Infans
christianorum acatholicorum
licite baptizatur, si parentes
aut unus saltem eorum aut is, qui
legitime eorundem locum tenet, id
petunt et si eis physice aut
moraliter impossibile est
accedere ad ministrum proprium.
Can. 682 - § 1. Ut
infantia egressus baptizari
possit, requiritur, ut voluntatem
suam baptismum suscipiendi
manifestet, sufficienter in
veritatibus fidei sit instructus
et in vita christiana probatus;
admoneatur etiam, ut de peccatis
suis doleat. § 2. Infantia
egressus, qui in periculo mortis
versatur, baptizari potest, si
quam de praecipuis veritatibus
fidei habet cognitionem et quovis
modo intentionem suam baptismum
suscipiendi manifestavit.
Can. 683 - Baptismus
celebrari debet secundum
praescripta liturgica Ecclesiae
sui iuris, cui ad normam iuris
baptizandus ascribendus est.
Can. 684 - § 1. Ex
vetustissimo Ecclesiarum more
baptizandus unum saltem habeat
patrinum. § 2. Patrini ex
suscepto munere est baptizando,
qui infantia egressus est, in
initiatione christiana astare vel
baptizandum infantem praesentare
atque operam dare, ut baptizatus
vitam christianam baptismo
congruam ducat et obligationes
cum eo cohaerentes fideliter
impleat.
Can. 685 - § 1. Ut quis
patrini munere valide fungatur,
requiritur, ut: 1° sit tribus
sacramentis baptismi,
chrismationis sancti myri et
Eucharistiae initiatus; 2° ad
Ecclesiam catholicam pertineat
firma § 3; 3° intentionem id
munus gerendi habeat; 4° sit ab
ipso baptizando aut eius
parentibus vel tutoribus aut, si
desunt, a ministro designatus; 5°
non sit pater aut mater aut
coniux baptizandi; 6° non sit
poena excommunicationis, etiam
minoris, suspensionis,
depositionis vel privationis
iuris patrini munus gerendi
punitus. § 2. Ut quis patrini
munere licite fungatur, insuper
requiritur, ut aetatem iure
particulari requisitam habeat
atque vitam ducat fidei et muneri
suscipiendo congruam. § 3. Iusta
de causa licet admittere
christifidelem alicuius Ecclesiae
orientalis acatholicae ad munus
patrini, sed semper simul cum
patrino catholico.
Can. 686 - § 1. Parentes
obligatione tenentur, ut infans
quam primum secundum legitimam
consuetudinem baptizetur. § 2.
Curet parochus, ut infantis
baptizandi parentes itemque, qui
munus patrini sunt suscepturi, de
significatione huius sacramenti
deque obligationibus cum eo
cohaerentibus congrue edoceantur
et ad celebrationem sacramenti
apte praeparentur.
Can. 687 - § 1. Baptismus
extra casum necessitatis in
ecclesia paroeciali celebrandus
est salvis legitimis
consuetudinibus. § 2. In domibus
autem privatis baptismus
ministrari potest ad normam iuris
particularis vel de Hierarchae
loci licentia. Can. 688 - Qui
baptismum ministrat, curet, ut,
nisi adest patrinus, habeatur
saltem testis, a quo celebratio
baptismi probari potest.
Can. 689 - § 1. Parochus
loci, ubi baptismus celebratur,
debet nomina baptizatorum
mentione facta de ministro,
parentibus ac patrinis necnon, si
assunt, testibus, de loco ac die
baptismi, in librum baptizatorum
sedulo et sine mora referre,
simul indicatis loco nativitatis
necnon Ecclesia sui iuris, cui
baptizati ascribuntur. § 2. Si de
filio agitur ex matre non nupta
nato, nomen matris inserendum
est, si publice de eius
maternitate constat aut mater sua
sponte scripto vel coram duobus
testibus id petit; item nomen
patris inserendum est, si eius
paternitas probatur aliquo
documento publico aut ipsius
declaratione coram parocho et
duobus testibus facta; in ceteris
casibus inscribatur nomem
baptizati nulla indicatione de
patris aut parentum nomine facta.
§ 3. Si de filio adoptivo agitur,
inscribantur nomina adoptantium
necnon, saltem si ita fit in actu
civili regionis, parentum
naturalium ad normam § § 1 et 2
attento iure particulari.
Can. 690 - Si baptismus
nec a parocho nec eo praesente
ministratus est, minister de re
certiorem facere debet parochum
loci.
Can. 691 - Ad baptismum
probandum, si nemini fit
praeiudicium, sufficit declaratio
unius testis omni eaxceptione
maioris aut declaratio ipsius
baptizati argumentis indubiis
fundata, praesertim si ipse
infantia egressus baptismum
suscepit.
CAPUT II DE CHRISMATIONE
SANCTI MYRI
Can. 692 - Oportet eos,
qui baptizati sunt, sancto myro
chrismari, ut sigillo doni
Spiritus Sancti signati aptiores
testes atque coaedificatores
Regni Christi efficiantur.
Can. 693 - Sanctum myrum,
quod ex oleo olivarum aut aliarum
plantarum et ex aromatibus
constat, a solo Episcopo
conficitur salvo iure
particulari, secundum quod haec
potestas Patriarchae reservatur.
Can. 694 - Ex Ecclesiarum
orientalium traditione
chrirsmatio sancti myri sive
coniunctim cum baptismo sive
separatim ministratur a
presbytero.
Can. 695 - § 1. Chrismatio
sancti myri ministrari debet
coniunctim cum baptismo, salvo
casu verae necessitatis, in quo
tamen curandum est, ut quam
primum ministretur. § 2. Si
celebratio chrismationis sancti
myri non fit simul cum baptismo,
minister tenetur de ea certiorem
facere parochum loci, ubi
baptismus ministratus est.
Can. 696 - § 1. Omnes
presbyteri Ecclesiarum
orientalium chrismationem sancti
myri sive coniunctim cum baptismo
sive separatim valide ministrare
possunt omnibus christifidelibus
cuiusque Ecclesiae sui iuris,
etiam Ecclesiae latinae. § 2.
Christifideles Ecclesiarum
orientalium chrismationem sancti
myri valide suscipere possunt
etiam a presbyteris Ecclesiae
latinae secundum facultates,
quibus praediti sunt. § 3. Quivis
presbyter solis christifidelibus
propriae Ecclesiae sui iuris
chrismationem sancti myri licite
ministrat; quod vero ad
christifideles aliarum
Ecclesiarum sui iuris attinet,
hoc licite fit, si agitur de
propriis subditis, de eis, quos
ex alio titulo legitime baptizat,
vel de eis, qui in periculo
mortis versantur, et salvis
semper conventionibus hac in re
inter Ecclesias sui iuris initis.
Can. 697 - Initiatio
sacramentalis in mysterium
salutis susceptione Divinae
Eucharistiae perficitur, ideoque
Divina Eucharistia post baptismum
et chrismationem sancti myri
christifideli ministretur quam
primum secundum normam iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris.
CAPUT III DE DIVINA
EUCHARISTIA
Can. 698 - In Divina
Liturgia per ministerium
sacerdotis in persona Christi
super oblationem Ecclesiae
agentis perpetuatur virtute
Spiritus Sancti, quod ipse fecit
in novissima Cena Dominus Jesus,
qui discipulis dedit Corpus Suum
in Cruce pro nobis offerendum
Sanguinemque Suum pro nobis
effundendum, verum mysticumque
instaurans sacrificium, quo
cruentum illud Crucis sacrificium
cum gratiarum actione
commemoratur, actuatur et ab
Ecclesia participatur tum
oblatione tum communione ad
significandam et perficiendam
unitatem populi Dei in
aedificationem Corporis Sui, quod
est Ecclesia. Can. 699 - § 1.
Potestatem celebrandi Divinam
Liturgiam habent soli Episcopi et
presbyteri. §. 2 Diaconi cum
Episcopis et presbyteris proprio
ministerio secundum praescripta
librorum liturgicorum in
celebratione Divinae Liturgiae
artiorem partem habent. § 3.
Ceteri christifideles virtute
baptismi atque chrismationis
sancti myri in celebrationem
Divinae Liturgiae concurrentes
modo in libris liturgicis vel
iure particulari determinato in
Sacrificio Christi actuose
participant et quidem plenius, si
ex eodem Sacrificio Corpus et
Sanguinem Domini sumunt.
Can. 700 - § 1. Quod ad
modum Divinam Liturgiam
celebrandi spectat, utrum
singillatim an in concelebratione
facienda sit, prae oculis
habeantur imprimis pastorales
christifidelium necessitates. §
2. Si tamen fieri potest, Divinam
Liturgiam presbyteri una cum
Episcopo praeside aut cum alio
presbytero celebrent, cum ita
opportune unitas sacerdotii ac
sacrificii manifestetur; integrum
tamen manet ius uniuscuiusque
sacerdotis Divinam Litnrgiam
singillatim celebrandi, non autem
eodem tempore, quo in eadem
ecclesia concelebratio habetur.
Can. 701 - Concelebratio
inter Episcopos et presbyteros
diversarum Erclesiarum sui iuris
iusta de causa praesertim
caritatem fovendi atque unionem
inter Ecclesias manifestandi
gratia de Episcopi eparchialis
licentia fieri potest omnibus
praescripta librorum liturgicorum
primi celebrantis sequentibus,
remoto duolibet syncretismo
liturgico et retentis optabiliter
vestibus liturgicis et insignibus
propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 702 - Sacerdotes
catholici vetiti sunt una cum
sacerdotibus vel ministris
acatholicis Divinam Liturgiam
concelebrare.
Can. 703 - § 1. Sacerdos
extraneus ad celebrandam Divinam
Liturgiam non admittatur, nisi
rectori ecclesiae litteras
commendatitias sui Hierarchae
exhibet aut alio modo ipsi
rectori de eius probitate satis
constat. § 2. Integrum est
Episcopo eparchiali hac de re
normas magis determinatas ferre
ab omnibus sacerdotibus, etiam
quomodocumque exemptis,
servandas.
Can. 704 - Divina Liturgia
omnibus diebus laudabiliter
celebrari potest exceptis eis,
qui secundum praescripta librorum
liturgicorum Ecclesiae sui iuris,
cui sacerdos ascriptus est,
excluduntur. Can. 705 - § 1.
Sacerdos catholicus Divinam
Liturgiam celebrare potest super
altare cuiusvis Ecclesiae
catholicae. § 2. Ut sacerdos
Divinam Liturgiam in ecclesia
acatholicorum celebrare possit,
licentia eget Hierarchae loci.
Can. 706 - In Divina
Liturgia sacra dona, quae
offeruntur, sunt panis mere
triticeus recenter confectus ita,
ut nullum sit periculum
corruptionis, et vinum naturale
de genimine vitis non corruptum.
Can. 707 - § 1. Circa
panis eucharistici confectionem,
preces a sacerdotibus ante
celebrationem Divinae Liturgiae
persolvendas, ieiunium
eucharisticum servandum, vestes
liturgicas, tempus et locum
celebrationis et huiusmodi iure
particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris normae
accurate statui debent. § 2.
Remota christifidelium
admiratione licet uti vestibus
liturgicis et pane alterius
Ecclesiae sui iuris, si vestes
liturgicae et panis propriae
Ecclesiae sui iuris praesto non
sunt.
Can. 708 - Curent
Hierarchae loci ac parochi, ut
omni diligentia christifideles
instruantur de obligatione
Divinam Eucharistiam suscipiendi
in periculo mortis necnon
temporibus a laudabilissima
traditione vel iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
statutis, praesertim vero tempore
Paschali, in quo Christus Dominus
eucharistica mysteria tradidit.
Can. 709 - § 1. Divinam
Eucharistiam distribuit sacerdos
vel iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris ita ferente
etiam diaconus. § 2. Integrum est
Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilio
Hierarcharum opportunas normas
statuere, secundum quas etiam
alii christifideles Divinam
Eucharistiam distribuere possunt.
Can. 710 - Circa infantium
in Divina Eucharistia
participationem post baptismum et
chrismationem sancti myri
serventur opportunis adhibitis
cautelis praescripta librorum
liturgicorum propriae Ecclesiae
sui iuris.
Can. 711 - Qui peccati
gravis sibi conscius est, Divinam
Liturgiam ne celebret neque
Divinam Eucharistiam suscipiat,
nisi adest gravis ratio et deest
opportunitas sacramentum
paenitentiae suscipiendi; quo in
casu elicere debet actum
perfectae contritionis, qui
includit propositum quam primum
ad hoc sacramentum accedendi.
Can. 712 - Arcendi sunt a
susceptione Divinae Eucharistiae
publice indigni.
Can. 713 - § 1. Divina
Eucharistia distribuenda est in
celebratione Divinae Liturgiae,
nisi iusta causa aliud suadet. §
2. Circa praeparationem
participationis Divinae
Eucharistiae per ieinnium, preces
aliaque opera christifideles
fideliter normas Ecclesiae sui
iuris, cui ascripti sunt, servent
non solum intra fines territorii
eiusdem Ecclesiae, sed, quatenus
fieri potest, ubique terrarum.
Can. 714 - § 1. In
ecclesiis, ubi cultus divinus
publicus et saltem aliquoties in
mense Divina Liturgia celebratur,
Divina Eucharistia custodiatur
praesertim pro infirmis,
praescriptis librorum
liturgicorum propriae Ecclesiae
sui iuris fideliter servatis,
atque summa reverentia a
christifidelibus adoretur. § 2.
Custodia Divinae Eucharistiae
subest vigilantiae ac moderamini
Hierarchae loci.
Can. 715 - § 1.
Sacerdotibus licet oblationes
recipere, quas christifideles
secundum probatum Ecclesiae morem
pro celebratione Divinae
Liturgiae ad proprias intentiones
ipsis offerunt. §. 2. Licet
etiam, si ita fert legitima
consuetudo, oblationes recipere
pro Liturgia Praesanctificatorum
et pro commemorationibus in
Divina Liturgia.
Can. 716 - Firmo can. 1013
enixe commendatur, ut Episcopi
eparchiales, quatenus fieri
potest, praxim introducant,
secundum quam solum eae
oblationes occasione Divinae
Liturgiae recipiantur, quas
christifideles sua sponte
offerunt; singuli vero sacerdotes
libenter etiam sine ulla
oblatione Divinam Liturgiam ad
intentionem christifidelium
praecipue egentium celebrent.
Can. 717 - Sacerdotes, si
oblationes ad Divinam Liturgiam
celebrandam a christifidelibus
alterius Ecclesiae sui iuris
accipiunt, gravi obligatione
tenentur de his oblationibus
servandi normas illius Ecclesiae,
nisi aliud constat ex parte
offerentis.
CAPUT IV DE SACRAMENTO
PAENITENTIAE
Can. 718 - In sacramento
paenitentiae christifideles, qui,
peccatis post baptismum
commissis, ad Deum a Spiritu
Sancto ducti corde convertuntur
et dolore de peccatis moti
propositum novae vitae ineunt,
per ministerium sacerdotis, facta
ipsi confessione et dignae
satisfactionis acceptatione,
veniam a Deo obtinent simulque
cum Ecclesia, quam peccando
vulneraverunt, reconciliantur;
quo modo hoc sacramentum quam
maxime ad vitam christianam
fovendam confert et ad Divinam
Eucharistiam suscipiendam
disponit.
Can. 719 - Qui gravis
peccati sibi conscius est, quam
primum fieri potest, sacramentum
paenitentiae suscipiat; omnibus
vero christifidelibus enixe
commendatur, ut frequenter et
praesertim temporibus ieiunii et
paenitentiae in propria Ecelesia
sui iuris servandis hoc
sacramentum suscipiant.
Can. 720 - § 1.
Individualis et integra confessio
atque absolutio solum constituunt
modum ordinarium, quo
christifidelis peccati gravis
sibi conscius cum Deo et Ecclesia
reconciliatur; sola
impossibilitas physica vel
moralis ab huiusmodi confessione
excusat, quo in casu aliis quoque
modis reconciliatio haberi
potest. § 2. Absolutio pluribus
simul paenitentibus sine praevia
individuali confessione generali
modo impertiri non potest, nisi:
1° imminet periculum mortis et
tempus non suppetit sacerdoti vel
sacerdotibus ad ministrandum
sarramentum paenitentiae singulis
paenitentibus; 2° est gravis
necessitas, videlicet si attento
paenitentium numero sacerdotum
copia praesto non est ad
ministrandum singulis
paenitentibus sacramentum
paenitentiae intra congruum
tempus ita, ut sine propria culpa
gratia sacramentali aut
susceptione Divinae Eucharistiae
diu carere cogantur; necessitas
vero non censetur sufficiens, cum
confessarii praesto esse non
possunt ratione solius magni
concursus paenitentium, qualis
haberi potest in magna aliqua
sollemnitate aut peregrinatione.
§ 3. Decernere num detur talis
gravis necessitas, competit
Episcopo eparchiali, qui collatis
consiliis cum Patriarchis et
Episcopis eparchialibus aliarum
Ecclesiarum sui iuris in eodem
territorio potestatem suam
exercentibus casus talis
necessitatis etiam generalibus
praescriptis determinare potest.
Can. 721 - § 1. Ut
christifidelis sacramentali
absolutione una simul pluribus
data frui possit, requiritur non
solum, ut sit rite dispositus,
sed etiam ut simul sibi proponat
singillatim debito tempore
confiteri peccata gravia, quae in
praesens ita confiteri non
potest. § 2. Christifideles,
quatenus fieri potest, de his
requisitis edoceantur et
praeterea, etiam in casu periculi
mortis, exhortentur ut actum,
contritionis unusquisque eliciat.
Can. 722 - § 1.
Sacramentum paenitentiae a solo
sacerdote ministratur. § 2.
Episcopi omnes ubique terrarum
sacramentum paenitentiae ipso
iure ministrare possunt, nisi, ad
liceitatem quod spectat,
Episcopus eparchialis in casu
speciali expresse renuit. § 3.
Presbyteri vero ut valide agant,
debent praeterea esse praediti
facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi, quae
facultas confertur sive ipso iure
sive speciali collatione ab
auctoritate competenti facta. §
4. Presbyteri, qui facultate
sacramentum paenitentiae
ministrandi praediti sunt vi
officii vel vi collationis
Hierarchae loci eparchiae, cui
ascripti sunt aut in qua
domicilium habent, sacramentum
paenitentiae valide ministrare
possunt ubique terrarum
quibuslibet christifidelibus,
nisi quis Hierarcha loci in casu
speciali expresse renuit; eadem
facultate licite utuntur servatis
normis ab Episcopo eparchiali
latis necnon de licentia saltem
praesumpta rectoris ecclesiae
vel, si de domo instituti vitae
consecratae agitur, Superioris.
Can. 723 - § 1. Vi officii
pro sua quisque dicione facultate
sacramentum paenitentiae
ministrandi praeditus est praeter
Hierarcham loci etiam parochus
aliusque, qui loco parochi est. §
2. Vi officii facultate
sacramentum paenitentiae
ministrandi praeditus est etiam
omnis Snperior instituti
religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum
iuris pontificii vel
patriarchalis, si sacerdos est,
erga sodales proprii instituti
necnon erga illos, qui diu
noctuque in eius domo degunt.
Can. 724 - § 1. Soli
Hierarchae loci competit
facultatem sacramentum
paenitentiae quibuslibet
christifidelibus ministrandi
speciali collatione conferre
presbyteris quibuscumque. § 2.
Superior instituti vitae
consecratae, dummodo potestate
regiminis exsecutiva praeditus
sit, facultatem, de qua in can.
723, § 2, conferre potest ad
normam typici vel statutorum
cuilibet presbytero. Can. 725
- Omnis sacerdos quoslibet
paenitentes in periculo mortis
versantes valide et licite
absolvere potest a quibusvis
peccatis, etsi praesens est alius
sacerdos facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi
praeditus. Can. 726 - § 1.
Facultas sacramentum paenitentiae
ministrandi ne revocetur nisi
gravi de causa. § 2. Revocata
facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi collata
ab Hierarcha, de quo in can. 722,
§ 4, presbyter eandem amittit
ubique terrarum; revocata autem
ab alia auctoritate competenti
eandem amittit in dicione
revocantis tantum. § 3.
Praeterquam revocatione facultas
sacramentum paenitentiae
ministrandi, de qua in can. 722,
§ 4, cessat amissione officii,
ascriptionis eparchiae vel
domicilii.
Can. 727 - In nonnullis
casibus ad salutem animarum
providendam opportunum esse
potest facultatem a peccatis
absolvendi limitare atque
determinatae auctoritati
reservare; hoc tamen fieri non
potest nisi de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilii
Hierarcharum vel Sedis
Apostolicae. Can. 728 - § 1.
Sedi Apostolicae reservatur
absolvere a sequentibus peccatis:
1° directae violationis sigilli
sacramentalis; 2° absolutionis
complicis in peccato contra
castitatem. § 2. Episcopo
eparchiali vero reservatur
absolvere a peccato procurationis
abortus effectu secuto.
Can. 729 - Quaevis
reservatio absolutionis a peccato
omni vi caret: 1° si confessionem
peragit aegrotus, qui domo egredi
non potest, vel sponsus
matrimonii celebrandi causa; 2°
si de prudenti iudicio
confessarii absolvendi facultas
ab auctoritate competenti peti
non potest sine gravi paenitentis
incommodo vel sine periculo
violationis sigilli
sacramentalis; 3° extra fines
territorii, in quo auctoritas
reservans potestatem exercet.
Can. 730 - Absolutio
complicis in peccato contra
castitatem invalida est
praeterquam in periculo mortis.
Can. 731 - Qui confitetur
se falso confessarium innocentem
apud auctoritatem ecclesiasticam
denuntiavisse de delicto
sollicitationis ad peccatum
contra castitatem, ne absolvatur,
nisi antea falsam denuntiationem
formaliter retractavit et paratus
est damna, si quae habentur,
reparare. Can. 732 - § 1. Pro
qualitate, gravitate et numero
peccatorum, habita ratione
paenitentis condicionis necnon
eiusdem ad conversionem
dispositionis, confessarius
convenientem morbo afferat
medicinam opportuna opera
paenitentiae imponens. § 2.
Meminerit sacerdos se divinae
iustitiae et misericordiae
ministrum a Deo constitutum esse;
tamquam pater spiritualis etiam
opportuna consilia praebeat, ut
quis progredi possit in sua
vocatione ad sanctitatem. Can.
733 - § 1. Sacramentale
sigillum inviolabile est; quare
caveat diligenter confessarius,
ne verbo aut signo aut alio
quovis modo et quavis de causa
prodat aliquatenus paenitentem. §
2. Obligatione secretum servandi
tenentur quoque interpres, si
datur, necnon omnes alii, ad quos
ex confessione notitia peccatorum
quoquo modo pervenit.
Can. 734 - § 1. Omnino
confessario prohibetur scientiae
ex confessione acquisitae usus
cum paenitentis gravamine, etiam
quovis revelationis periculo
excluso. § 2. Qui in auctoritate
est constitutus, notitia, quam de
peccatis in confessione quovis
tempore excepta habet, ad
externum regimen nullo modo uti
debet. § 3. Moderatores instituti
educationis sacramentum
paenitentiae suis alumnis
ordinarie ne ministrent.
Can. 735 - § 1. Omnis, cui
cura animarum vi muneris est
demandata, gravi tenetur
obligatione providendi, ut
sacramentum paenitentiae
ministretur christifidelibus sibi
commissis, qui opportune id
petunt, eisdemque occasio
praebeatur accedendi ad
confessionem individualem diebus
ac horis in eorum commodum
statutis. § 2. Urgente
neressitate omnis sacerdos, qui
facultate sacramentum
paenitentiae ministrandi
praeditus est, in periculo mortis
vero etiam quilibet alius
sacerdos, hoc sacramentum
ministrare debet.
Can. 736 - § 1. Locus
proprius sacramentum paenitentiae
celebrandi est ecclesia salvo
iure particulari. § 2. Ob
infirmitatem vel alia iusta de
causa hoc sacramentum celebrari
potest etiam extra locum
proprium.
CAPUT V DE UNCTIONE
INFIRMORUM
Can. 737 - § 1.
Sacramentali unctione infirmorum
a sacerdote cum oratione peracta
christifideles morbo gravi
affecti cordeque contriti gratiam
percipiunt, qua spe aeterni
praemii roborati et a peccatis
soluti ad emendationem vitae
disponuntur et ad infirmitatem
superandam patienterve
sufferendam adiuvantur. § 2. In
Ecclesiis, in quibus mos est, ut
sacramentum unctionis infirmorum
a pluribus sacerdotibus simul
ministretur, curandum est, ut,
quatenus fieri potest, hic mos
servetur.
Can. 738 - Christifideles
unctionem infirmorum libenter
suscipiant, quandocumque graviter
aegrotant; curent autem pastores
animarum et infirmorum propinqui,
ut tempore opportuno hoc
sacramento infirmi subleventur.
Can. 739 - § 1. Unctionem
infirmorum valide ministrant
omnes et soli sacerdotes. § 2.
Unctionem infirmorum ministrare
pertinet ad parochum, vicarium
paroecialem atque omnes alios
sacerdotes circa illos, quorum
cura eis ex officio commissa est;
de licentia saltem praesumpta
praedictorum quilibet sacerdos
hoc sacramentum licite ministrare
potest, in casu necessitatis vero
etiam debet.
Can. 740 - Christifideles
graviter aegrotantes, qui sensus
vel usum rationis amiserunt,
praesumuntur velle sibi hoc
sacramentum ministrari in
periculo mortis vel etiam ad
iudicium sacerdotis alio tempore.
Can. 741 - Oleum in
sacramento unctionis infirmorum
adhibendum debet esse benedictum
et quidem, nisi aliud fert ius
particulare propriae Ecclesiae
sui iuris, ab ipso sacerdote, qui
sacramentum ministrat. Can. 742
- Unctiones verbis, ordine et
modo praescriptis in libris
liturgicis accurate peragantur;
in casu tamen necessitatis
suf'ficit una unctio cum propria
formula.
CAPUT VI DE SACRA
ORDINATIONE
Can. 743 - Per
sacramentalem ordinationem ab
Episcopo peractam Spiritus Sancti
operante virtute ministri sacri
constituuntur, qui munere et
potestate a Christo Domino
Apostolis suis concreditis
adaugentur et in variis gradibus
fruuntur Evangelium annuntiandi,
populum Dei pascendi et
sanctificandi.
Art. I DE SACRAE ORDINATIONIS
MINISTRO
Can. 744 - Solus Episcopus
sacram ordinationem valide
ministrat manuum impositione et
oratione ab Ecclesia praescripta.
Can. 745 - Ordinatio
episcopalis reservatur ad normam
iuris Romano Pontifici,
Patriarchae vel Metropolitae ita,
ut nulli Episcopo liceat quemquam
ordinare Episcopum, nisi antea
constat de legitimo mandato.
Can. 746 - § 1. Episcopus
ordinetur ab Episcopis tribus
excepto casu extremae
necessitatis. § 2. Episcopus
secundus et tertius, si adesse
non possunt Episcopi eiusdem
Ecclesiae sui iuris ac primus
Episcopus ordinans, possunt esse
alterius Ecclesiae sui iuris.
Can. 747 - Candidatus ad
diaconatum vel presbyteratum a
proprio Episcopo eparchiali
ordinetur aut ab alio Episcopo
cum legitimis litteris
dimissoriis. Can. 748 - § 1.
Episcopus eparchialis proprius,
quod attinet ad sacram
ordinationem eius, qui alicui
eparchiae ascribatur, est
Episcopus eparchiae, in qua
candidatus habet domicilium, aut
eparchiae, pro cuius servitio
candidatus se devovere velle
scripto declaravit; quod attinet
ad sacram ordinationem eius, qui
alicui eparchiae iam est
ascriptus, est Episcopus illius
eparchiae. § 2. Candidatum sibi
subditum alii Ecclesiae sui iuris
ascriptum Episcopus eparchialis
ordinare non potest nisi de
licentia Sedis Apostolicae; si
vero de candidato agitur, qui
Ecclesiae patriarchali ascriptus
est et intra fines territorii
eiusdem Ecclesiae domicilium vel
quasidomicilium habet, hanc
licentiam etiam Patriarcha
concedere potest.
Can. 749 - In aliena
eparchia Episcopus prohibetur
sacram ordinationem celebrare
sine licentia Episcopi
eparchialis, nisi ius particulare
Ecclesiae patriarchalis, ad
Patriarcham quod attinet, aliud
statuit.
Can. 750 - § 1. Litteras
dimissorias firmis cann. 472, 537
et 560, § 1 dare possunt: 1°
Episcopus eparchialis proprius;
2° Administrator Ecclesiae
patriarchalis atque de consensu
collegii consultorum eparchialium
Administrator eparchiae. § 2.
Administrator Ecclesiae
patriarchalis litteras
dimissorias ne concedat eis, qui
a Patriarcha reiecti sunt, nec
Administrator eparchiae eis, qui
ab Episcopo eparchiali reiecti
sunt.
Can. 751 - Litterae
dimissoriae ne concedantur nisi
habitis antea omnibus
testimoniis, quae iure exiguntur.
Can. 752 - Litterae
dimissoriae mitti possunt ab
Episcopo eparchiali proprio ad
quemlibet eiusdem Ecclesiae sui
iuris Episcopum, non autem ad
Episcopum alterius Ecclesiae ac
ordinandus, nisi de licentia
eorum, de quibus in can. 748, §
2.
Can. 753 - Litterae
dimissoriae ab ipso concedente
aut ab eius successore limitibus
circumscribi aut revocari
possunt, sed semel concessae non
exstinguuntur resoluto iure
concedentis.
Art. II DE SACRAE ORDINATIONIS
SUBIECTO
Can. 754 - Sacram
ordinationem valide suscipere
potest solus vir baptizatus. Can.
755 - Episcopus eparchialis
et Superior maior nonnisi
gravissima de causa, etsi
occulta, diacono sibi subdito ad
presbyteratum destinato ascensum
ad ipsum presbyteratum prohibere
possunt salvo iure recursus ad
normam iuris.
Can. 756 - Non licet
aliquem quovis modo qualibet de
causa ad ordines sacros
suscipiendos cogere vel ad normam
iuris idoneum ab eisdem
suscipiendis avertere.
Can. 757 - Is, qui
superiorem ordinem sacrum
suscipere recusat, non potest
prohiberi a suscepti ordinis
sacri exercitio, nisi impedimento
canonico detinetur aliave gravis
de iudicio Episcopi eparchialis
vel Superioris maioris obest
causa.
1° De requisitis in candidatis
ad sacram ordinationem
Can. 758 - § 1. Ut quis
licite ordinari possit,
requiruntur: 1° chrismationis
sancti myri susceptio; 2° mores
atque qualitates physicae et
psychicae ordini sacro
suscipiendo congruentes; 3° aetas
iure praescripta; 4° debita
scientia; 5° ordinum inferiorum
susceptio ad normam iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris; 6° interstitiorum iure
particulari praescriptorum
observatio. § 2. Requiritur
praeterea, ne candidatus
impeditus sit ad normam can. 762.
§ 3. Circa coniugatos ad ordines
sacros admittendos servetur ius
particulare propriae Ecclesiae
sui iuris vel normae speciales a
Sede Apostolica statutae.
Can. 759 - § 1. Aetas
praescripta ad diaconatum est
vicesimus tertius annus expletus,
ad presbyteratum vicesimus
quartus expletus firmo iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris provectiorem aetatem
exigente. § 2. Dispensatio ultra
annum ab aetate iure communi
praescripta reservatur
Patriarchae, si de candidato
agitur, qui domicilium vel
quasi-domicilium intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis habet; secus Sedi
Apostolicae.
Can. 760 - § 1. Diaconum
ordinare licet tantum post
feliciter expletum quartum
curriculi studiorum
philosophico-theologicorum
annum, nisi Synodus Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel
Consilium Hierarcharum aliud
statuit. § 2. Si vero de
candidato ad sacerdotium non
destinato agitur, eum diaconum
ordinare licet tantum post
feliciter expletum tertium annum
studiorum, de quibus in can. 354;
si vero forte in posterum ad
sacerdotium admittitur, antea
studia theologica opportune
complere debet.
Can. 761 - Candidatus ad
ordinem diaconatus vel
presbyteratus, ut licite
ordinetur, Episcopo eparchiali
proprio aut Superiori maiori
declarationem tradere debet manu
propria subscriptam, qua
testificatur se sua sponte ac
libere ordinem sacrum et
obligationes eidem ordini adnexas
suscepturum atque se ministerio
ecclesiastico perpetuo
mancipaturum esse, simul petens,
ut ad ordinem sacrum suscipiendum
admittatur.
2° De impedimentis suscipiendi
vel exercendi ordines
sacros
Can. 762 - § 1. A
suscipiendis ordinibus sacris est
impeditus: 1° qui aliqua forma
laborat amentiae aliusve
infirmitatis psychicae, qua
consultis peritis inhabilis
iudicatur ad ministerium rite
implendum; 2° qui delictum
apostasiae, haereseos aut
schismatis commisit; 3° qui
matrimonium, etiam civile tantum,
attentavit, sive ipse vinculo
matrimoniali aut ordine sacro aut
voto publico perpetuo castitatis
a matrimonio celebrando
impeditus, sive cum muliere
matrimonio valido coniuncta aut
eodem v5° qui se ipsum vel alium
graviter et dolose mutilavit vel
sibi vitam adimere tentavit; 6°
qui actum ordinis posuit in
ordine episcopatus vel
presbyteratus constitutis
reservatum vel eodem carens vel
ab eiusdem exercitio aliqua poena
canonica prohibitus; 7° qui
officiam vel administrationem
gerit clericis vetitam, cuius
rationem reddere debet, donec
deposito officio et
administratione atque rationibus
redditis liber factus erit; 8°
neophytus, nisi iudicio
Hierarchae sufficienter probatus
est. § 2. Actus, ex quibus
impedimenta, de quibus in § 1,
nn. 2 - 6 oriri possunt, illa
non pariunt, nisi fuerunt peccata
gravia et externa post baptismum
perpetrata.
Can. 763 - Ab exercendis
ordinibus sacris est impeditus:
1° qui impedimento ordines sacros
suscipiendi, dum afficiebatur,
illegitime ordines sacros
suscepit; 2° qui delicta vel
actus commisit, de quibus in can.
762, § 1, nn. 2 - 6; 3° qui
amentia aliave infirmitate
psychica, de qua in can. 762, §
1, n. 1, afficitur, donec
Hierarcha consulto perito eiusdem
ordinis sacri exercitium
permiserit.
Can. 764 - Impedimenta
suscipiendi vel exercendi ordines
sacros iure particulari statui
non possunt; consuetudo vero
novum impedimentum inducens aut
impedimento iure communi statuto
contraria reprobatur.
Can. 765 - Ignorantia
impedimentorum ab eisdem non
eximit.
Can. 766 - Impedimenta
multiplicantur ex diversis suis
causis, non autem ex repetita
eadem causa, nisi agitur de
impedimento ex homicidio
voluntario aut ex procurato
abortu effectu secuto.
Can. 767 - § 1. Episcopus
eparchialis vel Hierarcha
instituti vitae consecratae
potest sibi subditos dispensare
ab impedimentis suscipiendi vel
exercendi ordines sacros
sequentibus exceptis: 1° si
factum, quo impedimentum
innititur, ad forum iudiciale
deductum est; 2° ab impedimentis,
de quibus in can. 762, § 1, nn. 2
- 4. § 2. Dispensatio ab his
impedimentis reservatur
Patriarchae circa candidatos vel
clericos, qui domicilium vel
quasi-domicilium intra fines
territorii Ecclesiae, cui
praeest, habent; secus Sedi
Apostolicae. § 3. Eadem potestas
dispensandi competit cuilibet
confessario in casibus occultis
urgentioribus, in quibus
auctoritas competens adiri non
potest et periculum imminet
gravis damni vel infamiae, sed ad
hoc dumtaxat, ut paenitentes
ordines sacros iam susceptos
exercere licite possint firmo
onere adeundi quam primum eandem
auctoritatem.
Can. 768 - § 1. In
precibus ad obtinendam
dispensationem omnia impedimenta
indicanda sunt; dispensatio
generalis vero valet etiam pro
impedimentis bona fide reticitis
eis exceptis, de quibus in can.
762, § 1, n. 4, aliisve ad forum
iudiciale deductis, non autem pro
reticitis mala fide. § 2. Si
agitur de impedimento ex
voluntario homicidio aut ex
procurato abortu, etiam numerus
delictorum ad validitatem
dispensationis exprimendus est. §
3. Dispensatio generalis ab
impedimentis suscipiendi ordines
sacros valet pro omnibus
ordinibus.
Art. III DE EIS, QUAE SACRAE
ORDINATIONI PRAEMITTI
DEBENT
Can. 769 - § 1.
Auctoritas, quae candidatum ad
sacram ordinationem admittit,
obtineat: 1° declarationem, de
qua in can. 761, necnon
testimonium ultimae sacrae
ordinationis aut, si de prima
sacra ordinatione agitur, etiam
testimonium baptismi et
chrismationis sancti myri; 2° si
candidatus est matrimonio
iunctus, testimonium matrimonii
et consensum uxoris scripto
datum; 3° testimonium de peractis
studiis; 4° testimoniales
litteras rectoris seminarii vel
Superioris instituti vitae
consecratae aut presbyteri, cui
candidatus extra seminarium
commendatus est, de bonis moribus
eiusdem candidati; 5°
testimoniales litteras, de quibus
in can. 771, § 3; 6°
testimoniales litteras, si id
expedire iudicat, aliorum
Episcoporum eparchialium vel
Superiorum institutorum vitae
consecratae, ubi candidatus per
aliquod tempus commoratus est, de
candidati qualitatibus deque eius
libertate ab omni impedimento
canonico. § 2. Haec documenta
asserventur in archivo eiusdem
auctoritatis.
Can. 770 - Episcopus
ordinans cum legitimis litteris
dimissoriis, quibus asseritur
candidatum ad ordinem sacrum
suscipiendum idoneum esse, potest
huic attestationi acquiescere,
sed non tenetur; si vero pro sua
conscientia censcet candidatum
non esse idoneum, eum ne ordinet.
Can. 771 - § 1. Nomina
candidatorum ad ordines sacros
promovendorum publice nota fiant
in ecclesia paroeciali
uniuscuiusque candidati ad normam
iuris particularis. § 2. Omnes
christifideles obligatione
tenentur impedimenta, si qua
noverunt, Episcopo eparchiali vel
parocho ante sacram ordinationem
revelandi. § 3. Parocho, qui
publicationem peragit, et etiam
alii presbytero, si id expedire
videtur, Episcopus eparchialis
committat, ut de candidatorum
vita et moribus a personis fide
dignis diligenter exquirat et
testimoniales litteras illam
investigationem et publicationem
referentes ad curiam eparchialem
mittat. § 4. Episcopus
eparchialis alias
investigationes, etiam privatas,
si opportunum ducit, facere ne
omittat.
Can. 772 - Omnis
candidatus ad sacram ordinationem
promovendus recessui spirituali
vacet modo iure particulari
determinato.
Art. IV DE SACRAE ORDINATIONIS
TEMPORE, LOCO, ADNOTATIONE ET
TESTIMONIO
Can. 773 - Sacrae
ordinationes cum christifidelium
quam maxima frequentia
celebrentur in ecclesia die
dominico vel festo, nisi iusta
causa aliud suadet.
Can. 774 - § 1. Celebrata
sacra ordinatione nomina
singulorum ordinatorum ac
Episcopi ordinantis, locus et
dies sacrae ordinationis
adnotentur in speciali libro in
archivo curiae eparchialis
asservando. § 2. Singulis
ordinatis det Episcopus ordinans
authenticum sacrae ordinationis
susceptae testimonium; qui, si ab
Episcopo cum litteris dimissoriis
ordinati sunt, illud proprio
Episcopo eparchiali vel Superiori
maiori exhibeant pro sacrae
ordinationis adnotatione in
speciali libro in archivo
asservando.
Can. 775 - Episcopus
eparchialis aut Superior maior
notitiam sacrae ordinationis
uniuscuiusque diaconi mittat ad
parochum apud quem ordinati
baptismus adnotatus est.
CAPUT VII DE
MATRIMONIO
Can. 776 - § 1.
Matrimoniale foedus a Creatore
conditum eiusque legibus
instructum, quo vir et mulier
irrevocabili consensu personali
totius vitae consortium inter se
constituunt, indole sua naturali
ad bonum coniugum ac ad filiorum
generationem et educationem
ordinatur. § 2. Ex Christi
institutione matrimonium validum
inter baptizatos eo ipso est
sacramentum, quo coniuges ad
imaginem indefectibilis unionis
Christi cum Ecclesia a Deo
uniuntur gratiaque sacramentali
veluti consecrantur et
roborantur. § 3. Essentiales
matrimonii proprietates sunt
unitas et indissolubilitas, quae
in matrimonio inter baptizatos
specialem obtinent firmitatem
ratione sacramenti.
Can. 777 - Ex matrimonio
oriuntur inter coniuges aequa
iura et obligationes circa ea,
quae ad consortium vitae
coniugalis pertinent. Can. 778
- Omnes possunt matrimonium
inire, qui iure non prohibentur.
Can. 779 - Matrimonium
gaudet favore iuris; quare in
dubio standum est pro validitate
matrimonii, donec contrarium
probetur.
Can. 780 - § 1.
Matrimonium catholicorum, etsi
una tantum pars est catholica,
regitur iure non solum divino,
sed etiam canonico salva
competentia auctoritatis civilis
circa effectus mere civiles
matrimonii. § 2. Matrimonium
inter partem catholicam et partem
baptizatam acatholicam salvo iure
divino regitur etiam: 1° iure
proprio Ecclesiae vel
Communitatis ecclesialis, ad quam
pars acatholica pertinet, si haec
Communitas ius matrimoniale
proprium habet; 2° iure, quo pars
acatholica tenetur, si Communitas
ecclesialis, ad quam pertinet,
iure matrimoniali proprio caret.
Can. 781 - Si quando
Ecclesia iudicare debet de
validitate matrimonii
acatholicorum baptizatorum: 1°
quod attinet ad ius, quo partes
tempore celebrationis matrimonii
tenebantur servetur can. 780, §
2; 2° quod attinet ad formam
celebrationis matrimonii,
Ecclesia agnoscit quamlibet
formam iure praescriptam vel
admissam, cui partes tempore
celebrationis matrimonii
subiectae erant, dummodo
consensus expressus sit forma
publica et, si una saltem pars
est christifidelis alicuius
Ecclesiae orientalis acatholicae,
matrimonium ritu sacro celebratum
sit. Can. 782 - § 1.
Sponsalia, quae laudabiliter
matrimonio praemittuntur ex
antiquissima Ecclesiarum
orientalium traditione, reguntur
iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris. § 2. Ex
matrimonii promissione non datur
actio ad potendam matrimonii
celebrationem; datur tamen ad
reparationem damnorum, si qua
debetur.
Art. I DE CURA PASTORALI ET DE
EIS, QUAE MATRIMONII CELEBRATIONI
PRAEMITTI DEBENT
Can. 783 - § 1. Pastores
animarum obligatione tenentur
curandi, ut christifideles ad
statum matrimonialem
praeparentur: 1° praedicatione et
catechesi iuvenibus et adultis
aptata, quibus christifideles
instituantur de significatione
matrimonii christiani, de
obligationibus coniugum inter se
necnon de iure primario et
obligatione, quae parentes
habent, filiorum educationem
physicam, religiosam, moralem,
socialem et culturalem pro
viribus curandi; 2° instructione
sponsorum personali ad
matrimonium, qua sponsi ad novum
statum disponantur. § 2. Enixe
commendatur sponsis catholicis,
ut in matrimonio celebrando
Divinam Eucharistiam suscipiant.
§ 3. Celebrato vero matrimonio
pastores animarum auxilium
coniugibus praebeant, ut
matrimoniale foedus fideliter
servantes atque tuentes ad
sanctiorem in dies plenioremque
in familia vitam ducendam
perveniant.
Can. 784 - Iure
particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris, collatis
consiliis cum Episcopis
eparchialibus aliarum Ecclesiarum
sui iuris in eodem territorio
potestatem suam exercentibus,
statuantur normae de examine
sponsorum et de aliis mediis ad
investigationes, praecipue quod
ad baptismum et ad statum liberum
spectat, quae ante matrimonium
peragendae sunt, quibus
diligenter observatis procedi
potest ad matrimonii
celebrationem.
Can. 785 - § 1. Pastores
animarum obligatione tenentur pro
necessitatibus locorum et
temporum omnia pericula a
matrimonio invalide ac illicite
celebrando remediis opportunis
arcendi; ideo, antequam
matrimonium celebratur, constare
debet nihil eius validae ac
licitae celebrationi obstare. §
2. In periculo mortis, si aliae
probationes haberi non possunt,
sufficit, nisi contraria assunt
indicia, affirmatio sponsorum, si
casus fert, etiam iurata, se
baptizatos esse et nullo detineri
impedimento.
Can. 786 - Omnes
christifideles obligatione
tenentur impedimenta, si qua
noverunt, parocho aut Hierarchae
loci ante matrimonii
celebrationem revelandi.
Can. 787 - Parochus, qui
investigationes peregit, de harum
exitu statim per authenticum
documentum certiorem faciat
parochum, cuius est matrimonium
benedicere.
Can. 788 - Si quod dubium
post accuratas investigationes
adhuc superest de exsistentia
impedimenti, parochus rem ad
Hierarcham loci deferat.
Can. 789 - Etsi
matrimonium de cetero valide
celebrari potest, sacerdos
praeter alios casus iure
determinatos sine licentia
Hierarchae loci ne benedicat: 1°
matrimonium vagorum; 2°
matrimonium, quod ad normam iuris
civilis agnosci vel iniri non
potest; 3° matrimonium eius, qui
obligationibus naturalibus
tenetur erga tertiam partem
filiosve ex praecedenti unione
cum illa parte ortos; 4°
matrimonium filii familias
minoris insciis aut invitis
parentibus; 5° matrimonium eius,
qui sententia ecclesiastica
vetatur transire ad novum
matrimonium, nisi quasdam
condiciones implet; 6°
matrimonium eius, qui publice
fidem catholicam abiecit, etsi ad
Ecclesiam vel Communitatem
ecclesialem acatholicam non
transiit; Hierarcha loci vero hoc
in casu licentiam ne concedat
nisi servato can. 814 congrua
congruis referendo.
Art. II DE IMPEDIMENTIS
DIRIMENTIBUS IN GENERE
Can. 790 - § 1.
Impedimentum dirimens personam
inhabilem reddit ad matrimonium
valide celebrandum. § 2.
Impedimentum, etsi ex alterutra
tantum parte se habet,
matrimonium tamen reddit
invalidum.
Can. 791 - Publicum
censetur impedimentum, quod
probari in foro externo potest;
secus est occultum. Can. 792
- Iure particulari Ecclesiae
sui iuris impedimenta dirimentia
ne statuantur nisi gravissima de
causa, collatis consiliis cum
Episcopis eparchialibus aliarum
Ecclesiarum sui iuris, quorum
interest, et consulta Sede
Apostolica; nulla auctoritas
inferior autem nova impedimenta
dirimentia statuere potest.
Can. 793 - Consuetudo
novum impedimentum inducens aut
impedimentis exsistentibus
contraria reprobatur.
Can. 794 - § 1. Hierarcha
loci christifidelibus sibi
subditis ubicumque commorantibus
necnon ceteris christifidelibus
propriae Ecclesiae sui iuris
intra fines territorii eparchiae
actu degentibus vetare potest
matrimonium in casu speciali, sed
ad tempus tantum, gravi de causa
eaque perdurante. § 2. Si de
Hierarcha loci agitur, qui intra
fines territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
exercet, Patriarcha tali vetito
clausulam dirimentem addere
potest; ceteris in casibus vero
sola Sedes Apostolica.
Can. 795 - § 1. Hierarcha
loci christifideles sibi subditos
ubicumque commorantes necnon
ceteros christifideles propriae
Ecclesiae sui iuris ascriptos et
intra fines territorii eparchiae
actu degentes dispensare potest
ab impedimentis iuris
ecclesiastici sequentibus
exceptis: 1° ordinis sacri; 2°
voti publici perpetui castitatis
in instituto religioso emissi,
nisi agitur de congregationibus
iuris eparchialis; 3°
coniugicidii. § 2. Dispensatio ab
his impedimentis reservatur Sedi
Apostolicae; Patriarcha vero
dispensare potest ab impedimentis
coniugicidii et voti publici
perpetui castitatis in
congregationibus cuiusvis
condicionis iuridicae emissi. §
3. Numquam datur dispensatio ab
impedimento consanguinitatis in
linea recta aut in secundo gradu
lineae collateralis.
Can. 796 - § 1. Urgente
periculo mortis Hierarcha loci
christifideles sibi subditos
ubicumque commorantes necnon
ceteros christifideles intra
fines territorii eparchiae actu
degentes dispensare potest a
forma celebrationis matrimonii
iure praescripta et ab omnibus et
singulis impedimentis iuris
ecclesiastici sive publicis sive
occultis excepto impedimento
ordinis sacri sacerdotii. § 2. In
eisdem rerum adiunctis et solum
in casibus, in quibus ne
Hierarcha loci quidem adiri
potest, eandem potestatem
dispensandi habent parochus,
alius sacerdos facultate
matrimonium benedicendi praeditus
et sacerdos catholicus, de quo in
can. 832, § 2; confessarius vero
eandem potestatem habet, si
agitur de impedimento occulto,
pro foro interno sive intra sive
extra actum sacramentalis
confessionis. § 3. Hierarcha loci
censetur adiri non posse, si
tantum alio modo quam per
epistulam vel personalem accessum
id fieri potest.
Can. 797 - § 1. Si
impedimentum detegitur, dum iam
omnia parata sunt ad matrimonium
celebrandum nec matrimonium sine
probabili gravis mali periculo
deferri potest, donec ab
auctoritate competenti
dispensatio obtenta erit,
potestatem dispensandi ab omnibus
impedimentis, eis exceptis, de
quibus in can. 795, § 1, nn. 1 et
2, habent Hierarcha loci et,
dummodo casus sit occultus,
omnes, de quibus in can. 796, §
2, servatis condicionibus ibidem
praescriptis. § 2. Haec potestas
valet etiam ad matrimonium
convalidandum, si idem periculum
est in mora nec tempus suppetit
adeundi auctoritatem competentem.
Can. 798 - Sacerdotes, de
quibus in cann. 796, § 2 et 797,
§ 1, de concessa dispensatione
vel convalidatione pro foro
externo Hierarcham loci statim
certiorem faciant eaque adnotetur
in libro matrimoniorum.
Can. 799 - Nisi aliud fert
rescriptum Sedis Apostolicae aut
intra limites eorum competentiae
Patriarchae vel Hierarchae loci,
dispensatio in foro interno non
sacramentali concessa ab
impedimento occulto adnotetur in
archivo secreto curiae
eparchialis nec alia dispensatio
pro foro externo est necessaria,
etsi postea occultum impedimentum
publicum evasit.
Art. III DE IMPEDIMENTIS IN
SPECIE
Can. 800 - § 1. Vir ante
decimum sextum aetatis annum
expletum, mulier ante decimum
quartum aetatis annum expletum
matrimonium valide celebrare non
possunt. § 2. Integrum est iuri
particulari Ecclesiae sui iuris
aetatis annum superiorem ad
licitam matrimonii celebrationem
statuere. Can. 801 - § 1.
Impotentia coeundi antecedens et
perpetua sive ex parte viri sive
ex parte mulieris sive absoluta
sive relativa matrimonium ex ipsa
eius natura dirimit. § 2. Si
impedimentum impotentiae dubium
est sive dubio iuris sive dubio
facti, matrimonium non est
impediendum nec stante dubio
nullum declarandum. § 3.
Sterilitas matrimonium nec
prohibet nec dirimit firmo can.
821.
Can. 802 - § 1. Invalide
matrimonium attentat, qui vinculo
tenetur prioris matrimonii. § 2.
Etsi prius matrimoniam invalidum
aut solutum est qualibet ex
causa, non licet aliud
matrimonium celebrare, antequam
de prioris invaliditate aut
solutione legitime et certo
constat.
Can. 803 - § 1.
Matrimonium cum non baptizatis
valide celebrari non potest. § 2.
Si pars tempore celebrati
matrimonii tamquam baptizata
communiter habebatur aut eius
baptismus erat dubius,
praesumenda est ad normam can.
779 validitas matrimonii, donec
certo probetur alteram partem
baptizatam esse, alteram vero non
baptizatam. § 3. Circa
condiciones dispensandi
applicetur can. 814.
Can. 804 - Invalide
matrimonium attentat, qui in
ordine sacro est constitutus.
Can. 805 - Invalide
matrimonium attentat, qui votum
publicum perpetuum castitatis in
instituto religioso emisit. Can.
806 - Cum persona abducta vel
saltem retenta intuitu matrimonii
cum ea celebrandi matrimonium
valide celebrari non potest, nisi
postea illa ab abducente vel
retinente separata et in loco
tuto ac libero constituta
matrimonium sua sponte eligit.
Can. 807 - § 1. Qui
intuitu matrimonii cum certa
persona celebrandi eius coniugi
vel proprio coniugi mortem
intulit, invalide hoc matrimonium
attentat. § 2. Invalide quoque
matrimonium inter se attentant,
qui mutua opera physica vel
morali mortem coniugi intulerunt.
Can. 808 - § 1. In linea
recta consanguinitatis
matrimonium invalidum est inter
omnes ascendentes et
descendentes. § 2. In linea
collaterali invalidum est usque
ad quartum gradum inclusive. § 3.
Numquam matrimonium permittatur,
si quod subest dubium, num partes
sint consanguineae in aliquo
gradu lineae rectae aut in
secundo gradu lineae
collateralis. § 4. Impedimentum
consanguinitatis non
multiplicatur.
Can. 809 - § 1. Affinitas
matrimonium dirimit in quolibet
gradu lineae rectae et in secundo
gradu lineae collateralis. § 2.
Impedimentum affinitatis non
multiplicatur. Can. 810 - §
1. Impedimentum publicae
honestatis oritur: 1° ex
matrimonio invalido post
instauratam vitam communem; 2° ex
notorio vel publico concubinatu;
3° ex instauratione vitae
communis eorum, qui ad formam
celebrationis matrimonii iure
praescriptam astricti matrimonium
attentaverunt coram officiali
civili aut ministro acatholico. §
2. Hoc impedimentum matrimonium
dirimit in primo gradu lineae
rectae inter virum et
consanguineas mulieris itemque
inter mulierem et viri
consanguineos. Can. 811 - §
1. Ex baptismo oritur inter
patrinum et baptizatum eiusque
parentes cognatio spiritualis,
quae matrimonium dirimit. § 2. Si
iteratur baptismus sub
condicione, cognatio spiritualis
non oritur, nisi iterum idem
patrinus adhibitus est.
Can. 812 - Matrimonium
inter se valide celebrare non
possunt, qui cognatione legali ex
adoptione orta in linea recta aut
in secundo gradu lineae
collateralis coniuncti
sunt.
Art. IV DE MATRIMONIIS
MIXTIS
Can. 813 - Matrimonium
inter duas personas baptizatas,
quarum altera est catholica,
altera vero acatholica, sine
praevia auctoritatis competentis
licentia prohibitum est.
Can. 814 - Licentiam iusta
de causa concedere potest
Hierarcha loci; eam vero ne
concedat nisi impletis
condicionibus, quae sequuntur: 1°
pars catholica declaret se
paratam esse pericula a fide
deficiendi removere atque
sinceram promissionem praestet se
omnia pro viribus facturam esse,
ut omnes filii in Ecclesia
catholica baptizentur et
educentur; 2° de his
promissionibus a parte catholica
faciendis altera pars tempestive
certior fiat ita, ut constet
ipsam vere consciam esse
promissionis et obligationis
partis catholicae; 3° ambae
partes edoceantur de finibus et
proprietatibus essentialibus
matrimonii a neutro sponso
excludendis.
Can. 815 - Iure
particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris statuatur
modus, quo hae declarationes et
promissiones, quae semper
requiruntur, faciendae sint, et
modus determinetur, quo de eisdem
et in foro externo constet et
pars acatholica certior fiat.
Can. 816 - Hierarchae loci
aliique pastores animarum curent,
ne coniugi catholico et filiis ex
matrimonio mixto natis auxilium
spirituale desit ad eorum
obligationes conscientiae
implendas, atque coniuges
adiuvent ad consortii vitae
coniugalis et familiaris unitatem
fovendam.
Art. V DE CONSENSU
MATRIMONIALI
Can. 817 - § 1. Consensus
matrimonialis est actus
voluntatis, quo vir et mulier
foedere irrevocabili se mutuo
tradunt et accipiunt ad
constituendum matrimonium. § 2.
Consensus matrimonialis nulla
humana potestate suppleri potest.
Can. 818 - Sunt incapaces
matrimonii celebrandi: 1° qui
sufficienti usu rationis carent;
2° qui laborant gravi defectu
discretionis iudicii circa iura
et obligationes matrimoniales
essentiales mutuo tradenda et
acceptanda; 3° qui ob causas
naturae psychicae obligationes
matrimonii essentiales assumere
non possunt.
Can. 819 - Ut consensus
matrimonialis haberi possit,
necesse est, ut matrimonium
celebrantes saltem non ignorent
matrimonium esse consortium
permanens inter virum et mulierem
ordinatum ad filios cooperatione
aliqua sexuali procreandos.
Can. 820 - § 1. Error in
persona invalidum reddit
matrimonium. § 2. Error in
qualitate personae, etsi dat
causam matrimonio, matrimonium
non dirimit, nisi haec qualitas
directe et principaliter
intenditur.
Can. 821 - Qui matrimonium
celebrat deceptus dolo ad
obtinendum consensum patrato
circa aliquam alterius partis
qualitatem, quae sua natura
consortium vitae coniugalis
graviter perturbare potest,
invalide celebrat.
Can. 822 - Error circa
matrimonii unitatem vel
indissolubilitatem aut
sacramentalem dignitatem, dummodo
non determinet voluntatem, non
vitiat consensum matrimonialem.
Can. 823 - Scientia aut
opinio nullitatis matrimonii
consensum matrimonialem non
necessario excludit.
Can. 824 - § 1. Internus
animi consensus praesumitur
conformis verbis vel signis in
celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. Sed si alterutra vel utraque
pars positivo voluntatis actu
excludit matrimonium ipsum vel
matrimonii essentiale aliquod
elementum vel essentialem aliquam
proprietatem, invalide
matrimonium celebrat.
Can. 825 - Invalidum est
matrimonium celebratum ob vim vel
metum gravem ab extrinseco etiam
inconsulto incussum, a quo ut
quis se liberet, eligere cogatur
matrimonium.
Can. 826 - Matrimonium sub
condicione valide celebrari non
potest.
Can. 827 - Etsi
matrimonium invalide ratione
impedimenti vel defectus formae
celebrationis matrimonii iure
praescriptae celebratum est,
consensus praestitus praesumitur
perseverare, donec de eius
revocatione constiterit.
Art. VI
DE FORMA CELEBRATIONIS
MATRIMONII
Can. 828 - § 1. Ea tantum
matrimonia valida sunt, quae
celebrantur ritu sacro coram
Hierarcha loci vel parocho loci
vel sacerdote, cui ab alterutro
collata est facultas matrimonium
benedicendi, et duobus saltem
testibus secundum tamen
praescripta canonum, qui
sequuntur, et salvis
exceptionibus, de quibus in cann.
832 et 834, § 2. § 2. Sacer hic
censetur ritus ipso interventu
sacerdotis assistentis et
benedicentis.
Can. 829 - § 1. Hierarcha
loci et parochus loci capta
possessione canonica officii, dum
legitime officio funguntur, intra
fines sui territorii ubique
valide benedicunt matrimonium,
sive sponsi sunt subditi sive,
dummodo alterutra saltem pars sit
ascripta propriae Ecclesiae sui
iuris, non subditi. § 2.
Hierarcha et parochus personalis
vi officii matrimonium solummodo
eorum, quorum saltem alteruter
sibi subditus est, intra fines
suae dicionis valide benedicunt.
§ 3. Patriarcha ipso iure
facultate praeditus est servatis
aliis de iure servandis
matrimonia per se ipsum
benedicendi ubique terrarum,
dummodo alterutra saltem pars
ascripta sit Ecclesiae, cui
praeest.
Can. 830 - § 1. Hierarcha
loci et parochus loci, dum
legitime officio funguntur,
possunt sacerdotibus cuiusvis
Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, facultatem
conferre, intra fines sui
territorii determinatum
matrimonium benedicendi. § 2.
Facultatem generalem vero
matrimonia benedicendi conferre
potest solus Hierarcha loci firmo
can. 302, § 2. § 3. Collatio
facultatis matrimonia
benedicendi, ut valida sit,
determinatis sacerdotibus
expresse immo, si de facultate
generali agitur, scripto conferri
debet.
Can. 831 - § 1. Hierarcha
loci vel parochus loci
matrimonium licite benedicunt: 1°
postquam sibi constitit de
domicilio vel quasi-domicilio
vel menstrua commoratione aut, si
de vago agitur, actuali
commoratione alterutrius sponsi
in loco matrimonii; 2° habita, si
hae condiciones desunt, licentia
Hierarchae vel parochi domicilii
vel quasi-domicilii
alterutrius partis, nisi iusta
causa excusat; 3° in loco quoque
exclusivo alterius Ecclesiae sui
iuris, nisi Hierarcha, qui in hoc
loco potestatem suam exercet,
expresse renuit. § 2. Matrimonium
coram sponsi parocho celebretur,
nisi vel ius particulare aliud
fert vel iusta causa excusat.
Can. 832 - § 1. Si haberi
vel adiri non potest sine gravi
incommodo sacerdos ad normam
iuris competens, celebrare
intendentes verum matrimonium
illud valide ac licite coram
solis testibus celebrare possunt:
1° in periculo mortis; 2° extra
periculum mortis, dummodo
prudenter praevideatur earum
rerum condicionem esse per mensem
duraturam. § 2. In utroque casu,
si praesto est alius sacerdos,
ille, si fieri potest, vocetur,
ut matrimonium benedicat salva
matrimonii validitate coram solis
testibus; eisdem in casibus etiam
sacerdos acatholicus vocari
potest. § 3. Si matrimonium
celebratum est coram solis
testibus, coniuges a sacerdote
quam primum benedictionem
matrimonii suscipere ne
neglegant.
Can. 833 - § 1. Hierarcha
loci cuilibet sacerdoti catholico
facultatem conferre potest
matrimonium christifidelium
alicuius Ecclesiae orientalis
acatholicae, qui sacerdotem
propriae Ecclesiae sine gravi
incommodo adire non possunt,
benedicendi, si sua sponte id
petunt et dummodo nihil validae
vel licitae celebrationi
matrimonii obstet. § 2. Sacerdos
catholicus, si fieri potest,
antequam matrimonium benedicit,
auctoritatem competentem illorum
christifidelium de hac re
certiorem faciat. Can. 834 -
§ 1. Forma celebrationis
matrimonii iure praescripta
servanda est, si saltem alterutra
pars matrimonium celebrantium in
Ecclesia catholica baptizata vel
in eandem recepta est. § 2. Si
vero pars catholica alicui
Ecclesiae orientali sui iuris
ascripta matrimonium celebrat cum
parte, quae ad Ecclesiam
orientalem acatholicam pertinet,
forma celebrationis matrimonii
iure praescripta servanda est
tantum ad liceitatem; ad
validitatem autem requiritur
benedictio sacerdotis servatis
aliis de iure servandis. Can. 835
- Dispensatio a forma
celebrationis matrimonii iure
praescripta reservatur Sedi
Apostolicae vel Patriarchae, qui
eam ne concedat nisi gravissima
de causa.
Can. 836 - Extra casum
necessitatis in matrimonii
celebratione serventur
praescripta librorum liturgicorum
et legitimae consuetudines. Can.
837 - § 1. Ad matrimonium
valide celebrandum necesse est,
ut partes sint praesentes una
simul et consensum matrimonialem
mutuo exprimant. § 2. Matrimonium
per procuratorem valide celebrari
non potest, nisi iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
aliud statuitur, quo in casu
etiam de condicionibus, sub
quibus tale matrimonium celebrari
potest, providendum est.
Can. 838 - § 1.
Matrimonium celebretur in
ecclesia paroeciali aut de
licentia Hierarchae loci vel
parochi loci in alio loco sacro;
in aliis autem locis celebrari
non potest nisi de licentia
Hierarchae loci. § 2. Circa
tempus celebrationis matrimonii
servandae sunt normae iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris statutae.
Can. 839 - Vetita est ante
vel post canonicam celebrationem
alia eiusdem matrimonii
celebratio religiosa ad
matrimonialem consensum
praestandum vel renovandum; item
vetita est celebratio religiosa,
in qua et sacerdos catholicus et
minister acatholicus partium
consensum exquirunt.
Can. 840 - § 1. Permissio
matrimonii secreti ab Hierarcha
loci gravi et urgenti de causa
concedi potest et secumfert
gravem obligationem secretum
servandi ex parte Hierarchae
loci, parochi, sacerdotis
facultate matrimonium benedicendi
praediti, testium et alterius
coniugis, altero non consentiente
divulgationi. § 2. Obligatio
secretum servandi ex parte
Hierarchae loci cessat, si grave
scandalum aut gravis erga
matrimonii sanctitatem iniuria ex
secreti observantia imminet. § 3.
Matrimonium secreto celebratum in
speciali tantummodo libro in
archivo secreto curiae
eparchialis asservando adnotetur,
nisi gravissima causa obstat.
Can. 841 - § 1. Celebrato
matrimonio parochus loci
celebrationis vel is, qui eius
vices gerit, etsi neuter
matrimonium benedixit, quam
primum adnotet in libro
matrimoniorum nomina coniugum,
sacerdotis benedicentis ac
testium, locum et diem celebrati
matrimonii, dispensationem, si
casus fert, a forma celebrationis
matrimonii vel ab impedimentis
eiusque auctorem una cum
impedimento eiusque gradu,
facultatem matrimonium
benedicendi collatam atque alia
secundum modum a proprio Episcopo
eparchiali praescriptum. § 2.
Praeterea parochus loci in libro
baptizatorum adnotet coniugem
tali die in sua paroecia
matrimonium celebravisse; si vero
coniux alibi baptizatus est,
parochus loci testimonium
matrimonii mittat per se vel per
curiam eparchialem ad parochum,
apud quem coniugis baptismus
adnotatus est, nec acquiescat,
donec notitiam de adnotatione
matrimonii in libro baptizatorum
receperit. § 3. Si matrimonium ad
normam can. 832 celebratum est,
sacerdos, si illud benedixit,
secus testes et coniuges curare
debent, ut celebratio matrimonii
in praescriptis libris quam
primum adnotetur.
Can. 842 - Si matrimonium
vel convalidatur pro foro externo
vel nullum declaratur vel
legitime praeterquam morte
solvitur, parochus loci
celebrationis matrimonii certior
fieri debet, ut adnotatio in
libris matrimoniorum et
baptizatorum fiat.
Art. VII DE MATRIMONII
CONVALIDATIONE
1° De convalidatione
simplici
Can. 843 - § 1. Ad
convalidandum matrimonium
invalidum ob impedimentum
dirimens requiritur, ut cesset
impedimentum vel ab eodem
dispensetur et consensum renovet
saltem pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio requiritur ad
validitatem convalidationis, etsi
initio utraque pars consensum
praestitit nec postea revocavit.
Can. 844 - Renovatio
consensus debet esse novus
voluntatis actus in matrimonium,
quod pars renovans scit aut
opinatur ab initio invalidum
fuisse.
Can. 845 - § 1. Si
impedimentum est publicum,
consensus ab utraque parte
renovandus est forma
celebrationis matrimonii iure
praescripta. § 2. Si impedimentum
est occultum, satis est, ut
consensus renovetur privatim et
secreto; a parte quidem
impedimenti conscia, dummodo
altera in consensu praestito
perseveret, aut ab utraque parte,
si impedimentum est utrique parti
notum.
Can. 846 - § 1.
Matrimonium invalidum ob defectum
consensus convalidatur, si pars,
quae non consensit, iam
consentit, dummodo consensus ab
altera parte praestitus
perseveret. § 2. Si defectus
consensus probari non potest,
satis est, ut pars, quae non
consensit, privatim et secreto
consensum praestet. § 3. Si
defectus consensus probari
potest, necesse est, ut consensus
renovetur forma celebrationis
matrimonii iure praescripta.
Can. 847 - Matrimonium
invalidum ob defectum formae
celebrationis matrimonii iure
praescriptae, ut validum fiat,
denuo hac forma celebrari
debet.
2° De sanatione in
radice
Can. 848 - § 1. Matrimonii
invalidi sanatio in radice est
eiusdem sine renovatione
consensus convalidatio ab
auctoritate competenti concessa
secumferens dispensationem ab
impedimento, si adest, atque a
forma celebrationis matrimonii
iure praescripta, si servata non
est, necnon retrotractionem
effectuum canonicorum ad
praeteritum. § 2. Convalidatio
fit a momento concessionis
gratiae; retrotractio vero
intellegitur facta ad momentum
celebrationis matrimonii, nisi
aliter in concessione expresse
cavetur. Can. 849 - § 1.
Sanatio matrimonii in radice
valide concedi potest etiam
alterutra vel utraque parte
inscia. § 2. Sanatio in radice ne
concedatur nisi gravi de causa et
nisi probabile est partes in
consortio vitae coniugalis
perseverare velle.
Can. 850 - § 1.
Matrimonium invalidum sanari
potest, dummodo consensus
utriusque partis perseveret. § 2.
Matrimonium invalidum ob
impedimentum iuris divini valide
sanari non potest, nisi postquam
impedimentum cessavit.
Can. 851 - § 1. Si in
utraque vel alterutra parte deest
consensus, matrimonium non potest
valide sanari in radice, sive
consensus ab initio defuit, sive
ab initio praestitus postea
revocatus est. § 2. Si vero
consensus ab initio quidem
defuit, sed postea praestitus
est, sanatio concedi potest a
momento praestiti consensus. Can.
852 - Patriarcha et Episcopus
eparchialis concedere possunt
sanationem in radice in singulis
casibus, si validitati matrimonii
obstat defectus formae
celebrationis matrimonii iure
praescriptae vel aliquod
impedimentum, a quo ipsi
dispensare possunt, et in casibus
iure praescriptis, si impletae
sunt condiciones, de quibus in
can. 814; in ceteris casibus et
si de impedimento iuris divini
agitur, quod iam cessavit,
sanatio in radice concedi potest
a sola Sede Apostolica.
Art. VIII DE SEPARATIONE
CONlUGUM
1° De dissolutione
vinculi
Can. 853 - Matrimonii
vinculum sacramentale matrimonio
consummato nulla humana potestate
nullaque causa praeterquam morte
dissolvi potest.
Can. 854 - § 1.
Matrimonium initum a duobus non
baptizatis solvitur ex privilegio
paulino in favorem fidei partis,
quae baptismum suscepit, ipso
iure, si novum matrimonium ab
eadem parte celebratur, dummodo
pars non baptizata discedat. § 2.
Discedere censetur pars non
baptizata, si non vult pacifice
cohabitare cum parte baptizata
sine contumelia Creatoris, nisi
haec post baptismum susceptum
iustam illi dedit discedendi
causam. Can. 855 - § 1. Ut
pars baptizata novum matrimonium
valide celebret, pars non
baptizata interpellari debet,
num: 1° velit et ipsa baptismum
suscipere; 2° saltem velit cum
parte baptizata pacifice
cohabitare sine contumelia
Creatoris. § 2. Haec
interpellatio post baptismum
fieri debet; sed Hierarcha loci
gravi de causa potest permittere,
ut interpellatio ante baptismum
fiat, immo potest ab
interpellatione dispensare sive
ante sive post baptismum, si modo
procedendi saltem summario et
extraiudiciali constat eam fieri
non posse aut fore inutilem.
Can. 856 - § 1.
Interpellatio fit regulariter de
auctoritate Hierarchae loci
partis conversae, a quo
concedendum est alteri coniugi
spatium temporis ad respondendum,
si id petivit, eo tamen monito,
ut hoc spatio temporis inutiliter
elapso eius silentium pro
responsione negativa habeatur. §
2. Interpellatio etiam privatim
facta ab ipsa parte conversa
valet, immo est licita, si forma
superius praescripta servari non
potest. § 3. In utroque casu de
interpellatione facta deque
eiusdem exitu in foro externo
legitime constare debet.
Can. 857 - Pars baptizata
ius habet novum matrimonium
celebrandi cum parte catholica,
si: 1° altera pars negative
interpellationi respondit; 2°
interpellatio legitime omissa
est; 3° pars non baptizata, sive
iam interpellata sive non, antea
perseverans in pacifica
cohabitatione postea sine iusta
causa discessit; quo in casu vero
interpellatio ad normam cann. 855
et 856 praemittenda est.
Can. 858 - Hierarcha loci
tamen gravi de causa concedere
potest, ut pars baptizata, utens
privilegio paulino, celebret
matrimonium cum parte acatholica
sive baptizata sive non baptizata
servatis etiam praescriptis
canonum de matrimoniis mixtis.
Can. 859 - § 1. Non
baptizatus, qui plures uxores non
baptizatas simul habet, suscepto
in Ecclesia catholica baptismo,
si ei durum est cum earum prima
permanere, unam ex illis ceteris
dimissis retinere potest; idem
valet de muliere baptizata, quae
plures maritos non baptizatos
simul habet. § 2. In hoc casu
matrimonium forma celebrationis
matrimonii iure praescripta
celebrandum est servatis etiam
aliis de iure servandis. § 3.
Hierarcha loci condicione morali,
sociali, oeconomica locorum et
personarum prae oculis habita
curet, ut eorum, qui dimissi
sunt, necessitatibus satis
provisum sit secundum normas
iustitiae, caritatis et
aequitatis.
Can. 860 - Non baptizato,
qui suscepto in Ecclesia
catholica baptismo cum coniuge
non baptizato ratione
captivitatis vel persecutionis
cohabitationem restaurare non
potest, aliud matrimonium
celebrare licet, etsi altera pars
baptismum interea suscepit, firmo
can. 853.
Can. 861 - In re dubia
privilegium fidei gaudet favore
iuris.
Can. 862 - Matrimonium non
consummatum solvi potest iusta de
causa a Romano Pontifice utraque
parte rogante vel alterutra, etsi
altera est invita.
2° De separatione manente
vinculo
Can. 863 - § 1. Enixe
commendatur, ut coniux caritate
motus et boni familiae sollicitus
veniam non abnuat comparti
adulterae atque consortium vitae
coniugalis non disrumpat; si vero
eiusdem culpam expresse aut
tacite non condonavit, ius ei est
solvendi consortium vitae
coniugalis, nisi in adulterium
consensit aut eidem causam dedit
vel ipse quoque adulterium
commisit. § 2. Tacita condonatio
habetur, si coniux innocens,
postquam de adulterio certior
factus est, sua sponte cum altero
coniuge maritali affectu
conversatus est; praesumitur
vero, si per sex menses
consortium vitae coniugalis
servavit neque auctoritatem
ecclesiasticam vel civilem de re
adiit. § 3. Si coniux innocens
sua sponte consortium vitae
coniugalis solvit, debet intra
sex menses causam separationis
deferre ad auctoritatem
competentem, quae omnibus
inspectis adiunctis perpendat,
num coniux innocens adduci
possit, ut culpam condonet et
separationem non protrahat.
Can. 864 - § 1. Si
alteruter coniugum vitam communem
coniugi vel filiis periculosam
aut nimis duram reddit, alteri
legitimam praebet causam
discedendi decreto Hierarchae
loci et etiam propria
auctoritate, si periculum est in
mora. § 2. Iure particulari
Ecclesiae sui iuris aliae causae
pro moribus populorum et locorum
circumstantiis statui possunt. §
3. In omnibus casibus causa
separationis cessante consortium
vitae coniugalis restaurandum
est, nisi ab auctoritate
competenti aliud statuitur.
Can. 865 - Facta
separatione coniugum opportune
semper cavendum est de debita
filiorum sustentatione et
educatione.
Can. 866 - Coniux innocens
laudabiliter alterum coniugem ad
consortium vitae coniugalis
rursus admittere potest, quo in
casu iuri separationis
renuntiat.
CAPUT VIII DE SACRAMENTALIBUS,
DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS,
DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE
IUREIURANDO
Art. I DE
SACRAMENTALIBUS
Can. 867 - § 1. Per
sacramentalia, quae sacra sunt
signa, quibus ad aliquam
sacramentorum imitationem
effectus praesertim spirituales
significantur et ex Ecclesiae
impetratione obtinentur, homines
ad praecipuum sacramentorum
effectum suscipiendum disponuntur
et varia vitae adiuncta
sanctificantur. § 2. Circa
sacramentalia serventur normae
iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris.
Art. II DE LOCIS
SACRIS
Can. 868 - Loca sacra,
quae ad cultum divinum
destinantur, nonnisi de licentia
Episcopi eparchialis erigi
possunt, nisi aliud iure communi
expresse statuitur.
1° De ecclesiis
Can. 869 - Ecclesia est
aedes exclusive cultui divino
dedicata consecratione vel
benedictione.
Can. 870 - Nulla aedes ad
ecclesiam destinata aedificetur
sine expresso Episcopi
eparchialis consensu scripto
dato, nisi aliter iure communi
cavetur.
Can. 871 - § 1.
Consecratione dedicentur
ecclesiae cathedrales et, si
fieri potest, ecclesiae
paroeciales, ecclesiae
monasteriorum et ecclesiae domui
religiosae adnexae. § 2.
Consecratio reservatur Episcopo
eparchiali, qui potest alii
Episcopo facultatem ecclesiam
consecrandi conferre; de peracta
consecratione vel benedictione
ecclesiae redigatur documentum in
archivo curiae eparchialis
asservandum.
Can. 872 - § 1. Arcendum
est ab ecclesiis, quidquid a loci
sanctitate absonum est. § 2.
Curent omnes, ad quos pertinet,
ut in ecclesiis illa munditia
servetur, quae domum Dei decet,
mediaque securitatis adhibeantur
ad res sacras et pretiosas
tuendas.
Can. 873 - § 1. Si qua
ecclesia nullo modo amplius ad
cultum divinum adhiberi potest et
possibilitas non datur eam
reficiendi, ab Episcopo
eparchiali in usum profanum non
sordidum redigi potest. § 2. Si
aliae graves causae suadent, ut
aliqua ecclesia ad cultum divinum
amplius non adhibeatur, Episcopus
eparchialis eam in usum profanum
non sordidum redigere potest
consulto consilio presbyterali,
de consensu eorum, qui iura in
eandem sibi legitime vindicant,
et dummodo salus animarum nihil
inde detrimenti capiat.
2° De coemeteriis et de
exsequiis ecclesiasticis
Can. 874 - § 1. Ius est
Ecclesiae catholicae possidendi
propria coemeteria. § 2.
Coemeteria Ecclesiae propria, ubi
fieri potest, habeantur vel
saltem spatia in coemeteriis
civilibus christifidelibus
defunctis destinata alterutra
benedicenda; si vero haec
obtineri non possunt, occasione
exsequiarum tumulus benedicetur.
§ 3. In ecclesiis defuncti ne
sepeliantur reprobata contraria
consuetudine, nisi de eis agitur,
qui Patriarchae, Episcopi vel
Exarchi fuerunt. § 4. Paroeciae,
monasteria ceteraque instituta
religiosa propria coemeteria
habere possunt.
Can. 875 - Exsequiis
ecclesiasticis, quibus Ecclesia
defunctis spiritualem opem
impetrat, eorum corpora honorat
simulque vivis spei solacium
affert, omnes christifideles et
catechumeni defuncti donari
debent, nisi eisdem iure privati
sunt.
Can. 876 - § 1. Concedi
possunt exsequiae ecclesiasticae
acatholicis baptizatis de
prudenti Hierarchae loci iudicio,
nisi constat de contraria eorum
voluntate et dummodo minister
proprius haberi non possit. § 2.
Parvuli, quos parentes baptizare
intendebant, aliique, qui aliquo
modo Ecclesiae propinqui
videbantur, sed antequam
baptismum susceperunt,
decesserunt, exsequiis
ecclesiasticis item de prudenti
Hierarchae loci iudicio donari
possunt. § 3. Illis, qui proprii
cadaveris cremationem elegerunt,
nisi constat eos id fecisse
rationibus ductos vitae
christianae adversis, concedendae
sunt exsequiae ecclesiasticae eo
tamen modo celebratae, ut non
lateat Ecclesiam corporum
sepulturam cremationi anteponere
utque scandalum vitetur.
Can. 877 - Exsequiis
ecclesiasticis privandi sunt,
nisi ante mortem aliqua dederunt
paenitentiae signa, peccatores,
quibus eaedem non sine publico
christifidelium scandalo concedi
possunt. Can. 878 - § 1. In
exsequiarum ecclesiasticarum
celebratione omnis personarum
acceptio vitetur. § 2. Firmo can.
1013 enixe commendatur, ut
Episcopi eparchiales, quatenus
fieri potest, praxim introducant,
secundum quam occasione
exsequiarum ecclesiasticarum
solum eae oblationes recipiantur,
quas christifideles sua sponte
offerunt.
Can. 879 - Expleta
tumulatione adnotatio in libro
defunctorum fiat ad normam iuris
particularis.
Art. III DE DIEBUS FESTIS ET
PAENITENTIAE
Can. 880 - § 1. Dies
festos et paenitentiae omnibus
Ecclesiis orientalibus communes
constituere, transferre aut
supprimere solius est supremae
Ecclesiae auctoritatis firma § 3.
§ 2. Dies festos et paenitentiae
singulis Ecclesiis sui iuris
proprios constituere, transferre
aut supprimere competit etiam
auctoritati, cuius est ius
particulare earundem Ecclesiarum
statuere, debita tamen habita
ratione aliarum Ecclesiarum sui
iuris et firmo can. 40, § 1. § 3.
Dies festi de praecepto omnibus
Ecclesiis orientalibus communes,
praeter dies dominicos, sunt dies
Nativitatis Domini Nostri Iesu
Christi, Epiphaniae, Ascensionis,
Dormitionis Sanctae Dei
Genitricis Mariae ac dies
Sanctorum Apostolorum Petri et
Pauli, salvo iure particulari
Ecclesiae sui iuris a Sede
Apostolica approbato, quo quidam
dies festi de praecepto
supprimuntur vel ad diem
dominicum transferuntur.
Can. 881 - § 1.
Christifideles obligatione
tenentur diebus dominicis et
festis de praecepto Divinam
Liturgiam participandi aut
secundum praescripta vel
legitimam consuetudinem propriae
Ecclesiae sui iuris celebrationem
laudum divinarum. § 2. Quo
facilius christifideles hanc
obligationem implere possint,
statuitur tempus utile decurrere
inde a vesperis vigiliae usque ad
finem diei dominici vel festi de
praecepto. § 3. Enixe commendatur
christifidelibus, ut his diebus
immo frequentius vel etiam
cottidie Divinam Eucharistiam
suscipiant. § 4. Abstineant
christifideles his diebus ab
illis operibus et negotiis, quae
Cultum Deo reddendum, laetitiam
diei Domini propriam aut debitam
mentis ac corporis relaxationem
impediunt.
Can. 882 - Diebus
paenitentiae christifideles
obligatione tenentur ieiunium vel
abstinentiam servandi modo iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris statuto.
Can. 883 - § 1.
Christifideles extra fines
territorii propriae Ecclesiae sui
iuris versantes circa dies festos
et paenitentiae ad normas in
loco, ubi degunt, vigentes se
plene conformare possunt. § 2. In
familiis, in quibus coniuges
diversis Ecclesiis sui iuris
ascripti sunt, circa dies festos
et paenitentiae praescripta unius
vel alterius Ecclesiae sui iuris
observare licet.
Art. IV DE CULTU SANCTORUM,
SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET
RELIQUIARUM
Can. 884 - Ad
sanctificationem populi Dei
fovendam Ecclesia speciali et
filiali christifidelium
venerationi commendat Sanctam
Mariam semper Virginem, Dei
Matrem, quam Christus hominum
omnium Matrem constituit, atque
verum et authenticum promovet
cultum aliorum Sanctorum, quorum
quidem exemplo christifideles
aedificantur et intercessione
sustentantur.
Can. 885 - Cultu publico
eos tantum servos Dei venerari
licet, qui auctoritate Ecclesiae
inter Sanctos vel Beatos relati
sunt.
Can. 886 - Firma maneat
praxis in ecclesiis sacras icones
vel imagines venerationi
christifidelium proponendi modo
et ordine iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
statuendis. Can. 887 - § 1.
Sacrae icones vel imagines
pretiosae, id est vetustate aut
arte praestantes in ecclesiis
venerationi christifidelium
expositae, in aliam ecclesiam
transferri vel alienari non
possunt nisi de consensu scripto
dato Hierarchae, qui in eandem
ecclesiam potestatem suam
exercet, firmis cann. 1034 -
1041. § 2. Sacrae icones vel
imagines pretiosae etiam ne
restaurentur nisi de consensu
scripto dato eiusdem Hierarchae,
qui, antequam eum concedit,
peritos consulat.
Can. 888 - § 1. Sacras
reliquias vendere non licet. § 2.
Insignes reliquiae, icones vel
imagines, quae in aliqua ecclesia
magna populi veneratione
honorantur, non possunt valide
quoquo modo alienari neque in
aliam ecclesiam perpetuo
transferri nisi de consensu Sedis
Apostolicae vel Patriarchae, qui
eum dare non potest nisi de
consensu Synodi permanentis firmo
can. 1037. § 3. Circa
restaurationem harum iconum vel
imaginum servetur can. 887, §
2.
Art. V DE VOTO ET DE
IUREIURANDO
Can. 889 - § 1. Votum,
promissio scilicet deliberata ac
libera Deo facta de bono
possibili et meliore, ex virtute
religionis impleri debet. § 2.
Voti sunt capaces omnes
congruentem usum rationis
habentes, nisi iure prohibentur.
§ 3. Votum ex metu gravi et
iniuste incusso vel ex dolo
emissum ipso iure nullum est. §
4. Votum est publicum, si nomine
Ecclesiae a legitimo Superiore
ecclesiastico acceptatur; secus
est privatum.
Can. 890 - Votum neminem
obligat ratione sui nisi
emittentem. Can. 891 - Cessat
votum elapso tempore ad finiendam
obligationem apposito, mutatione
substantiali materiae promissae,
deficiente condicione, de qua
votum pendet, aut eiusdem causa
finali, dispensatione,
commutatione.
Can. 892 - Qui potestatem
in voti materiam habet, potest
voti obligationem tamdiu
suspendere, quamdiu voti impletio
sibi praeiudicium affert.
Can. 893 - § 1. A votis
privatis iusta de causa
dispensare potest, dummodo
dispensatio ne laedat iura aliis
quaesita: 1° sibi subditos omnis
Hierarcha, parochus et Superior
localis instituti vitae
consecratae, qui potestatem
regiminis habet; 2° ceteros
christifideles propriae Ecclesiae
sui iuris Hierarcha loci, dummodo
intra fines territorii eparchiae
actu degant; itemque parochus
loci intra fines territorii
propriae paroeciae; 3° eos, qui
diu noctuque in domo instituti
vitae consecratae degunt,
Superior localis, qui potestatem
regiminis habet, eiusque Superior
maior. § 2. Haec dispensatio sub
eadem condicione, sed pro foro
interno tantum concedi potest a
quolibet confessario.
Can. 894 - Vota ante
professionem religiosam emissa
suspenduntur, dum vovens in
monasterio, ordine vel
congregatione permanet.
Can. 895 - Iusiurandum, id
est invocatio Nominis divini in
testem veritatis, coram Ecclesia
praestari potest tantummodo in
casibus iure statutis; secus
nullum parit effectum
canonicum.
TITULUS XVII DE BAPTIZATIS
ACATHOLICIS AD PLENAM COMMUNIONEM
CUM ECCLESIA CATHOLICA
CONVENIENTIBUS
Can. 896 - Eis, qui in
Ecclesiis vel Communitatibus
ecclesialibus acatholicis
baptizati sunt et ad plenam
communionem cum Ecclesia
catholica convenire sua sponte
petunt, sive agitur de singulis
sive de coetibus, nihil ultra
imponatur oneris quam ea, quae
necessaria sunt.
Can. 897 - Christifidelis
alicuius Ecclesiae orientalis
acatholicae in Ecclesiam
catholicam recipiendus est cum
sola professione fidei
catholicae, praemissa
praeparatione doctrinali et
spirituali pro sua cuiusque
condicione.
Can. 898 - § 1. Episcopum
alicuius Ecclesiae orientalis
acatholicae in Ecclesiam
catholicam recipere potest
praeter Romanum Pontificem etiam
Patriarcha de consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Metropolita
Ecclesiae metropolitanae sui
iuris de consensu Consilii
Hierarcharum. § 2. Ius recipiendi
in Ecclesiam catholicam quemlibet
alium spectat ad Hierarcham loci
vel, si ita fert ius particulare,
etiam ad Patriarcham. § 3. Ius
recipiendi in Ecclesiam
catholicam singulos laicos
spectat quoque ad parochum, nisi
iure particulari prohibetur.
Can. 899 - Clericus
alicuius Ecclesiae orientalis
acatholicae ad plenam communionem
cum Ecclesia catholica conveniens
potest proprium ordinem sacrum
exercere secundum normas ab
auctoritate competenti statutas;
Episcopus autem potestatem
regiminis valide exercere non
potest nisi de assensu Romani
Pontificis, Collegii Episcoporum
capitis.
Can. 900 - § 1. Qui
decimum quartum aetatis annum
nondum explevit, ne recipiatur
renitentibus parentibus. § 2. Si
ex eiusdem receptione gravia
praevidentur incommoda vel
Ecclesiae vel ipsi, receptio
differatur, nisi periculum mortis
imminet. Can. 901 - Si
acatholici, qui non ad aliquam
Ecclesiam orientalem pertinent,
in Ecclesiam catholicam
recipiuntur, servandae sunt
normae supra datae congrua
congruis referendo, dummodo sint
valide baptizati.
TITULUS XVIII DE OECUMENISMO
SEU DE CHRISTIANORUM UNITATE
FOVENDA
Can. 902 - Cum sollicitudo
cunctorum christianorum unitatis
instaurandae ad totam Ecclesiam
spectet, omnes christifideles,
praesertim vero Ecclesiae
Pastores, debent pro ea a Domino
optata Ecclesiae unitatis
plenitudine orare et allaborare
sollerter participando operi
oecumenico Spiritus Sancti gratia
suscitato.
Can. 903 - Ad Ecclesias
orientales catholicas speciale
pertinet munus unitatem inter
omnes Ecclesias orientales
fovendi precibus imprimis, vitae
exemplo, religiosa erga antiquas
traditiones Ecclesiarum
orientalium fidelitate, mutua et
meliore cognitione,
collaboratione ac fraterna rerum
animorumque aestimatione.
Can. 904 - § 1. Incepta
motus oecumenici in unaquaque
Ecclesia sui iuris sedulo
provehantur normis specialibus
iuris particularis moderante
eundem motum Sede Apostolica
Romana pro universa Ecclesia. §
2. Ad hunc finem habeatur in
unaquaque Ecclesia sui iuris
commissio peritorum de re
oecumenica constituenda, si rerum
adiuncta id suadent, collatis
consiliis cum Patriarchis et
Episcopis eparchialibus aliarum
Ecclesiarum sui iuris, qui in
eodem territorio potestatem suam
exercent. § 3. Item Episcopis
eparchialibus assit vel pro
unaquaque eparchia vel, si visum
est, pro pluribus eparchiis
consilium de motu oecumenico
provehendo; in eis autem
eparchiis, quae proprium
consilium habere non possunt,
unus saltem assit christifidelis
ab Episcopo eparchiali nominatus
cum speciali munere hunc motum
provehendi.
Can. 905 - In opere
oecumenico persolvendo praesertim
aperto ac fidenti dialogo et
inceptis cum aliis christianis
communibus servanda est debita
prudentia evitatis periculis
falsi irenismi, indifferentismi
necnon zeli immoderati.
Can. 906 - Quo clarius
innotescat christifidelibus, quid
reapse doceatur et tradatur ab
Ecclesia catholica et ab aliis
Ecclesiis vel Communitatibus
ecclesialibus, diligenter operam
dent praesertim praedicatores
verbi Dei, ii, qui instrumenta
communicationis socialis
moderantur, atque omnes, qui
vires impendunt sive ut magistri
sive ut moderatores in scholis
catholicis, praesertim autem in
institutis studiorum superiorum.
Can. 907 - Curent
moderatores scholarum,
nosocomiorum ceterorumque
similium institutorum
catholicorum, ut alii christiani
ea frequentantes vel ibi degentes
a propriis ministris adiumentum
spirituale consequi et sacramenta
suscipere possint.
Can. 908 - Optandum est,
ut christifideles catholici
servatis normis de communicatione
in sacris quodvis negotium, in
quo cum aliis christianis
cooperari possunt, non seorsum,
sed coniunctim persolvant,
cuiusmodi sunt opera caritatis ac
socialis iustitiae, defensio
dignitatis personae humanae
eiusque iurium fundamentalium,
promotio pacis, dies
commemorationis pro patria, festa
nationalia.
TITULUS XIX DE PERSONIS ET DE
ACTIBUS IURIDICIS
CAPUT I DE PERSONIS
Art. I DE PERSONIS
PHYSICIS
Can. 909 - § l. Persona,
quae duodevicesimum aetatis annum
explevit, maior est; infra hanc
aetatem minor. § 2. Minor ante
plenum septennium dicitur infans
et censetur non sui compos;
expleto autem septennio usum
rationis habere praesumitur. § 3.
Quicumque usu rationis habitu
caret, censetur non sui compos et
infantibus assimilatur.
Can. 910 - § 1. Persona
maior plenum habet suorum iurium
exercitium. § 2. Persona minor in
exercitio suorum iurium potestati
parentum vel tutorum subest eis
exceptis, in quibus minores iure
divino vel canonico ab eorum
potestate exempti sunt; ad
constitutionem tutorum quod
attinet, serventur praescripta
iuris civilis, nisi aliter iure
communi vel iure particulari
propriae Ecclesiae sui iuris
cavetur et firmo iure Episcopi
eparchialis tutores, si opus est,
per se ipsum constituendi.
Can. 911 - Persona dicitur
peregrinus in eparchia diversa ab
illa, in qua domicilium vel
quasi-domicilium habet;
dicitur vero vagus, si nullibi
domicilium vel
quasi-domicilium habet.
Can. 912 - § 1. Domicilium
acquiritur ea in territorio
alicuius paroeciae aut saltem
eparchiae commoratione, quae aut
coniuncta est cum animo ibi
perpetuo manendi, si nihil inde
avocat, aut ad quinquennium
completum reapse est protracta. §
2. Quasi-domicilium
acquiritur ea in territorio
alicuius paroeciae aut saltem
eparchiae commoratione, quae aut
coniuncta est cum animo ibi
manendi saltem per tres menses,
si nihil inde avocat, aut ad tres
menses completos reapse est
protracta.
Can. 913 - Sodales
institutorum religiosorum necnon
societatum vitae communis ad
instar religiosorum domicilium
acquirunt in loco, ubi sita est
domus, cui ascribuntur;
quasi-domicilium in loco, ubi
eorum commoratio ad tres saltem
menses est protracta.
Can. 914 - Coniuges
commune habeant domicilium vel
quasi-domicilium; iusta de
causa vero uterque habere potest
proprium domicilium vel
quasi-domicilium. Can. 915
- § 1. Minor necessario
retinet domicilium et
quasi-domicilium illius,
cuius potestati subditus est;
infantia egressus potest etiam
quasi-domicilium proprium
acquirere atque legitime ad
normam iuris civilis emancipatus
etiam proprium domicilium. § 2.
Quicumque alia ratione quam
minoritate in tutelam vel
curatelam legitime traditus est,
domicilium et
quasi-domicilium habet
tutoris vel curatoris.
Can. 916 - § 1. Et per
domicilium et per
quasi-domicilium suum quisque
proprium Hierarcham loci et
parochum Ecclesiae sui iuris, cui
ascriptus est, sortitur, nisi
aliter iure communi cavetur. § 2.
Parochus proprius illius, qui non
habet nisi eparchiale domicilium
vel quasi-domicilium, est
parochus loci, ubi actu
commoratur. § 3. Proprius vagi
Hierarcha loci et parochus est
eius Ecclesiae parochus et
Hierarcha loci, ubi vagus actu
commoratur. § 4. Si deest
parochus pro christifidelibus
alicuius Ecclesiae sui iuris,
eorundem Episcopus eparchialis
designet parochum alterius
Ecclesiae sui iuris, qui eorum
curam tamquam parochus proprius
suscipiat, de consensu vero
Episcopi eparchialis parochi
designandi. § 5. In locis, ubi ne
exarchia quidem pro
christifidelibus alicuius
Ecclesiae sui iuris erecta est,
tamquam proprius eorundem
christifidelium Hierarcha
habendus est Hierarcha loci
alterius Ecclesiae sui iuris,
etiam Ecclesiae latinae, firmo
can. 101; si vero plures sunt,
ille habendus est tamquam
proprius, quem designavit Sedes
Apostolica vel, si de
christifidelibus alicuius
Ecclesiae patriarchalis agitur,
Patriarcha de assensu Sedis
Apostolicae. Can. 917 -
Domicilium et
quasi-domicilium amittitur
discessu a loco cum animo non
revertendi salvis cann. 913 et
915.
Can. 918 - Consanguinitas
computatur per lineas et gradus:
1° in linea recta tot sunt
gradus, quot personae stipite
dempto; 2° in linea collaterali
tot sunt gradus, quot personae in
utroque tractu stipite dempto.
Can. 919 - § 1. Affinitas
oritur ex matrimonio valido ac
viget inter alterutrum coniugem
et consanguineos alterius. § 2.
Qua linea et quo gradu aliquis
alterutrius coniugis est
consanguineus, alterius est
affinis.
Art. II DE PERSONIS
IURIDICIS
Can. 920 - In Ecclesia
praeter personas physicas sunt
etiam personae iuridicae, sive
sunt universitates personarum
sive universitates rerum,
subiecta scilicet in iure
canonico iurium et obligationum,
quae earum indoli congruunt.
Can. 921 - § 1. Personae
iuridicae constituuntur in finem
missioni Ecclesiae congruentem
aut ex ipso iuris praescripto aut
ex speciali concessione
auctoritatis competentis
ecclesiasticae per decretum data.
§ 2. Ipso iure personae iuridicae
sunt Ecclesiae sui iuris,
provinciae, eparchiae, exarchiae,
necnon alia instituta, de quibus
hoc in iure communi expresse
statuitur. § 3. Auctoritas
competens personalitatem
iuridicam ne conferat nisi eis
universitatibus personarum aut
rerum, quae finem specificum
reapse utilem persequuntur et
omnibus perpensis media habent,
quae sufficere praevidentur ad
finem praestitutum assequendum.
Can. 922 - § 1. Quaelibet
persona iuridica ex speciali
concessione auctoritatis
competentis ecclesiasticae erecta
habere debet propria statuta ab
auctoritate, quae ad eandem
personam iuridicam erigendam
competens est, approbata. § 2.
Firmo iure communi in statutis,
ut approbari possint, de
sequentibus pressius providendum
est: 1° de fine specifico
personae iuridicae; 2° de natura
personae iuridicae; 3° cui
competat moderatio personae
iuridicae et quomodo exercenda
sit; 4° quis in foro
ecclesiastico et civili personam
iuridicam repraesentet; 5° cui
competat de bonis personae
iuridicae disponere et quisnam
sit exsecutor in casu
exstinctionis personae iuridicae,
divisionis in plures personas
iuridicas vel coniunctionis cum
aliis personis iuridicis,
servatis semper offerentium
voluntatibus necnon iuribus
quaesitis. § 3. Antequam statuta
approbata sunt, persona iuridica
valide agere non potest. Can. 923
- Universitas personarum in
personam iuridicam erigi non
potest nisi saltem ex tribus
personis physicis constat.
Can. 924 - Ad actus
collegiales quod attinet, nisi
aliud iure expresse statutum est:
1° id vim habet iuris, quod
praesente quidem maiore parte
eorum, qui convocari debent,
placuit parti absolute maiori
eorum, qui sunt praesentes; si
vero suffragia aequalia fuerunt,
praeses suo suffragio paritatem
dirimat; 2° si vero iura quaesita
singulorum tanguntur, consensus
uniuscuiusque eorum requiritur;
3° circa electiones servetur can.
956.
Can. 925 - Si vel unum
membrum personae iuridicae
superest et tamen ea secundum
statuta esse non desiit,
exercitium omnium iurium eiusdem
personae iuridicae illi membro
competit. Can. 926 - § 1.
Nisi aliter iure cantum est, bona
et iura personae iuridicae, quae
membris caret, illius
auctoritatis cura conservari,
administrari vel exerceri debent,
cui in casu exstinctionis de
eisdem statuere competit; haec
auctoritas debet ad normam iuris
fideli impletioni providere
onerum, quae illa bona gravant,
necnon curare, ut fundatorum vel
oblatorum voluntas adamussim
servetur. § 2. Ascriptio
membrorum huius personae
iuridicae salvis normis iuris ab
illa auctoritate fieri potest et
secundum casus debet, cui eiusdem
personae immediata cura competit;
idem servetur, si membra, quae
remanent, ascriptionis peragendae
iure incapacia sunt. § 3.
Nominatio administratorum
universitatis rerum, si ad normam
iuris fieri non potest, ad
auctoritatem immediate superiorem
devolvitur; eidem auctoritati
onus incumbit administrationis ad
normam § 1, donec idoneum
administratorem nominaverit.
Can. 927 - § 1. Persona
iuridica natura sua perpetua est;
tamen exstinguitur, si ab
auctoritate competenti
supprimitur vel si facto per
centum annorum spatium esse
desiit. § 2. Persona iuridica
supprimi potest nonnisi gravi de
causa consultis eiusdem
moderatoribus et servatis, quae
in statutis de casu suppressionis
praescribuntur.
Can. 928 - Salvis casibus
iure communi expressis: 1°
Patriarchae est consulta Synodo
permanenti supprimere personas
iuridicas ab ipso erectas vel
approbatas; de consensu vero
Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis Patriarcha quamvis
personam iuridicam supprimere
potest illis exceptis, quae a
Sede Apostolica erectae vel
approbatae sunt; 2° Episcopi
eparchialis est consulto collegio
consultorum eparchialium illas
personas iuridicas supprimere,
quas ipse erexit, nisi ab
auctoritate superiore approbatae
sunt; 3° in ceteris casibus, qui
personas iuridicas erigit, eas
supprimere valide non potest,
nisi consensus auctoritatis
superioris accedit.
Can. 929 - Diviso
territorio personae iuridicae
ita, ut vel illius pars alii
personae iuridicae uniatur vel
distincta persona iuridica pro
parte dismembrata erigatur, etiam
bona communia, quae in commodum
totius territorii erant
destinata, et debita, quae pro
toto territorio contracta erant,
ab auctoritate, cui divisio
competit, ex bono et aequo dividi
debent salvis omnibus et singulis
obligationibus itemque salvis
piorum fundatorum vel oblatorum
voluntatibus, iuribus quaesitis
ac statutis, quibus persona
iuridica regitur. Can. 930 -
Exstincta persona iuridica eius
bona fiunt personae iuridicae
immediate superioris salvis
semper fundatorum vel oblatorum
voluntatibus, iuribus quaesitis
ac statutis, quibus exstincta
persona iuridica
regebatur.
CAPUT II DE ACTIBUS
IURIDICIS
Can. 931 - § 1. Ad
validitatem actus iuridici
requiritur, ut a persona habili
et competenti sit positus atque
in eodem assint, quae actum ipsum
essentialiter constituunt, necnon
sollemnia, et requisita iure ad
validitatem actus imposita. § 2.
Actus iuridicus circa sua
elementa externa ad normam iuris
positus praesumitur validus.
Can. 932 - § 1. Actus
iuridicus positus ex vi ab
extrinseco personae illata, cui
ipsa nequaquam resistere potuit,
pro nullo habetur. § 2. Actus
iuridicus positus ex alia vi vel
metu gravi et iniuste incusso aut
ex dolo valet, nisi aliter iure
cavetur; sed potest a iudice per
sententiam rescindi sive ad
petitionem partis laesae eiusve
in iure successorum sive ex
offcio. Can. 933 - Actus
iuridicus positus ex ignorantia
aut ex errore, qui versatur circa
id, quod eius substantiam
constituit, aut qui recidit in
condicionem sine qua non, nullus
est; secus valet, nisi aliter
iure cavetur, sed actus iuridicus
ex ignorantia aut ex errore
positus locum dare potest actioni
rescissoriae ad normam iuris.
Can. 934 - § 1. Si iure
statuitur ad actum iuridicum
ponendum auctoritatem indigere
consensu aut consilio alicuius
personarum coetus, convocari
debet coetus ad normam can. 948,
nisi aliter iure particulari
cavetur pro casibus ab eodem iure
statutis, in quibus de consilio
tantum exquirendo agitur; ut
autem actus iuridicus valeat
requiritur, ut obtineatur
consensus partis absolute maioris
eorum, qui sunt praesentes, aut
omnium exquiratur consilium,
firma § 2, n. 3. § 2. Si iure
statuitur ad actum iuridicum
ponendum auctoritatem indigere
consensu aut consilio aliquarum
personarum, ut singularum: 1° si
consensus exigitur, invalidus est
actus iuridicus auctoritatis
consensum earum personarum non
exquirentis aut contra earum vel
alicuius votum agentis; 2° si
consilium exigitur, invalidus est
actus iuridicus auctoritatis
easdem personas non consulentis;
3° auctoritas, quamvis nulla
obligatione teneatur accedendi ad
earundem consilium, etsi concors,
tamen sine praevalenti ratione,
suo iudicio aestimanda, ab
earundem consilio praesertim
concordi ne discedat. § 3. Illis,
quorum consensus aut consilium
requiritur, auctoritas, quae
consensu vel consilio indiget,
informationes necessarias
praebere et eorum liberam mentis
manifestationem omni modo tueri
debet. § 4. Omnes, quorum
consensus aut consilium
requiritur, obligatione tenentur
sententiam suam sincere
proferendi atque secretum
servandi, quae quidem obligatio
ab auctoritate urgeri potest.
Can. 935 - Quicumque
illegitime actu iuridico immo
quovis alio actu dolo vel culpa
posito alii damnum infert,
obligatione tenetur damnum
illatum reparandi.
TITULUS XX DE OFFICIIS
Can. 936 - § 1. In
Ecclesia officium est quodlibet
munus ab ipso Domino vel ab
auctoritate competenti stabiliter
constitutum in finem spiritualem
exercendum. § 2. Iura et
obligationes singulis officiis
propria determinantur eo iure,
quo officium constituitur, vel
decreto auctoritatis competentis.
§ 3. Auctoritatis, cuius est
officium constituere, est etiam
illud immutare, supprimere et de
eius provisione canonica
providere, nisi aliter iure
expresse cavetur vel ex natura
rei constat.
Can. 937 - § 1. Qui
officium erigit, curare debet, ut
praesto sint media ad eiusdem
implementum necessaria utque
prospiciatur iustae remunerationi
eorum, qui officio funguntur. §
2. Iure particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris pressius
determinetur modus, quo haec
praescripta ad effectum
deducantur, nisi de quibusdam
iure communi iam provisum
est.
CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA
OFFICIORUM
Can. 938 - Officium sine
provisione canonica valide
obtineri non potest. Can. 939
- Provisio canonica officii
fit: 1° per liberam collationem
ab auctoritate competenti factam;
2° si praecessit electio, per
eius confirmationem vel, si
electio non eget confirmatione,
per electi acceptationem; 3° si
praecessit postulatio, per eius
admissionem.
Can. 940 - § 1. Ut quis ad
officium promoveatur, debet esse
idoneus, scilicet eis
qualitatibus praeditus, quae iure
requiruntur. § 2. Quoties
provisus caret qualitatibus
requisitis, provisio est nulla
solummodo, si ita iure cautum
est; secus est valida, sed
rescindi potest per decretum
auctoritatis competentis
aequitate servata.
Can. 941 - Provisio
canonica, cui nullus terminus est
iure praescriptus, numquam
differatur ultra sex menses
utiles ab accepta notitia de
officii vacatione computandos.
Can. 942 - Nemini
conferantur duo vel plura
officia, quae una simul ab eodem
congrue impleri non possunt, nisi
adest vera necessitas. Can. 943
- § l. Provisio officii, quod
de iure non vacat, ipso iure
nulla est nec subsequenti officii
vacatione convalidatur. § 2. Si
vero agitur de officio, quod de
iure ad tempus determinatum
confertur, provisio canonica
intra sex menses, antequam hoc
tempus elapsum est, fieri potest
et effectum habet a die officii
vacationis. § 3. Promissio
alicuius officii, a quocumque est
facta, nullum effectum canonicum
habet. Can. 944 - Officium de
iure vacans, quod forte ab aliquo
illegitime possidetur, conferri
potest, dummodo ad normam iuris
declaratum sit eam possessionem
non esse canonicam et de hac
declaratione mentio fiat in
litteris collationis. Can. 945
- Qui, alium neglegentem vel
impeditum supplens, officium
confert, nullam inde potestatem
acquirit in personam, cui
collatum est, sed huius condicio
iuridica eadem est, ac si
provisio canonica ad ordinariam
normam iuris facta esset.
Can. 946 - Officii
provisio facta ex metu gravi
iniuste incusso, dolo, errore
substantiali vel simoniace ipso
iure nulla est.
Art. I DE ELECTIONE
Can. 947 - § 1. Si cui
coetui est ius eligendi ad
officium, electio, nisi aliter
iure cautum est, numquam
differatur ultra trimestre utile
ab accepta notitia de officii
vacatione computandum; quo
termino inutiliter elapso
auctoritas competens, cui ius
confirmandi electionem vel ius
providendi successive competit,
officio vacanti libere provideat.
§ 2. Auctoritas competens officio
vacanti libere providere potest
etiam si coetus ius eligendi alio
modo amisit.
Can. 948 - § 1. Salvo iure
particulari coetus praeses
electores convocet loco ac
tempore ipsis convenienti;
convocatio, si personalis esse
debet, valet, si fit vel in loco
domicilii aut quasi-domicilii
vel in loco commorationis. § 2.
Si quis ex vocandis neglectus et
ideo absens est, electio valet,
sed ad eius petitionem debet
probata praeteritione et absentia
ab auctoritate competenti
rescindi etiam post
confirmationem, dummodo ad normam
iuris constet recursum saltem
intra triduum ab accepta notitia
de electione computandum
interpositum esse. § 3. Si vero
plures quam tertia pars electorum
neglecti sunt, electio est ipso
iure nulla, nisi omnes neglecti
reapse interfuerunt.
Can. 949 - § 1.
Convocatione canonice facta ius
suffragium ferendi pertinet ad
eos, qui praesentes sunt loco et
die in convocatione statutis
excluso iure valide ferendi
suffragia per epistulam vel
procuratorem, nisi aliter iure
cavetur. § 2. Si quis ex
electoribus praesens in domo est,
in qua fit electio, sed electioni
ob infirmam valetudinem interesse
non potest, suffragium eius
scriptum a scrutatoribus
exquiratur.
Can. 950 - Etsi quis
plures ob titulos ius suffragium
nomine proprio ferendi habet, non
potest nisi unum ferre.
Can. 951 - Nemo coetui
extraneus admitti potest ad
suffragium ferendum; secus
electio ipso iure nulla est.
Can. 952 - Si libertas in
electione quoquo modo impedita
est, electio ipso iure nulla est.
Can. 953 - § 1. Inhabilis
est suffragium ferendi: 1°
incapax actus humani; 2° carens
voce activa; 3° qui fidem
catholicam publice abiecit vel a
communione cum Ecclesia catholica
publice defecit. § 2. Si qui ex
praedictis admittitur, eius
suffragium est nullum, sed
electio valet, nisi constat eo
dempto electum non rettulisse
requisitum numerum suffragiorum.
Can. 954 - § 1. Suffragium
est nullum, nisi est: 1° liberum,
et ideo nullum est suffragium, si
elector metu gravi aut dolo
directe vel indirecte adactus est
ad eligendam certam personam aut
plures disiunctim; 2° secretum,
certum, absolutum, determinatum
reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Condiciones ante electionem
suffragio appositae tamquam non
adiectae habentur.
Can. 955 - § 1. Antequam
incipit electio, designentur ex
gremio coetus duo saltem
scrutatores. § 2. Scrutatores
suffragia colligant et coram
praeside electionis inspiciant,
an schedularum numerus respondeat
numero electorum, suffragia ipsa
scrutentur palamque faciant, quot
quisque rettulerit. § 3. Si
numerus suffragiorum non aequatur
numero eligentium, nihil est
actum. § 4. Schedulae statim
peracto unoquoque scrutinio vel
post sessionem, si in eadem
sessione habentur plura
scrutinia, destruantur. § 5.
Omnia electionis acta ab eo, qui
actuarii munere fungitur,
accurate describantur et,
postquam coram electoribus
perlecta sunt, saltem ab eodem
actuario, praeside ac
scrutatoribus subscribantur atque
in archivo coetus asserventur.
Can. 956 - § 1. In
electionibus, nisi aliter iure
communi cavetur, id vim iuris
habet, quod praesente quidem
maiore parte eorum, qui convocari
debent, placuit parti absolute
maiori eorum, qui sunt
praesentes, aut post duo
inefficacia scrutinia parti
relative maiori in tertio
scrutinio; si vero suffragia
aequalia fuerunt post tertium
scrutinium, electus habeatur
aetate senior, nisi agitur de
electionibus inter solos clericos
vel religiosos, quibus in casibus
electus habeatur sacra
ordinatione senior vel inter
religiosos prima professione
senior. § 2. Praesidis electionis
est electum praclamare. Can. 957
- § 1. Electio scripto vel
alio legitimo modo statim
intimanda est electo. § 2.
Electus debet intra octiduum
utile a, recepta intimatione
computandum manifestare praesidi
coetus, utrum electionem acceptet
necne; secus electio effectum non
habet. § 3. Si electus non
acceptat, omne ius ex electione
ortum amittit nec electio
subsequenti acceptatione
convalidatur; rursus autem eligi
potest; coetus intra mensem a
cognita notitia de electione non
acceptata computandum ad novam
electionem procedere debet.
Can. 958 - Electus
acceptatione electionis, si
confirmatione non eget, officium
pleno iure statim obtinet, nisi
aliter iure cavetur; secus non
acquirit nisi ius ad exigendam
confirmationem electionis.
Can. 959 - § 1. Electus,
si electio confirmatione indiget,
debet non ultra octo dies a die
acceptatae electionis computandos
confirmationem ab auctoritate
competenti petere per se vel per
alium; secus omni iure ex
electione orto privatur, nisi
probat se a petenda confirmatione
iusto impedimento fuisse
detentum. § 2. Ante acceptam
confirmationem electo non licet
se immiscere administrationi
officii et actus ab eo forte
positi nulli sunt.
Can. 960 - § 1.
Auctoritati competenti, si
electum repperit idoneum et
electio ad normam iuris peracta
est, confirmationem denegare non
licet. § 2. Recepta confirmatione
electus pleno iure officium
obtinet, nisi aliter iure
cavetur.
Art. II DE
POSTULATIONE
Can. 961 - Electores; si
electioni illius, quem aptiorem
putant ac praeferunt,
impedimentum canonicum obest, a
quo dispensari potest, suis
suffragiis eum possunt, nisi
aliter iure cavetur, ab
auctoritate competenti postulare.
Can. 962 - Ut postulatio vim
habeat, saltem duae ex tribus
partibus suffragiorum
requiruntur; secus ad electionem
procedatur, ac si nihil actum
sit.
Can. 963 - § 1. Coetus
postulationem quam primum nec
ultra octo dies mittere debet ad
auctoritatem competentem, ad quam
pertinet electionem confirmare;
quae auctoritas, si potestatem ab
impedimento dispensandi non habet
et postulationem admittere vult,
dispensationem ab auctoritate
competenti obtinere debet; si non
requiritur confirmatio,
postulatio mitti debet ad
auctoritatem competentem ad
dispensationem concedendam. § 2.
Si intra praescriptum tempus
postulatio missa non est, ipso
iure nulla est et coetus pro ea
vice ius eligendi amittit, nisi
probat se a mittenda postulatione
iusto impedimento detentum
fuisse. § 3. Postulato nullum ius
acquiritur ex postulatione; quam
admittendi auctoritas competens
obligatione non tenetur. § 4.
Postulationem ad auctoritatem
competentem missam electores
revocare non possunt.
Can. 964 - § 1. Non
admissa ab auctoritate competenti
postulatione ius eligendi ad
coetum redit. § 2. Admissio vero
postulationis statim intimetur
postulato et servetur can. 957,
§ § 2 et 3. § 3. Qui admissam
postulationem acceptat, pleno
iure statim officium
obtinet.
CAPUT II DE ADMISSIONE
OFFICII
Can. 965 - § 1. Amittitur
officium praeter alios casus iure
praescriptos elapso tempore
determinato, expleta aetate iure
definita, renuntiatione,
translatione, amotione necnon
privatione. § 2. Resoluto quovis
modo iure auctoritatis, a qua est
collatum, officium non amittitur,
nisi aliter iure cavetur. § 3.
Elapso tempore determinato vel
expleta aetate iure definita
amissio officii effectum habet
tantum a momento, quo ab
auctoritate competenti scripto
intimata est. § 4. Ei, qui ob
expletam aetatem iure definitam
aut renuntiationem offcium
amittit, titulus emeriti conferri
potest.
Can. 966 - Amissio
officii, quae effectum sortita
est, quam primum omnibus nota
fiat, quibus aliquod ius in
provisione canonica officii
competit.
Art. I DE
RENUNTIATIONE
Can. 967 - Qui sui compos
est, potest officio iusta de
causa renuntiare. Can. 968 -
Renuntiatio facta ex metu gravi
et iniuste incusso, dolo, errore
substantiali aut simoniace ipso
iure nulla est.
Can. 969 - Renuntiatio, ut
valeat, scripto vel coram duobus
testibus auctoritati fieri debet,
cui provisio canonica officii, de
quo agitur, competit; nisi
acceptatione eget, statim
effectum sortitur.
Can. 970 - § 1.
Renuntiatio, quae acceptatione
eget, effectum sortitur, postquam
renuntianti acceptatio
renuntiationis intimata est; si
vero intra tres menses
renuntianti acceptatio
renuntiationis intimata non est,
renuntiatio omni vi caret. § 2.
Renuntiatio nonnisi antequam eius
acceptatio intimata est, a
renuntiante revocari potest. § 3.
Auctoritas renuntiationem iusta
et proportionata causa non
innixam ne acceptet.
Can. 971 - Ille, qui
officio renuntiavit, idem
officium alio ex titulo consequi
potest.
Art. II DE
TRANSLATIONE
Can. 972 - § 1. Translatio
ab eo tantum fieri potest, qui
ius habet providendi officio,
quod amittitur, et simul officio,
quod confertur. § 2. Si
translatio fit invito eo, qui
officium detinet, requiritur
gravis causa et servetur modus
procedendi iure praescriptus
salvis normis circa sodales
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum et firmo
semper iure rationes contrarias
exponendi. § 3. Translatio ut
effectum sortiatur, scripto
intimanda est.
Can. 973 - § 1. In casu
translationis prius officium
vacat capta possessione canonica
alterius officii, nisi aliter
iure cautum aut ab auctoritate
competenti praescriptum est. § 2.
Remunerationem cum priore officio
conexam translatus percipit,
donec alterius possessionem
canonicam ceperit.
Art. III DE AMOTIONE
Can. 974 - § 1. Ab officio
aliquis amovetur sive decreto ab
auctoritate competenti legitime
lato servatis quidem iuribus
forte ex contractu quaesitis sive
ipso iure ad normam can. 976. §
2. Decretum amotionis ut effectum
sortiatur, scripto intimandum
est.
Can. 975 - § 1. Nisi
aliter iure cavetur, ab officio
quod confertur ad tempus
indeterminatum non potest aliquis
amoveri nisi gravi de causa et
servato modo iure praescripto;
idem valet, ut quis ab officio,
quod ad tempus determinatum
confertur, amoveri possit,
antequam hoc tempus elapsum est.
§ 2. Ab officio, quod secundum
iuris praescripta alicui
confertur ad prudentem
discretionem auctoritatis
competentis, potest aliquis iusta
de causa de iudicio eiusdem
auctoritatis aestimanda amoveri
aequitate servata.
Can. 976 - § 1. Ipso iure
ab officio amovetur: 1° qui
statum clericalem amisit; 2° qui
fidem catholicam publice abiecit
vel a communione cum Ecclesia
catholica publice defecit; 3°
clericus, qui matrimonium, etsi
civile tantum, attentavit. § 2.
Amotio, de qua in § 1, nn. 2 et
3, urgeri tantum potest, si de
eadem auctoritatis competentis
declaratione constat.
Can. 977 - Si quis non
quidem ipso iure, sed per
decretum auctoritatis competentis
amovetur ab officio, quo eiusdem
subsistentiae providetur eadem
auctoritas curet, ut ipsius
subsistentiae per congruum tempus
prospiciatur, nisi aliter
provisum est.
Art. IV DE PRIVATIONE
Can. 978 - Privatio
officii nonnisi in poenam delicti
infligi potest.
TITULUS XXI DE POTESTATE
REGIMINIS
Can. 979 - § 1. Potestatis
regiminis, quae ex divina
institutione est in Ecclesia, ad
normam iuris habiles sunt, qui in
ordine sacro sunt constituti. §
2. In exercitio potestatis
regiminis ceteri christifideles
ad normam iuris cooperari
possunt.
Can. 980 - § 1. Potestas
regiminis alia est fori externi,
alia fori interni sive
sacramentalis sive non
sacramentalis. § 2. Si potestas
regiminis exercetur pro solo foro
interno, effectus, quos eius
exercitium natum est habere pro
foro externo, in hoc foro non
recognoscuntur, nisi quatenus id
determinatis pro casibus iure
statuitur. Can. 981 - § 1.
Potestas regiminis ordinaria ea
est, quae ipso iure alicui
officio adnectitur; delegata,
quae ipsi personae non mediante
officio conceditur. § 2. Potestas
regiminis ordinaria potest esse
sive propria sive vicaria.
Can. 982 - § 1. Facultates
habituales reguntur praescriptis
de potestate delegata. § 2.
Facultas habitualis vero
Hierarchae concessa, nisi in eius
concessione aliter cautum est aut
electa est industria personae,
non perimitur resoluto iure
Hierarchae, cui concessa est, sed
transit ad quemvis Hierarcham,
qui ei in regimine succedit.
Can. 983 - § 1. Ei, qui
delegatum se asserit, incumbit
onus probandae delegationis. § 2.
Delegatus, qui sive circa res
sive circa personas fines sui
mandati excedit, nihil agit. § 3.
Fines sui mandati excedere non
intellegitur delegatus, qui alio
modo ac in mandato determinatur,
ea peragit, ad quae delegatus
est, nisi modus ab ipso delegante
ad validitatem est praescriptus.
Can. 984 - § 1. Hierarchae
sunt praeter Romanum Pontificem
imprimis Patriarcha,
Archiepiscopus maior,
Metropolita, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest,
atque Episcopus eparchialis
necnon illi, qui eis interim in
regimine ad normam iuris
succedunt. § 2. Hierarchae loci,
praeter Romanum Pontificem, sunt
Episcopus eparchialis, Exarchus,
Administrator apostolicus, ii,
qui, si praedicti desunt, interim
legitime succedunt in regimine,
itemque Protosyncellus et
Syncellus; Patriarcha vero,
Archiepiscopus maior,
Metropolita, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest,
necnon illi, qui eis interim in
regimine ad normam iuris
succedunt, sunt Hierarchae loci
tantum circa eparchiam, quam
regunt, firmo can. 101. § 3.
Superiores maiores in institutis
vitae consecratae, qui potestate
regiminis ordinaria praediti
sunt, etiam sunt Hierarchae, sed
non loci.
Can. 985 - § 1. Potestas
regiminis distinguitur in
legislativam, exsecutivam et
iudicialem. § 2. Potestas
legislativa exercenda est modo
iure praescripto et ea, quam in
Ecclesia habet legislator infra
supremam Ecclesiae auctoritatem,
delegari valide non potest, nisi
aliter iure communi cavetur; a
legislatore inferiore lex iuri
superiori contraria valide ferri
non potest. § 3. Potestas
iudicialis, quam habent iudices
aut collegia iudicialia,
exercenda est modo iure
praescripto et delegari valide
non potest nisi ad actus cuivis
decreto aut sententiae
praeparatorios perficiendos.
Can. 986 - Potestatem
exsecutivam aliquis, etsi extra
fines territorii exsistens,
exercere potest in subditos,
etiam a territorio absentes, nisi
aliter iure communi cavetur vel
ex natura rei constat; in
peregrinos in territorio actu
degentes, si agitur de favoribus
concedendis aut de exsecutioni
mandando sive iure communi sive
iure particulari, quo ipsi ad
normam can. 1491, § 3 tenentur.
Can. 987 - Quae iure communi
et iure particulari Ecclesiae sui
iuris nominatim Episcopo
eparchiali in ambitu potestatis
regiminis exsecutivae tribuuntur,
intelleguntur competere soli
Episcopo eparchiali et Exarcho
exclusis Protosyncello et
Syncellis nisi de mandato
speciali.
Can. 988 - § 1. Potestas
exsecutiva ordinaria delegari
potest sive ad actum sive ad
universitatem casuum, nisi aliter
iure expresse cavetur. § 2.
Potestas exsecutiva a Sede
Apostolica vel a Patriarcha
delegata subdelegari potest sive
ad actum sive ad universitatem
casuum, nisi electa est industria
personae aut subdelegatio est
expresse prohibita. § 3. Potestas
exsecutiva delegata ab alia
auctoritate potestatem ordinariam
habente, si ad universitatem
casuum delegata est, in singulis
tantum casibus subdelegari
potest; si vero ad actum aut ad
actus de terminatos delegata est,
subdelegari valide non potest
nisi de expressa concessione
delegantis. § 4. Nulla potestas
subdelegata iterum valide
subdelegari potest, nisi id
expresse a delegante concessum
est.
Can. 989 - Potestas
exsecutiva ordinaria necnon
potestas ad universitatem casuum
delegata late interpretanda est,
alia vero quaelibet stricte; cui
tamen potestas delegata est, ea
quoque intelleguntur concessa,
sine quibus eadem potestas
exerceri non potest.
Can. 990 - § 1. Potestas
exsecutiva pluribus delegata
praesumitur eisdem delegata
singillatim. § 2. Pluribus
singillatim ad idem negotium
agendum delegatis, qui prius
negotium tractare incohavit,
alios ab eodem agendo excludit,
nisi postea impeditus est aut in
negotio peragendo ulterius
procedere noluit. § 3. Pluribus
collegialiter ad negotium agendum
delegatis omnes procedere debent
secundum praescripta de actibus
collegialibus statuta, nisi in
mandato aliter cautum est.
Can. 991 - § 1. Potestas
ordinaria amittitur amisso
officio, cui adnexa est. § 2.
Nisi aliter iure cavetur,
suspenditur potestas ordinaria,
si contra privationem vel
amotionem ab officio legitime
appellatur vel recursus
interponitur.
Can. 992 - § 1. Potestas
delegata amittitur expleto
mandato; elapso tempore
collationis vel exhausto numero
casuum, pro quibus collata est;
cessante causa finali
delegationis; revocatione
delegantis delegato directe
intimata necnon renuntiatione
delegati deleganti facta et ab eo
acceptata; non autem resoluto
iure delegantis, nisi ex
appositis clausulis apparet. § 2.
Actus vero ex potestate delegata,
quae exercetur pro solo foro
interno, positus per
inadvertentiam elapso tempore vel
exhausto numero casuum validus
est.
Can. 993 - Potestas
regiminis exsecutiva non
suspenditur interposito recursu,
nisi aliter iure communi expresse
cavetur. Can. 994 - In errore
communi de facto aut de iure
itemque in dubio positivo et
probabili sive iuris sive facti
supplet Ecclesia pro foro et
externo et interno potestatem
regiminis exsecutivam.
Can. 995 - Praescripta
iuris de potestate regiminis
exsecutiva valent, nisi aliter
iure communi cavetur vel ex
natura rei constat, etiam de
potestate, de qua in cann. 441, §
1 et 511, § 1 et de facultatibus,
quae ad validam sacramentorum
celebrationem aut ministrationem
iure requiruntur.
TITULUS XXII DE RECURSIBUS
ADVERSUS DECRETA
ADMINISTRATIVA
Can. 996 - Quae in
canonibus huius tituli de
decretis statuuntur, applicanda
sunt ad omnes actus
administrativos singulares, qui
in foro externo ex quavis
legitima potestate in Ecclesia
extra iudicium ponuntur, eis
exceptis, qui a Romano Pontifice
vel a Concilio Oecumenico
feruntur.
Can. 997 - § 1 Qui se
decreto gravatum esse censet,
potest ad auctoritatem superiorem
ei, qui hoc decretum tulit, ad
normam iuris recurrere. § 2.
Primus recursus adversus decreta
Protosyncelli vel Syncellorum ad
Episcopum eparchialem
interponitur, adversus vero
decreta eorum, qui ex potestate
delegata agunt, ad delegantem.
Can. 998 - § 1. Valde
optandum est, ut, si quis
gravatum se decreto putat, non
fiat inter ipsum et decreti
auctorem contentio, sed inter eos
de aequa solutione quaerenda
tractetur, gravibus quoque
hominibus ad mediationem vel
studium forte adhibitis ita, ut
per voluntariam decreti
emendationem vel per iustam
compensationem vel per aliam
idoneam viam controversia
dirimatur. § 2. De his auctoritas
superior partes hortetur,
antequam recursum recipit.
Can. 999 - § 1. Antequam
aliquis recursum interponit,
debet revocationem vel
emendationem decreti scripto ab
eiusdem auctore petere intra
peremptorium terminum decem
dierum a die intimationis decreti
computandum; qua petitione facta
etiam suspensio exsecutionis ipso
iure petita intellegitur. § 2.
Obligatio petendi revocationem
vel emendationem decreti non
urget, si agitur de primo recursu
adversus decreta, de quibus in
can. 997, § 2, vel si agitur de
ulterioribus recursibus exceptis
recursibus adversus decreta
Episcopi Eparchialis, quibus
quivis primus recursus decisus
est.
Can. 1000 - § 1. In
casibus, in quibus recursus
suspendit decreti exsecutionem,
idem efficit etiam petitio, de
qua in can. 999, § 1. § 2. In
ceteris casibus, nisi intra decem
dies a recepta petitione
computandos auctor decreti
exsecutionem eius suspendit,
potest suspensio interim peti ab
auctoritate superiore, quae eam
decernere potest tantum gravi de
causa et cauto, ne quid salus
animarum detrimenti capiat; si
postea recursus interponitur,
auctoritas, quae de recursu
videt, decernat, utrum suspensio
exsecutionis decreti sit
confirmanda an revocanda. § 3. Si
nullus recursus intra statutum
terminum adversus decretum
interpositus est vel si recursus
tantum ad petendam reparationem
damnorum interpositus est,
suspensio exsecutionis decreti
ipso iure cessat.
Can. 1001 - § 1. Recursus
interponi debet intra
peremptorium terminum quindecim
dierum. § 2. Terminus quindecim
dierum decurrit: 1° in casu, in
quo petitio revocationis vel
emendationis decreti praemittenda
est, ex die intimationis decreti,
quo auctor prius decretum
emendavit vel petitionem reiecit,
aut, si nihil decrevit, ex
tricesimo die a recepta petitione
computando; 2° in ceteris casibus
ex die, quo decretum intimatum
est.
Can. 1002 - Auctoritas
superior decretum, quo recursus
deciditur, intra sexaginta dies a
recepto recursu computandos ferre
debet, nisi ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris
alios terminos statuit; si vero
hoc factum non est et recurrens
scripto petit, ut hoc decretum
feratur, tricesimo die ab hac
petitione recepta computando, si
etiam tunc nihil factum est,
recursus pro reiecto habetur ac
si eo die per decretum reiectus
sit ita, ut novus recursus
adversus eum interponi possit.
Can. 1003 - In recursibus
adversus decreta administrativa
servetur congrua congruis
referendo can. 1517; recurrens
semper ius habet procuratorem vel
advocatum adhibendi vitatis
inutilibus moris; immo patronus
ex officio constituatur, si
recurrens patrono caret et
auctoritas superior eum
necessarium censet; semper tamen
potest auctoritas superior iubere
recurrentem ipsum comparere, ut
interrogetur.
Can. 1004 - Auctoritas
superior, quae de recursu videt,
potest decretum non solum
confirmare vel nullum declarare,
sed etiam rescindere et revocare,
non vero emendare, nisi iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris etiam haec potestas
auctoritati superiori tribuitur.
Can. 1005 - Etsi decretum
ab auctoritate superiore
confirmatum, nullum declaratum,
rescissum, revocatum vel
emendatum est, de reparatione
damnorum, si forte debetur,
respondit ille, qui primum
decretum tulit; auctoritas
superior vero eatenus tantum
respondet, quatenus ex suo
decreto damna obvenerunt.
Can. 1006 - Recursus
adversus decretum administrativum
Patriarchae, etsi agitur de
decreto, quod eparchiam
Patriarchae respicit, vel de
decreto, quo Patriarcha recursum
decidit, fit ad specialem coetum
Episcoporum ad normam iuris
particularis constituendum, nisi
quaestio ad Sedem Apostolicam
defertur; adversus decisionem
huius coetus non datur ulterior
recursus salva provocatione ad
ipsum Romanum Pontificem.
TITULUS XXIII DE BONIS
ECCLESIAE TEMPORALIBUS
Can. 1007 - Ecclesia in
procurando bono hominum
spirituali bonis temporalibus
eget et utitur, quatenus propria
eius missio id postulat; quare
ipsi ius nativum competit
acquirendi, possidendi,
administrandi atque alienandi ea
bona temporalia, quae ad fines ei
proprios praesertim ad cultum
divinum, ad opera apostolatus et
caritatis atque ad congruam
ministrorum sustentationem
necessaria sunt.
Can. 1008 - § 1. Romanus
Pontifex est omnium bonorum
Ecclesiae temporalium supremus
administrator et dispensator. §
2. Dominium bonorum Ecclesiae
temporalium sub suprema
auctoritate Romani Pontificis ad
eam pertinet personam iuridicam,
quae bona legitime acquisivit.
Can. 1009 - § 1. Subiectum
capax bona temporalia acquirendi,
possidendi, administrandi et
alienandi ad normam iuris
canonici est quaevis persona
iuridica. § 2. Bona temporalia
omnia, quae ad personas iuridicas
pertinent, sunt bona
ecclesiastica.
CAPUT I DE BONIS TEMPORALIBUS
ACQUIRENDIS
Can. 1010 - Personae
iuridicae bona temporalia
acquirere possunt omnibus iustis
modis, quibus aliis licet.
Can. 1011 - Auctoritati
competenti ius est exigendi a
christifidelibus, quae ad fines
Ecclesiae proprios sunt
necessaria.
Can. 1012 - § 1. Ius est
Episcopo eparchiali, quatenus hoc
necessarium est ad bonum
eparchiae, de consensu consilii a
rebus oeconomicis imponendi
personis iuridicis sibi subditis
tributa uniuscuiusque personae
reditibus proportionata; nullum
vero tributum imponi potest super
oblationibus receptis occasione
celebrationis Divinae Liturgiae.
§ 2. Personis physicis tributa
imponi possunt solummodo ad
normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 1013 - § 1. Episcopi
eparchialis est intra limites
iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris statutos
determinare taxas pro variis
actibus potestatis regiminis et
oblationes occasione
celebrationis Divinae Liturgiae,
sacramentorum, sacramentalium vel
quarumvis aliarum celebrationum
liturgicarum, nisi aliter iure
communi cavetur. § 2. Curent
Patriarchae et Episcopi
eparchiales diversarum
Ecclesiarum sui iuris in eodem
territorio potestatem suam
exercentes, ut collatis consiliis
eadem norma de taxis et
oblationibus statuatur.
Can. 1014 - In omnibus
ecclesiis, quae habitualiter
christifidelibus patent,
Episcopus eparchialis praecipere
potest, ut colligantur oblationes
pro determinatis inceptis
Ecclesiae.
Can. 1015 - Eleemosynas
colligere personis plysicis vel
iuridicis non licet nisi de
licentia auctoritatis, cui
subiectae sunt, et de consensu
scripto dato Hierarchae loci, ubi
eleemosynae colliguntur. Can.
1016 - § 1. Oblationes ad
certum finem factae nonnisi ad
eundem finem destinari possunt. §
2. Nisi contrarium constat,
oblationes moderatoribus vel
administratoribus cuiusvis
personae iuridicae factae
praesumuntur ipsi personae
iuridicae datae. § 3. Hae
oblationes repudiari non possunt
nisi iusta de causa et in rebus
maioris momenti de licentia
Hierarchae; eiusdem Hierarchae
licentia requiritur, ut
acceptentur, quae onere modali
vel condicione gravantur firmo
can. 1042.
Can. 1017 -
Praescriptionem ad normam cann.
1540 - 1542 Ecclesia recipit
etiam pro bonis temporalibus.
Can. 1018 - Res sacrae, quae
scilicet dedicatione vel
benedictione ad cultum divinum
destinatae sunt, si in dominio
privatorum sunt, praescriptione
acquiri a privatis personis
possunt, sed eas adhibere ad usus
profanos non licet, nisi
dedicationem vel benedictionem
amiserunt; si vero ad personam
iuridicam ecclesiasticam
pertinent, tantum ab alia persona
iuridica ecclesiastica acquiri
possunt.
Can. 1019 - Res immobiles,
res mobiles pretiosae, quae
scilicet magni sunt momenti artis
vel historiae vel materiae causa,
iura et actiones sive personales
sive reales, quae pertinent ad
Sedem Apostolicam, spatio centum
annorum praescribuntur; quae ad
aliquam Ecclesiam sui iuris vel
eparchiam pertinent, spatio
quinquaginta annorum, quae vero
ad aliam personam iuridicam,
spatio triginta annorum.
Can. 1020 - § 1. Omnis
auctoritas gravi obligatione
tenetur curandi, ut bona
temporalia Ecclesiae acquisita
inscribantur nomine personae
iuridicae, ad quam pertinent,
servatis omnibus praescriptis
iuris civilis, quae iura
Ecclesiae in tuto ponunt. § 2. Si
vero iure civili non conceditur,
ut bona temporalia nomine
personae iuridicae inscribantur,
omnis auctoritas curet, ut
auditis peritis in iure civili et
consilio competenti iura
Ecclesiae adhibitis modis iure
civili validis illaesa maneant. §
3. Haec praescripta serventur
etiam circa bona temporalia a
persona iuridica legitime
possessa, quorum acquisitio
documentis nondum est firmata. §
4. Auctoritas immediate superior
tenetur urgere observantiam horum
praescriptorum.
Can. 1021 - § 1. In
singulis eparchiis habeatur ad
normam iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris
speciale institutum, quod bona
vel oblationes colligat eum in
finem, ut congruae necnon
fundamentaliter aequali
sustentationi omnium clericorum,
qui in favorem eparchiae
servitium praestant, apte
provideatur, nisi aliter eisdem
provisum est. § 2. Ubi
praecaventia et securitas
socialis necnon assistentia
sanitaria in favorem clericorum
nondum apte ordinatae sunt, iure
particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris provideatur,
ut erigantur instituta, quae haec
sub vigilantia Hierarchae loci in
tuto ponunt. § 3. In singulis
eparchiis, quatenus opus est,
constituatur modo iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris determinato massa
communis, qua possunt Episcopi
eparchiales obligationibus erga
alias personas Ecclesiae
deservientes satisfacere
variisque necessitatibus
eparchiae occurrere quaque etiam
eparchiae divitiores adiuvare
pauperiores possunt.
CAPUT II DE BONIS
ECCLESIASTICIS
ADMINISTRANDIS
Can. 1022 - § 1. Episcopi
eparchialis est vigilare
administrationi omnium bonorum
ecclesiasticorum, quae intra
fines eparchiae sunt nec ab eius
potestate regiminis sunt
subducta, salvis legitimis
titulis, qui eidem potiora iura
tribuunt. § 2. Habita ratione
iurium, legitimarum consuetudinum
et circumstantiarum, Hierarchae,
editis opportunis instructionibus
intra limites iuris communis et
iuris particularis propriae
Ecclesiae sui iuris curent, ut
tota administratio bonorum
ecclesiasticorum apte ordinetur.
Can. 1023 - Administratio
bonorum ecclesiasticorum personae
iuridicae ei competit, qui
immediate eam regit, nisi aliter
iure cavetur.
Can. 1024 - § 1. Actus,
qui fines et modum ordinariae
administrationis excedunt
administrator bonorum
ecclesiasticorum valide ponere,
non potest nisi de consensu
auctoritatis competentis scripto
dato. § 2. In statutis
determinentur actus, qui fines et
modum ordinariae administrationis
excedunt; si vero de hac re
silent statuta, competit
auctoritati, cui persona iuridica
immediate subiecta est, consulto
consilio competenti huiusmodi
actus determinare. § 3. Nisi
quando et quatenus in rem eius
versum est, persona iuridica non
tenetur respondere de actibus ab
administratoribus invalide
positis. Can. 1025 - Antequam
administrator bonorum
ecclesiasticorum suum officium
init, debet: 1° coram Hierarcha
vel eius delegato promissionem
facere se proprium officium
fideliter impleturum; 2° accurato
inventario ab Hierarcha recognito
bonorum ecclesiasticorum suae
administrationi commissorum
subscribere.
Can. 1026 - Inventarii
bonorum ecclesiasticorum alterum
exemplar asservetur in archivo
personae iuridicae, ad quam
pertinent, alterum in archivo
curiae eparchialis; in utroque
exemplari quaelibet mutatio
adnotetur, quam patrimonium
stabile eiusdem personae
iuridicae subire contingit.
Can. 1027 - Auctoritates
debent curare, ut administratores
bonorum ecclesiasticorum
opportunas praestent cautiones
iure civili validas, ne quid
Ecclesia detrimenti capiat eisdem
administratoribus morientibus vel
ab officio cessantibus. Can. 1028
- § 1. Omnis administrator
bonorum ecclesiasticorum
diligentia boni patris familias
suum officium implere tenetur. §
2. Exinde praecipue debet: 1°
vigilare, ne bona ecclesiastica
suae curae concredita quoquo modo
pereant neve quid detrimenti
capiant initis in hunc finem,
quatenus opus est, contractibus
assecurationis; 2° normas servare
iuris canonici et civilis necnon
ea, quae a fundatore vel donatore
aut ab auctoritate competenti
imposita sunt, et praesertim
cavere, ne ex iuris civilis
inobservantia damnum Ecclesiae
obveniat; 3° reditus bonorum ac
proventus accurate et iusto
tempore exigere exactosque tuto
servare et secundum fundatoris
mentem aut legitimas normas
impendere; 4° curare, ut foenus
vel mutui vel hypothecae causa
solvendum statuto tempore
solvatur et debiti summa
capitalis opportune reddatur; 5°
pecuniam, quae de expensis forte
superest et utiliter collocari
potest, de consensu Hierarchae in
fines Ecclesiae vel personae
iuridicae collocare; 6° accepti
et expensi libros bene ordinatos
habere; 7° rationem
administrationis exeunte
unoquoque anno componere; 8°
documenta, quibus iura personae
iuridicae in bona ecclesiastica
nituntur, ordinare et in archivo
asservare, authentica vero eorum
exemplaria, ubi commode fieri
potest, in archivo curiae
eparchialis deponere. § 3.
Praevisio accepti et expensi, ut
ab administratoribus bonorum
ecclesiasticorum quotannis
componatur, enixe commendatur;
ius particulare autem potest eam
praecipere et pressius
determinare modum, quo exhibenda
est.
Can. 1029 - Administrator
bonorum ecclesiasticorum de bonis
mobilibus, quae ad patrimonium
stabile non pertinent, donationes
praeterquam moderatas secundum
legitimam consuetudinem ne faciat
nisi iusta de causa pietatis aut
caritatis.
Can. 1030 - Administrator
bonorum ecclesiasticorum: 1° in
operarum locatione etiam ius
civile circa laborem et vitam
socialem adamussim servet
secundum principia ab Ecclesia
tradita; 2° eis, qui operam ex
condicto praestant, iustam
remunerationem tribuat ita, ut
suis et suorum necessitatibus
convenienter providere possint.
Can. 1031 - § 1. Reprobata
contraria consuetudine
administrator bonorum
ecclesiasticorum singulis annis
rationem administrationis proprio
Hierarchae reddere debet. § 2. De
bonis temporalibus, quae
Ecclesiae offeruntur,
administrator bonorum
ecclesiasticorum rationem publice
reddat secundnm modum iure
particulari statutum, nisi
Hierarcha loci gravi de causa
aliud statuit.
Can. 1032 - Administrator
bonorum ecclesiasticorum litem
nomine personae iuridicae ne
incohet neve contestetur in foro
civili nisi de licentia
Hierarchae proprii.
Can. 1033 - Administrator
bonorum ecclesiasticorum, qui
officium vel munus arbitratu suo
dimisit, ad restitutionem
tenetur, si ex arbitraria
dimissione damnum Ecclesiae
obvenit.
CAPUT III DE CONTRACTIBUS,
PRAESERTIM DE
ALIENATIONIBUS
Can. 1034 - Quae ius
civile territorii, ubi contractus
initur, statuit de contractibus
tam in genere quam in specie, et
de solutionibus, eadem iure
canonico in re, quae potestati
Ecclesiae subest, eisdem cum
effectibus serventur.
Can. 1035 - § 1. Ad
alienanda bona ecclesiastica,
quae ex legitima assignatione
patrimonium stabile personae
iuridicae constituunt,
requiritur: 1° iusta causa veluti
urgens necessitas, evidens
utilitas, pietas, caritas vel
ratio pastoralis; 2° aestimatio
rei alienandae a peritis scripto
facta; 3° in casibus iure
praescriptis consensus
auctoritatis competentis scripto
datus, sine quo alienatio
invalida est. § 2. Aliae quoque
cautelae ab auctoritate
competenti praescriptae
serventur, ut Ecclesiae damnum
vitetur.
Can. 1036 - § 1. Si valor
bonorum ecclesiasticorum, quorum
alienatio proponitur, continetur
intra summam minimam et summam
maximam a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel a
Sede Apostolica statutam,
requiritur consensus: 1° consilii
a rebus oeconomicis et collegii
consultorum eparchialium, si
agitur de bonis eparchiae; 2°
Episcopi eparchialis, qui in casu
eget consensu consilii a rebus
oeconomicis et collegii
consultorum eparchialium, si
agitur de bonis personae
iuridicae eodem Episcopo
eparchiali subiectae; 3°
auctoritatis in typico vel
statutis determinatae, si agitur
de bonis personae iuridicae
Episcopo eparchiali non
subiectae. § 2. In Ecclesiis
patriarchalibus, si valor bonorum
summam maximam a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis statutam excedit,
sed non duplo, requiritur
consensus: 1° Patriarchae datus
de consensu Synodi permanentis,
si agitur de bonis eparchiae
intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis sitae, nisi ius
particulare eiusdem Ecclesiae
aliud fert; 2° Episcopi
eparchialis necnon Patriarchae
datus de consensu Synodi
permanentis, si agitur de bonis
personae iuridicae Episcopo
eparchiali intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercenti
subiectae; 3° Patriarchae datus
de consensu Synodi permanentis,
si agitur de bonis personae
iuridicae Episcopo eparchiali non
subiectae, etsi iuris pontificii,
quae intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis sita
sunt. § 3. In Ecclesiis
patriarchalibus, si valor bonorum
summam maximam a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis statutam duplo
excedit et, si de rebus pretiosis
vel ex voto Ecclesiae donatis
agitur, servetur § 2, sed
Patriarcha indiget consensu
eiusdem Synodi. § 4. In ceteris
casibus requiritur consensus
Sedis Apostolicae, si valor
bonorum excedit summam ab ipsa
Sede Apostolica statutam vel
approbatam et, si de rebus
pretiosis vel ex voto Ecclesiae
donatis agitur.
Can. 1037 - Ad alienanda
bona temporalia Ecclesiae
patriarchalis vel eparchiae
Patriarchae, Patriarcha indiget:
1° consilio Synodi permanentis,
si valor bonorum continetur intra
summam minimam et summam maximam
a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis statutam et si de
bonis Ecclesiae patriarchalis
agitur; si vero nonnisi de bonis
eparchiae Patriarchae agitur,
servandus est can. 1036, § 1, n.
1; 2° consensu Synodi
permanentis, si valor bonorum
summam maximam a Synodo
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis statutam excedit,
sed non duplo; 3° consensu Synodi
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, si valor bonorum
eandem summam duplo excedit et si
de rebus pretiosis vel ex voto
Ecclesiae donatis agitur.
Can. 1038 - § 1. Ii,
quorum consilium, concensus vel
confirmatio ad alienanda bona
ecclesiastica iure requiritur, ne
dent consilium, consensum vel
confirmationem, antequam exacte
edocti sunt de statu oeconomico
personae iuridicae, cuius bona
temporalia alienanda proponuntur,
et de alienationibus iam
peractis. § 2. Consilium,
consensus aut confirmatio pro non
datis habentur, nisi in eis
petendis exprimuntur alienationes
iam peractae.
Can. 1039 - Pro quacumque
alienatione requiritur consensus
eorum, quorum interest.
Can. 1040 - Si bona
ecclesiastica contra praescripta
iuris canonici alienata sunt, sed
alienatio iure civili valida est,
auctoritas superior illius, qui
talem alienationem peregit,
decernat omnibus mature
perpensis, an et qualis actio, a
quonam et contra quemnam
proponenda sit ad Ecclesiae iura
vindicanda.
Can. 1041 - Nisi res est
minimi momenti, bona
ecclesiastica propriis
administratoribus eorumque
coniunctis usque ad quartum
gradum consanguinitatis aut
affinitatis non sunt vendenda aut
locanda sine speciali
auctoritatis, de qua in cann.
1036 et 1037, licentia. Can. 1042
- Cann. 1035 - 1041
servari debent non solum in
alienatione, sed etiam in
quolibet negotio, quo condicio
patrimonialis personae iuridicae
peior fieri potest.
CAPUT IV DE PIIS VOLUNTATIBUS
ET DE PIIS FUNDATIOMIBUS
Can. 1043 - § 1. Qui ex
iure naturae vel canonico libere
potest de suis bonis statuere,
potest etiam ad pias causas sive
per actum inter vivos sive per
actum mortis causa bona
relinquere. § 2. In ultimis
voluntatibus in bonum Ecclesiae
serventur, si fieri potest,
praescripta iuris civilis; si
servata non sunt, heredes
moneantur de obligatione, qua
tenentur, implendi testatoris
voluntatem.
Can. 1044 - Voluntates
christifidelium bona sua in pias
causas donantium vel
relinquentium sive per actum
inter vivos sive per actum mortis
causa legitime acceptatae
diligentissime impleantur etiam
circa modum administrationis et
erogationis bonorum firmo can.
1045. Can. 1045 - § 1.
Hierarcha omnium piarum
voluntatum tam mortis causa quam
inter vivos exsecutor est. § 2.
Hoc ex iure Hierarcha vigilare
potest ac debet etiam per
visitationem, ut piae voluntates
impleantur, eique ceteri
exsecutores perfuncto munere
rationem reddere debent. § 3.
Clausulae huic Hierarchae iuri
contrariae ultimis voluntatibus
adiectae pro non appositis
habentur.
Can. 1046 - § 1. Qui bona
ad pias causas sive per actum
inter vivos sive per actum mortis
causa fiduciarie accepit, debet
de sua fiducia Hierarcham
proprium certiorem facere eique
omnia talia bona cum oneribus
adiunctis indicare; si vero
donator id expresse et omnino
prohibuit, fiduciam ne acceptet.
§ 2. Hierarcha debet exigere, ut
bona fiduciaria in tuto
collocentur, et ad normam can.
1045, § 2 vigilare, ut pia
voluntas ad effectum ducatur. §
3. Si agitur de bonis fiduciariis
alicui sodali instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum commissis,
quae destinata sunt loci vel
eparchiae ecclesiis,
christifidelibus, qui ibidem
domicilium habent, aut piis
causis iuvandis, Hierarcha, de
quo in § § 1 et 2, est Hierarcha
loci.
Can. 1047 - § 1. Piae
fundationes in iure sunt: 1° piae
fundationes autonomae, scilicet
universitates rerum ad opera
pietatis, apostolatus aut
caritatis spiritualis vel
temporalis destinatae et ab
auctoritate competenti in
personam iuridicam erectae; 2°
piae fundationes non autonomae,
scilicet bona temporalia alicui
personae iuridicae quoquo modo
data cum onere in diuturnum
tempus, iure particulari
determinandum, ex reditibus
annuis fines, de quibus in n. 1,
persequendi. § 2. Bona temporalia
fundationis non autonomae, si
concredita sunt personae
iuridicae Episcopo eparchiali
subiectae, elapso tempore
determinato ad institutum, de quo
in can. 1021, § 1, destinari
debent, nisi alia fuit voluntas
fundatoris expresse manifestata;
secus eidem personae iuridicae
cedunt.
Can. 1048 - § 1. Piae
fundationes autonomae nonnisi ab
Episcopo eparchiali aliave
auctoritate superiore erigi
possunt. § 2. Ut pia fundatio non
autonoma a persona iuridica
valide acceptari possit,
requiritur consensus Hierarchae
proprii scripto datus; Hierarcha
vero consensum ne det, antequam
legitime comperuit personam
iuridicam novo oneri suscipiendo
et oneribus iam susceptis
satisfacere posse; caveat quoque
idem Hierarcha, ut reditus omnino
respondeant oneribus adiunctis
secundum morem propriae Ecclesiae
sui iuris. § 3. Iuris
particularis est determinare
ceteras condiciones, sine quibus
piae fundationes erigi vel
acceptari non possunt.
Can. 1049 - Hierarcha, qui
piam fundationem erexit vel
consensum ad piam fundationem
acceptandam dedit, statim tutum
locum designet, in quo pecunia et
bona mobilia dotationis nomine
assignata deponantur eum in
finem, ut eadem pecunia vel
bonorum mobilium pretium
custodiantur et quam primum caute
et utiliter de prudenti eiusdem
Hierarchae iudicio consultis et
eis, quorum interest, et consilio
competenti collocentur in favorem
eiusdem fundationis cum expresse
determinata mentione oneris. Can.
1050 - Documenti fundationis
exemplar alterum in archivo
curiae eparchialis, alterum in
archivo personae iuridicae
asservetur.
Can. 1051 - § 1. Servatis
cann. 1044 - 1046 et 1031
onerum ex piis fundationibus
incumbentium tabella conficiatur,
quae in loco patenti exponatur,
ne obligationes implendae in
oblivionem cadant. § 2. Liber
habeatur et apud parochum vel
rectorem ecclesiae asservetur, in
quo singula onera eorumque
impletio et eleemosynae
adnotentur.
Can. 1052 - § 1. Reductio
onerum Divinam Liturgiam
celebrandi reservatur Sedi
Apostolicae. § 2. Si in documento
fundationis de re expresse
cavetur, Hierarcha ob imminutos
reditus onera Divinam Liturgiam
celebrandi reducere potest. § 3.
Episcopo eparchiali competit
potestas reducendi ob
deminutionem redituum, dum causa
perdurat, ad rationem oblationum
in eparchia legitime vigentium
numerum celebrationum Divinae
Liturgiae, dummodo nemo sit, qui
obligatione tenetur et utiliter
cogi potest ad oblationum
augmentum faciendum. § 4.
Episcopo eparchiali etiam
competit potestas reducendi onera
Divinam Liturgiam celebrandi,
quae instituta ecclesiastica
gravant, si reditus ad ea, quae
ex eisdem tempore acceptationis
onerum obtineri potuerunt,
consequenda insufficientes
evaserunt. § 5. Potestates, de
quibus in § § 3 et 4, habent etiam
Superiores generales institutorum
religiosorum vel societatum vitae
communis ad instar religiosorum
clericalium iuris pontificii vel
patriarchalis. § 6. Potestates,
de quibus in § § 3 et 4, Episcopus
eparchialis delegare potest
tantummodo Episcopo coadiutori,
Episcopo auxiliari, Protosyncello
vel Syncellis omni subdelegatione
exclusa.
Can. 1053 - Eisdem
auctoritatibus, de quibus in can.
1052, potestas insuper competit
transferendi iusta de causa onera
Divinam Liturgiam celebrandi in
dies vel instituta diversa ab
illis, quae in fundatione sunt
statuta. Can. 1054 - § 1.
Voluntatum christifidelium bona
sua in pias causas donantium vel
relinquentium reductio,
moderatio, commutatio, si
fundator potestatem hanc
Hierarchae expresse concessit, ab
eodem Hierarcha insta tantum et
necessaria de causa fieri potest.
§ 2. Si exsecutio onerum
impositorum ob imminutos reditus
aliave de causa nulla
administratorum culpa
impossibilis evasit, Hierarcha
consultis eis, quorum interest,
et consilio competenti atque
servata quam optime fundatoris
voluntate potest eadem onera
aeque imminuere firmo can. 1052.
§ 3. In ceteris casibus de re
adiri debet Sedes Apostolica vel
Patriarcha, qui de consensu
Synodi permanentis agat.
TITULUS XXIV DE IUDICIIS IN
GENERE
Can. 1055 - § 1. Obiectum
iudicii eunt: 1° personarum
physicarum vel iuridicarum iura
persequenda aut vindicanda vel
facta iuridica declaranda; 2°
delicta, quod spectat ad poenam
irrogandam. § 2. In controversiis
vero ortis ex actu potestatis
regiminis exsecutivae competens
est solummodo auctoritas superior
ad normam cann. 996 -1006.
Can. 1056 - In causis,
quae alicui Dicasterio Sedis
Apostolicae reservantur,
tribunalia normas ab eodem
Dicasterio editas sequantur
oportet.
Can. 1057 - In causis
servorum Dei, ut inter Sanctos
referantur, serventur normae
speciales a Romano Pontifice
statutae.
CAPUT I DE FORO
COMPETENTI
Can. 1058 - Romanus
Pontifex a nemine iudicatur.
Can. 1059 - § 1. Ob
primatum Romani Pontificis
integrum est cuilibet
christifideli causam suam in
quovis statu et gradu iudicii
cognoscendam ad ipsum Romanum
Pontificem deferre, qui pro toto
orbe catholico iudex est supremus
et qui vel ipse per se ius dicit
vel per tribunalia Sedis
Apostolicae vel per iudices a se
delegatos. § 2. Haec provocatio
tamen ad Romanum Pontificem
interposita non suspendit excepto
casu appellationis exercitium
potestatis in iudice qui causam
iam cognoscere coepit quique
idcirco potest iudicium prosequi
usque ad sententiam definitivam,
nisi constat Romanum Pontificem
causam ad se advocavisse.
Can. 1060 - § 1. Soli
Romano Pontifici ius est
iudicandi: 1° Patriarchas; 2°
Episcopos in causis poenalibus;
3° eos, qui supremum tenent
civitatis magistratum; 4° alias
causae, quas ipse ad suum
advocavit iudicium. § 2. Exceptis
Episcopis intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis
potestatem suam exercentibus
ceteri Episcopi in causis
contentiosis iudicantur a
tribunali a Romano Pontifice
designato salvo can. 1066, § 2. §
3. Iudex de actu vel documento a
Romano Pontifice in forma
specifica confirmato videre non
potest, nisi illius praecessit
mandatum.
Can. 1061 - Coram
tribunalibus Sedis Apostolicae
conveniri debent personae, quae
auctoritatem snperiorem infra
Romanum Pontificem non habent,
sive sunt personae physicae in
ordine episcopatus non
constitutae sive sunt personae
iuridicae salvo can. 1063, § 4,
nn. 3 et 4.
Can. 1062 - § 1. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, salva competentia
Sedis Apostolicae, est superius
tribunal intra fines territorii
eiusdem Ecclesiae. § 2. Synodus
Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis per secreta
suffragia eligere debet ad
quinquennium ex suo gremio
Moderatorem generalem
administrationis iustitiae necnon
duos Episcopos, qui cum eo
praeside constituunt tribunal; si
vero unus ex his tribus Episcopis
est in causa vel adesse non
potest, Patriarcha de consensu
Synodi permanentis ei alium
Episcopum substituat; item in
casu recusationis videat
Patriarcha de consensu Synodi
permanentis. § 3. Huius
tribunalis est iudicare causas
contentiosas sive eparchiarum
sive Episcoporum, etiam
Episcoporum titularium. § 4.
Appellatio in his causis fit ad
Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis ulteriore
appellatione remota salvo can.
1059. § 5. Moderatori generali
administrationis iustitiae est
ius vigilandi omnibus
tribunalibus intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sitis necnon ius
decisionem ferendi in recusatione
contra aliquem iudicem tribunalis
ordinarii Ecclesiae
patriarchalis. Can. 1063 - §
1. Patriarcha erigere debet
tribunal ordinarium Ecclesiae
patriarchalis a tribunali
eparchiae Patriarchae distinctum.
§ 2. Hoc tribunal proprium
praesidem, iudices, promotorem
iustitiae, defensores vinculi
aliosque necessarios administros
habeat a Patriarcha de consensu
Synodi permanentis nominatos;
praeses, iudices, promotor
iustitiae necnon defensores
vinculi amoveri non possunt nisi
a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis, renuntiationem
vero ab officio Patriarcha solus
acceptare potest. § 3. Hoc
tribunal est tribunal
appellationis in secundo et in
ulterioribus gradibus iudicii ope
iudicum, qui sibi invicem
succedunt, pro causis in
tribunalibus inferioribus iam
definitis; huic tribunali
competunt etiam iura tribunalis
metropolitani eis in locis
territorii Ecclesiae
patriarchalis, ubi provinciae
erectae non sunt. § 4. Huic
tribunali competit iudicare ope
iudicum, qui sibi invicem
succedunt, in primo et in
ulterioribus gradibus iudicii
causas: 1° Exarchorum et
delegatorum Patriarchae, qui
Episcopi non sunt; 2° personarum
physicarum vel iuridicarum
Patriarchae immediate
subiectarum; 3° institutorum
vitae consecratae iuris
pontificii; 4° Superioris
instituti vitae consecratae iuris
pontificii, qui in eodem
instituto Superiorem potestate
iudiciali praeditum non habet; 5°
ex iuris particularis praescripto
eidem tribunali reservatas.
Can. 1064 - § 1. Tribunal
metropolitanum, quod non est
distinctum a tribunali eparchiae
Metropolitae, est tribunal
appellationis a sententiis
tribunalium eparchialium. § 2. A
causis in primo gradu iudicii
pertractatis coram Metropolita
aliove Episcopo eparchiali, qui
auctoritatem superiorem infra
Romanum Pontificem non habet,
fieri debet appellatio ad
tribunal ab ipso stabili modo cum
approbatione Sedis Apostolicae
designatum firmis cann. 139 et
175.
Can. 1065 - Tribunal
tertii gradus est Sedes
Apostolica, nisi aliter iure
communi expresse cavetur.
Can. 1066 - § 1. In
unaquaque eparchia et pro omnibus
causis iure expresse non exceptis
iudex in primo gradu iudicii est
Episcopus eparchialis. § 2. Si
vero agitur de iuribus aut bonis
temporalibus personae iuridicae
ab Episcopo eparchiali
repraesentatae, iudicat in primo
gradu iudicii tribunal
appellationis firmo can. 1062, §
3.
Can. 1067 - § 1. Tribunal
primi gradus pro pluribus
eparchiis eiusdem Ecclesiae sui
iuris erigi potest a Patriarcha
de consensu Episcoporum
eparchialium, quorum interest, si
de eparchiis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis sitis agitur; in
ceteris casibus ab ipsis
Episcopis eparchialibus, qui ad
hoc consenserunt approbante Sede
Apostolica. § 2. Hoc tribunal
erigi debet, si singuli Episcopi
eparchiales tribunal proprium
quacumque de causa erigere non
possunt; intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis, si casus
fert, a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis hoc
tribunal erigatur. § 3. In
eparchiis, pro quibus tale
tribunal erectum est, tribunal
eparchiale collegiale valide
erigi non potest. § 4. Coetui
Episcoporum eparchialium, qui ad
tale tribunal consenserunt, vel
Episcopo eparchiali ab eodem
electo competunt potestates, quas
Episcopus eparchialis habet circa
suum tribunal; si vero hoc
tribunal a Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis vel a
Sede Apostolica erectum est,
servandae sunt normae ab ipsa
Synodo vel Sede Apostolica
statutae. § 5. Appellatio ab hoc
tribunali fit intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis ad tribunal
ordinarium Ecclesiae
patriarchalis; in ceteris casibus
vero ad tribunal stabili modo a
coetu Episcoporum, de quo in § 4,
cum approbatione Sedis
Apostolicae vel ab ipsa Sede
Apostolica designatum.
Can. 1068 - § 1. Episcopi
eparchiales diversarum
Ecclesiarnm sui iuris in eodem
territorio potestatem suam
exercentes convenire inter se
possunt de constituendo tribunali
communi, quod causas sive
contentiosas sive poenales
christifidelium alicui ex eisdem
Episcopis eparchialibus
subditorum cognoscat. § 2. Si
idonei iudices aliique administri
tribunalium desunt, Episcopi
eparchiales curent, ut tribunal
commune constituatur. § 3.
Episcopi eparchiales, qui ad
tribunal commune consenserunt,
unum ex se ipsis designare
debent, cui circa hoc tribunal
competunt potestates, quas
Episcopus eparchialis habet circa
suum tribunal. § 4. A sententiis
tribunalis communis primi gradus
appellatio fit ad tribunal
stabili modo a Sede Apostolica
designatum.
Can. 1069 - § 1.
Controversiae inter personas
physicas vel iuridicas eiusdem
instituti vitae consecratae
institutis saecularibus exceptis,
in quo Superiores potestate
regiminis praediti sunt,
definiendae sunt apud iudicem vel
tribunal in typico vel statutis
instituti determinatum. § 2. Si
controversia, institutis
saecularibus exceptis, enascitur
inter personas physicas vel
iuridicas diversorum institutorum
vitae consecratae aut etiam
eiusdem instituti iuris
eparchialis alteriusve, in quo
Superiores potestate regiminis
praediti non sunt, aut inter
sodalem vel personam iuridicam
instituti vitae consecratae et
quamcumque aliam personam
physicam vel iuridicam, iudicat
in primo gradu iudicii tribunal
eparchiale.
Can. 1070 - Auctoritas
quodcumque tribunal erigens
curet, ut tribunal propria
statuta ab eadem auctoritate
approbata habeat, in quibus
iudicium aliorumque administrorum
modus nominationis, muneris
tempus, remuneratio necnon alia
iure requisita determinari
debent. Can. 1071 - Quodlibet
tribunal ius habet in auxilium
vocandi aliud tribunal
cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam
actus processuales peragat
exceptis tamen illis actibus, qui
decisiones iudicum implicant.
Can. 1072 - In causis, de
quibus in cann. 1060, 1061, 1062,
§ 3 et 1063, § 4 inferiorum
iudicum incompetentia est
absoluta; item absoluta est
incompetentia iudicis, si
competentia ratione gradus
iudicii statuta non servatur.
Can. 1073 - § 1. Nemo in
primo gradu iudicii conveniri
potest nisi coram iudice, qui
competens est ob unum ex titulis,
qui iure communi determinantur. §
2. Incompetentia iudicis, cui
nullus ex his titulis
suffragatur, dicitur relativa. §
3. Nisi aliter iure expresse
cavetur, actor sequitur forum
partis conventae; si vero pars
conventa multiplex forum habet,
optio fori actori conceditur.
Can. 1074 - Quilibet
conveniri potest coram tribunali
domicilii vel
quasi-domicilii.
Can. 1075 - § 1. Vagus
forum habet in loco, ubi actu
commoratur. § 2. Is, cuius neque
domicilium aut
quasi-domicilium neque locus
commorationis nota sunt,
conveniri potest in foro actoris,
dummodo aliud forum legitimum non
suppetat.
Can. 1076 - Ratione rei
sitae pars conveniri potest coram
tribunali loci, ubi res litigiosa
sita est, quoties actio in rem
directa est aut de spolio agitur.
Can. 1077 - § 1. Ratione
contractus pars conveniri potest
coram tribunali loci, ubi
contractus initus est vel impleri
debet, nisi partes concorditer
aliud tribunal elegerunt. § 2. Si
causa versatur circa
obligationes, quae ex alio titulo
proveniunt, pars conveniri potest
coram tribunali loci, ubi
obligatio orta est vel est
implenda.
Can. 1078 - In causis
poenalibus accusatus, etsi
absens, conveniri potest coram
tribunali loci, ubi delictum
patratum est.
Can. 1079 - Pars conveniri
potest: 1° in causis, quae circa
administrationem versantur, coram
tribunali loci, ubi administratio
gesta est; 2° in causis, quae
respiciunt hereditates vel legata
pia, coram tribunali ultimi
domicilii vel quasi-domicilii
vel commorationis firmo can.
1075, § 2 illius, de cuius
hereditate vel legato pio agitur,
nisi agitur de mera exsecutione
legati, quae videnda est secundum
ordinarias competentiae normas.
Can. 1080 - Si nullus ex
superioribus titulis iudici
suffragatur et tamen causa apud
ipsum introducitur, ipse
competentiam obtinet, si partes
et auctoritas, cui tribunal
immediate subiectum est,
consentiunt. Can. 1081 -
Ratione conexionis ab uno
eodemque tribunali et in eodem
processu cognoscendae sunt causae
inter se conexae, nisi iuris
praescriptum obstat. Can. 1082
- Ratione praeventionis, si
duo vel plura tribunalia aeque
competentia sunt, ei ius est
causam cognoscendi, quod prius
partem conventam legitime
citavit.
Can. 1083 - § 1.
Conflictus inter iudices, quisnam
eorum ad aliquod negotium
competens sit, definiendi sunt a
tribunali appellationis illius
iudicis, coram quo actio primo
per libellum litis introductorium
promota est. § 2. Si vero
alterutrum tribunal est alterius
tribunal appellationis,
conflictus definiendus est a
tribunali tertii gradus pro
tribunali, in quo actio primo
promota est. § 3. A decisionibus
in his conflictibus non datur
locus appellationi.
Can. 1084 - § 1. Tribunali
collegiali trium iudicum
reservantur: 1° causae de vinculo
sacrae ordinationis; 2° causae de
vinculo matrimonii firmis cann.
1372 - 1374; 3° causae
poenales de delictis, quae poenam
excommunicationis maioris,
privationis officii, reductionis
ad gradum inferiorem vel
depositionis secumferunt; 4°
causae determinatae iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris. § 2. Ceterae causae
tractantur a iudice unico, nisi
Episcopus eparchialis certam
causam collegio trium iudicum
reservat. § 3. In primo gradu
iudicii, si collegium constitui
non potest, dum huiusmodi
impossibilitas perdurat,
Patriarcha consulta Synodo
permanenti permittere potest, ut
Episcopus eparchialis causas
iudici unico clerico committat,
qui, si fieri potest, assessorem
et auditorem sibi asciscat; idem
permittere potest Metropolita,
qui Ecclesiae metropolitanae sui
iuris praeest, vel etiam
Metropolita Ecclesiae
patriarchalis extra fines
territorii eiusdem Ecclesiae
constitutus, uterque consultis
duobus Episcopis eparchialibus
ordinatione episcopali
senioribus; in ceteris casibus
adeatur Sedes Apostolica.
Can. 1085 - § 1. Tribunal
collegiale collegialiter
procedere debet et ad maiorem
numerum suffragiorum decisiones
ferre, ad validitatem quidem, si
agitur: 1° de reiectione
petitionis actionis
reconventionalis vel causae
incidentis; 2° de definitione
recursus adversus decretum
praesidis; 3° de sententia, etsi
interlocutoria, necnon de
decretis, quae vim sententiae
definitivae habent. § 2. Ceteros
actus processuales ponens
peragat, nisi collegium aliquos,
non quidem ad validitatem, sibi
reservavit. § 3. Si causa in
primo gradu iudicii collegialiter
cognita est, etiam in gradu
appellationis collegialiter nec a
minore iudicum numero definiri
debet; ei vero a iudice unico,
etiam in gradu appellationis a
iudice unico definienda est
excepto casu, de quo in can.
1084, § 3.
CAPUT II DE ADMINISTRIS
TRIBUNALIUM
Art. I DE VICARIO IUDICIALI,
DE IUDICIBUS ET DE
AUDITORIBUS
Can. 1086 - § 1. Episcopus
eparchialis tenetur Vicarium
iudicialem constituere cum
potestate iudiciali ordinaria a
Protosyncello distinctum, nisi
parvitas eparchiae aut paucitas
causarum aliud suadet. § 2.
Vicarius iudicialis unum
constituit tribunal cum Episcopo
eparchiali, sed non potest
iudicare causas, quas Episcopus
eparchialis sibi reservavit. § 3.
Vicario iudiciali dari possunt
adiutores, quibus nomen est
Vicariorum iudicialium
adiunctorum. § 4. Tum Vicarius
iudicialis tum Vicarii iudiciales
adiuncti esse debent sacerdotes
integrae famae, in iure canonico
doctores vel saltem licentiati,
prudentia et iustitiae zelo
probati, annos nati non minus
triginta. Can. 1087 - § 1. In
eparchia nominentur ab Episcopo
eparchiali iudices eparchiales,
qui sint clerici. § 2. Patriarcha
consulta Synodo permanenti vel
Metropolita, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest,
consultis duobus Episcopis
eparchialibus ordinatione
episcopali senioribus permittere
potest, ut etiam alii
christifideles iudices
nominentur, ex quibus suadente
necessitate unus assumi potest ad
collegium efformandum; in ceteris
casibus hac in re adeatur Sedes
Apostolica. § 3. Iudices sint
integrae famae, in iure canonico
doctores vel saltem licentiati,
prudentia et iustitiae zelo
probati.
Can. 1088 - § 1. Vicarius
iudicialis, Vicarius iudicialis
adiunctus et ceteri iudices
nominantur ad tempus
determinatum. § 2. Si tempus
determinatum sede eparchiali
vacante elapsum est, ii amoveri
non possunt, sed in officio
perdurant, donec novus Episcopus
eparchialis in re providerit. §
3. Si Vicarius iudicialis ab
Administratore eparchiae
nominatur, adveniente novo
Episcopo eparchiali indiget
confirmatione.
Can. 1089 - Iudex unicus
in quolibet iudicio duos
assessores ex christifidelibus
probatae vitae sibi consulentes
asciscere potest.
Can. 1090 - § 1. Duos
iudices, qui una cum praeside
tribunal collegiale constituunt,
inter iudices eparchiales
Vicarius iudicialis designet ex
ordine per turnum, nisi pro sua
prudentia Episcopus eparchialis
aliud opportunum existimavit. §
2. Iudices semeI designatos ne
subroget Vicarius iudicialis nisi
gravissima de causa in decreto ad
validitatem exprimenda.
Can. 1091 - § 1. Tribunali
collegiali praeest, si fieri
potest, Vicarius iudicialis vel
Vicarius iudicialis adiunctus. §
2. Tribunalis collegialis praeses
debet unum de iudicibus eiusdem
tribunalis ponentem designare,
nisi ipse vult hoc munus implere.
§ 3. Idem praeses potest ponenti
alium iusta de causa substituere.
§ 4. Ponens in conventu iudicum
de causa refert et sententiam
scripto redigit.
Can. 1092 - Ad iudicem
unicum iura tribunalis et
praesidis spectant.
Can. 1093 - § 1. Iudex vel
tribunalis collegialis praeses
possunt auditorem designare ad
causae instructionem peragendam
eum seligentes aut ex tribunalis
iudicibus aut ex christifidelibus
ab Episcopo eparchiali ad hoc
officium admissis. § 2. Episcopus
eparchialis potest ad officium
auditoris admittere
christifideles, qui bonis
moribus, prudentia et doctrina
praestant. § 3. Auditoris est
secundum iudicis mandatum
probationes tantum colligere
easque collectas iudici tradere;
potest autem, nisi iudicis
mandatum obstat, interim
decidere, quae et quomodo
probationes colligendae sint, si
forte de hac re quaestio oritur,
dum ipse officium suum
exercet.
Art. II DE PROMOTORE
IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI
ET DE NOTARIO
Can. 1094 - Ad causas
contentiosas, in quibus bonum
publicum in discrimen vocari
potest, et ad causas poenales
constituatur in eparchia promotor
iustitiae, qui obligatione
tenetur providendi bono publico.
Can. 1095 - § 1. In causis
contentiosis Episcopi eparchialis
est iudicare, utrum bonum
publicum in discrimen vocari
possit necne, nisi interventus
promotoris iustitiae iure
praecipitur vel ex natura rei
evidenter necessarius est. § 2.
Si in praecedenti gradu iudicii
intervenit promotor iustitiae, in
ulteriore gradu huius interventus
praesumitur necessarius.
Can. 1096 - Ad causas, in
quibus agitur de nullitate sacrae
ordinationis aut de nullitate vel
solutione matrimonii,
constituatur in eparchia defensor
vinculi, qui obligatione tenetur
proponendi et exponendi omnia,
quae rationabiliter adduci
possunt adversus nullitatem vel
solutionem.
Can. 1097 - In causis, in
quibus promotoris iustitiae aut
defensoris vinculi praesentia
requiritur, eis non citatis acta
nulla sunt, nisi ipsi, etsi non
citati, revera interfuerunt aut
saltem ante sententiam actis
inspectis officio suo fungi
potuerunt. Can. 1098 - Nisi
aliter iure communi expresse
cavetur: 1° quoties lex
praecipit, ut iudex partes
earumve alteram audiat, etiam
promotor iustitiae et defensor
vinculi, si iudicio intersunt,
audiendi sunt; 2° quoties
instantia partis requiritur, ut
iudex aliquid decernere possit,
instantia promotoris iustitiae
vel defensoris vinculi, qui
iudicio intersunt, eandem vim
habet.
Can. 1099 - § 1. Episcopi
eparchialis est promotorem
iustitiae et defensorem vinculi
nominare; in tribunalibus non
eparchialibus iidem nominantur ad
normam statutorum tribunalis,
nisi aliter iure cavetur. § 2.
Promotor iustitiae et defensor
vinculi sint christifideles
integrae famae, in iure canonico
doctores vel saltem licentiati ac
prudentia et iustitiae zelo
probati.
Can. 1100 - § 1. Eadem
persona, non autem in eadem
causa, officium promotoris
iustitiae et defensoris vinculi
gerere potest. § 2. Promotor
iustitiae et defensor vinculi
constitui possunt ad
universitatem causarum vel ad
singulas causas; possunt vero ab
Episcopo eparchiali iusta de
causa amoveri.
Can. 1101 - § 1. Cuilibet
processui intersit notarius ita,
ut nulla habeantur acta, si non
sunt ab eo subscripta. § 2. Acta,
quae notarii conficiunt, publicam
fidem faciunt.
Art. III DE ADMINISTRIS
TRIBUNALIUM EX DIVERSIS EPARCHIIS
VEL ECCLESIIS SUI IURIS
ASSUMENDIS
Can. 1102 - § 1. Iudices
aliique administri tribunalium
assumi possunt ex qualibet
eparchia vel instituto religioso
vel societate vitae communis ad
instar religiosorum propriae vel
etiam alterius Ecclesiae sui
iuris de consensu vero scripto
dato proprii Episcopi eparchialis
vel Superioris maioris. § 2.
Iudex delegatus, nisi aliud fert
delegationis mandatum, uti potest
auxilio administrorum intra
territorium mandantis
degentium.
CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS
IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM
TRIBUNALIUM
Can. 1103 - § 1.
Christifideles omnes, in primis
autem Episcopi, sedulo
annitantur, ut salva iustitia
lites in populo Dei, quatenus
fieri potest, vitentur vel
pacifice quam primum componantur.
§ 2. Iudex in limine litis et
etiam quolibet alio momento,
quoties spem boni exitus
perspicit, partes hortari et
adiuvare ne omittat, ut de aequa
controversiae solutione quaerenda
communi consilio curent, viasque
ad hoc propositum assequendum
idoneas ipsis indicet gravibus
quoque hominibus ad mediationem
adhibitis. § 3. Si vero circa
bonum privatum partium causa
versatur, dispiciat iudex, num
transactione vel per compromissum
in arbitros controversia finem
habere utiliter possit.
Can. 1104 - § 1. Iudex
competens parti legitime
requirenti suum ministerium
praestare debet. § 2. Iudex
nullam causam cognoscere potest,
nisi petitio ad normam canonum
facta est ab eo, cuius interest,
vel a promotore iustitiae.
Can. 1105 - Qui causae
interfuit tamquam iudex, promotor
iustitiae, defensor vinculi,
procurator, advocatus, testis aut
peritus non potest postea valide
eandem causam in alio gradu
iudicii tamquam iudex definire
aut in eodem munus assessoris
agere.
Can. 1106 - § 1. Iudex
cognoscendam ne suscipiat causam,
in qua ratione consanguinitatis
vel affinitatis in quolibet gradu
lineae rectae et usque ad quartum
gradum inclusive lineae
collateralis vel ratione tutelae
et curatelae, intimae vitae
consuetudinis, magnae simultatis
vel lucri faciendi aut damni
vitandi aliquid ipsius interest.
§ 2. In eisdem adiunctis ab
officio suo abstinere debent
promotor iustitiae, defensor
vinculi, assessor et auditor.
Can. 1107 - § 1. Si iudex
sive in tribunali ordinario sive
delegato, etsi competens,
recusatur, auctoritas, cui
tribunal immediate subiectum est,
hanc exceptionem definiat salvo
can. 1062, § § 2 et 5. § 2. Si
Episcopus eparchialis est iudex
et contra eum recusatio
opponitur, abstineat a iudicando.
§ 3. Si recusatio opponitur
contra ceteros tribunalis
administros, de hac exceptione
videat praeses in tribunali
collegiali vel iudex, si unicus
est.
Can. 1108 - Recusatione
admissa personae mutari debent,
non vero gradus iudicii.
Can. 1109 - § 1. Quaestio
de recusatione expeditissime
definienda est auditis partibus.
§ 2. Actus positi a iudice,
antequam recusatur, validi sunt;
qui autem positi sunt post
propositam recusationem, rescindi
debent, si pars petit, intra
decem dies ab admissa recusatione
computandos; post admissam
recusationem invalidi sunt.
Can. 1110 - § 1. In
negotio, quod privatorum
solummodo interest, iudex
procedere potest dumtaxat ad
instantiam partis; causa autem
legitime introducta iudex
procedere potest et debet, etiam
ex officio, in causis poenalibus
et aliis causis, quae ad bonum
publicum Ecclesiae aut ad salutem
animarum spectant. § 2. Potest
autem praeterea iudex partium
neglegentiam in probationibus
afferendis vel in exceptionibus
opponendis supplere, quoties id
necessarium censet ad vitandam
graviter iniustam sententiam
firmo can. 1283.
Can. 1111 - Iudices et
tribunalia curent, ut quam primum
salva iustitia causae omnes
terminentur ita, ut in primo
gradu iudicii ultra annum ne
protrahantur, in gradu
appellationis vero non ultra sex
menses.
Can. 1112 - Omnes, qui
tribunal constituunt aut eidem
opem ferunt, promissionem de
munere fideliter implendo facere
debent.
Can. 1113 - § 1. In
iudicio poenali semper, in
iudicio contentioso autem, si ex
revelatione alicuius actus
processualis praeiudicium
partibus obvenire potest, iudices
et tribunalis adiutores tenentur
secretum servare. § 2. Tenentur
etiam semper et erga omnes ad
secretum servandum de
discussione, quae inter iudices
in tribunali collegiali ante
ferendam sententiam habetur, tum
etiam de variis suffragiis et
opinionibus ibidem prolatis; ad
hoc secretum tenentur etiam alii
omnes, ad quos notitia de re
quoquo modo pervenit. § 3. Immo,
quoties natura causae vel
probationum talis est, ut ex
actorum vel probationum
evulgatione aliorum fama
periclitetur vel praebeatur ansa
dissidiis aut scandalum aliudve
huius generis incommodum oriatur,
iudex potest testes, peritos,
partes earumque advocatos vel
procuratores iureiurando obligare
ad secretum servandum.
Can. 1114 - Iudex et omnes
alii administri tribunalis
occasione agendi iudicii dona
quaevis acceptare prohibentur.
Can. 1115 - § 1. Iudices,
qui, etsi certe et evidenter
competentes sunt, ius reddere
recusant vel nullo suffragante
iuris praescripto se competentes
declarant atque causas cognoscunt
ac definiunt vel secretum lege
praescriptum violant vel ex dolo
aut gravi neglegentia aliud
partibus damnum inferunt,
congruis poenis ab auctoritate
competenti puniri possunt non
exclusa officii privatione. § 2.
Eisdem poenis puniri possunt
etiam ceteri administri
tribunalis et adiutores, si
officio suo, ut supra, defuerunt;
quos omnes etiam iudex punire
potest.
Can. 1116 - Si iudex
praevidet actorem probabiliter
spreturum esse sententiam
ecclesiaeticam, cum forte haec
eidem est contraria, et idcirco
iuribus partis conventae non
satis consultum iri, potest ad
instantiam partis conventae vel
etiam ex officio actori congruam
cautionem imponere pro
observantia sententiae
ecclesiasticae.
CAPUT IV DE ORDINE
COGNITIONUM
Can. 1117 - Causae
cognoscendae sunt eo ordine, quo
fuerunt propositae et in albo
inscriptae, nisi ex eis aliqua
celerem prae ceteris expeditionem
exigit, quod quidem speciali
decreto rationibus suffulto
statuendum est. Can. 1118 - §
1. Vitia, quibus sententiae
nullitas haberi potest, in
quolibet statu vel gradu iudicii
excipi possunt itemque a iudice
ex officio declarari. § 2.
Exceptiones dilatoriae vero eae
praesertim, quae respiciunt
personas et modum iudicii,
proponendae sunt ante litis
contestationem, nisi lite iam
contestata emerserunt, et quam
primum definiendae. Can. 1119
- § 1. Si exceptio proponitur
contra iudicis competentiam, hac
de re ipae iudex videre debet. §
2. In casu exceptionis de
incompetentia relativa, si iudex
se competentem pronuntiat, eius
decisio non admittit
appellationem, sed impugnari
potest per querelam nullitatis,
restitutionem in integrum vel
oppositionem tertii. § 3. Si vero
iudex se incompetentem declarat,
pars, quae se gravatam censet,
potest intra quindecim dies
utiles provocare ad tribunal
appellationis.
Can. 1120 - Iudex in
quovis statu iudicii se absolute
incompetentem agnoscens suam
incompetentiam declarare debet.
Can. 1121 - § 1.
Exceptiones rei iudicatae,
transactionis et aliae
peremptoriae, quae dicuntur litis
finitae, proponi et cognosci
debent ante litis contestationem;
qui serius eas opposuit, non est
reiciendus, sed expensas
iudiciales solvere debet, nisi
probat se oppositionem malitiose
non distulisse. § 2. Aliae
exceptiones peremptoriae
proponantur in litis
contestatione et suo tempore
tractandae sunt secundum normas
circa quaestiones incidentes.
Can. 1122 - § 1. Actiones
reconventionales proponi valide
non possunt nisi intra triginta
dies a lite contestata
computandos. § 2. Actiones
reconventionales autem
cognoscantur simul cum actione
principali, hoc est pari gradu
iudicii cum ea, nisi eas
separatim cognoscere necessarium
est aut iudex id opportunius
existimat.
Can. 1123 - Quaestiones de
cautione pro expensis
iudicialibus praestanda aut de
concessione gratuiti patrocinii,
quod statim ab initio postulatum
est, et aliae huiusmodi
regulariter videndae sunt ante
litis contestationem.
CAPUT V DE IUDICII TERMINIS,
DILATIONIBUS ET LOCO
Can. 1124 - § 1. Termini
perimendis iuribus a lege
constituti prorogari non possunt
neque valide nisi petentibus
partibus coartari. § 2. Ceteri
autem termini, antequam elapsi
sunt, possunt iusta de causa a
iudice auditis vel petentibus
partibus prorogari, numquam autem
nisi partibus consentientibus
valide coartari. § 3. Caveat
tamen iudex, ne iudicium nimis
diuturnum fiat ex prorogatione.
Can. 1125 - Si lex
terminos non statuit ad actus
processuales peragendos, iudex
illos determinare debet habita
ratione naturae uniuscuiusque
actus.
Can. 1126 - Si die ad
actum iudicialem indicto vacavit
tribunal terminus intellegitur
prorogatus ad primum sequentem
diem non feriatum.
Can. 1127 - Sedes
tribunalis sit, si fieri potest,
stabilis, quae statutis horis
pateat servatis normis iure
particulari de hac re statutis.
Can. 1128 - § 1. Iudex ex
territorio suo vi expulsus vel a
potestate iudiciali ibi exercenda
impeditus potest extra
territorium potestatem suam
exercere et sententiam ferre
certiore tamen hac de re facto
loci Episcopo eparchiali. § 2.
Praeterea iudex iusta de causa et
auditis partibus potest ad
probationes acquirendas etiam
extra proprium territorium se
conferre de licentia tamen
Episcopi eparchialis loci adeundi
et in sede ab ipso
designata.
CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM
ADMlTTENDIS ET DE MODO
CONFICIENDI ET ASSERVANDI
ACTA
Can. 1129 - § 1. Nisi
aliter iure particulari Ecclesiae
sui iuris expresse cavetur, dum
causae coram tribunali aguntur,
ii tantummodo assint in aula,
quos lex aut iudex ad processum
expediendum necessarios esse
statuit. § 2. Omnes iudicio
assistentes, qui reverentiae et
oboedientiae tribunali debitae
graviter defuerunt, iudex potest
monitione in cassum facta
congruis poenis punire, advocatos
praeterea et procuratores etiam a
munere apud tribunalia
ecclesiastica exercendo
suspendere.
Can. 1130 - Si qua persona
interroganda utitur lingua iudici
vel partibus ignota, adhibeatur
interpres iuratus a iudice
designatus; declarationes tamen
scripto redigantur lingua
originaria et translatio addatur;
interpres etiam adhibeatur, si
surdus vel mutus interrogari
debet, nisi forte mavult iudex
quaestionibus a se datis scripto
respondeatur.
Can. 1131 - § 1. Omnia
acta iudicialia sive ea, quae
meritum quaestionis respiciunt,
seu acta causae, sive ea, quae ad
formam procedendi pertinent, seu
acta processus, scripto redacta
esse debent. § 2. Singula folia
actorum numerentur et
authenticitatis signo muniantur.
Can. 1132 - Quoties in
actis iudicialibus partium aut
testium subscriptio requiritur,
si pars aut testis eis
subscribere non potest vel non
vult, id in ipsis actis adnotetur
simulque iudex et notarius fidem
faciant actum ipsum de verbo ad
verbum parti aut testi perlectum
esse et partem aut testem ei vel
non potuisse vel noluisse
subscribere. Can. 1133 - § 1.
Iudicio expleto documenta, quae
in privatorum dominio sunt,
restitui debent retento tamen
eorum exemplari. § 2.
Cancellarius et notarii sine
iudicis mandato tradere
prohibentur exemplar actorum
iudicialium et documentorum, quae
sunt processui acquisita. § 3.
Anonymae epistulae destrui debent
neque de eis mentio fiat in
actis; eodem modo destrui debent
quaelibet alia scripta et
epistulae subscriptae, quae nihil
ad causae meritum conferunt vel
sunt certo calumniosae.
CAPUT VII DE ACTORE ET DE
PARTE CONVENTA
Can. 1134 - Quilibet sive
baptizatus sive non baptizatus
potest in iudicio agere; pars
autem legitime conventa
respondere debet. Can: 1135 -
Etsi actor vel pars conventa
procuratorem vel advocatum
constituit, semper tamen tenetur
in iudicio ipse adesse ad
praescriptum iuris vel iudicis.
Can. 1136 - § 1. Minores
et ii, qui usu rationis destituti
sunt, stare in iudicio tantummodo
possunt per eorum parentes aut
tutores vel curatores. § 2. Si
iudex existimat eorum iura esse
in conflictu cum iuribus parentum
vel tutorum vel curatorum aut hos
non satis tueri posse ipsorum
iura, tunc stent in iudicio per
tutorem vel curatorem a iudice
constitutum. § 3. Sed in causis
spiritualibus et cum
spiritualibus conexis, si minores
usum rationis assecuti sunt,
agere et respondere possunt sine
parentum vel tutoris consensu et
quidem per se ipsi, si aetatem
quattuordecim annorum
expleverunt; secus per tutorem a
iudice constitutum. § 4. Bonis
interdicti et ii, qui minus
firmae mentis sunt, stare in
iudicio per se ipsi possunt
tantummodo, ut de propriis
delictis respondeant aut ad
praescriptum iudicis; in ceteris
agere et respondere debent per
suum curatorem.
Can. 1137 - Quoties adest
tutor aut curator ab auctoritate
civili constitutus, idem potest a
iudice ecclesiastico admitti
audito, si fieri potest, Episcopo
eparchiali eius, cui datus est;
si vero non adest aut non videtur
admittendus, ipse iudex tutorem
aut curatorem pro causa designet.
Can. 1138 - § 1. Personae
iuridicae in iudicio etant per
suos legitimos repraesentantes. §
2. Quoties in periculo versantur
bona, ad quae alienanda alicuius
consensus vel consilium vel
licentia requiritur, idem
consensus vel consilium vel
licentia requiritur etiam ad
litem incohandam vel
contestandam. § 3. In casu vero
defectus vel neglegentiae
repraesentantis potest ipse
Hierarcha per se vel per alium
stare in iudicio nomine
personarum iuridicarum, quae sub
eius potestate sunt.
CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS
AD LITES ET DE ADVOCATIS
Can. 1139 - § 1. Pare
libere potest procuratorem et
advocatum sibi constituere, sed
potest etiam per se ipsa agere et
respondere, nisi iudex
procuratoris vel advocati
ministerium necessarium
existimavit. § 2. In iudicio
poenali vero accusatus aut a se
constitutum aut a iudice datum
semper habere debet advocatum. §
3. In iudicio contentioso, si
agitur de minoribus aut de causa,
in qua bonum publicum in
discrimen vocatur, exceptis autem
causis matrimonialibus, iudex
parti carenti advocatum ex
officio constituat.
Can. 1140 - § 1. Unum sibi
pars potest constituere
procuratorem, qui non potest
alium sibi substituere, nisi id
eidem scripto permissum est. § 2.
Si vero iusta de causa plures
procuratores ab eadem parte
constituuntur, hi ita
designentur, ut detur inter ipsos
locus praeventioni. § 3. Advocati
autem plures simul constitui
possunt. Can. 1141 -
Procurator et advocatus debent
esse aetate maiores et bonae
famae; advocatus debet praeterea
esse catholicus, nisi auctoritas,
cui tribunal immediate subiectum
est, aliud permittit, et doctor
in iure canonico vel alioquin
vere peritus et ab eadem
auctoritate approbatus.
Can. 1142 - § 1.
Procurator et advocatus, antequam
munus suscipiunt, mandatum
authenticum apud tribunal
deponere debent. § 2. Ad iuris
tamen exstinctionem impediendam
iudex potest procuratorem
admittere etiam non exhibito
mandato, praestita, si res fert,
idonea cautione; actus iudicis
autem qualibet vi caret, si intra
terminum peremptorium a iudice
statuendum procurator mandatum
non exhibet.
Can. 1143 - Nisi mandatum
speciale habet, procurator non
potest valide renuntiare actioni,
litis instantiae vel actis
iudicialibus nec transigere,
pacisci, compromittere in
arbitros et generatim ea agere,
pro quibus ius requirit mandatum
speciale.
Can. 1144 - § 1. Ut
procuratoris vel advocati amotio
effectum sortiatur, necesse est
ipsis intimetur et, si lis iam
contestata est, iudex et adversa
pars certiores facti sint de
amotione. § 2. Lata sententia
definitiva ius et obligatio
appellandi, ei mandans non
renuit, procuratori manet.
Can. 1145 - Procurator et
advocatus possunt a iudice dato
decreto repelli sive ex officio
sive ad instantiam partis, gravi
de causa tamen et semper salvo
recursu ad tribunal
appellationis. Can. 1146 - §
1. Procurator et advocatus
vetantur emere litem aut sibi de
immodico emolumento vel rei
litigiosae parte vindicata
pacisci; quae si fecerunt, nulla
est pactio et a iudice possunt
poena pecuniaria puniri;
advocatus praeterea ab officio
suspendi, vel etiam, si recidivus
est, ab auctoritate, cui tribunal
immediate subiectum est, destitui
et ex albo advocatorum expungi
potest. § 2. Eodem modo puniri
possunt procuratores et advocati,
qui a competentibus tribunalibus
causas in fraudem legis
subtrahunt, ut ab aliis
favorabilius definiantur.
Can. 1147 - Procuratores
et advocati, qui ob dona aut
pollicitationes aut quamlibet
aliam rationem suum munus
prodiderunt, a patrocinio
exercendo suspendantur et poena
pecuniaria aliisve congruis
poenis puniantur.
Can. 1148 - In unoquoque
tribunali, quatenus fieri potest,
stabiles patroni constituantur ab
ipso tribunali remunerationem
recipientes, qui munus
procuratoris vel advocati
praesertim in causis
matrimonialibus pro partibus,
quae eos seligere malint,
exerceant.
CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE
EXCEPTIONIBUS
Can. 1149 - Quodlibet ius
non solum actione munitur, nisi
aliter expresse cautum est, sed
etiam exceptione, quae semper
competit et est sua natura
perpetua.
Can. 1150 - Quaevis actio
exstinguitur praescriptione ad
normam iuris aliove legitimo modo
exceptis actionibus de statu
personarum, quae numquam
exstinguuntur.
Can. 1151 - Actiones
contentiosae, nisi aliter iure
expresse cavetur, praescriptione
exstinguuntur quinquennio a die,
a quo actio primum potuit
proponi, computando firmis, ubi
vigent, hac in re Statutis
personalibus.
Can. 1152 - § 1. Omnis
actio poenalis exstinguitur morte
rei, condonatione auctoritatis
competentis et praescriptione. §
2. Actio poenalis praescriptione
exstinguitur triennio, nisi
agitur: 1° de delictis Sedi
Apostolicae reservatis; 2° de
actione ob delicta, de quibus in
cann. 1450 et 1453, quae
praescriptione exstinguitur
quinquennio; 3° de delictis, quae
non sunt iure communi punita, si
iure particulari alius terminus
praescriptionis statutus est. §
3. Praescriptio decurrit ex die,
quo delictum patratum est, vel,
si delictum est permanens vel
habituale, ex die, quo cessavit.
Can. 1153 - § 1. Si intra
terminos, de quibus in can. 1152,
ex die, quo sententia
condemnatoria in rem iudicatam
transiit, computandos non est reo
intimatum exsecutorium iudicis
decretum, actio ad poenam
exsequendam praescriptione
exstinguitur. § 2. Idem valet
servatie servandis, si poena per
decretum extra iudicium irrogata
est. Can. 1154 - Actione
poenali praescriptione exstincta:
1° non est hoc ipso exstincta
actio contentiosa forte ex
delicto orta ad damna reparanda;
2° si bonum publicum requirit,
Hierarcha remediis opportunis
administrativis non exclusa
suspensione ab exercitio
ministerii sacri vel amotione ab
officio uti potest.
Can. 1155 - Actor pluribus
simul actionibus, quae tamen
inter se non confligant, sive de
eadem re sive de diversis,
aliquem convenire potest, si
aditi tribunalis competentiam non
excedunt.
Can. 1156 - § 1. Pars
conventa potest coram eodem
iudice in eodem iudicio contra
actorem actionem reconventionalem
proponere vel propter causae
nexum cum actione principali vel
ad submovendam vel ad minuendam
actoris petitionem. § 2.
Reconventio reconventionis non
admittitur.
Can. 1157 - Actio
reconventionalis proponenda est
iudici, coram quo actio
principalis instituta est, etsi
ad unam causam dumtaxat delegato
vel alioquin relative
incompetenti.
Can. 1158 - § 1. Qui
probabilibus saltem argumentis
ostendit se ius habere super
aliqua re ab alio detenta sibique
damnum imminere, nisi res ipsa
custodienda traditur, ius habet
obtinendi a iudice eiusdem rei
sequestrationem. § 2. In
similibus rerum adiunctis
obtineri potest, ut exercitium
iuris alicui inhibeatur.
Can. 1159 - § 1. Ad
crediti quoque securitatem
sequestratio rei admittitur,
dummodo de creditoris iure satis
constet. § 2. Sequestratio
extendi potest etiam ad res
debitoris, quae quolibet titulo
apud alias personas reperiuntur,
et ad debitoris credita.
Can. 1160 - Sequestratio
rei et inhibitio exercitii iuris
decerni nullatenus possunt, si
damnum, quod timetur, potest
aliter reparari et idonea cautio
de eo reparando offertur.
Can. 1161 - Iudex potest
ei, cui sequestrationem rei vel
inhibitionem exercitii iuris
concedit, praeviam imponere
cautionem de damnis reparandis,
si ius suum non probavit.
Can. 1162 - Ad naturam et
vim actionis possessoriae quod
attinet, servetur ius civile
loci, ubi sita est res, de cuius
possessione agitur.
Can. 1163 - § 1. Quoties
introducta est petitio ad
obtinendam provisionem ad hominis
sustentationem, iudex auditis
partibus decreto statim
exsequendo statuere potest
idoneis, si res fert,
praescriptis cautionibus, ut
interim necessaria alimenta
praestentur, sine praeiudicio
iuris per sententiam definiendi.
§ 2. Facta a parte vel a
promotore iustitiae petitione ad
obtinendum hoc decretum iudex
audita altera parte rem
expeditissime definiat, numquam
autem ultra decem dies; quibus
inutiliter transactis aut
petitione reiecta patet recursus
ad auctoritatem, cui tribunal
immediate subiectum est, dummodo
ipsa ne sit iudex, vel, si quis
mavult, ad iudicem appellationis,
qui item rem expeditissime
definiat.
CAPUT X DE MODIS EVITANDI
IUDICIA
Art. I DE TRANSACTIONE
Can. 1164 - In
transactione servetur ius civile
loci, ubi transactio initur.
Can. 1165 - § 1.
Transactio valide fieri non
potest in causis circa eas res
vel ea iura, quae ad bonum
publicum spectant, aliaque, de
quibus partes libere disponere
non possunt. § 2. Sed si quaestio
fit de bonis temporalibus
ecclesiasticis, transartio fieri
potest, servatis tamen, si
materia id postulat, sollemnibus
iure statutis de alienatione
bonorum ecclesiasticorum.
Can. 1166 - Expensarum,
quas transactio postulavit, nisi
aliter expresse cautum est,
utraque pare dimidium solvat.
Can. 1167 - Iudex negotium
transactionis non ipse per se,
regulariter saltem, suscipiat
tractandum, sed illud alii in
iure perito committat.
Art. II DE COMPROMISSO IN
ARBITROS
Can. 1168 - § 1. Qui
controversiam inter se habent,
possunt scripto convenire, ut ea
ab arbitris dirimatur. § 2. Idem
scripto convenire possunt, qui
contractum inter se ineunt vel
inierunt, quod attinet ad
controversias ex eo contractu
forte orituras.
Can. 1169 - Non possunt
valide in arbitros compromitti
controversiae, de quibus
transactio fieri vetatur.
Can. 1170 - § 1. Unus vel
plures arbitri constitui possunt,
dispari tamen numero. § 2. In
ipso compromisso, nisi nominatim
designantur, debet saltem eorum
numerus determinari et simul
ratio statui, qua nominandi et
substituendi sunt.
Can. 1171 - Compromissum
est nullum, si: 1° servatae non
sunt normae statutae ad
validitatem contractuum, qui
ordinariam administrationem
excedunt; 2° scripto non est
factum; 3° procurator sine
mandato speciali in arbitros
compromisit aut violata sunt
praescripta cann. 1169 vel 1170;
4° controversia non est vel orta
vel ex certo contractu oritura ad
normam can. 1168, § 2.
Can. 1172 - Munus arbitri
valide gerere non possunt: 1°
minores; 2° poena
excommunicationis, etiam minoris,
suspensionis vel depositionis
puniti; 3° sodales instituti
religiosi vel societatis vitae
communis ad instar religiosorum
sine licentia Superioris. Can.
1173 - Arbitri nominatio vim
non habet, nisi ipse scripto
munus acceptat. Can. 1174 - §
1. Si arbitri non sunt in
compromisso designati vel si
sufficiendi sunt et partes
aliive, quibus designatio
demandata est, dissentiunt de
omnibus vel nonnullis arbitris
seligendis, quaelibet pars potest
id tribunali, quod competens est
ad causam in primo gradu iudicii
definiendam, committere, nisi
partes aliter convenerunt;
tribunal auditis ceteris partibus
decreto provideat. § 2. Eadem
norma servanda est, si qua pars
aliusve neglegit arbitrum
designare, dummodo tamen pars,
quae tribunal adiit, viginti
saltem ante dies suos arbitros,
si forte debuit, designaverit.
Can. 1175 - De recusatione
autem arbitrorum videt tribunal,
de quo in can. 1174, § 1, quod
auditis arbitris recusatis et
partibus decreto quaestionem
dirimat; si recusationem
acceptat, alios arbitros
sufficiat, nisi in compromisso
aliter cautum est.
Can. 1176 - § 1.
Obligationes arbitrorum in ipso
compromisso statuendae sunt, eae
quoque, quae ad secretum
servandum spectant. § 2. Nisi
partes aliud statuerunt, arbitri
rationem procedendi libere
seligunt; haec autem simplex sit
et termini sint breves aequitate
servata et ratione habita legis
processualis. § 3. Arbitri quavis
potestate coercitiva carent;
necessitate exigente adire debent
tribunal competens ad causam
cognoscendam.
Can. 1177 - § 1.
Quaestiones incidentes, quae
forte exoriuntur, ipsi arbitri
decreto dirimant. § 2. Si vero
quaestio praeiudicialis oritur,
de qua compromitti in arbitros
non potest, arbitri debent
suspendere processum, donec de
illa quaestione partes a iudice
obtinuerint et arbitris
notificaverint sententiam, quae
transiit in rem iudicatam, vel,
si quaestio est de statu
personarum, sententiam, quae
exsecutioni mandari potest.
Can. 1178 - Nisi partes
aliter statuerunt, sententia
arbitralis ferri debet intra sex
menses a die, quo omnes arbitri
suum munus acceptaverunt,
computandos; terminus prorogari
potest a partibus. Can. 1179
- § 1. Sententia arbitralis
ad maiorem numerum suffragiorum
fertur. § 2. Si res patitur,
sententia arbitralis ab ipsis
arbitris redigatur ad modum
sententiae iudicialis et a
singulis arbitris subscribatur;
ad eiusdem autem validitatem
requiritur et sufficit, ut maior
eorum numerus eidem subscribat.
Can. 1180 - § 1. Nisi
sententia arbitralis est nulla
propter gravem arbitrorum culpam,
arbitri ius habent ad suarum
expensarum solutionem; qua de re
possunt opportunas cautiones
exigere. § 2. Suadetur, ut
arbitri gratuitam operam
praestent, secus de remuneratione
in ipso compromisso provideatur.
Can. 1181 - § 1. Integer
textus sententiae arbitralis
intra quindecim dies ad
cancellariam tribunalis
eparchiae, ubi sententia lata
est, deponi debet; intra quinque
dies a depositione computandos,
nisi certo constat sententiam
arbitralem nullitate affectam
esse, Vicarius iudicialis per se
vel per alium decretum
confirmationis ferat partibus
statim intimandum. § 2. Si
Vicarius iudicialis hoc decretum
ferre recusat, pars, cuius
interest, recurrere potest ad
tribunal appellationis, a quo
quaestio expeditissime definienda
est; si vero Vicarius iudicialis
continuum mensem silet, eadem
pars instare potest, ut ipse
munere suo fungatur; si vero
nihilominus silet, elapsis
quinque diebus pars potest
recursum ad tribunal
appellationis interponere, quod
item quaestionem expeditissime
definiat. § 3. Si certo constat
sententiam arbitralem nullitate
affectam esse ob neglecta
praescripta ad validitatem
compromissi statuta, Vicarius
iudicialis nullitatem declaret ac
partibus quam primum notificet
omni recursu adversus hanc
declarationem remoto. § 4.
Sententia arbitralis transit in
rem iudicatam statim ac decretum
confirmationis latum est firmo
can. 1182.
Can. 1182 - § 1.
Appellatio a sententia arbitrali
tunc tantum admittitur, si partes
scripto inter se convenerunt eam
huic remedio subiectum iri; quo
in casu appellatio interponenda
est intra decem dies ab
intimatione decreti
confirmationis computandos coram
ipso iudice, qui decretum tulit;
si vero alius est iudex competens
ad appellationem recipiendam,
prosecutio coram eo intra mensem
est facienda. § 2. Sententia
arbitralis, a qua appellatio
admittitur, transit in rem
iudicatam ad normam can. 1322.
Can. 1183 - De querela
nullitatis contra sententiam
arbitralem, quae in rem iudicatam
transiit, de restitutione in
integrum, ei de eiusdem
sententiae iniustitia manifesto
constat, de oppositione tertii
necnon de correctione erroris
materialis sententiae videt
iudex, qui decretum
confirmationis tulit, ad
ordinariam normam iuris. Can.
1184 - § 1. Exsecutio
sententiae arbitralis fieri
potest in eisdem casibus, in
quibus admittitur exsecutio
sententiae iudicialis. § 2.
Sententiam arbitralem exsecutioni
mandare debet per se vel per
alium Episcopus eparchialis
eparchiae, ubi lata est, nisi
partes alium exsecutorem
designaverunt.
TITULUS XXV DE IUDICIO
CONTENTIOSO
CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO
ORDINARIO
Art. I DE LIBELLO LITIS
INTRODUCTORIO
Can. 1185 - Qui aliquem
convenire vult, debet libellum
litis introductorium competenti
iudici exhibere, in quo
controversiae obiectum proponitur
et ministerium iudicis
expostulatur.
Can. 1186 - § 1.
Petitionem oralem iudex admittere
potest, quoties vel actor
impeditur, ne libellum litis
introductorium exhibeat, vel
causa est facilis investigationis
et minoris momenti. § 2. In
utroque tamen casu iudex notarium
iubeat scripto actum redigere,
qui coram actore legendus et ab
eo approbandus est quique locum
tenet libelli litis introductorii
ab actore scripti ad omnes iuris
effectus.
Can. 1187 - Libellus litis
introductorius debet: 1°
exprimere, coram quo iudice causa
introducatur, quid petatur et a
quo petatur; 2° indicare, quo
iure innitatur actor et generatim
saltem quibus factis et
probationibus ad evincenda ea,
quae asseruntur; 3° subscribi ab
actore vel eius procuratore
appositis die, mense et anno
necnon loco, ubi actor vel eius
procurator habitant aut residere
se dixerunt actorum recipiendorum
gratia; 4° indicare domicilium
vel quasi-domicilium partis
conventas. Can. 1188 - § 1.
Iudex unicus vel tribunalis
collegialis praeses, postquam
vidit et rem esse suae
competentiae et actori legitimam
personam standi in iudicio non
deesse, debet suo decreto quam
primum libellum litis
introductorium aut admittere aut
reicere. § 2. Libellus litis
introductorius reici potest
tantum, si: 1° iudex vel tribunal
incompetens est; 2° sine dubio
constat actori deesse legitimam
personam standi in iudicio; 3°
non servatus est can. 1187, nn. 1
- 3; 4° certo patet ex ipso
libello litis introductorio
petitionem quolibet carere
fundamento neque fieri posse, ut
aliquod ex processu fundamentum
appareat. § 3. Si libellus litis
introductorius reiectus est ob
vitia, quae emendari possunt,
actor libellum emendatum potest
eidem iudici denuo exhibere. § 4.
Adversus libelli litis
introductorii reiectionem
integrum semper est parti intra
tempus utile decem dierum
recursum rationibus suffultum
interponere ad tribunal
appellationis vel, si libellus
reiectus est a praeside, ad
collegium; quaestio autem
reiectionis expeditissime
definienda est.
Can. 1189 - Si iudex intra
mensem ab exhibito libello litis
introductorio computandum
decretum non edidit, quo libellum
admittit vel reicit, pars, cuius
interest, instare potest, ut
iudex suo munere fungatur; si
vero nihilominus iudex silet,
inutiliter elapsis decem diebus a
facta instantia computandis
libellus pro admisso
habeatur.
Art. II DE CITATIONE ET DE
INTIMATIONE VEL NOTIFICATIONE
ACTORUM IUDICIALIUM
Can. 1190 - § 1. In
decreto, quo actoris libellus
litis introductorius admittitur,
debet iudex vel praeses
tribunalis ceteras partes in
iudicium vocare seu citare ad
litem contestandam statuens,
utrum eae scripto respondere
debeant an coram ipso se sistere
ad dubia concordanda; si vero ex
responsionibus scripto datis
perspicit necessitatem partes
convocandi, id potest novo
decreto statuere. § 2. Si
libellus litis introductorius pro
admisso habetur ad normam can.
1189, decretum citationis in
iudicium fieri debet intra
viginti dies a facta instantia,
de qua in eo canone, computandos.
§ 3. Si vero partes de facto
coram iudice se sistunt ad causam
agendam, non requiritur citatio,
sed notarius indicet in actis
partes iudicio affuisse. Can.
1191 - § 1. Decretum
citationis in iudicium debet
statim parti conventae intimari
et simul ceteris, qui comparere
debent, notum fieri. § 2.
Citationi libellus litis
introductorius adiungatur, nisi
iudex gravi de causa censet
libellum notificandum non esse
parti, antequam haec deposuit in
iudicio. § 3. Si actio
instituitur adversus eum, qui non
habet liberum exercitium suorum
iurium vel liberam
administrationem rerum, de quibus
disceptatur, citatio intimanda
est ei, per quem ille in iudicio
stare debet ad normam iuris.
Can. 1192 - § 1.
Citationum, decretorum,
sententiarum aliorumque actorum
iudicialium intimatio vel
notificatio facienda est per
publicos tabellarios cum
syngrapha receptionis vel alio
modo, qui tutissimus est,
servatis legibus iuris
particularis. § 2. De facto
intimationis vel notificationis
et de eius modo constare debet in
actis. § 3. Pars conventa, quae
citationem recipere recusat vel
quae impedit, ne citatio ad se
perveniat, legitime citata
habeatur.
Can. 1193 - Si citatio non
est legitime intimata, nulla sunt
acta processus, nisi pars
nihilominus comparuit ad causam
agendam.
Can. 1194 - Si citatio
legitime intimata est aut partes
coram iudice steterunt ad causam
agendam: 1° res desinit esse
integra; 2° causa fit propria
illius iudicis aut tribunalis
ceteroquin competentis, coram quo
actio instituta est; 3° in iudice
delegato firma redditur potestas
delegata ita, ut non amittatur
resoluto iure delegantis; 4°
interrumpitur praescriptio, nisi
aliter cautum est; 5° litis
instantiae initium fit et ideo
statim locum habet principium
secundum quod lite pendente nihil
innovetur.
Art. III DE LITIS
CONTESTATIONE
Can. 1195 - § 1. Litis
contestatio habetur, cum per
iudicis decretum controversiae
obiectum ex partium petitionibus
et responsionibus desumptum
definitur. § 2. Partium
petitiones responsionesque
praeterquam in libello litis
introductorio possunt vel in
responsione ad citationem exprimi
vel in declarationibus ore coram
iudice factis; in causis autem
difficilioribus partes
convocandae sunt a iudice ad
dubium vel dubia concordanda,
quibus in sententia respondendum
sit. § 3. Decretum iudicis
partibus intimandum est; quae
nisi iam consenserunt, possunt
intra decem dies ad eundem
iudicem recurrere, ut decretum
mutetur; res autem expeditissime
decreto eiusdem iudicis
definienda est.
Can. 1196 - Obiectum
controversiae semel definitum
mutari valide non potest nisi
novo decreto, gravi de causa, ad
instantiam partis et auditis
ceteris partibus earumque
rationibus perpensis.
Can. 1197 - Lite
contestata posseseor rei alienae
desinit esse bonae fidei ideoque,
si damnatur, ut rem restituat,
fructus quoque a die litis
contestationis reddere debet et
damna reparare.
Can. 1198 - Lite
contestata iudex congruum tempus
partibus praestituat
probationibus proponendis et
explendis.
Art. IV DE LITIS INSTANTIAE
SUSPENSIONE, PEREMPTIONE ET
RENUNTIATIONE
Can. 1199 - Si pars
moritur aut statum mutat aut
ceseat ab officio, cuius ratione
agit: 1° causa nondum conclusa
litis instantia suspenditur,
donec heres defuncti aut
successor aut is, cuius interest,
litis instantiam resumpserit; 2°
causa conclusa iudex procedere
debet ad ulteriora citato
procuratore, si adest, secus
defuncti herede vel successore.
Can. 1200 - § 1. Si a
munere cessat aut tutor vel
curator aut procurator vel
advocatus, qui sunt ad normam
can. 1139 necessarii, litis
instantia interim suspenditur. §
2. Alium autem tutorem vel
curatorem iudex quam primum
constituat; procuratorem vero ad
litem vel advocatum constituere
potest, si pars neglexit intra
brevem terminum ab ipso iudice
statutum.
Can. 1201 - Si nullus
actus processualis nullo obstante
impedimento ponitur a partibus
per sex menses, litis instantia
perimitur.
Can. 1202 - Peremptio
effectum habet ipso iure et
adversus omnes, etiam minores,
atque etiam ex officio declarari
debet salvo iure petendi
indemnitatem adversus tutores,
curatores, administratores,
procuratores, qui culpa se
caruisse non probaverunt.
Can. 1203 - Peremptio
exstinguit acta processus, non
vero acta causae; immo haec vim
habere possunt etiam in alio
iudicio, dummodo causa inter
easdem personas et super eadem re
intercedat; sed ad extraneos quod
attinet, non aliam vim obtinent
nisi documentorum.
Can. 1204 - Perempti
iudicii expensas, quas unaquaeque
ex partibus fecit, ipsa solvere
debet.
Can. 1205 - § 1. In
quolibet statu et gradu iudicii
potest actor litis instantiae
renuntiare; item tum actor tum
pars conventa possunt actis
processus renuntiare sive omnibus
sive nonnullis tantum. § 2.
Tutores et administratores
personarum iuridicarum, ut
renuntiare possint litis
instantiae, egent consilio vel
consensu eorum, quorum concursus
requiritur ad ponendos actus, qui
ordinariae administrationis fines
excedunt. § 3. Renuntiatio ut
valeat, peragenda est scripto
eademque a parte vel ab eius
procuratore speciali tamen
mandato munito debet subscribi,
cum altera parte communicari, ab
eaque acceptari vel non impugnari
et ab iudice admitti.
Can. 1206 - Renuntiatio a
iudice admissa pro actis, quibus
renuntiatum est, eosdem parit
effectus ac peremptio litis
instantiae itemque obligat
renuntiantem ad solvendas
expensas actorum, quibus
renuntiatum est.
Art. V DE
PROBATIONIBUS
Can. 1207 - § 1. Onus
probandi incumbit ei, qui
asserit. § 2. Non indigent
probatione: 1° quae ab ipso iure
praesumuntur; 2° facta ab uno ex
contendentibus asserta et ab
altero admissa, nisi iure vel a
iudice probatio nihilominus
exigitur.
Can. 1208 - § 1.
Probationes cuiuslibet generis,
quae ad causam cognoscendam
utiles videntur et sunt licitae,
adduci possunt. § 2. Si pars
instat, ut probatio a iudice
reiecta admittatur, ipse iudex
rem expeditissime definiat.
Can. 1209 - Si pars vel
testis se sistere ad respondendum
coram iudice renuunt, licet eos
audire per personam a iudice
designatam aut requirere eorum
declarationem coram publico
notario vel quovis alio legitimo
modo.
Can. 1210 - Iudex ad
probationes colligendas ne
procedat ante litis
contestationem nisi gravi de
causa.
1° De partium
declarationibus
Can. 1211 - Iudex ad
veritatem aptius eruendam partes
interrogare semper potest, immo
debet ad instantiam partis vel ad
probandum factum, quod publice
interest extra dubium poni.
Can. 1212 - § 1. Pars
legitime interrogata respondere
debet et veritatem integre
fateri, nisi responsione
revelatur delictum ab ipsa
commissum. § 2. Si vero
respondere recusavit, iudicis est
aestimare, quid ad factorum
probationem exinde erui possit.
Can. 1213 - In casibus, in
quibus bonum publicum in causa
est, iudex partibus interrogandis
iusiurandum de veritate dicenda
aut saltem de veritate dictorum
deferat, nisi gravis causa aliud
suadet; in aliis casibus potest
pro sua prudentia. Can. 1214
- Partes, promotor iustitiae
et defensor vinculi possunt
iudici exhibere articulos, super
quibus pars interrogetur.
Can. 1215 - Circa partium
interrogationes serventur congrua
congruis referendo canones de
interrogatione testium.
Can. 1216 - Assertio de
aliquo facto scripto vel ore
coram iudice competenti ab aliqua
parte contra se peracta circa
ipsam materiam iudicii sive sua
sponte sive iudice interrogante
est confessio iudicialis.
Can. 1217 - § 1. Confessio
iudicialis unius partis, si
agitur de negotio aliquo privato
et in causa non est bonum
publicum, ceteras relevat ab
onere probandi. § 2. In causis
autem, quae ad bonum publicum
spectant, confessio iudicialis et
ceterae declarationes partium vim
probandi habere possunt a iudice
aestimandam una cum ceteris
causae adiunctis, sed vis plenae
probationis eis tribui non
potest, nisi alia accedunt
elementa, quae eas omnino
corroborant. Can. 1218 -
Circa confessionem
extraiudicialem in iudicium
deductam iudicis est perpensis
omnibus adiunctis aestimare,
quanti facienda sit.
Can. 1219 - Confessio vel
alia quaevis partis declaratio
qualibet vi caret, si constat eam
ex errore facti esse prolatam aut
vi vel metu gravi
extortam.
2° De probatione per
documenta
Can. 1220 - In quolibet
iudicii genere admittitur
probatio per documenta tum
publica tum privata.
Can. 1221 - § 1. Documenta
publica ecclesiastica ea sunt,
quae persona ratione sui muneris
publici in Ecclesia confecit
servatis sollemnibus iure
praescriptis. § 2. Documenta
publica civilia ea sunt, quae
secundum ius civile talia
censentur. § 3. Cetera documenta
sunt privata.
Can. 1222 - Documenta
publica fidem faciunt de eis,
quae directe et principaliter in
eis affirmantur, nisi contrariis
et evidentibus argumentis aliud
evincitur, firmo iure civili
loci, ad documenta civilia quod
spectat, aliud statuente.
Can. 1223 - Documentum
privatum sive agnitum a parte
sive recognitum a iudice eandem
probandi vim habet adversus
auctorem documenti vel eum, qui
documento subscripsit, et causam
ab eis habentes ac confessio
extraiudicialis; adversus autem
extraneos vim probandi habere
potest a iudice aestimandam una
cum ceteris causae adiunctis, sed
vis plenae probationis ei tribui
non potest, nisi alia accedunt
elementa, quae id omnino
corroborant.
Can. 1224 - Si documenta
abrasa, correcta, interpolata
aliove vitio infecta
demonstrantur, iudicis est
aestimare, num et quanti
huiusmodi documenta sint
facienda.
Can. 1225 - Documenta vim
probandi in iudicio non habent,
nisi originalia sunt aut in
exemplari authentico exhibita et
penes cancellariam tribunalis
deposita, ut a iudice et a
partibus examinari possint.
Can. 1226 - Iudex
praecipere potest, ut documentum
utrique parti commune exhibeatur
in iudicio.
Can. 1227 - § l. Nemo
exhibere tenetur documenta, etsi
communia, quae communicari non
possunt sine periculo damni, de
quo in can. 1229, § 2, n. 2, aut
sine periculo violationis secreti
servandi. § 2. Si vero aliqua
saltem documenti pars describi
potest et in exemplari exhiberi
sine memoratis incommodis, iudex
decernere potest, ut eadem
producatur.
3° De testibus et de
testimoniis
Can. 1228 - Probatio per
testes in quibuslibet causis
admittitur sub iudicis
moderatione.
Can. 1229 - § 1. Testes
iudici legitime interroganti
veritatem fateri debent. § 2.
Firmo can. 1231 ab obligatione
respondendi eximuntur: 1°
clerici, quod attinet ad ea, quae
ipsis manifestata sunt ratione
sacri ministerii; civitatum
magistratus, medici, obstetrices,
advocati, notarii aliique, qui
secretum servare etiam ratione
praestiti consilii tenentur, quod
attinet ad negotia secreto
obnoxia; 2° qui ex testificatione
sua sibi aut coniugi aut proximis
consanguineis vel affinibus
infamiam, periculosas vegationes
aliave mala gravia obventura
timent.
a) Qui testes esse
possunt
Can. 1230 - Omnes possunt
esse testes, nisi iure expresse
repelluntur vel in totum vel ex
parte.
Can. 1231 - § 1. Ne
admittantur ad testimonium
ferendum minores infra decimum
quartum aetatis annum et mente
debiles; audiri tamen possunt ex
decreto iudicis, quo id expedire
declaratur. § 2. Incapaces ad
testimonium ferendum habentur: 1°
qui partes sunt in causa aut
partium nomine in iudicio
consistunt, iudex eiusve
assistentes, advocatus aliique,
qui partibus in eadem causa
assistunt vel astiterunt; 2°
sacerdotes, quod attinet ad ea
omnia, quae ipsis ex confessione
sacramentali innotuerunt, etsi
paenitens eorum manifestationem
petiit; immo audita a quovis et
quoquo modo occasione
confessionis sacramentalis ne ut
indicium quidem veritatis recipi
possunt.
b) De inducendis et
excludendis testibus
Can. 1232 - Pars, quae
testem induxit, potest eius
interrogationi renuntiare; sed
pars adversa postulare potest, ut
nihilominus testis interrogetur.
Can. 1233 - § 1. Si probatio
per testes postulatur, eorum
nomina et domicilium tribunali
indicentur. § 2. Exhibeantur
intra terminum a iudice
praestitutum articuli
argumentorum, super quibus
petitur testium interrogatio;
alioquin petitio censeatur
deserta.
Can. 1234 - Iudicis est
nimiam multitudinem testium
refrenare.
Can. 1235 - Antequam
testes interrogantur, eorum
nomina cum partibus
communicentur; si vero id
prudenti iudicis existimatione
fieri sine gravi difficultate non
potest, saltem ante publicationem
testimoniorum fiat.
Can. 1236 - Firmo can.
1231 pars petere potest, ut
testis excludatur, si iusta causa
demonstratur, antequam testis
interrogatur.
Can. 1237 - Citatio testis
fit decreto iudicis testi
legitime intimato.
Can. 1238 - Testis ad
normam iuris a iudice citatus
pareat aut causam suae absentiae
iudici notam faciat.
c) De interrogatione
testium
Can. 1239 - § 1. Testes
interrogandi sunt in sede
tribunalis, nisi aliud iudici
videtur. § 2. Episcopi et ii, qui
suae civitatis iure simili favore
gaudent, audiantur in loco ab
ipsis selecto. § 3. Iudex
decernat, ubi audiendi sint ii,
quibus propter distantiam, morbum
aliudve impedimentum impossibile
vel difficile est sedem
tribunalis adire, firmis cann.
1071 et 1128.
Can. 1240 - Interrogationi
testium partes assistere non
possunt, nisi iudex, praesertim
cum res est de bono privato, eas
admittendas censuit; assistere
tamen possunt earum procuratores
vel advocati, nisi iudex propter
rerum et personarum adiuncta
censuit secreto esse procedendum.
Can. 1241 - § 1. Testes
seorsum singuli interrogandi
sunt. § 2. Si testes inter se aut
cum parte in re gravi
dissentiunt, iudex discrepantes
inter se conferre potest remotis,
quatenus fieri potest, dissidiis
et scandalo. Can. 1242 -
Interrogatio testis fit a iudice
vel ab eius delegato aut
auditore, cui assistat oportet
notarius; quare partes vel
promotor iustitiae vel defensor
vinculi vel advocati, qui
interrogationi intersunt, si
alias interrogationes testi
faciendas habent, has non testi,
sed iudici vel eius locum tenenti
proponant, ut eas ipse deferat,
nisi aliter iure particulari
cavetur.
Can. 1243 - § 1. Iudex
testi in mentem revocet gravem
obligationem dicendi totam et
solam veritatem. § 2. Iudex testi
deferat iusiurandum secundum can.
1213; si vero testis renuit illud
emittere, iniuratus audiatur.
Can. 1244 - Iudex imprimis
testis identitatem comprobet;
exquirat, quaenam sit ei cum
partibus necessitudo et, cum
testi interrogationes specificas
circa causam defert, sciscitetur
quoque fontes eius scientiae et,
quo determinato tempore ea, quae
asserit, cognoverit.
Can. 1245 -
Interrogationes breves sint,
interrogandi captui accommodatae,
non plura simul complectentes,
non captiosae, non subdolae, non
suggerentes responsionem, remotae
a cuiusvis offensione et
pertinentes ad causam, quae
agitur.
Can. 1246 - § 1.
Interrogationes non sunt cum
testibus antea communicandae. §
2. Si vero ea, quae testificanda
sunt, ita a memoria sunt remota,
ut, nisi antea recoluntur, certo
affirmari non possint, potest
iudex nonnulla testem praemonere,
si id sine periculo fieri posse
censet.
Can. 1247 - Testes ore
testimonium dicant et scriptum ne
legant, nisi de calculo et
rationibus agitur; hoc enim in
casu adnotationes, quas secum
attulerunt, consulere possunt.
Can. 1248 - § 1. Responsio
statim redigenda est scripto a
notario, qui referre debet ipsa
verba testimonii saltem, quod
attinet ad ea, quae obiectum
iudicii directe attingunt. § 2.
Admitti potest usus inventorum
technicorum, quibus voces
reproducuntur, dummodo deinde
responsiones scripto consignentur
et subscribantur, si fieri
potest, ab iis, qui responsiones
dederunt.
Can. 1249 - Notarius in
actis mentionem faciat de
praestito, remisso aut recusato
iureiurando, de partium
aliorumque praesentia, de
interrogationibus ex officio
additis et generatim de omnibus
memoria dignis, quae forte
acciderunt, dum testes
interrogati sunt.
Can. 1250 - § 1. In fine
interrogationis coram teste legi
debent, quae notarius de eius
responsionibus scripto redegit,
vel testi audita facere, quae ope
inventi technici de eius
responsionibus incisa sunt, dato
eidem testi iure addendi,
supprimendi, corrigendi,
variandi. § 2. Denique actui
subscribere debent testis, iudex
et notarius.
Can. 1251 - Testes, etsi
iam interrogati, possunt parte
postulante aut ex officio,
antequam testimonia publicantur,
denuo ad interrogationem vocari,
si iudex id necessarium vel utile
ducit, dummodo tamen omnis
collusionis vel corruptelae
quodvis absit periculum.
Can. 1252 - Testibus
secundum aequam iudicis
taxationem solvi debent expensae,
quas fecerunt, et lucrum, quod
amiserunt, testimonii ferendi
causa.
d) De testimoniorum
fide
Can. 1253 - In aestimandis
testimoniis iudex requisitis, si
opus est, testimonialibus
litteris consideret: 1° quae
condicio sit personae quaeve
honestas; 2° utrum de scientia
propria, praesertim de visu et
auditu proprio testificetur, an
de sua opinione, de fama aut de
auditu ab aliis; 3° utrum testis
constans sit et firmiter sibi
cohaereat an varius, incertus vel
vacillans; 4° utrum testimonii
contestes habeat aliisve
probationis elementis confirmetur
necne.
Can. 1254 - Unius testis
testimonium plenam fidem facere
non potest, nisi agitur de teste
qualificato, qui testimonium fert
de rebus ex officio gestis, aut
rerum et personarum adiuncta
aliud suadent.
4° De peritis
Can. 1255 - Peritorum
opera utendum est, quoties ex
iuris vel iudicis praescripto
eorum examen et votum praeceptis
artis vel scientiae innixum
requiruntur ad factum aliquod
comprobandum vel ad veram
alicuius rei naturam
dignoscendam.
Can. 1256 - Iudicis est
peritos nominare auditis vel
proponentibus partibus aut, si
casus fert, relationes ab aliis
peritis iam factas assumere. Can.
1257 - Eisdem de causis ac
testis etiam periti excluduntur
aut recusari possunt.
Can. 1258 - § 1. Iudex
attentis eis, quae a partibus
forte deducuntur, singula capita
decreto suo definiat, circa quae
periti opera versari debeat. § 2.
Perito remittenda sunt acta
causae aliaque documenta et
subsidia, quibus egere potest ad
suum munus exsequendum. § 3.
Iudex ipso perito audito tempus
determinet, intra quod examen
perficiendum est et relatio
danda.
Can. 1259 - § 1. Periti
suam quisque relationem a ceteris
distinctam conficiant, nisi iudex
iubet unam fieri a singulis
subscribendam; quae si fit,
opinionum diversitates, si quae
fuerunt, diligenter adnotentur. §
2. Periti debent indicare
perspicue, quibus documentis vel
aliis idoneis modis certiores
facti sint de personarum vel
rerum vel locorum identitate, qua
via et ratione processerint in
explendo munere sibi demandato et
quibus prae aliis argumentis suae
conclusiones nitantur. § 3.
Peritus vocari potest a iudice,
ut explicationes, quae ulterius
necessariae videntur, suppeditet.
Can. 1260 - § 1. Iudex non
peritorum tantum conclusiones,
etsi concordes, sed cetera quoque
causae adiuncta attente
perpendat. § 2. Cum reddit
rationes decidendi, exprimere
debet, quibus argumentis motus
peritorum conclusiones aut
admiserit aut reiecerit. Can.
1261 - Peritis solvendae sunt
expensae et remuneratio a iudice
ex bono et aequo determinandae
servato iure particulari.
Can. 1262 - § 1. Partes
possunt peritos privatos a iudice
approbandos designare. § 2.
Periti privati, si iudex
admittit, possunt acta causae,
quatenus opus est, inspicere,
exsecutioni peritiae interesse,
semper autem possunt suam
relationem exhibere.
5° De accessu et de
recognitione iudiciali
Can. 1263 - Si ad
definitionem causae iudex
opportunum duxit ad aliquem locum
accedere vel aliquam rem
inspicere, decreto id
praestituat, quo ea, quae in
accessu vel in recognitione
iudiciali praestanda sunt,
auditis partibus summatim
describat.
Can. 1264 - Peracti
accessus vel recognitionis
iudicialis documentum
conficiatur.
6° De praesumptionibus
Can. 1265 -
Praesumptiones, quae ab ipso iure
non statuuntur, iudex, ut ad
iustam sententiam deveniat,
conicere potest, dummodo hoc fiat
ex facto certo et determinato,
quod cum obiecto controversiae
cohaeret.
Can. 1266 - Qui pro se
habet ea, quae ab ipso iure
praesumuntur, liberatur ab onere
probandi, quod recidit in partem
adversam.
Art. VI DE CAUSIS
INCIDENTIBUS
Can. 1267 - Causa incidens
habetur, quoties incepta litis
instantia quaestio proponitur,
quae, etsi libello litis
introductorio non continetur
expresse, nihilominus ita ad
causam pertinet, ut solvi
plerumque debeat ante quaestionem
principalem.
Can. 1268 - Causa incidens
proponitur scripto vel ore
indicato nexu, qui intercedit
inter ipsam et causam
principalem, coram iudice
competenti ad causam principalem
definiendam.
Can. 1269 - § 1. Iudex
recepta petitione et auditis
partibus expeditissime definiat,
utrum proposita quaestio incidens
fundamentum habere videatur et
nexum cum causa principali an
vero sit in limine reicienda, et,
si eam admittit, num talis sit
gravitatis, ut debeat solvi per
sententiam interlocutoriam vel
per decretum. § 2. Cum vero
indicat quaestionem incidentem
non esse solvendam ante
sententiam definitivam, decernat,
ut eiusdem ratio habeatur, cum
causa principalis definietur.
Can. 1270 - § 1. Si
quaestio incidens solvi debet per
sententiam, serventur canones de
iudicio contentioso summario,
nisi attenta rei gravitate aliud
iudici videtur. § 2. Si vero
solvi debet per decretum,
tribunal potest rem committere
auditori vel praesidi.
Can. 1271 - Antequam
finitur causa principalis, iudex
vel tribunal potest decretum vel
sententiam interlocutoriam iusta
de causa revocare aut reformare
sive ad instantiam partis sive ex
officio auditis partibus.
1° De partibus non
comparentibus
Can. 1272 - § 1. Si pare
conventa citata non comparuit nec
idoneam absentiae excusationem
attulit aut non respondit ad
normam can. 1190, § 1, iudex eam
decreto a iudicio absentem
declaret et decernat, ut causa
servatis servandis usque ad
sententiam definitivam eiusque
exsecutionem procedat. § 2.
Antequam hoc decretum fertur,
debet etiam per novam citationem,
si opus est, constare citationem
legitime factam ad partem
conventam tempore utili
pervenisse.
Can. 1273 - § 1. Si pars
conventa deinde in iudicio se
sistit aut responsum dedit ante
causae definitionem, conclusiones
et probationes afferre potest
firmo can. 1283; caveat autem
iudex, ne de industria in
longiores et non necessarias
moras iudicium protrahatur. § 2.
Etsi pars conventa non comparuit
aut responsum non dedit ante
causae definitionem,
impugnationibus uti potest
adversus sententiam; si vero
probat se legitimo impedimento
fuisse detentam, quod sine sua
culpa antea demonstrare non
potuit, querela nullitatis uti
potest.
Can. 1274 - Si die et hora
ad litis contestationem
praestitutis actor neque
comparuit neque idoneam
excusationem attulit: 1° iudex
eum citet iterum; 2° si actor
novae citationi non paruit,
praesumitur litis instantiae
renuntiavisse; 3° si vero postea
in processu intervenire vult,
servetur can. 1273. Can. 1275
- § 1. Pars absens a iudicio,
quae iustum impedimentum non
probavit, tenetur obligatione
solvendi expensas iudiciales,
quae ob ipsius absentiam factae
sunt, necnon, si opus est,
indemnitatem alteri parti
praestandi. § 2. Si et actor et
pars conventa fuerunt absentes a
iudicio, uterque per se ipse
respondet, ut integrae expensae
iudiciales solvantur.
2° De interventu tertii in
causa
Can. 1276 - § 1. Is, cuius
interest, admitti potest ad
interveniendum in causa in
quolibet gradu iudicii sive ut
pars, quae proprium ius defendit,
sive accessorie ad aliquam partem
adiuvandam. § 2. Sed ut
admittatur, debet ante
conclusionem in causa libellum
iudici exhibere, in quo breviter
suum ius interveniendi
demonstret. § 3. Qui intervenit
in causa, admittendus est in eo
statu iudicii, in quo causa
reperitur, assignato eidem brevi
ac peremptorio termino ad
probationes suas exhibendas, si
causa ad periodum probatoriam
pervenit.
Can. 1277 - Tertium, cuius
interventus videtur necessarius,
iudex auditis partibus debet in
iudicium vocare.
3° De attentatis lite
pendente
Can. 1278 - Attentatum est
actus, quo, lite pendente, ab una
parte adversus alteram vel a
iudice adversus alterutram vel
utramque aliquid innovatur in
praeiudicium partis et ea
dissentiente sive circa materiam
iudicii sive circa iura
processualia, nisi ipso iure
innovatio admittitur.
Can. 1279 - Attentatum est
ipso iure nullum, quare iudex
decernere debet eius
revocationem; sanatur tamen ipso
iure, si intra mensem a die
habitae notitiae de attentato
computandum quaestio de eo iudici
non proponitur.
Can. 1280 - Quaestiones de
attentatis expeditissime
definiendae sunt a iudice causae
principalis, si pars attentatum
patravit; si vero ipse iudex
attentatum patravit, a tribunali
appellationis.
Art. VII DE ACTORUM
PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN
CAUSA ET DE CAUSAE
DISCUSSIONE
Can. 1281 - § 1.
Acquisitis probationibus iudex
decreto partibus et earum
advocatis permittere debet sub
poena nullitatis, ut acta nondum
eis nota apud tribunalis
cancellariam inspiciant; quin
etiam advocatis id petentibus
dari potest actorum exemplar; in
causis vero, quae ad bonum
publicum spectant, iudex ad
gravissima pericula evitanda
aliquod actum nemini
manifestandum esse decernere
potest, cauto tamen, ut ius
defensionis semper integrum
maneat. § 2. Ad probationes
complendas partes possunt alias
iudici proponere; quibus, si
iudex necessarium duxit,
acquisitis iterum est locus
decreto, de quo in § 1.
Can. 1282 - § 1. Expletis
omnibus, quae ad probationes
producendas pertinent, ad
conclusionem in causa devenitur.
§ 2. Haec conclusio habetur,
quoties aut partes declaraverunt
se nihil aliud adducendum habere
aut utile proponendis
probationibus tempus a iudice
praestitutum elapsum est aut
iudex declaravit se causam satis
instructam habere. § 3. De
peracta conclusione in causa,
quocumque modo ea accidit, iudex
decretum ferat.
Can. 1283 - § 1. Post
conclusionem in causa iudex
potest adhuc eosdem testes vel
alios vocare aut alias
probationes, quae antea non sunt
petitae, disponere tantummodo: 1°
in causis, in quibus agitur de
solo bono privato partium, si
omnes partes consentiunt; 2° in
ceteris causis, auditis partibus
et dummodo gravis exstet ratio
itemque quodlibet fraudis vel
subornationis periculum
removeatur; 3° in omnibus causis,
quoties veri simile est, nisi
probatio nova admittitur,
sententiam iniustam futuram esse
propter rationes, de quibus in
can. 1326, § 2, nn. 1 - 3. §
2. Potest autem iudex iubere vel
admittere, ut exhibeatur
documentum, quod forte antea sine
culpa eius, cuius interest,
exhiberi non potuit. § 3. Novae
probationes publicentur servato
can. 1281, § 1.
Can. 1284 - Facta
conclusione in causa iudex
congruum spatium temporis
praestituat ad defensiones vel
animadversiones exhibendas.
Can. 1285 - § 1.
Defensiones et animadversiones
scripto dandae sunt, nisi
disputationem pro tribunali
sedente iudex partibus
consentientibus satis esse
censet. § 2. Si defensiones cum
praecipuis documentis typis
imprimuntur, praevia iudicis
licentia requiritur salva secreti
obligatione, si qua est. § 3.
Circa extensionem defensionum,
numerum exemplarium aliaque
huiusmodi adiuncta serventur
statuta tribunalis.
Can. 1286 - § 1.
Communicatis vicissim
defensionibus atque
animadversionibus utrique parti
responsiones exhibere licet intra
breve tempus a iudice
praestitutum. § 2. Hoc ius
partibus semel tantum est, nisi
iudici gravi de causa iterum
videtur esse concedendum; tunc
autem concessio uni parti facta
alteri quoque data censeatur. §
3. Promotor iustitiae et defensor
vinculi ius habent iterum
replicandi partium
responsionibus.
Can. 1287 - § 1. Omnino
prohibentur partium vel
advocatorum vel etiam aliorum
informationes iudici datae, quae
maneant extra acta causae. § 2.
Si causae discussio scripto facta
est, iudex potest statuere, ut
moderata disputatio fiat ore pro
tribunali sedente ad quaestiones
nonnullas illustrandas.
Can. 1288 - Disputationi
orali, de qua in cann. 1285, § 1
et 1287, § 2, assistat notarius,
ut, si iudex praecipit aut pars
postulat et iudex consentit, de
disceptatis et conclusis scripto
statim referre poseit.
Can. 1289 - Si partes
parare sibi tempore utili
praestituto defensionem
neglexerunt aut se remittunt
iudicis scientiae et
conscientiae, iudex, si ex actis
et probatis rem habet plane
perspectam, potest statim
sententiam pronuntiare requisitis
tamen animadversionibus
promotoris iustitia et defensoris
vinculi, si iudicio
intersunt.
Art. VIII DE IUDICIS
PRONUNTIATIONIBUS
Can. 1290 - Causa
iudiciali modo pertractata, si
est principalis, definitur a
iudice per sententiam
definitivam; si est incidens, per
sententiam interlocutoriam firmo
can. 1269, § 1.
Can. 1291 - § 1. Ad
pronuntiationem cuiuslibet
sententiae requiritur in iudicis
animo moralis certitudo circa rem
sententia definiendam. § 2. Hanc
certitudinem iudex haurire debet
ex actis et probatis. § 3.
Probationes autem aestimare iudex
debet ex sua conscientia firmis
praescriptis legis de quarundam
probationum efficacia. § 4.
Iudex, qui eam certitudinem
adipisci non potuit, pronuntiet
non constare de iure actoris et
partem conventam absolutam
dimittat, nisi agitur de causa
favore iuris fruente, quo in casu
pro eadem pronuntiandum est.
Can. 1292 - § 1. In
tribunali collegiali, quo die et
hora iudices ad deliberandum
conveniant, collegii praeses
statuat et, nisi specialis causa
aliud suadet, in ipsa sede
tribunalis conventus habeatur,
cui nemo praeter collegii iudices
adesse potest. § 2. Assignato
conventui die singuli iudices
scripto, sed reticito nomine
afferant conclusiones suas in
merito causae et rationes tam in
iure quam in facto, quibus ad
conclusionem suam venerunt; quae
conclusiones cum notula de earum
authenticitate ab omnibus
iudicibus subscripta actis causae
adiungantur secreto servandae
firma § 4. § 3. Prolatis ex
ordine singulorum iudicum
conclusionibus secundum
praecedentiam, ita tamen, ut
semper a causae ponente initium
fiat, habeatur discussio sub
tribunalis praesidis ductu,
praesertim ut constabiliatur,
quid statuendum sit in parte
dispositiva sententiae. § 4. In
discussione autem unicuique licet
a pristina sua conclusione
recedere; iudex vero, qui ad
decisionem aliorum accedere
noluit, exigere potest, ut, si
fit appellatio, conclusiones
omnium iudicum reticitis
nominibus ad tribunal superius
mittantur. § 5. Si vero indices
in prima discussione ad
sententiam devenire aut nolunt
aut non possunt, differri potest
decisio ad novum conventum non
tamen ultra hebdomadam, nisi ad
normam can. 1283 complenda est
causae instructio.
Can. 1293 - § 1. Si iudex
est unicus, ipse sententiam
redigit. § 2. In tribunali
collegiali sententia redigenda
est desumendo motiva ex eis, quae
singuli iudices in discussione
attulerunt, nisi a maiore numero
iudicum definita sunt motiva
praeferenda; sententia deinde
singulorum iudicum approbationi
subicienda est. § 3. Sententia
edenda est non ultra mensem
computandum a die, quo causa
definita est, nisi in tribunali
collegiali iudices gravi ex
ratione longius tempus
praestituerunt.
Can. 1294 - Sententia
debet: 1° definire controversiam
coram tribunali agitatam data
singulis dubiis congrua
responsione; 2° definire, quae
sint partium obligationes ex
iudicio ortae et quomodo
implendae sint; 3° exponere
rationes seu motiva tam in iure
quam in facto, quibus pars
dispositiva sententiae innititur;
4° statuere de expensis
iudicialibus.
Can. 1295 - § 1. Sententia
post divini Nominis invocationem
exprimat oportet ex ordine, quis
sit iudex aut quid tribunal, quis
sit actor, pars conventa,
procurator, nominibus et
domiciliis accurate designatis,
promotor iustitiae, defensor
vinculi, si partem in iudicio
habuerunt. § 2. Referre postea
debet breviter facti speciem cum
partium conclusionibus et formula
dubiorum. § 3. Haec subsequatur
pars dispositiva sententiae
praemissis rationibus, quibus
innititur. § 4. Claudatur cum
indicatione loci et diei, in
quibus lata est, et cum
subscriptione iudicis vel, si de
tribunali collegiali agitur,
omnium iudicum et notarii.
Can. 1296 - Normae de
sententia definitiva statutae
valent congrua congruis referendo
etiam de sententia
interlocutoria. Can. 1297 -
Sententia quam primum intimetur
indicatis terminis, intra quos
appellatio a sententia interponi
potest, neque ante intimationem
vini ullam habet, etsi pars
dispositiva sententiae iudice
permittente partibus notificata
est.
Can. 1298 - Intimatio
sententiae fieri potest vel
tradendo exemplar sententiae
partibus vel earum procuratoribus
aut eisdem mittendo idem exemplar
ad normam can. 1192.
Can. 1299 - § 1. Si in
textu sententiae aut error
irrepsit in calculos aut error
materialis accidit in
transcribenda parte dispositiva
sententiae vel in factis vel
partium petitionibus referendis
aut omissa sunt ea, quae can.
1295, § 4 requirit, sententia ab
ipso tribunali, quod eam tulit,
corrigi vel compleri debet sive
ad instantiam partis sive ex
officio, semper tamen auditis
partibus et decreto ad calcem
sententiae apposito. § 2. Si qua
pars refragatur, quaestio
incidens decreto definiatur.
Can. 1300 - Ceterae
iudicis pronuntiationes praeter
sententiam sunt decreta, quae, si
mere ordinatoria non sunt, vim
non habent, nisi saltem summarie
motiva exprimunt vel ad motiva in
alio actu expressa remittunt.
Can. 1301 - Sententia
interlocutoria vel decretum vim
sententiae definitivae habent, si
iudicium impediunt vel ipsi
iudicio aut alicui ipsius gradui
finem ponunt, quod attinet ad
aliquam saltem partem in
causa.
Art. IX DE IMPUGNATIONE
SENTENTIAE
1° De querela nullitatis
contra sententiam
Can. 1302 - Si agitur de
causa, quae privatorum solummodo
interest, nullitas actuum
iudicialium iure statuta, quae,
cum esset nota parti querelam
nullitatis proponenti, non est
ante sententiam iudici
denuntiata, per ipsam sententiam
sanatur firmis cann. 1303 et
1304.
Can. 1303 - § 1. Sententia
vitio insanabilis nullitatis
laborat, si: 1° lata est a iudice
absolute incompetenti; 2° lata
est ab eo, qui caret potestate
iudicandi in tribunali, in quo
causa definita est; 3° iudex vi
vel metu gravi coactus sententiam
tulit; 4° iudicium factum est
sine petitione iudiciali, de qua
in can. 1104, § 2, vel non
institutum est adversus aliquam
partem conventam; 5° lata est
inter partes, quarum altera
saltem non habet personam standi
in iudicio; 6° quis nomine
alterius egit sine legitimo
mandato; 7° ius defensionis
alterutri parti denegatum est; 8°
controversia ne ex parte quidem
definita est. § 2. His in casibus
querela nullitatis proponi potest
per modum exceptionis in
perpetuum, per modum vero
actionis coram iudice, qui
sententiam tulit, intra decem
annos ab intimatione sententiae
computandos.
Can. 1304 - § 1. Sententia
vitio sanabilis nullitatis
dumtaxat laborat, si: 1° lata est
a non legitimo numero iudicum
contra praescriptum can. 1084; 2°
motiva seu rationes decidendi non
continet; 3° subscriptionibus
caret iure praescriptis; 4° non
refert indicationem loci, anni,
mensis et diei, in quibus lata
est; 5° actu indiciali nullo
innititur, cuius nullitas non est
ad normam can. 1302 sanata; 6°
lata est contra partem legitime
absentem secundum can. 1273, § 2.
§ 2. His in casibus querela
nullitatis proponi potest intra
tres menses ab intimatione
sententiae computandos.
Can. 1305 - De querela
nullitatis videt iudex, qui
sententiam tulit; si vero pars
veretur, ne hic iudex
praeoccupatum animum habeat,
ideoque eum suspectum existimat,
exigere potest, ut alius iudex in
eius locum subrogetur ad normam
can. 1108.
Can. 1306 - Querela
nullitatis proponi potest una cum
appellatione intra terminum ad
appellationem statutum.
Can. 1307 - § 1. Querelam
nullitatis proponere possunt non
solum partes, quae se gravatas
putant, sed etiam promotor
iustitiae aut defensor vinculi,
quoties ipsis ius est
interveniendi. § 2. Ipse iudex
potest ex officio sententiam
nullam a se latam retractare vel
emendare intra terminos ad
agendum in cann. 1303, § 2 et
1304, § 2 statutos, nisi interea
appellatio una cum querela
nullitatis interposita est.
Can. 1308 - Causae de
querela nullitatis secundum
canones de iudicio contentioso
summario tractari
possunt.
2° De appellatione
Can. 1309 - Pars, quae
aliqua sententia se gravatam
putat, itemque promotor iustitiae
et defensor vinculi in causis, in
quibus eorum praesentia
requiritur, ius habent a
sententia appellandi ad iudicem
superiorem salvo can. 1310. Can.
1310 - Non est locus
appellationi: 1° a sententia
ipsius Romani Pontificis vel
Signaturae Apostolicae; 2° a
sententia vitio nullitatis
infecta, nisi cumulatur cum
querela nullitatis ad normam can.
1306; 3° a sententia, quae in rem
iudicatam transiit; 4° a iudicis
decreto vel a sententia
interlocutoria, quae non habent
vim sententiae definitivae, nisi
cumulatur cum appellatione a
sententia definitiva; 5° a
sententia vel a decreto in causa,
de qua ius cavet rem
expeditissime esse definiendam.
Can. 1311 - § 1. Appellatio
interponi debet coram iudice, a
quo sententia lata est, intra
peremptorium terminum quindecim
dierum utilium ab intimatione
sententiae computandum. § 2. Si
ore fit, notarius eam scripto
coram ipso appellante redigat.
Can. 1312 - A delegato non
datur appellatio ad delegantem,
sed ad eius immediatum
superiorem, nisi delegans est
ipsa Sedes Apostolica.
Can. 1313 - Si quaestio
oritur de iure appellandi,
tribunal appellationis rem
expeditissime definiat secundum
canones de iudicio contentioso
summario.
Can. 1314 - Appellatio
prosequenda est coram iudice, ad
quem dirigitur, intra mensem ab
eius interpositione computandum,
nisi iudex, a quo sententia lata
est, longius tempus ad eam
prosequendam parti praestituit.
Can. 1315 - § 1. Ad
prosequendam appellationem
requiritur et sufficit, ut pars
ministerium iudicis superioris
invocet ad impugnatae sententiae
emendationem adiuncto exemplari
huius sententiae et indicatis
appellationis rationibus. § 2.
Interea iudex, a quo sententia
lata est, debet actorum exemplar
fide facta a notario de eius
authenticitate ad tribunal
superius mittere; si acta scripta
sunt lingua tribunali
appellationis ignota, vertantur
in aliam eidem tribunali cognitam
cautelis adhibitis, ut de fideli
versione constet.
Can. 1316 - Inutiliter
elapsis terminis appellatoriis
sive coram iudice, a quo
sententia lata est, sive coram
iudice, ad quem appellatio
dirigitur, haec deserta censetur.
Can. 1317 - § 1. Appellans
potest appellationi renuntiare
cum effectibus, de quibus in can.
1206. § 2. Si appellatio
interposita est a defensore
vinculi vel a promotore
iustitiae, renuntiatio fieri
potest, nisi aliter iure communi
cavetur, a defensore vinculi vel
a promotore iustitiae tribunalis
appellationis.
Can. 1318 - § 1.
Appellatio facta ab actore
prodest etiam parti conventae et
vicissim. § 2. Si plures sunt
partes conventae vel actores et
ab uno vel contra unum tantum ex
ipsis sententia impugnatur,
impugnatio censetur ab omnibus et
contra omnes facta, quoties res
petita est individua aut
obligatio omnes singillatim
tenet. § 3. Si interponitur ab
una parte super aliquo sententiae
capite, pars adversa, etsi
terminus appellationis est
transactus, potest super aliis
capitibus incidenter appellare
intra terminum peremptorium
quindecim dierum computandum a
die, quo ipsi appellatio
principalis notificata est. § 4.
Nisi aliud constat, appellatio
praesumitur facta contra omnia
sententiae capita.
Can. 1319 - Appellatio
exsecutionem sententiae
suspendit.
Can. 1320 - § 1. Salvo
can. 1369 in gradu appellationis
non potest admitti nova petendi
causa, ne per modum quidem utilis
cumulationis; ideoque litis
contestatio in eo tantum versari
potest, ut prior sententia vel
confirmetur vel reformetur sive
ex toto sive ex parte. § 2. Novae
autem probationes admittuntur
tantum ad normam can. 1283.
Can. 1321 - In gradu
appellationis eodem modo ac in
primo gradu iudicii congrua
congruis referendo procedendum
est; sed, nisi forte complendae
sunt probationes, statim post
litis contestationem ad causae
discussionem deveniatur et ad
sententiam.
Art. X DE RE IUDICATA, DE
RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE
OPPOSITIONE TERTII
1° De re iudicata
Can. 1322 - Firmo can.
1324 res iudicata habetur, si: 1°
duplex intercessit inter easdem
partes sententia conformis de
eodem petito et ex eadem causa
petendi; 2° appellatio a
sententia non est intra tempus
utile interposita; 3° in gradu
appellationis litis instantia
perempta est vel eidem
renuntiatum est; 4° lata est
sententia definitiva, a qua non
datur appellatio.
Can. 1323 - § 1. Res
iudicata iure firma est ita, ut
impugnari possit tantum per
querelam nullitatis,
restitutionem in integrum vel
oppositionem tertii. § 2. Res
iudicata facit ius inter partes
et dat actionem iudicati atque
exceptionem rei iudicatae, quam
iudex ex officio quoque declarare
potest ad impediendam novam
eiusdem causae introductionem.
Can. 1324 - Numquam
transeunt in rem iudicatam causae
de statu personarum non exceptis
causis de coniugum separatione.
Can. 1325 - § 1. Si duplex
sententia conformis in causa de
statu personarum lata est, potest
quovis tempore ad tribunal
appellationis provocari allatis
novis eisque gravibus
probationibus vel argumentis
intra peremptorium terminum
triginta dierum a proposita
impugnatione computandum;
tribunal appellationis autem
intra mensem ab exhibitis novis
probationibus et argumentis
computandum debet decreto
statuere, utrum nova causae
propositio admitti debeat necne.
§ 2. Provocatio ad superius
tribunal, ut nova causae
propositio obtineatur,
exsecutionem sententiae non
suspendit, nisi aliter iure
communi cavetur aut tribunal
appellationis ad normam can.
1337, § 3 suspensionem
iubet.
2° De restitutione in
integrum
Can. 1326 - § 1. Adversus
sententiam, quae transiit in rem
iudicatam, dummodo de eius
iniustitia manifesto constet,
datur restitutio in integrum. §
2. De iniustitia autem manifesto
constare non censetur, nisi: 1°
sententia ita probationibus
innititur, quae postea falsae
deprehensae sunt, ut sine illis
probationibus pars dispositiva
sententiae non sustineatur; 2°
postea detecta sunt documenta,
quae facta nova et contrariam
decisionem exigentia indubitanter
probant; 3° sententia ex dolo
partis lata est in damnum
alterius; 4° legis non mere
processualis praescriptum
evidenter neglectum est; 5°
sententia adversatur praecedenti
decisioni, quae in rem iudicatam
transiit.
Can. 1327 - § 1.
Restitutio in integrum propter
motiva, de quibus in can. 1326, §
2, nn. 1 - 3, petenda est a
iudice, qui sententiam tulit,
intra tres menses a die
cognitionis eorundem motivorum
computandos. § 2. Restitutio in
integrum propter motiva, de
quibus in can. 1326, § 2, nn. 4
et 5, petenda est a tribunali
appellationis intra tres menses
ab intimatione sententiae
computandos; si vero in casu, de
quo in can. 1326, § 2, n. 5,
notitia praecedentis decisionis
serius habetur, terminus ab hac
notitia decurrit. § 3. Termini,
de quibus supra, non decurrunt,
dum pars laesa minoris est
aetatis.
Can. 1328 - § 1. Petitio
restitutionis in integrum
sententiae exsecutionem nondum
inceptam suspendit. § 2. Si tamen
ex probabilibus indiciis suspicio
est petitionem factam esse ad
moras exsecutioni nectendas,
iudex decernere potest, ut
sententia exsecutioni demandetur,
assignata tamen restitutionem in
integrum petenti idonea cautione
ut, si restituitur in integrum,
indemnis fiat. Can. 1329 -
Concessa restitutione in integrum
iudex pronuntiare debet de merito
causae.
3° De oppositione
tertii
Can. 1330 - Qui ex
sententia definitiva inter alios
lata, quae exsecutioni mandari
potest, suorum iurium laesionem
veretur, sententiam ipsam ante
eius exsecutionem impugnare
potest.
Can. 1331 - § 1. Oppositio
tertii fieri potest vel
postulando revisionem sententiae
a tribunali, quod eam tulit, vel
provocando ad tribunal
appellationis. § 2. Si petitio
admissa est et oppositor agit in
gradu appellationis, tenetur
legibus pro appellatione
statutis; si coram tribunali,
quod sententiam tulit, servandae
sunt normae datae pro causis
incidentibus iudicialiter
definiendis.
Can. 1332 - § 1. Oppositor
in quolibet casu probare debet
ius suum revera esse laesum aut
laesum iri. § 2. Laesio autem
oriri debet ex ipsa sententia,
quatenus aut ipsa est causa
laesionis aut, si exsecutioni
mandatur, oppositorem gravi
praeiudicio est affectura.
Can. 1333 - Si oppositor
ius suum probavit, sententia
antea lata reformanda est a
tribunali secundum oppositoris
petitionem.
Art. XI DE GRATUITO PATROCINIO
ET DE EXPENSIS
IUDICIALIBUS
Can. 1334 - Pauperes, qui
omnino impares sunt expensis
iudicialibus sustinendis, ius
habent ad gratuitum patrocinium,
si ex parte tantum, ad expensarum
deminutionem.
Can. 1335 - Statuta
tribunalis debent normas dare: 1°
de expensis iudicialibus a
partibus solvendis vel
compensandis; 2° de procuratorum,
advocatorum et interpretum
remuneratione deque testium
indemnitate; 3° de gratuito
patrocinio vel expensarum
deminutione concedendis; 4° de
reparatione damnorum, quae
debetur ab eo, qui non solum in
iudicio succubuit, sed temere
litigavit; 5° de pecuniae
deposito vel cautione praestanda
circa expensas solvendas et damna
reparanda.
Can. 1336 - A
pronuntiatione circa expensas,
remunerationes et damna reparanda
non datur distincta appellatio,
sed pars recurrere potest intra
quindecim dies ad eundem iudicem,
qui potest taxationem
emendare.
Art. XII DE EXSECUTIONE
SENTENTIAE
Can. 1337 - § 1.
Sententia, quae transiit in rem
iudicatam, exsecutioni mandari
potest salvo can. 1328. § 2.
Iudex, qui sententiam tulit, et,
si appellatio interposita est,
etiam iudex appellationis,
sententiae, quae nondum transiit
in rem iudicatam, provisoriam
exsecutionem iubere possunt ex
officio vel ad instantiam partis
idoneis, si casus fert,
praestitis cautionibus, si agitur
de provisionibus ad necessariam
sustentationem ordinatis vel alia
iusta causa urget. § 3. Si vero
sententia, quae nondum transiit
in rem iudicatam, impugnatur,
iudex, qui de impugnatione
cognoscere debet, si videt hanc
probabiliter fundatam esse et
irreparabile damnum ex
exsecutione oriri posse, potest
vel exsecutionem ipsam suspendere
vel eam cautioni subicere.
Can. 1338 - Non antea
exsecutioni locus esse potest,
quam exsecutorium iudicis
decretum habetur, quo edicitur
sententiam ipsam exsecutioni
mandari debere; quod decretum pro
diversa causarum natura vel ipso
sententiae tenore includatur vel
separatim edatur.
Can. 1339 - Si sententiae
exsecutio praeviam rationum
redditionem exigit, quaestio
incidens habetur ab illo iudice
decidenda, qui tulit sententiam
exsecutioni mandandam.
Can. 1340 - § 1. Nisi iure
particulari propriae Ecclesiae
sui iuris aliud statuitur,
sententiam exsecutioni mandare
debet per se vel per alium
Episcopus eparchialis eparchiae,
ubi sententia in primo gradu
iudicii lata est. § 2. Si vero
hic renuit vel neglegit, parte,
cuius interest, instante vel
etiam ex officio exsecutio
spectat ad auctoritatem, cui
tribunal appellationis subiectum
est. § 3. In controversiis, de
quibus in can. 1069, § 1,
exsecutio sententiae spectat ad
Superiorem in typico vel statutis
determinatum.
Can. 1341 - § 1.
Exsecutor, nisi quid eius
arbitrio in ipso tenore
sententiae est permissum, debet
sententiam secundum obviam
verborum significationem
exsecutioni mandare. § 2. Licet
ei videre de exceptionibus circa
modum et vim exsecutionis, non
autem de merito causae; si vero
habet aliunde compertum
sententiam esse nullam vel
manifesto iniustam ad normam
cann. 1303, 1304 et 1326, § 2,
abstineat ab exsecutione et rem
ad tribunal, a quo lata est
sententia, remittat partibus
certioribus factis.
Can. 1342 - § 1. Quoties
adiudicata actori res aliqua est,
haec actori tradenda est statim
ac res iudicata habetur. § 2. Si
pars damnata est ad rem mobilem
praestandam vel ad solvendam
pecuniam vel ad aliud dandum aut
faciendum, iudex in ipso tenore
sententiae vel exsecutor pro suo
arbitrio et prudentia terminum
statuat ad implendam
obligationem, qui tamen neque
infra quindecim dies coartetur
neque sex menses excedat.
CAPUT II DE IUDICIO
CONTENTIOSO SUMMARIO
Can. 1343 - § 1. Iudicio
contentioso summario tractari
possunt omnes causae iure non
exclusae, nisi pars iudicium
contentiosum ordinarium petit. §
2. Si iudicium contentiosum
summarium adhibetur in causis
iure exclusis, actus iudiciales
sunt nulli.
Can. 1344 - § 1. Libellus
litis introductorius praeter ea,
quae in can. 1187 recensentur,
debet: 1° facta, quibus actoris
petitiones innituntur, breviter,
integre et perspicue exponere; 2°
probationes, quibus actor facta
demonstrare intendit quasque
simul afferre non potest, ita
indicare, ut statim colligi a
iudice possint. § 2. Libello
litis introductorio adnecti
debent saltem in exemplari
authentico documenta, quibus
petitio innititur.
Can. 1345 - § 1. Si
conamen conciliationis ad normam
can. 1103, § 2 inutile cessit,
iudex, si aestimat libellum litis
introductorium aliquo fundamento
niti, intra tres dies decreto ad
calcem libelli apposito
praecipiat, ut exemplar
petitionis statim notificetur
parti conventae, dato huic iure
mittendi intra quindecim dies ad
cancellariam tribunalis
responsionem scripto datam. § 2.
Haec notificatio effectus habet
citationis iudicialis, de quibus
in can. 1194.
Can. 1346 - Si exceptiones
partis conventae id exigunt,
iudex actori determinet terminum
ad respondendum ita, ut ex
allatis utriusque partis
elementis ipse controversiae
obiectum perspectum habeat. Can.
1347 - § 1. Elapsis terminis
ad respondendum, de quibus in
cann. 1345, § 1 et 1346, iudex
perspectis autis formulam dubii
determinet; deinde ad audientiam
non ultra triginta dies
celebrandam omnes citet, qui in
ea interesse debent, addita pro
partibus dubii formula. § 2. In
citatione partes certiores fiant
se posse tres saltem ante
audientiam dies aliquod breve
scriptum tribunali exhibere ad
sua asserta comprobanda.
Can. 1348 - In audientia
primum tractantur quaestiones, de
quibus in cann. 1118, 1119, 1121
et 1122.
Can. 1349 - § 1.
Probationes colliguntur in
audientia salvo can. 1071. § 2.
Pars eiusque advocatus assistere
possunt interrogationi ceterarum
partium, testium et peritorum.
Can. 1350 - Responsiones
partium, testium, peritorum,
petitiones et exceptiones
advocatorum redigendae sunt
scripto a notario, sed summatim
et in eis tantummodo, quae
pertinent ad substantiam rei
controversae, et ab eisdem
subscribendae.
Can. 1351 - Probationes,
quae non sunt in petitione vel
responsione allatae aut petitae,
potest iudex admittere tantum ad
normam can. 1110; postquam autem
vel unus testis auditus est,
iudex potest tantummodo ad normam
can. 1283 novas probationes
decernere.
Can. 1352 - Si in
audientia omnes probationes
colligi non potuerunt, altera
statuatur andientia.
Can. 1353 - Probationibus
collectis fit in eadem audientia
discussio oralis.
Can. 1354 - § 1. Nisi quid
ex discussione supplendum in
instructione causae comperitur,
vel aliud exsistit, quod impedit,
ne sententia ad normam iuris
feratur, iudex expleta audientia
statim causam decidat; pars
dispositiva sententiae statim
coram partibus praesentibus
legatur. § 2. Potest autem
tribunal propter rei
difficultatem vel alia iusta de
causa usque ad quintum diem
utilem decisionem differre. § 3.
Integer sententiae textus motivis
expressis quam primum et
ordinarie non ultra quindecim
dies partibus intimetur.
Can. 1355 - Si tribunal
appellationis perspicit in
inferiore gradu iudicii in causa
iure exclusa iudicium
contentiosum summarium adhibitum
esse, nullitatem sententiae
declarare et causam tribunali,
quod sententiam tulit, remittere
debet.
Can. 1356 - In ceteris,
quae ad rationem procedendi
attinent, serventur canones de
iudicio contentioso ordinario;
tribunal autem potest suo decreto
motivis praedito normas
processuales, quae non sunt ad
validitatem statutae, non
observare, ut celeritati salva
iustitia consulat.
TITULUS XXVI DE QUIBUSDAM
PROCESSIBUS SPECIALIBUS
CAPUT I DE PROCESSIBUS
MATRIMONIALIBUS
Art. I DE CAUSIS AD MATRIMONII
NULLITATEM DECLARANDAM
1° De foro competenti
Can. 1357 - Quaelibet
causa matrimonialis baptizati
iure proprio ad Ecclesiam
spectat.
Can. 1358 - Firmis, ubi
vigent, Statutis personalibus
causae de effectibus mere
civilibus matrimonii, si
principaliter aguntur, pertinent
ad iudicem civilem, sed, si
incidenter et accessorie, possunt
etiam a iudice ecclesiastico ex
propria auctoritate cognosci ac
definiri. Can. 1359 - In
causis de matrimonii nullitate,
quae non sunt Sedi Apostolicae
reservatae, competentia sunt: 1°
tribunal loci, ubi matrimonium
celebratum est; 2° tribunal loci,
ubi pars conventa domicilium vel
quasi-domicilium habet; 3°
tribunal loci, ubi actor
domicilium habet, dummodo utraque
pars in territorio eiusdem
nationis degat et Vicarius
iudicialis domicilii partis
conventae ea audita consentiat;
4° tribunal loci, ubi de facto
colligendae sunt pleraeque
probationes, dummodo Vicarius
iudicialis domicilii partis
conventae ea audita
consentiat.
2° De iure impugnandi
matrimonium
Can. 1360 - Habiles sunt
ad matrimonium impugnandum: 1°
coniuges; 2° promotor iustitiae,
si nullitas iam divulgata est et
matrimonium convalidari non
potest aut non expedit.
Can. 1361 - § 1.
Matrimonium, quod utroque coniuge
vivente non est accusatum, post
mortem alterutrius vel utriusque
coniugis accusari non potest,
nisi quaestio de validitate est
praeiudicialis ad aliam
controversiam sive in foro
ecclesiastico sive in foro civili
solvendam. § 2. Si vero coniux
moritur pendente causa, servetur
can. 1199.
3° De obligationibus iudicum
et tribunalis
Can. 1362 - Iudex,
antequam causam acceptat et
quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media
adhibeat, ut coniuges, si fieri
potest, ad matrimonium
convalidandum et ad consortium
vitae coniugalis restaurandum
inducantur.
Can. 1363 - § 1. Libello
litis introductorio admisso
praeses vel ponens procedat ad
intimationem decreti citationis
ad normam can. 1191. § 2.
Transacto termino quindecim
dierum ab intimatione computando
praeses vel ponens, nisi
alterutra pars sessionem ad litem
contestandam petiit, intra decem
dies formulam dubii vel dubiorum
ex officio definiat decreto, quod
partibus intimet. § 3. Formula
dubii non tantum quaerat, num
constet de nullitate matrimonii
in casu, sed definire debet, quo
capite vel quibus capitibus
validitas matrimonii impugnetur.
§ 4. Post decem dies ab
intimatione decreti computandos,
si partes nihil opposuerunt,
praeses vel ponens novo decreto
causae instructionem
decernat.
4° De probationibus
Can. 1364 - §1. Defensori
vinculi, partium patronis et, si
in iudicio est, etiam promotori
iustitiae ius est: 1°
interrogationi partium, testium
et peritorum adesse salvo can.
1240; 2° acta iudicialia, etsi
nondum publicata, invisere et
documenta a partibus producta
recognoscere. § 2.
Interrogationi, de qua in § 1, n.
1, partes assistere non possunt.
Can. 1365 - Nisi
probationes aliunde plenae
habentur, iudex ad partium
declarationes, de quibus in can.
1217, § 2, aestimandas testes de
ipsarum partium credibilitate, si
fieri potest, adhibeat praeter
alia indicia et adminicula.
Can. 1366 - In causis de
impotentia vel de defectu
consensus propter mentis morbum
iudex unius periti vel plurium
opera utatur, nisi ex adiunctis
inutilis evidenter apparet; in
ceteris causis servetur can.
1255.
Can. 1367 - Si in
instructione causae dubium valde
probabile emersit de non secuta
matrimonii consummatione,
tribunal potest partibus
consentientibus causam de
nullitate matrimonii suspendere
et instructionem complere ad
obtinendam solutionem matrimonii
sacramentalis non consummati;
deinde acta ad Sedem Apostolicam
mittat una cum petitione huius
solutionis ab alterutro vel
utroque coniuge facta et cum voto
tribunalis et Episcopi
eparchialis.
5° De sententia et de
appellatione
Can. 1368 - § 1.
Sententia, quae matrimonii
nullitatem primum declaravit, una
cum appellationibus, si quae
sunt, et ceteris actis
iudicialibus intra viginti dies
ab intimatione sententiae
computandos ad tribunal
appellationis ex officio
mittatur. § 2. Si sententia pro
matrimonii nullitate lata est in
primo gradu iudicii, tribunal
appellationis perpensis
animadversionibus defensoris
vinculi et, si quae sunt, etiam
partium suo decreto vel
decisionem continenter confirmet
vel causam ad ordinarium examen
secundi gradus iudicii admittat.
Can. 1369 - Si in gradu
appellationis novum nullitatis
matrimonii caput affertur,
tribunal potest illud tamquam in
primo gradu iudicii admittere et
de illo iudicare.
Can. 1370 - § 1. Postquam
sententia, quae matrimonii
nullitatem primum declaravit, in
gradu appellationis confirmata
est vel decreto vel altera
sententia, ii, quorum matrimonium
declaratum est nullum, possunt
novum matrimonium celebrare
statim ac decretum vel altera
sententia ipsis intimata est,
nisi id prohibetur vetito ipsi
sententiae vel decreto apposito
aut ab Hierarcha loci statuto. §
2.
Can. 1325 servandus est, etsi
sententia, quae matrimonii
nullitatem declaravit, non altera
sententia, sed decreto confirmata
est.
Can. 1371 - Statim ac
sententia facta est exsecutiva,
Vicarius iudicialis debet eandem
notificare Hierarchae loci, ubi
matrimonium celebratum est; hic
Hierarcha vero curare debet, ut
quam primum de declarata
nullitate matrimonii et de
vetitis forte statutis in libris
matrimoniorum et baptizatorum
mentio fiat.
6° De processu
documentali
Can. 1372 - § 1. Admissa
petitione Vicarius iudicialis vel
iudex ab ipso designatus potest
praetermissis sollemnibus
ordinarii processus, sed citatis
partibus et cum interventu
defensoris vinculi matrimonii
nullitatem sententia declarare,
si ex documento, quod nulli
contradictioni vel exceptioni est
obnoxium, certo constat de
exsistentia impedimenti
dirimentis vel de defectu formae
celebrationis matrimonii iure
praescriptae, dummodo pari
certitudine pateat dispensationem
datam non esse, aut de defectu
validi mandati procuratoris. § 2.
Si vero agitur de eo, qui formam
celebrationis matrimonii iure
praescriptam servare debuit, sed
matrimonium attentavit coram
officiali civili vel ministro
acatholico, sufficit investigatio
praematrimonialis, de qua in can.
784, ad comprobandum eius statum
liberum.
Can. 1373 - § 1. A
sententia, de qua in can. 1372, §
1, defensor vinculi, si prudenter
existimat vel vitia vel
dispensationis defectum non esse
certa, appellare debet ad iudicem
tribunalis secundi gradus, ad
quem acta sunt mittenda quique
scripto certior faciendus est agi
de processu documentali. § 2.
Integrum manet parti, quae se
gravatam putet, ius appellandi.
Can. 1374 - Iudex
tribunalis secundi gradus cum
interventu defensoris vinculi et
auditis partibus decernat, utrum
sententia sit confirmanda an
potius procedendum in causa sit
ad ordinariam normam iuris; quo
in casu eam remittit ad tribunal
primi gradus.
7° De Normae generales
Can. 1375 - Causae ad
matrimonii nullitatem declarandam
non possunt iudicio contentioso
summario tractari.
Can. 1376 - In ceteris,
quae ad rationem procedendi
attinent, applicandi sunt, nisi
rei natura obstat, canones de
iudiciis in genere et de iudicio
contentioso ordinario servatis
normis specialibus de causis,
quae ad bonum publicum
spectant.
Can. 1377 - In sententia
partes moneantur de
obligationibus moralibus vel
etiam civilibus, quibus forte
tenentur, altera erga alteram et
erga filios ad debitam
sustentationem et educationem
praestandas.
Art. II DE CAUSIS SEPARATIONIS
CONIUGUM
Can. 1378 - § 1. Separatio
personalis coniugum, nisi aliter
pro locis particularibus legitime
provisum est, decerni potest
decreto Episcopi eparchialis vel
sententia iudicis. § 2. Ubi vero
decisio ecclesiastica effectus
civiles non sortitur vel si
sententia civilis praevidetur non
contraria iuri divino, Episcopus
eparchialis eparchiae
commorationis coniugum potest
perpensis specialibus adiunctis
licentiam concedere adeundi forum
civile. § 3. Si causa versatur
etiam circa effectus mere civiles
matrimonii, satagat iudex, ut de
licentia Episcopi eparchialis
causa inde ab initio ad forum
civile deferatur.
Can. 1379 - § 1. Nisi qua
pars indicium contentiosum
ordinarium petit, iudicium
contentiosum summarium
adhibeatur. § 2. Si iudicium
contentiosum ordinarium adhibitum
est et appellatio interponitur,
tribunal secundi gradus auditis
partibus suo decreto vel
decisionem continenter confirmet
vel causam ad ordinariun examen
secundi gradus iudicii admittat.
Can. 1380 - Quod attinet
ad tribunalis competentiam,
servetur can. 1359, nn. 2 et 3.
Can. 1381 - Iudex,
antequam causam acceptat et
quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media
adhibeat, ut coniuges
concilientur et ad consortium
vitae coniugalis restaurandum
inducantur. Can. 1382 -
Causis de coniugum separatione
interesse debet promotor
iustitiae ad normam can.
1097.
Art. III DE PROCESSU
PRAESUMPTAE MORTIS
CONIUGIS
Can. 1383 - § 1. Quoties
coniugis mors authentico
documento ecclesiastico vel
civili comprobari non potest,
alter coniux a vinculo matrimonii
solutus non habeatur nisi post
declarationem de morte praesumpta
ab Episcopo eparchiali factam. §
2. Hanc declarationem Episcopus
eparchialis tantummodo facere
potest, si peractis opportunis
investigationibus ex testium
depositionibus, ex fama aut ex
indiciis moralem certitudinem de
coniugis morte obtinuit; sola
coniugis absentia, etsi diuturna,
non sufficit. § 3. In casibus
incertis et implexis Episcopus
eparchialis intra fines
territorii Ecclesiae
patriarchalis potestatem suam
exercens consulat Patriarcham;
ceteri Episcopi eparchiales vero
Sedem Apostolicam consulant. § 4.
In processu praesumptae mortis
coniugis requiritur interventus
promotoris iustitiae, non vero
defensoris vinculi.
Art. IV DE MODO PROCEDENDI AD
OBTINENDAM SOLUTIONEM MATRIMONII
NON CONSUMMATI AUT SOLUTIONEM
MATRIMONII IN FAVOREM
FIDEI
Can. 1384 - Ad obtinendam
solutionem matrimonii non
consummati aut solutionem
matrimonii in favorem fidei
adamussim serventur normae
speciales a Sede Apostolica
latae.
CAPUT II DE CAUSIS AD SACRAE
ORDINATIONIS NULLITATEM
DECLARANDAM
Can. 1385 - Validitatem
sacrae ordinationis ius habent
accusandi sive ipse clericus sive
Hierarcha, cui clericus subest
vel in cuius eparchia ordinatus
est.
Can. 1386 - § 1. Libellus
de validitate sacrae ordinationis
accusanda mitti debet ad
competens Curiae Romanae
Dicasterium, quod decernet, utrum
causa ab ipso an a tribunali ab
eo designato sit agenda. § 2. Si
Dicasterium causam ad tribunal
remisit, serventur, nisi rei
natura obstat, canones de
iudiciis in genere et de iudicio
contentioso ordinario, non vero
canones de iudicio contentioso
summario. § 3. Misso libello
clericus ordines sacros exercere
ipso iure vetatur.
Can. 1387 - Post secundam
sententiam, quae nullitatem
sacrae ordinationis confirmavit,
clericus omnia iura statui
clericali propria amittit et ab
omnibus obligationibus eiusdem
status liberatur.
CAPUT III DE PROCEDURA IN
PAROCHIS AMOVENDIS VEL
TRANSFERENDIS
Can. 1388 - In amotione
vel translatione parochorum
servandi sunt cann. 1389 -
1400, nisi iure particulari a
Sede Apostolica approbato aliud
statuitur.
Art. I DE MODO PROCEDENDI IN
AMOTIONE PAROCHORUM
Can. 1389 - Si alicuius
parochi ministerium aliqua de
causa, etiam citra gravem ipsius
culpam, noxium aut saltem
inefficax evasit, parochus ab
Episcopo eparchiali a paroecia
amoveri potest.
Can. 1390 - Causae, ob
quas parochus a sua paroecia
legitime amoveri potest, hae
praesertim sunt: 1° modus agendi,
qui communioni ecclesiasticae
grave detrimentum vel
perturbationem affert; 2°
imperitia aut permanens mentis
vel corporis infirmitas, quae
parochum suis muneribus utiliter
obeundis imparem reddunt; 3°
bonae existimationis amissio
penes probos et graves
paroecianos vel aversio in
parochum, quae praevidentur non
brevi cessaturae; 4° gravis
neglectus vel violatio
obligationum parochi, quae post
monitionem persistit; 5° mala
rerum temporalium administratio
cum gravi Ecclesiae damno,
quoties huic malo aliud remedium
afferri non potest.
Can. 1391 - § 1. Si ex
instructione peracta constat
adesse causam amotionis,
Episcopus eparchialis rem
discutiat cum duobus parochis ex
coetu parochorum, quos consilium
presbyterale Episcopo eparchiali
proponente ad hoc stabiliter
elegit, selectis; si vero exinde
censet ad amotionem esse
deveniendum, causa et argumentis
ad validitatem indicatis parocho
paterne suadeat, ut intra tempus
quindecim dierum renuntiet. § 2.
Parochus, qui est sodalis
instituti religiosi vel
societatis vitae communis ad
instar religiosorum amoveri
potest ad nutum sive Episcopi
eparchialis certiore facto
Superiore maiore sive Superioris
maioris certiore facto Episcopo
eparchiali non requisito alterius
consensu.
Can. 1392 - Renuntiatio a
parocho fieri potest etiam sub
condicione, dummodo haec ab
Episcopo eparchiali legitime
acceptari possit et reapse
acceptetur.
Can. 1393 - § 1. Si
parochus intra praestitutos dies
non respondit, Episcopus
eparchialis iteret invitationem
prorogando tempus utile ad
respondendum. § 2. Si Episcopo
eparchiali constat parochum
alteram invitationem recepisse,
non autem respondisse, etsi nullo
impedimento detentum, aut si
parochus renuntiationem sine
motivis recusat, Episcopus
eparchialis decretum amotionis
ferat.
Can. 1394 - Si vero
parochus causam adductam eiusque
rationes oppugnat motiva
allegans, quae insufficientia
Episcopo eparchiali videntur,
hic, ut valide agat: 1° invitet
illum, ut inspectis actis suas
impugnationes in relatione
scripto danda colligat, immo
probationes in contrarium, si
quas habet, afferat; 2° deinde
completa, si opus est,
instructione una cum eisdem
duobus parochis, de quibus in
can. 1391, § 1, nisi alii propter
illorum impossibilitatem sunt
designandi, rem perpendat; 3°
tandem statuat, utrum parochus
sit amovendus necne, et mox
decretum de re ferat.
Can. 1395 - Amoto parocho
Episcopus eparchialis consulat
collatione alterius officii, si
ille ad hoc idoneus est, vel
pensione, prout casus fert et
adiuncta permittunt.
Can. 1396 - § 1. Parochus
amotus debet a parochi officio
exercendo abstinere, quam primum
liberam relinquere domum
paroecialem et omnia, quae ad
paroeciam pertinent, illi
tradere, cui Episcopus
eparchialis paroeciam commisit. §
2. Si vero de infirmo agitur, qui
ex domo paroeciali sine incommodo
non potest alio transferri,
Episcopus eparchialis eidem
relinquat domus paroecialis usum,
etiam exclusivum, eadem
necessitate durante. § 3.
Pendente recursu adversus
amotionis decretum Episcopus
eparchialis non potest novum
parochum nominare, sed per
administratorem paroeciae interim
provideat.
Art. II DE MODO PROCEDENDI IN
TRANSLATIONE PAROCHORUM
Can. 1397 - Si salus
animarum vel Ecclesiae necessitas
aut utilitas postulat, ut
parochus a sua, quam utiliter
regit, ad aliam paroeciam aut ad
aliud officium transferatur,
Episcopus eparchialis eidem
translationem scripto proponat ac
suadeat, ut pro Dei atque
animarum amore consentiat. Can.
1398 - Si parochus consilio
ac suasionibus Episcopi
eparchialis obsequi non intendit,
rationes scripto exponat.
Can. 1399 - § 1. Episcopus
eparchialis, si non obstantibus
allatis rationibus iudicat a suo
proposito non esse recedendum,
cum duobus parochis ex coetu, de
quo in can. 1391, § 1, selectis
rationes perpendat, quae
translationi favent vel obstant;
si vero exinde translationem
peragendam censet, paternas
exhortationes parocho iteret. §
2. His peractis, si adhuc et
parochus renuit et Episcopus
eparchialis putat translationem
esse faciendam, hic decretum
translationis ferat statuens
paroeciam elapso determinato die
esse vacaturam. § 3. Hoc die
inutiliter elapso Episcopus
eparchialis paroeciam vacantem
declaret.
Can. 1400 - In casu
translationis serventur can.
1396, iura quaesita et
aequitas.
TITULUS XXVII DE SANCTIONIBUS
POENALIBUS IN ECCLESIA
CAPUT I DE DELICTIS ET POENIS
IN GENERE
Can. 1401 - Cum omnem
rationem init Deus, ut errantem
ovem reducat, illi, qui ab Eo
solvendi et ligandi potestatem
acceperunt, morbo eorum, qui
deliquerunt, convenientem
medicinam afferant, eos arguant,
obsecrent, increpent in omni
patientia et doctrina, immo
poenas imponant, ut vulneribus a
delicto illatis medeatur ita, ut
neque delinquentes ad
desperationis praecipitia
impellantur neque frena ad vitae
dissolutionem et legis contemptum
relaxentur.
Can. 1402 - § 1. Poena
canonica per iudicium poenale in
cann. 1468 - 1482
praescriptum irrogari debet firma
potestate coercitiva iudicis in
casibus iure expressis et
reprobata contraria consuetudine.
§ 2. Si vero iudicio
auctoritatis, de qua in § 3,
graves obstant causae, ne
iudicium poenale fiat, et
probationes de delicto certae
sunt, delictum puniri potest per
decretum extra iudicium ad normam
cann. 1486 et 1487, dummodo non
agatur de privatione officii,
tituli, insignium aut de
suspensione ultra annum, de
reductione ad inferiorem gradum,
de depositione vel de
excommunicatione maiore. § 3. Hoc
decretum praeter Sedem
Apostolicam ferre possunt intra
fines suae competentiae
Patriarcha, Archiepiscopus maior,
Episcopus eparchialis atque
Superior maior instituti vitae
consecratae, qui potestatem
regiminis ordinariam habet,
ceteris omnibus exclusis.
Can. 1403 - § 1. Etsi de
delictis agitur, quae poenam
secumferunt iure obligatoriam,
Hierarcha audito promotore
iustitiae a procedura poenali,
immo a poenis irrogandis prorsus
abstinere potest, dummodo ipsius
Hierarchae iudicio haec omnia
simul concurrant: delinquens in
iudicium nondum delatus suum
delictum Hierarchae in foro
externo sincera paenitentia motus
confessus est necnon de
reparatione scandali et damni
congrue provisum est. § 2. Hoc
vero Hierarcha facere non potest,
si de delicto agitur, quod poenam
secumfert, cuius remissio
auctoritati superiori reservata
est, donec licentiam ab eadem
auctoritate obtinuerit.
Can. 1404 - § 1. In poenis
benignior est interpretatio
facienda. § 2. Non licet poenam
de persona ad personam vel de
casu ad casum producere, etsi par
adest ratio, immo gravior.
Can. 1405 - § 1. Qui habet
potestatem legislativam, potest,
quatenus vere necessarium est ad
aptius providendum disciplinae
ecclesiasticae, etiam leges
poenales ferre necnon suis
legibus etiam legem divinam aut
ecclesiasticam ab auctoritate
superiore latam congrua poena
munire servatis suae competentiae
limitibus ratione territorii vel
personarum. § 2. Poenis iure
communi in aliquod delictum
statutis aliae poenae iure
particulari addi possunt; id
antem ne fiat nisi gravissima de
causa; si vero iure communi
indeterminata vel facultativa
poena statuitur, iure particulari
in eius locum poena determinata
vel obligatoria statui potest. §
3. Curent Patriarchae et Episcopi
eparchiales, ut leges poenales
iuris particularis in eodem
territorio, quatenus fieri
potest, uniformes sint.
Can. 1406 - § 1. Quatenus
aliquis potest praecepta
imponere, eatenus potest re
mature perpensa et maxima
moderatione poenas determinatas
per praeceptum comminari eis
exceptis, quae in can. 1402, § 2
enumerantur; Patriarcha vero de
consensu Synodi permanentis etiam
has poenas per praeceptum
comminari potest. § 2. Monitio
cum comminatione poenarum, qua
Hierarcha legem non poenalem in
casibus singularibus urget,
praecepto poenali aequiparatur.
Can. 1407 - § 1. Si
iudicio Hierarchae, qui poenam
irrogare potest, natura delicti
id patitur, poena irrogari non
potest, nisi delinquens antea
semel saltem monitus est, ut a
delicto desisteret, dato congruo
ad resipiscentiam tempore. § 2. A
delicto destitisse dicendus est
is, quem delicti sincere
paenituit quique praeterea
congruam reparationem scandali et
damni dedit vel saltem serio
promisit. § 3. Monitio poenalis
vero, de qua in can. 1406, § 2,
sufficiens est, ut poena irrogari
possit.
Can. 1408 - Poena reum non
tenet, nisi postquam sententia
vel decreto irrogata est, salvo
iure Romani Pontificis vel
Concilii Oecumenici aliter
statuendi.
Can. 1409 - § 1. In lege
poenali applicanda, etsi lex
utitur verbis praeceptivis, iudex
pro sua conscientia et prudentia
potest: 1° poenae irrogationem in
tempus magis opportunum differre,
si ex praepropera rei punitione
maiora mala eventura
praevidentur; 2° a poena
irroganda abstinere vel poenam
mitiorem irrogare, si reus
emendatus est necnon de
reparatione scandali et damni
congrue provisum est aut si ipse
reus satis ab auctoritate civili
punitus est aut punitum iri
praevidetur; 3° poenas intra
aequos limites moderari, si reus
plura delicta commisit et nimius
videtur poenarum cumulus; 4°
obligationem servandi poenam
suspendere in favorem eius, qui
omni probitate vitae hucusque
commendatus primum deliquit,
dummodo scandalum reparandum non
urgeat; poena suspensa prorsus
cessat, si intra tempus a iudice
determinatum reus iterum non
deliquit, secus tamquam utriusque
delicti debitor gravius puniatur,
nisi interim actio poenalis pro
priore delicto exstincta est. §
2. Si poena est indeterminata
neque aliter lex cavet, iudex
poenas in can. 1402, § 2
recensitas irrogare non potest.
Can. 1410 - In poenis
clerico irrogandis ei salva esse
debent, quae ad congruam
sustentationem sunt necessaria,
nisi agitur de depositione, quo
in casu Hierarcha curet, ut
deposito, qui propter poenam vere
indiget, quo meliore fieri potest
modo, provideatur salvis semper
iuribus ortis circa praecaventiam
et securitatem socialem necnon
assistentiam sanitariam in
favorem eius eiusque familiae, si
coniugatus est.
Can. 1411 - Nulla poena
irrogari potest, postquam actio
poenalis exstincta est.
Can. 1412 - § 1. Qui lege
aut praecepto tenetur, adnexae
eidem quoque poenae obnoxius est.
§ 2. Si, postquam delictum
commissum est, lex mutatur,
applicanda est lex reo
favorabilior. § 3. Si vero lex
posterior tollit legem vel saltem
poenam, haec, quomodocumque
irrogata erat, statim cessat. §
4. Poena reum ubique tenet etiam
resoluto iure eius, qui poenam
irrogavit, nisi aliter iure
communi expresse cavetur.
Can. 1413 - § 1. Nulli
poenae est obnoxius, qui decimum
quartum aetatis annum non
explevit. § 2. Qui vero intra
decimum quartum et duodevicesimum
aetatis annum delictum commisit,
puniri potest tantummodo poenis,
quae privationem alicuius boni
non includunt, nisi Episcopus
eparchialis vel iudex in casibus
specialibus aliter melius consuli
posse censet eiusdem emendationi.
Can. 1414 - § 1. Poenis is
tantum subicitur, qui legem
poenalem vel praeceptum poenale
violavit aut deliberate aut ex
graviter culpabili omissione
debitae diligentiae aut ex
graviter culpabili ignorantia
legis vel praecepti. § 2. Posita
externa legis poenalis vel
praecepti poenalis violatione
praesumitur eam deliberate factam
esse, donec contrarium probetur;
in ceteris legibus vel praeceptis
id praesumitur tantummodo, si lex
vel praeceptum iterum post
monitionem poenalem violatur.
Can. 1415 - Si qua adest
secundum communem praxim et
doctrinam canonicam circumstantia
attenuans, dummodo tamen delictum
adhuc habeatur, iudex poenam lege
vel praecepto statutam temperare
debet; immo pro sua prudentia, si
censet aliter posse melius
consuli rei emendationi atque
reparationi scandali et damni,
potest etiam a poena irroganda
abstinere. Can. 1416 - Si
delictum a recidivo commissum est
vel si alia adest secundum
communem praxim et doctrinam
canonicam circumstantia
aggravans, iudex potest reum
gravius punire, quam lex vel
praeceptum statuit, non exclusis
poenis in can. 1402, § 2
recensitis.
Can. 1417 - Qui communi
delinquendi consilio in delictum
concurrunt neque in lege vel
praecepto expresse nominantur,
eisdem poenis ac auctor
principalis puniri possunt vel ad
prudentiam iudicis aliis poenis
eiusdem vel minoris gravitatis.
Can. 1418 - § 1. Qui
aliquid ad delictum patrandum
egit vel omisit nec tamen praeter
suam voluntatem delictum
consummavit, non tenetur poena in
delictum consummatum statuta,
nisi lex vel praeceptum aliter
cavet. § 2. Si vero actus vel
omissiones natura sua ad delicti
exsecutionem conducunt, auctor
congrua poena puniatur,
praesertim si scandalum aliudve
grave damnum evenit, leviore
tamen quam ea, quae in delictum
consummatum constituta est. § 3.
Ab omni poena liberatur, qui sua
sponte ab incepta delicti
exsecutione destitit, si nullum
ex conatu damnum aut scandalum
ortum est.
Can. 1419 - § 1. Qui a
lege poenali dispensare potest
vel a praecepto poenali eximere,
potest etiam poenam vi eiusdem
legis vel praecepti irrogatam
remittere. § 2. Potest praeterea
lege vel praecepto poenali aliis
quoque potestas conferri poenas
remittendi.
Can. 1420 - § 1. Poenam vi
iuris communis irrogatam
remittere potest: 1° Hierarcha,
qui iudicium poenale promovit vel
decreto poenam irrogavit; 2°
Hierarcha loci ubi reus actu
commoratur, consulto vero
Hierarcha, de quo in n. 1. § 2.
Hae normae valent etiam circa
poenas vi iuris particularis vel
praecepti poenalis irrogatis,
nisi aliter iure particulari
Ecclesiae sui iuris cavetur. § 3.
Poenam vero a Sede Apostolica
irrogatam sola Sedes Apostolica
remittere potest, nisi
Patriarchae vel aliis remissio
poenae delegatur.
Can. 1421 - Remissio
poenae vi aut metu gravi aut dolo
extorta ipso iure nulla est.
Can. 1422 - § 1. Remissio
poenae dari potest etiam inscio
reo vel sub condicione. § 2.
Remissio poenae dari debet
scripto, nisi gravis causa aliud
suadet. § 3. Caveatur, ne petitio
remissionis poenae vel ipsa
remissio divulgetur, nisi
quatenus id vel utile est ad rei
famam tuendam vel necessarium ad
scandalum reparandum. Can. 1423
- § 1. Salvo iure Romani
Pontificis remissionem cuiusvis
poenae sibi vel aliis reservandi,
Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel
archiepiscopalis maioris lege
propter graves circumstantias
lata reservare potest remissionem
poenarum Patriarchae vel
Archiepiscopo maiori pro
subditis, qui intra fines
territorii Ecclesiae, cui
praeest, domicilium vel
quasi-domicilium habent; nemo
alius potest valide sibi vel
aliis reservare remissionem
poenarum iure communi statutarum
nisi de consensu Sedis
Apostolicae. § 2. Omnis
reservatio stricte est
interpretanda.
Can. 1424 - § 1. Remissio
poenae dari non potest, nisi reum
delicti patrati sincere paenituit
necnon de reparatione scandali et
damni congrue provisum est. § 2.
Si vero iudicio illius, cui
remissio poenae competit,
impletae sunt hae condiciones,
remissio, quatenus natura poenae
spectata fieri potest, ne
denegetur.
Can. 1425 - Si quis
pluribus poenis detinetur,
remissio valet tantummodo pro
poenis in ipsa expressis;
remissio generalis autem omnes
aufert poenas eis exceptis, quas
in petitione reus mala fide
reticuit.
Can. 1426 - § 1. Nisi alia
poena iure determinata est,
irrogari possunt secundum
antiquas Ecclesiarum orientalium
traditiones poenae, quibus
imponitur aliquod grave opus
religionis vel pietatis vel
caritatis peragendum veluti
preces determinatae, pia
peregrinatio, speciale ieiunium,
eleemosynae, recessus
spirituales. § 2. Illi, qui has
poenas non est dispositus
acceptare, aliae poenae
irrogentur.
Can. 1427 - § 1. Salvo
iure particulari correptio
publica fit coram notario vel
duobus testibus aut per epistulam
ita tamen, ut de receptione et
tenore epistulae ex aliquo
documento constet. § 2. Cavendum
est, ne ipsa correptione publica
locus detur maiori, quam par est,
infamiae rei.
Can. 1428 - Si gravitas
casus fert et praecipue si agitur
de recidivis, Hierarcha etiam
praeter poenas per sententiam ad
normam iuris irrogatas reum
submittere potest vigilantiae
modo per decretum administrativum
determinato.
Can. 1429 - § 1.
Prohibitio commorandi in certo
loco vel territorio tantum
clericos vel religiosos vel
sodales societatis vitae communis
ad instar religiosorum afficere
potest, praescriptio vero
commorandi in certo loco vel
territorio nonnisi clericos
eparchiae ascriptos salvo iure
institutorum vitae consecratae. §
2. Ut praescriptio commorandi in
certo loco vel territorio
irrogetur, requiritur consensus
Hierarchae loci, nisi agitur vel
de domo instituti vitae
consecratae iuris pontificii vel
patriarchalis, quo in casu
requiritur consensus Superioris
competentis, vel de domo clericis
plurium eparchiarum paenitentibus
vel emendandis destinata.
Can. 1430 - § 1.
Privationes poenales afficere
possunt tantum illas potestates,
officia, ministeria, munera,
iura, privilegia, facultates,
gratias, titulos, insignia, quae
sunt sub potestate auctoritatis
poenam constituentis vel
Hierarchae, qui iudicium poenale
promovit vel decreto eam irrogat;
idem valet pro translatione
poenali ad aliud officium. § 2.
Potestatis ordinis sacri privatio
dari non potest, sed tantum
prohibitio omnes vel aliquos eius
actus exercendi ad normam iuris
communis; item dari non potest
privatio graduum academicorum.
Can. 1431 - § 1.
Excommunicatione minore puniti
privantur susceptione Divinae
Eucharistiae; excludi insuper
possunt a participatione in
Divina Liturgia, immo etiam ab
ingressu in ecclesiam, si in ea
cultus divinus publice
celebratur. § 2. Ipsa sententia
vel decreto, quo haec poena
irrogatur, definiri debet eiusdem
poenae extensio et, si casus
fert, duratio.
Can. 1432 - § 1. Suspensio
potest esse vel ab omnibus vel
aliquibus actibus potestatis
ordinis aut regiminis, ab omnibus
vel aliquibus actibus vel iuribus
cum officio, ministerio vel
munere conexis; eiusdem vero
extensio ipsa sententia vel
decreto, quo poena irrogatur,
definiatur, nisi iure iam
determinata est. § 2. Nemo
suspendi potest nisi ab actibus,
qui sunt sub potestate
auctoritatis poenam constituentis
vel Hierarchae, qui iudicium
poenale promovet vel decreto
suspensionem irrogat. § 3.
Suspensio numquam afficit
validitatem actuum nec ius
habitandi, si quod reus ratione
officii, ministerii vel muneris
habet; suspensio vero vetans
fructus, remunerationes,
pensiones aliudve percipere
secumfert obligationem
restituendi, quidquid illegitime,
etsi bona fide, perceptum est.
Can. 1433 - § 1. Clericus
ad inferiorem gradum reductus
vetatur illos actus potestatis
ordinis et regiminis exercere,
qui huic gradui consentanei non
sunt. § 2. Clericus vero a statu
clericali depositus privatur
omnibus officiis, ministeriis
aliisve muneribus, pensionibus
ecclesiasticis et qualibet
potestate delegata; fit ad ea
inhabilis; potestatem ordinis
exercere prohibetur; promoveri
non potest ad superiores ordines
sacros et laicis, ad effectus
canonicos quod attinet,
aequiparatur firmis cann. 396 et
725.
Can. 1434 - § 1.
Excommunicatio maior vetat
praeter omnia illa de quibus in
can. 1431, § 1, et alia
sacramenta suscipere, sacramenta
et sacramentalia ministrare,
officiis, ministeriis vel
muneribus quibuslibet fungi,
actus regiminis ponere, qui, si
tamen ponuntur, ipso iure nulli
sunt. § 2. Excommunicatione
maiore punitus a participatione
in Divina Liturgia et in aliis
quibuslibet publicis
celebrationibus cultus divini
arcendus est. § 3.
Excommunicatione maiore punitus
vetatur frui privilegiis antea
sibi concessis; non potest valide
consequi dignitatem, officium,
ministerium aliudve munus in
Ecclesia vel pensionem nec
fructus his adnexos facit suos;
caret etiam voce activa et
passiva.
Can. 1435 - § 1: Si poena
vetat suscipere sacramenta vel
sacramentalia, vetitum
suspenditur, dum reus in periculo
mortis versatur. § 2. Si poena
vetat ministrare sacramenta vel
sacramentalia vel ponere actum
regiminis, vetitum suspenditur,
quoties id necessarium est ad
consulendum christifidelibus in
periculo mortis
constitutis.
CAPUT II DE POENIS IN SINGULA
DELICTA
Can. 1436 - § 1. Qui
aliquam veritatem fide divina et
catholica credendam denegat vel
eam in dubium ponit aut fidem
christianam ex toto repudiat et
legitime monitus non resipiscit,
ut haereticus aut apostata
excommunicatione maiore puniatur,
clericus praeterea aliis poenis
puniri potest non exclusa
depositione. § 2. Praeter hos
casus, qui sustinet doctrinam,
quae a Romano Pontifice vel
Collegio Episcoporum magisterium
authenticum exercentibus ut
erronea damnata est, nec legitime
monitus resipiscit, congrua poena
puniatur.
Can. 1437 - Qui
subiectionem supremae Ecclesiae
auctoritati aut communionem cum
christifidelibus eidem subiectis
detrectat et legitime monitus
oboedientiam non praestat, ut
schismaticus excommunicatione
maiore puniatur.
Can. 1438 - Qui consulto
omittit commemorationem
Hierarchae in Divina Liturgia et
in laudibus divinis iure
praescriptam, si legitime monitus
non resipiscit, congrua poena
puniatur non exclusa
excommunicatione maiore.
Can. 1439 - Parentes vel
parentum locum tenentes, qui
filios in religione acatholica
baptizandos vel educandos
tradunt, congrua poena puniantur.
Can. 1440 - Qui normas iuris
de communicatione in sacris
violat, congrua poena puniri
potest.
Can. 1441 - Qui res sacras
in usum profanum vel in malum
finem adhibet, suspendatur vel a
Divina Eucharistia suscipienda
prohibeatur. Can. 1442 - Qui
Divinam Eucharistiam abiecit aut
in sacrilegum finem abduxit vel
retinuit, excommunicatione maiore
puniatur et, si clericus est,
etiam aliis poenis non exclusa
depositione.
Can. 1443 - Qui Divinae
Liturgiae vel aliorum
sacramentorum celebrationem
simulavit, congrua poena puniatur
non exclusa excommunicatione
maiore.
Can. 1444 - Qui periurium
commisit coram auctoritate
ecclesiastica aut qui, etsi
iniuratus, iudici legitime
interroganti scienter falsum
affirmavit aut verum occultavit
aut qui ad haec delicta induxit,
congrua poena puniatur.
Can. 1445 - § 1. Qui vim
physicam in Episcopum adhibuit
vel aliam gravem iniuriam in
ipsum iniecit, congrua poena
puniatur non exclusa, si clericus
est, depositione; si vero idem
delictum in Metropolitam,
Patriarcham vel immo Romanum
Pontificem commissum est, reus
puniatur excommunicatione maiore,
cuius remissio in ultimo casu
ipsi Romano Pontifici est
reservata. § 2. Qui id egit in
alium clericum, religiosum,
sodalem societatis vitae communis
ad instar religiosorum vel in
laicum, qui actu munus
ecclesiasticum exercet, congrua
poena puniatur.
Can. 1446 - Qui proprio
Hierarchae legitime praecipienti
vel prohibenti non obtemperat et
post monitionem in inoboedientia
persistit, ut delinquens congrua
poena puniatur.
Can. 1447 - § 1. Qui
seditiones vel odia adversus
quemcumque Hierarcham suscitat
aut subditos ad inoboedientiam in
eum provocat, congrua poena
puniatur non exclusa
excommunicatione maiore,
praesertim si hoc delictum
adversus Patriarcham vel immo
adversus Romanum Pontificem
commissum est. § 2. Qui impedivit
libertatem ministerii vel
electionis vel potestatis
ecclesiasticae aut legitimum
bonorum Ecclesiae temporalium
usum aut perterrefecit electorem
vel eum, qui potestatem vel
ministerium exercet, congrua
poena puniatur.
Can. 1448 - § 1. Qui vel
publico spectaculo vel contione
vel in scripto publice evulgato
vel aliter instrumentis
communicationis socialis utens
blasphemiam profert aut bonos
mores graviter laedit aut in
religionem vel Ecclesiam iniurias
exprimit vel odium contemptumve
excitat, congrua poena puniatur.
§ 2. Qui nomen dat consociationi,
quae contra Ecclesiam machinatur,
congrua poena puniatur.
Can. 1449 - Qui sine
praescripto consensu vel licentia
bona ecclesiastica alienavit,
congrua poena puniatur.
Can. 1450 - § 1. Qui
homicidium patravit, puniatur
excommunicatione maiore; clericus
praeterea aliis poenis puniatur
non exclusa depositione. § 2.
Eodem modo puniatur, qui abortum
procuravit effectu secuto, firmo
can. 728, § 2.
Can. 1451 - Qui hominem
rapuit aut iniuste detinet,
graviter vulneravit vel
mutilavit, ei torturam physicam
vel psychicam intulit, congrua
poena puniatur non exclusa
excommunicatione maiore.
Can. 1452 - Qui gravem
iniuriam cuiquam intulit vel eius
bonam famam per calumniam
graviter laesit, ad congruam
satisfactionem praestandam
cogatur; si vero recusavit,
excommunicatione minore vel
suspensione puniatur.
Can. 1453 - § 1. Clericus
concubinarius vel aliter in
peccato externo contra castitatem
cum scandalo permanens
suspensione puniatur, cui
persistente delicto aliae poenae
gradatim addi possunt usque ad
depositionem. § 2. Clericus, qui
prohibitum matrimonium
attentavit, deponatur. § 3.
Religiosus, qui votum publicum
perpetuum castitatis emisit et
non est in ordine sacro
constitutus, haec delicta
committens congrua poena
puniatur.
Can. 1454 - Qui falso de
quovis delicto aliquem
denuntiavit, congrua poena
puniatur, non exclusa
excommunicatione maiore,
praesertim si denuntiatur
confessarius, Hierarcha,
clericus, religiosus, sodalis
societatis vitae communis ad
instar religiosorum aut laicus in
munere ecclesiastico constitutus
firmo can. 731.
Can. 1455 - Qui documentum
ecclesiasticum falsum confecit
aut in eo falsum asseruit aut qui
quolibet falso vel mutato
documento scienter usus est in re
ecclesiastica aut verum
documentum mutavit, destruxit vel
occultavit, congrua poena
puniatur.
Can. 1456 - § 1.
Confessarius, qui sacramentale
sigillum directe violavit,
excommunicatione maiore puniatur
firmo can. 728, § 1, n. 1; si
vero alio modo hoc sigillum
fregit, congrua poena puniatur. §
2. Qui notitias ex confessione
habere quoquo modo conatus est
vel illas iam habitas aliis
transmisit, excommunicatione
minore aut suspensione puniatur.
Can. 1457 - Sacerdos, qui
complicem in peccato contra
castitatem absolvit,
excommunicatione maiore puniatur
firmo can. 728, § 1, n. 2.
Can. 1458 - Sacerdos, qui
in actu vel occasione vel
praetextu confessionis
paenitentem ad peccatiim contra
castitatem sollicitavit, congrua
poena puniatur non exclusa
depositione. Can. 1459 - § 1.
Episcopi, qui alicui sine
auctoritatis competentis mandato
ordinationem episcopalem
ministraverunt, et is, qui ab
ipsis ordinationem hoc modo
suscepit, excommunicatione maiore
puniantur. § 2. Episcopus, qui
alicui ordinationem diaconalem
vel presbyteralem contra
praescripta canonum ministravit,
congrua poena puniatur.
Can. 1460 - Qui
auctoritatem civilem directe vel
indirecte adiit, ut ea instante
sacram ordinationem, officium,
ministerium vel aliud munus in
Ecclesia obtineret, congrua poena
puniatur non exclusa
excommunicatione maiore et, si de
clerico agitur, etiam
depositione.
Can. 1461 - Qui sacram
ordinationem simoniace
ministravit vel suscepit,
deponatur; qui vero alia
sacramenta simoniace ministravit
vel suscepit, congrua poena
puniatur non exclusa
excommunicatione maiore. Can.
1462 - Qui officium,
ministerium vel aliud munus in
Ecclesia simoniace obtinuit,
contulit aut quomodocumque
usurpavit aut illegitime retinet
vel aliis transmisit vel
exsequitur, congrua poena
puniatur non exclusa
excommunicatione maiore.
Can. 1463 - Qui quidvis
donavit vel pollicitus est, ut
aliquis officium, ministerium vel
aliud munus in Ecclesia exercens
illegitime aliquid ageret vel
omitteret, congrua poena
poniatur; item, qui ea dona vel
pollicitationes acceptavit.
Can. 1464 - § 1. Qui
praeter casus iure iam praevisos
potestate, officio, ministerio
vel alio munere in Ecclesia per
actum vel omissionem abusus est,
congrua poena puniatur non
exclusa eorundem privatione, nisi
in hunc abusum alia poena est
lege vel praecepto statuta. § 2.
Qui vero ex culpabili neglegentia
actum potestatis, officii,
ministerii vel alterius muneris
in Ecclesia illegitime cum damno
alieno posuit vel omisit, congrua
poena puniatur.
Can. 1465 - Qui officium,
ministerium vel aliud munus in
Ecclesia exercens, cuicumque
Ecclesiae sui iuris, etiam
Ecclesiae latinae, ascriptus est,
quemvis christifidelem contra
can. 31 ad transitum ad aliam
Ecclesiam sui iuris quomodocumque
inducere praesumpsit, congrua
poena puniatur.
Can. 1466 - Clericus,
religiosus vel sodalis societatis
vitae communis ad instar
religiosorum negotiationem aut
mercaturam contra canonum
praescripta exercens congrua
poena puniatur.
Can. 1467 - Qui
obligationes sibi ex poena
impositas violat, graviore poena
puniri potest.
TITULUS XXVIII DE PROCEDURA IN
POENIS IRROGANDIS
CAPUT I DE IUDICIO
POENALI
Art. I DE PRAEVIA
INVESTIGATIONE
Can. 1468 - § 1. Quoties
Hierarcha notitiam saltem veri
similem habet de delicto, caute
inquirat per se vel per aliam
idoneam personam circa facta et
circumstantias, nisi haec
investigatio omnino superflua
videtur. § 2. Cavendum est, ne ex
hac investigatione bonum
cuiusquam in discrimen vocetur. §
3. Qui investigationem agit,
easdem ac auditor in processu
habet potestates et obligationes;
idemque non potest, si postea
iudicium poenale promovetur, in
eo iudicem agere.
Can. 1469 - § 1. Firmis
cann. 1403 et 1411, si
investigatio satis instructa esse
videtur, decidat Hierarcha, num
procedura in poenis irrogandis
promovenda sit, et, si
affirmative decidit, utrum per
iudicium poenale an per decretum
extra iudicium agendum sit. § 2.
Hierarcha decisionem suam revocet
vel mutet, quoties ex novis
factis et circumstantiis aliud
sibi decernendum videtur. § 3.
Antequam quicquam in re decernit,
Hierarcha audiat de delicto
accusatum et promotorem iustitiae
atque, si ipse prudenter censet,
duos iudices aliosve iuris
peritos; consideret etiam
Hierarcha, num ad vitanda
inutilia iudicia expediat, ut
partibus consentientibus ipse vel
investigator quaestionem de
damnis ex bono et aequo dirimat.
Can. 1470 -
Investigationis acta et
Hierarchae decreta, quibus
investigatio initur vel
clauditur, eaque omnia, quae
investigationem praecedunt, si
necessaria non sunt ad proceduram
in poenis irrogandis, in archivo
secreto curiae
asserventur.
Art. II DE IUDICII POENALIS
EVOLUTIONE
Can. 1471 - § 1. Salvis
canonibus huius tituli in iudicio
poenali applicandi sunt, nisi rei
natura obstat, canones de
iudiciis in genere et de iudicio
contentioso ordinario necnon
normae speciales de causis, quae
ad bonum publicum spectant, non
vero canones de iudicio
contentioso summario. § 2.
Accusatus ad confitendum delictum
non tenetur nec ipsi iusiurandum
deferri potest.
Can. 1472 - § 1. Si
Hierarcha decrevit iudicium
poenale esse ineundum, acta
investigationis promotori
iustitiae tradat, qui libellum
accusationis iudici ad normam
cann. 1185 et 1187 exhibeat. § 2.
Coram tribunali superiore partes
actoris gerit promotor iustitiae
apud illud tribunal constitutus.
Can. 1473 - Ad scandala
praevenienda, ad testium
libertatem protegendam et ad
iustitiae cursum tuendum potest
Hierarcha audito promotore
iustitiae et citato ipso accusato
in quolibet statu et gradu
iudicii poenalis accusatum ab
exercitio ordinis sacri, officii,
ministerii vel alterius muneris
arcere, ei imponere vel prohibere
commorationem in aliquo loco vel
territorio, vel etiam publicam
Divinae Eucharistiae susceptionem
prohibere; quae omnia causa
cessante sunt revocanda et ipso
iure finem habent cessante
iudicio poenali.
Can. 1474 - Iudex
accusatum citans debet eum
invitare ad eligendum advocatum
intra tempus determinatum; quo
inutiliter elapso idem iudex ex
officio advocatum accusato
constituat tamdiu in munere
mansurum, dum accusatus sibi
advocatum non constituerit. Can.
1475 - § 1. In quolibet gradu
iudicii renuntiatio litis
instantiae fieri potest a
promotore iustitiae mandante vel
consentiente Hierarcha, ex cuius
deliberatione iudicium promotum
est. § 2. Renuntiatio, ut valeat,
debet ab accusato acceptari, nisi
hic a iudicio absens declaratus
est.
Can. 1476 - Praeter
defensiones et animadversiones
scripto datas, si quae fuerunt,
discussio causae ore fieri debet.
Can. 1477 - § 1.
Discussioni assistunt promotor
iustitiae, accusatus eiusque
advocatus, pars laesa, de qua in
can. 1483, § 1 eiusque advocatus.
§ 2. Tribunalis est peritos, qui
operam in causa praestiterunt, ad
discussionem vocare, ut peritias
suas explicare possint.
Can. 1478 - In causae
discussione accusatus semper ius
habet, ut vel ipse vel suus
advocatus postremus loquatur.
Can. 1479 - § 1. Discussione
peracta tribunal sententiam
ferat. § 2. Si ex discussione
emersit necessitas novarum
probationum colligendarum,
tribunal dilata definitione
causae novas probationes
colligat.
Can. 1480 - Pars
dispositiva sententiae statim
publicanda est, nisi tribunal
gravi de causa decernit
decisionem secreto servandam esse
usque ad formalem sententiae
intimationem, quae numquam ultra
mensem a die, quo causa poenalis
definita est, computandum
differri potest.
Can. 1481 - § 1.
Appellationem interponere potest
reus, etsi iudex eum absolutum
dimisit ideo tantum, quia poena
erat facultativa vel quia iudex
potestate usus est, de qua in
cann. 1409, § 1 et 1415. § 2.
Promotor iustitiae appellare
potest, si censet reparationi
scandali vel restitutioni
iustitiae satis provisum non
esse.
Can. 1482 - In quolibet
statu et gradu iudicii poenalis,
si evidenter constat delictum non
esse ab accusato patratum, iudex
debet id sententia declarare et
accusatum absolvere, etsi simul
constat actionem poenalem esse
exstinctam.
Art. III DE ACTIONE AD DAMNA
REPARANDA
Can. 1483 - § 1. Pars
laesa potest actionem
contentiosam ad damna reparanda
ex delicto sibi illata in ipso
iudicio poenali exercere ad
normam can. 1276. § 2.
Interventus partis laesae non
amplius admittitur, si factus non
est in primo gradu iudicii
poenalis. § 3. Appellatio in
causa de damnis fit ad normam
cann. 1309 - 1321, etsi
appellatio in iudicio poenali
fieri non potest; si vero utraque
appellatio, etsi a diversis
partibus, interponitur, unicum
fiat iudicium appellationis salvo
can. 1484. Can. 1484 - § 1.
Ad nimias iudicii poenalis moras
vitandas potest iudex iudicium de
damnis differre, donec sententiam
definitivam in iudicio poenali
tulerit. § 2. Iudex, qui ita
egit, debet, postquam sententiam
tulit in iudicio poenali, de
damnis cognoscere, etsi iudicium
poenale propter interpositam
impugnationem adhuc pendet vel
accusatus absolutus est propter
causam, quae non aufert
obligationem damna reparandi.
Can. 1485 - Sententia lata
in iudicio poenali, etsi in rem
iudicatam transiit, nullo modo
ius facit erga partem laesam,
nisi haec intervenit ad normam
can. 1483.
CAPUT II DE IRROGATIONE
POENARUM PER DECRETUM EXTRA
IUDICIUM
Can. 1486 - § 1. Ad
validitatem decreti, quo poena
irrogatur, requiritur, ut: 1°
accusatus de accusatione atque
probationibus certior fiat data
sibi opportunitate ius ad sui
defensionem plene exercendi, nisi
ad normam iuris citatus comparere
neglexit; 2° discussio oralis
inter Hierarcham vel eius
delegatum et accusatum habeatur
praesentibus promotore iustitiae
et notario; 3° in ipso decreto
exponatur, quibus rationibus in
facto et in iure punitio
innitatur. § 2. Poenae autem, de
quibus in can. 1426, § 1, sine
hac procedura imponi possunt,
dummodo de earum acceptatione ex
parte rei scripto constet.
Can. 1487 - § 1. Recursus
adversus decretum, quo poena
irrogatur, intra decem dies
utiles, postquam intimatum est,
ad auctoritatem superiorem
competentem interponi potest. §
2. Hic recursus vim decreti
suspendit. § 3. Contra decisionem
auctoritatis superioris non datur
ulterior recursus.
TITULUS XXIX DE LEGE, DE
CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS
ADMINISTRATIVIS
CAPUT I DE LEGIBUS
ECCLESIASTICIS
Can. 1488 - Leges
instituuntur promulgatione.
Can. 1489 - § 1. Leges a
Sede Apostolica latae
promulgantur per editionem in
Actorum Sedis Apostolicae
commentario officiali, nisi in
casibus specialibus alius
promulgandi modus est
praescriptus; obligare incipiunt
elapsis tribus mensibus a die,
qui Actorum numero appositus est,
computandis, nisi ex natura rei
statim obligant aut brevior vel
longior vacatio expresse est
statuta. § 2. Leges ab aliis
legislatoribus latae promulgantur
modo ab his legislatoribus
determinato et obligare incipiunt
a die ab eisdem statuto.
Can. 1490 - Legibus mere
ecclesiasticis tenentur baptizati
in Ecclesia catholica vel in
eandem recepti, quique
sufficientem usum rationis habent
et, nisi aliter iure expresse
cavetur, septimum aetatis annum
expleverunt.
Can. 1491 - § 1. Legibus a
suprema Ecclesiae auctoritate
latis tetentur omnes, pro quibus
datae sunt ubique terrarum, nisi
pro determinato territorio
conditae sunt; ceterae leges vim
habent tantummodo in territorio,
in quo auctoritas, quae leges
promulgavit, potestatem regiminis
exercet, nisi aliter iure cavetur
vel ex natura rei constat. § 2.
Legibus latis pro determinato
territorio ii subiciuntur, pro
quibus datae sunt quique ibidem
domicilium vel
quasi-domicilium habent et
simul actu commorantur firma § 3,
n. 1. § 3. Peregrini: 1° non
obligantur legibus iuris
particularis sui territorii, dum
ab eo absunt, nisi aut earum
transgressio in proprio
territorio nocet aut leges sunt
personales; 2° neque obligantur
legibus iuris particularis
territorii, in quo versantur, eis
exceptis, quae ordini publico
consulunt aut actuum sollemnia
determinant aut res immobiles in
territorio sitas respiciunt; 3°
sed obligantur legibus iuris
communis et legibus iuris
particularis propriae Ecclesiae
sui iuris, etsi, ad leges eiusdem
iuris particularis quod attinet,
in suo territorio non vigent, non
vero, si in loco, ubi versantur,
non obligant. § 4. Vagi
obligantur omnibus legibus, quae
vigent in loco, ubi versantur.
Can. 1492 - Leges a
suprema Ecclesiae auctoritate
latae, in quibus subiectum
passivum expresse non indicatur,
christifideles Ecclesiarum
orientalium respiciunt
tantummodo, quatenus de rebus
fidei vel morum aut de
declaratione legis divinae agitur
vel explicite de eisdem
christifidelibus in his legibus
disponitur aut de favorabilibus
agitur, quae nihil ritibus
orientalibus contrarium
continent.
Can. 1493 - § 1. Nomine
iuris communis in hoc Codice
veniunt praeter leges et
legitimas consuetudines universae
Ecclesiae etiam leges et
legitimae consuetudines omnibus
Ecclesiis orientalibus communes.
§ 2. Nomine vero iuris
particularis veniunt omnes leges,
legitimae consuetudines, statuta
aliaeque iuris normae, quae nec
universae Ecclesiae nec omnibus
Ecclesiis orientalibus communes
sunt.
Can. 1494 - Leges
respiciunt futura, non
praeterita, nisi expresse in eis
de praeteritis cavetur.
Can. 1495 - Irritantes aut
inhabilitantes eae tantum leges
habendae sunt, quibus actum esse
nullum aut inhabilem esse
personam expresse statuitur.
Can. 1496 - Leges, etiam
irritantes aut inhabilitantes, in
dubio iuris non urgent; in dubio
facti autem ab eis dispensare
possunt Hierarchae, dummodo
dispensatio, si est reservata,
concedi soleat ab auctoritate,
cui reservatur.
Can. 1497 - § 1.
Ignorantia vel error circa leges
irritantes aut inhabilitantes
earundem effectum non impediunt,
nisi aliud iure expresse
statuitur. § 2. Ignorantia vel
error circa legem aut poenam aut
circa factum proprium aut circa
factum alienum notorium non
praesumitur; circa factum alienum
non notorium praesumitur, donec
contrarium probetur.
Can. 1498 - § 1. Leges
authentice interpretatur
legislator et is, cui potestas
authentice interpretandi ab eodem
collata est. § 2. Interpretatio
authentica per modum legis data
eandem vim habet ac ipsa lex et
promulgari debet; si verba in se
certa declarat tantum, valet
retrorsum; si legem coartat vel
extendit aut dubiam explicat, non
retrotrahitur. § 3. Interpretatio
autem per modum sententiae
iudicialis aut actus
administrativi in re speciali
data vim legis non habet et
obligat tantum personas atque
afficit res, pro quibus data est.
Can. 1499 - Leges
intellegendae sunt secundum
propriam verborum significationem
in textu et contextu
consideratam, quae si dubia et
obscura mansit, secundum locos
parallelos, si qui sunt, legis
finem ac circumstantias et mentem
legislatoris.
Can. 1500 - Leges, quae
poenam statuunt aut liberum
iurium exercitium coartant aut
exceptionem a lege continent,
strictae interpretationi subsunt.
Can. 1501 - Si certa de re
deest expressum praescriptum
legis, causa, nisi est poenalis,
dirimenda est secundum canones
Synodorum et sanctorum Patrum,
legitimam consuetudinem,
generalia principia iuris
canonici cum aequitate servata,
iurisprudentiam ecclesiasticam,
communem et constantem doctrinam
canonicam.
Can. 1502 - § 1. Lex
posterior abrogat priorem aut
eidem derogat, si id expresse
edicit aut si illi est directe
contraria aut totam de integro
ordinat legis prioris materiam. §
2. Lex iuris communis vero, nisi
aliter in ipsa lege expresse
cavetur, non derogat legi iuris
particularis nec lex iuris
particularis pro aliqua Ecclesia
sui iuris lata derogat iuri magis
particulari in eadem Ecclesia
vigenti.
Can. 1503 - In dubio
revocatio legis praeexsistentis
non praesumitur, sed leges
posteriores ad priores trahendae
sunt et his, quatenus fieri
potest, conciliandae.
Can. 1504 - Ius civile, ad
quod ius Ecclesiae remittit, in
iure canonico eisdem cum
effectibus servetur, quatenus
iuri divino non est contrarium et
nisi aliter iure canonico
cavetur.
Can. 1505 - Enuntiatio
sermonis genere masculino etiam
genus femininum respicit, nisi
aliter iure cavetur vel ex natura
rei constat.
CAPUT II DE
CONSUETUDINE
Can. 1506 - § 1.
Consuetudo comunitatis
christianae, quatenus actuositati
Spiritus Sancti in corpore
ecclesiali respondet, vim iuris
obtinere potest. § 2. Iuri divino
nulla consuetudo potest ullo modo
derogare.
Can. 1507 - § 1. Ea tantum
consuetudo vim iuris habere
potest, quae est rationabilis et
a communitate legis saltem
recipiendae capaci praxi continua
et pacifica inducta necnon per
tempus iure statutum praescripta.
§ 2. Consuetudo, quae a iure
expresse reprobatur, non est
rationabilis. § 3. Consuetudo
vigenti iuri canonico contraria
aut, quae est praeter legem
canonicam, vim iuris obtinet
tantum, si legitime per annos
triginta continuos et completos
servata est; contra legem
canonicam vero, quae clausulam
continet futuras consuetudines
prohibentem, sola praevalere
potest consuetudo centenaria vel
immemorabilis. § 4. Legislator
competens potest consuetudinem
consensu suo saltem tacito etiam
ante hoc tempus ut legitimam
approbare. Can. 1508 -
Consuetudo est optima legum
interpres.
Can. 1509 - Consuetudo
sive contra sive praeter legem
per contrariam consuetudinem aut
legem revocatur; sed nisi
expressam de eis mentionem facit,
lex non revocat consuetudines
centenarias vel immemorabiles; ad
ceteras consuetudines quod
attinet, valet can. 1502, §
2.
CAPUT III DE ACTIBUS
ADMINISTRATIVIS
Can. 1510 - § 1. Actiis
administrativi poni possunt ab
eis, qui potestatem regiminis
exsecutivam habent, intra limites
eorum competentiae necnon ab
illis, quibus haec potestas
explicite vel implicite competit
sive ipso iure sive vi legitimae
delegationis. § 2. Actus
administrativi sunt praesertim:
1° decreta, quibus pro casu
speciali datur decisio aut fit
provisio canonica; 2° praecepta
singularia, quibus personae aut
personis determinatis aliquid
faciendum aut omittendum directe
et legitime imponitur praesertim
ad legis observantiam urgendam;
3° rescripta, quibus conceditur
privilegium, dispensatio,
licentia aliave gratia.
Can. 1511 - Effectum habet
actus administrativus a momento,
quo intimatur, vel in rescriptis
a momento, quo datae sunt
litterae; si vero actus
administrativi applicatio
committitur exsecutori, effectum
habet a momento exsecutionis.
Can. 1512 - § 1. Actus
administrativus intellegendus est
secundum propriam verborum
significationem et communem
loquendi usum nec debet ad alios
casus praeter expressos extendi.
§ 2. In dubio actus
administrativus, qui ad lites
refertur, ad poenas comminandas
vel irrogandas attinet, iura
personae coartat, iura aliis
quaesita laedit aut adversatur
legi in commodum privatorum,
strictam recipit
interpretationem; secus vero
latam. § 3. In privilegiis ea
semper adhibenda est
interpretatio, ut ille, cui
privilegium concessum est,
aliquam revera gratiam
consequatur. § 4. Non solum
dispensatio, sed ipsa potestas
dispensandi ad certum casum
concessa strictae interpretationi
subest.
Can. 1513 - § 1. Per legem
contrariam nullus actus
administrativus revocatur, nisi
aliter in ipsa lege cavetur aut
lex lata est ab auctoritate
superiore ei, qui actum
administrativum emisit. § 2.
Actus administrativus non cessat
resoluto iure eius, qui eum
posuit, nisi aliter expresse
cavetur. § 3. Revocatio actus
administrativi per alium actum
administrativum auctoritatis
competentis effectum tantummodo
obtinet a momento, quo intimatur
personae, pro qua datus est. § 4.
Dispensatio, quae tractum habet
successivum, cessat quoque certa
ac totali cessatione causae
motivae. § 5. Decretum
praeceptumve singulare vim habere
desinit etiam cessante lege, ad
cuius exsecutionem datum est;
praeceptum singulare cessat etiam
resoluto iure praecipientis, nisi
legitimo documento impositum est.
Can. 1514 - Actus
administrativus, qui forum
externum respicit, firmis cann.
1520, 5 2 et 1527 scripto est
consignandus; item, si fit in
forma commissoria, illius actus
exsecutionis.
Can. 1515 - Actus
administrativus, etiam si agitur
de rescripto motu proprio dato,
effectu caret, quatenus iura
aliis quaesita laedit aut legi
vel legitimae consuetudini
contrarius est, nisi auctoritas
competens expresse clausulam
derogatoriam addidit. Can. 1516
- Condiciones in actibus
administrativis tunc tantum ad
validitatem censentur adiectae,
quoties per particulas si, nisi,
dummodo, vel in lingua vernacula
per aliam eiusdem significationis
exprimuntur.
Art. I DE PROCEDURA IN
DECRETIS EXTRA IUDICIUM
FERENDIS
Can. 1517 - § 1. Antequam
decretum extra iudicium fert,
auctoritas necessarias notitias
et probationes exquirat; iure
audiendos vel consulendos audiat
vel consulat; eos, quos directe
decretum attingit ac praesertim
eos, quorum iura laedi possunt,
audiat. § 2. Petitori et etiam
legitime contradicenti auctoritas
notitias et probationes
patefaciat, quae sine periculo
publici vel privati damni
cognosci possunt, et rationes
forte contrarias ostendat data
eis opportunitate respondendi,
etiam per patronum, intra
terminum ab ipsa auctoritate
determinatum.
Can. 1518 - Auctoritas
decretum intra sexaginta dies a
recepta petitione ad decretum
obtinendum computandos ferat,
nisi ius particulare propriae
Ecclesiae sui iuris alios
terminos statuit; si vero hoc
factum non est et petitor
decretum iterum scripto petit,
tricesimo die ab hac petitione
recepta computando, si etiam tunc
nihil factum est, petitio pro
reiecta habetur ac si eo die
reiectio per decretum facta sit
ita, ut recursus adversus eam
interponi possit. Can. 1519 -
§ 1. Qui decretum fert, id prae
oculis habeat et intendat, quod
saluti animarum et bono publico
maxime conducere videtur,
servatis quidem legibus et
legitimis consuetudinibus,
iustitia et aequitate. § 2. In
decreto exprimantur saltem
summarie motiva; si vero
periculum publici vel privati
damni obstat ne motiva patefiant,
haec in libro secreto exprimantur
atque ei, qui de recursu forte
adversus decretum interposito
videt, ostendantur, si ipse
petit.
Can. 1520 - § 1. Decretum
vim iuris habet, postquam ei, ad
quem destinatur, intimatum est
modo, qui secundum locorum leges
et condiciones tutissimus est. §
2. Si periculum publici vel
privati damni obstat, ne textus
decreti scripto tradi possit,
potest auctoritas ecclesiastica
iubere decretum ei, ad quem
destinatur, coram duobus testibus
vel coram notario legi, processu
verbali redacto ab omnibus
praesentibus subscribendo; his
peractis decretum pro intimato
habetur. § 3. Si vero is, ad quem
decretum destinatur, intimationem
recusavit vel ad normam iuris
vocatus ad decretum accipiendum
vel audiendum sine iusta causa a
decreti auctore perpendenda non
comparuit vel processui verbali
subscribere recusavit, decretum
pro intimato habetur.
Art. II DE EXSECUTIONE ACTUUM
ADMINISTRATIVORUM
Can. 1521 - Exsecutor
actus administrativi invalide suo
munere fungitur, antequam
mandatum scripto datum recepit
eiusque authenticitatem et
integritatem recognovit, nisi
auctoritas, quae eundem actum
posuit, praeviam notitiam circa
mandatum cum eo communicavit.
Can. 1522 - § 1. Exsecutor
actus administrativi, cui
committitur mera eiusdem actus
exsecutio, hanc exsecutionem
denegare non potest, nisi
manifesto constat eundem actum
esse nullum aut alia gravi de
causa sustineri non posse aut
condiciones actui administrativo
appositas non esse impletas; si
vero exsecutio actus
administrativi ratione
adiunctorum personae aut loci
videtur inopportuna, exsecutor
exsecutionem intermittat et
statim certiorem faciat
auctoritatem, quae actum posuit.
§ 2. Si in rescripto concessio
gratiae exsecutori committitur,
eius est de suo prudenti iudicio
et conscientia gratiam concedere
vel denegare. Can. 1523 -
Exsecutor actus administrativi
procedere debet ad mandati
normam; si condiciones ad
validitatem actus mandato
appositas non implevit vel
substantialem procedendi formam
non servavit, exsecutio nulla
est.
Can. 1524 - Exsecutor
actus administrativi potest alium
de suo prudenti iudicio sibi
substituere, nisi substitutio
prohibita est aut electa est
industria personae aut substituti
persona determinata est; his in
casibus vero exsecutori licet
alii committere actus
praeparatorios.
Can. 1525 - Actus
administrativus exsecutioni
mandari potest etiam ab
exsecutoris successore in
officio, nisi electa est
industria personae.
Can. 1526 - Exsecutori
licet actum administrativum
iterum exsecutioni mandare, si
quoquo modo in eiusdem actus
exsecutione erravit.
Art. III DE RESCRIPTIS
Can. 1527 - § 1. Quae in
canonibus de rescriptis
statuuntur, de concessionibus
gratiarum vivae vocis oraculo
quoque valent, nisi aliud
manifesto constat. § 2. Gratiam
oretenus concessam aliquis
probare tenetur, quoties id
legitime ab eo petitur.
Can. 1528 - Rescriptum
impetrari potest pro alio, etiam
praeter eius assensum, et valet
ante eiusdem acceptationem, nisi
aliud ex appositis clausulis
apparet.
Can. 1529 - § 1.
Reticentia veri in precibus non
obstat, quin rescriptum vim
habeat, dummodo expressa sint,
quae ad validitatem sunt
exprimenda secundum stilum curiae
Hierarchae, qui rescriptum
concedit. § 2. Nec obstat
expositio falsi, dummodo una
saltem causa motiva proposita
vera sit.
Can. 1530 - § 1. Gratia ab
auctoritate superiore denegata
non potest ab auctoritate
inferiore valide concedi, nisi
auctoritas superior expresse
consensit. § 2. Gratia ab aliqua
auctoritate denegata non potest
valide ab alia auctoritate aeque
competenti aut auctoritate
superiore concedi nulla facta in
petitione denegationis
mentione.
1° De privilegiis
Can. 1531 - § 1.
Privilegium, scilicet gratia in
favorem certarum personarum
physicarum vel iuridicarum per
specialem actum facta, concedi
potest a legislatore et ab eo,
cui legislator hanc potestatem
concessit. § 2. Possessio
centenaria vel immemorabilis
praesumptionem inducit concessi
privilegii.
Can. 1532 - § 1.
Privilegium praesumitur
perpetuum. § 2. Privilegium
cessat: 1° si est personale, per
exstinctionem personae, cui
concessum est; 2° si est reale
vel locale, per absolutum rei vel
loci interitum; 3° elapso tempore
vel expleto numero casuum, pro
quibus concessum est; 4° si
temporis progressu rerum adiuncta
iudicio auctoritatis competentis
mutantur ita, ut noxium evaserit
aut eius usus illicitus fiat. §
3. Privilegium locale, si locus
intra quinquaginta annos
restituitur, reviviscit.
Can. 1533 - § 1. Nullum
privilegium per renuntiationem
cessat, nisi haec ab auctoritate
competenti acceptata est. § 2.
Privilegio in sui dumtaxat
favorem concesso quaevis persona
physica renuntiare potest. § 3.
Privilegio concesso alicui
personae iuridicae aut ratione
dignitatis loci vel rei persona
physica valide renuntiare non
potest; nec ipsi personae
iuridicae integrum est privilegio
sibi concesso renuntiare, si
renuntiatio cedit in Ecclesiae
aliorumve praeiudicium.
Can. 1534 - Per non usum
vel per usum contrarium
privilegium aliis non onerosum
non cessat; si vero privilegium
in aliorum gravamen cedit,
amittitur si accedit legitima
praescriptio aut tacita
renuntiatio.
Can. 1535 - Qui abutitur
potestate sibi ex privilegio
data, ab Hierarcha moneatur;
graviter abutentem ac frustra
monitum Hierarcha privet
privilegio, quod ipse concessit;
si vero privilegium concessum est
ab auctoritate superiore, eandem
Hierarcha certiorem facere
tenetur.
2° De dispensationibus
Can. 1536 - § 1.
Dispensatio, scilicet legis mere
ecclesiasticae in casu speciali
relaxatio, concedi potest tantum
iusta ac rationabili de causa
habita ratione adiunctorum casus
et gravitatis legis, a qua
dispensatur; secus dispensatio
illicita et, nisi ab ipso
legislatore aut ab auctoritate
superiore data est, etiam
invalida est. § 2. Bonum
spirituale christifidelium est
iusta et rationabilis causa. § 3.
In dubio de sufficientia causae
dispensatio licite et valide
conceditur.
Can. 1537 - Dispensationi
obnoxiae non sunt leges, quatenus
determinant ea, quae institutorum
aut actuum iuridicorum
essentialiter sunt constitutiva,
nec leges processuales et
poenales.
Can. 1538 - § 1. Episcopus
eparchialis dispensare potest tam
a legibus iuris communis quam a
legibus iuris particularis
propriae Ecclesiae sui iuris in
casu speciali christifideles, in
quos ad normam iuris potestatem
suam exercet, quoties id ad eorum
bonum spirituale conferre
iudicat, nisi ab auctoritate,
quae leges tulit, reservatio
facta est. § 2. Si difficile est
adire auctoritatem, cui
dispensatio reservata est, et
simul in mora est periculum
gravis damni, omnis Hierarcha in
casu speciali dispensare potest
christifideles, in quos ad normam
iuris potestatem suam exercet,
dummodo agatur de dispensatione,
quam eadem auctoritas in eisdem
adiunctis concedit, firmo can.
396.
Can. 1539 - Qui habet
potestatem dispensandi, eam
exercere potest, etiam extra
territorium exsistens, in
subditos, etsi a territorio
absentes, atque, nisi contrarium
expresse statuitur, in peregrinos
quoque in territorio actu
degentes necnon erga
seipsum.
TITULUS XXX DE PRAESCRIPTIONE
ET DE TEMPORIS
SUPPUTATIONE
CAPUT I DE
PRAESCRIPTIONE
Can. 1540 -
Praescriptionem tamquam iuris
subiectivi acquirendi vel
amittendi necnon ab
obligationibus se liberandi
modum, prout est in iure civili,
Ecclesia recipit, nisi aliud iure
communi statuitur.
Can. 1541 - Nulla valet
praescriptio, nisi bona fide
nititur non solum initio, sed
toto decursu temporis ad
praescriptionem requisiti salvo
can. 1152.
Can. 1542 - Praescriptioni
obnoxia non sunt: 1° iura et
obligationes, quae sunt legis
divinae; 2° iura, quae obtineri
possunt ex solo privilegio
apostolico; 3° iura et
obligationes, quae vitam
spiritualem christifidelium
directe respiciunt; 4° fines
certi et indubii
circumscriptionum
ecclesiasticarum; 5° obligationes
et onera celebrationem Divinae
Litnrgiae respicientia; 6°
provisio canonica officii, quod
ad normam iuris exercitium
ordinis sacri requirit; 7° ius
visitationis et obligatio
oboedientiae ita, ut personae in
Ecclesia a nulla auctoritate
ecclesiastica visitari possint et
nulli auctoritati iam
subsint.
CAPUT II DE TEMPORIS
SUPPUTATIONE
Can. 1543 - Nisi aliter
iure expresse cavetur, tempus
supputetur ad normam canonum, qui
sequuntur.
Can. 1544 - § 1. Tempus
continuum intellegitur, quod
nullam patitur interruptionem. §
2. Tempus utile intellegitur,
quod ita ius suum exercenti aut
persequenti competit, ut
ignoranti aut illi, qui agere non
potest, non currat.
Can. 1545 - § 1. In iure
dies intellegitur spatium
constans ex 24 horis continuo
supputandis et incipit a media
nocte; hebdomada spatium 7
dierum; mensis spatium 30 dierum,
annus spatium 365 dierum, nisi
mensis et annus dicuntur sumendi,
prout sunt in calendario. § 2. Si
tempus est continuum, mensis et
annus semper sumendi sunt, prout
sunt in calendario.
Can. 1546 - § 1. Dies, a
quo calculus incipit, non
computatur in termino, nisi huius
initium coincidit cum initio diei
aut aliter expresse iure cavetur.
§ 2. Dies, ad quem calculus
dirigitur, computatur in termino,
qui, si tempus constat ex uno vel
pluribus mensibus aut annis, ex
una vel pluribus hebdomadibus,
finitur elapso ultimo die eiusdem
numeri aut, si mensis die eiusdem
numeri caret, elapso ultimo die
mensis.
|